Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Quid igitur sibi uult, quod iste in epistula sua posuit dicentem dominum Iudaeis: ideoque mitto ad uos prophetas et sapientes et scribas, et ex illis occidetis et crucifigetis et flagellabitis? nam si se ipsos intellegi uolunt sapientes et scribas et prophetas, nos autem tamquam persecutores sapientium et prophetarum, quare nobiscum loqui nolunt, cum ad nos missi sint? denique iste, qui illam scripsit epistulam cui modo respondemus, si urgeatur a nobis, ut ei manu propria suscribens suam esse fateatur, forte non faciat; usque adeo timent, ne ulla eorum uerba teneamus. nam cum eiusdem epistulae posteriorem partem aliquo modo uellemus accipere, quia totam describere a [*]( 21 Matth. 23, 84. cf. 11 14, 31. ) [*]( . 14 pati a scripsi pati v, om. codd. 16 iidem v 18 nec] et Erasm., Louan. (quod uideri uolunt = schiama, quod obicinnt — persecationem) 24 et prophetas et scribaB PQ 26 sunt Qml 28 sabscribens OmMPQv )

17
quibus nobis data est nequiuerunt, nullus a quo petita est eam dare uoluit, posteaquam cognouerunt nos ei parti ad quam peruenimus respondere. itaque cum legant quemadmodum dominus prophetae dicat: exclama uehementer — non est quod parcas — et scribe stilo meo peccata eorum, isti prophetae ueri, qui missi sunt ad nos, nihil sic timent et cauent quam ne a nobis eorum clamor audiatur, quod utique, si uera de nobis dicerent, non timerent. non inmerito, sicut in psalmo scriptum est, oppilatum est os loquentium iniqua. si enim propterea baptismum nostrum non suscipiunt, quia nos sumus progenies uiperarum, sicut iste in epistula sua posuit, cur Maximianensium susceperunt, de quibus concilium eorum sic loquitur, quod uiperei seminis noxios partus uenenati uteri alueus diu texerit et concepti sceleris uda coagula in aspidum membra tardo se calore uaporarunt? nonne de ipsis etiam in eodem concilio consequenter dictum est, quod uenenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est; ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem; contritio et infelicitas in uiis eorum, et uiam pacis non cognouerunt? et tamen et ipsos in honore integro et ab eis foris baptizatos intus nunc habent.

Quapropter haec omnia de progenie uiperarum et de ueneno aspidum sub labiis eorum et alia quae dicta sunt in eos, qui uiam pacis non cognouerunt, si uere isti uellent dicere, ipsi potius sunt, quando eorum baptismum, in quos per concilii sententiam ista dixerunt, propter pacem Donati receperunt et baptismum ecclesiae Christi toto orbe diffusae, [*]( 4 Esai. 58, 1 9 Ps. 62, 12 11 cf. II 14, 31 Matth, 23, 33. cf. 3, 7 13. 17 Sententia concilii Bagaiensis 17 Pe. 13, 3 25 cf. II 15, 34 ) [*]( 6 ueri] uiri Pv timent, sed cauent ne (om, quam) 00 7 clamor eorum Qml 8 immerito PQI) 9 opilatum PQ 14 uenenati-texerit (mi. 0 alueus scripsi alnus Pv alius Q 15 in aspidum membra om. O 27 quos scripsi quo codd. v ) [*]( LIT. August. c. Don. II. ) [*]( 2 )

18
unde in Africam ipsa pax uenit, ad sacrilegam iniuriam pacis Christi repudiant. qui ergo sunt potius pseudoprophetae qui ueniunt in uestitu ouium, intus autem sunt lupi rapaces? utrum hi, qui uel nesciunt in catholica malos et eis innocenter communicant uel eos, quos de area dominica, priusquam uentilator adueniat, segregare non possunt, pro pace tolerant unitatis, an hi, qui ea quae in catholica reprehendunt in schismate faciunt et, quae in unitate toleranda eaque incerta fugere se fingunt, in sua praecisione manifesta et a se ipsis damnata recipiunt?

Denique ita dictum est et hoc etiam ipse commemorauit: ex fructibus eorum cognoscetis eos. ergo fructus consideremus. obicitis traditionem: hanc ipsam multo probabilius nos uobis obicimus. et ne per multa curramus, in eadem Constantiniensi ciuitate Siluanum episcopum maiores uestri in ipso exordio sui schismatis ordinauerunt. iste cum adhuc esset subdiaconus, manifestissimus traditor municipalibus gestis expressus est. si et uos aduersus maiores nostros aliqua documenta profertis, aequa condicio postulatur, ut aut utraque uera aut utraque falsa esse credamus. si utraque uera sunt, uos estis sine dubio schismatis rei, qui crimina uos fugere in totius orbis communione finxistis, quae in ipsa particula uestrae concisionis habebatis. si autem utraque falsa sunt, uos estis sine dubio schismatis rei, qui propter falsa crimina traditorum immani separationis crimine maculamini. quodsi a nobis aliqua et a uobis nulla uel a nobis uera et a uobis falsa proferuntur, non est discutiendum quam penitus uestra ora claudantur.

Quid, si uos sancta et uera Christi ecclesia conuinceret atque superaret, etiamsi nos nulla uel falsa, uos autem [*]( 2 cf. II 16, 36 cf. Matth. 7, 15 12 cf. II 16, 36 Matth. 7, 16 ergo-po 19, 13 praecidistis] III 58, 70 29 cap. 22] cf. Creac. IIII 58, 70 ) [*]( 4 et 7 hi] ii v 13 obicis Oml quos obicis Om2PQ, cf. III 58, 70 14 nos uobis scripsi eis ipsis codd. v, cf, III 58, 70. Crese, III 72, 84. IIII 55, 65 16 ordinarunt III 58, 70 23 si] sin v)

19
aliqua et uera traditionis documenta teneretis, quid iam uobis restet, nisi ut, si uultis, pacem diligatis, si autem non uultis, saltem obmutescatis? etenim quaecumque modo proferretis, facillime et uerissime dicerem tunc ecclesiae plenariae et catholicae unitati iam per tot gentes diffusae atque firmatae uos ea probare debuisse, ut uos intus essetis, illi autem quos conuinceretis pellerentur foras. quod si conati estis facere, procul dubio probare non potuistis et uicti uel irati uos ab innocentibus, qui damnare incerta non possent, immani sacrilegio separastis. si autem nec conati estis id agere, nimis execrabili et impia caecitate uos a frumentis Christi, quae per totum agrum, id est totum mundum, usque ad finem crescunt, paucis in Africa zizaniis offensi praecidistis.

Postremo testamentum a quibusdam persecutionis tempore flammis traditum perhibetur: nunc undecumque prolatum est recitetur. certe in exordio promissionum testatoris id inuenitur Abrahae dictum: in semine tuo benedicentur omnes gentes, et hoc quid sit uerax interpretatur apostolus: in semine, inquit, tuo quod est Christus, nullius traditio fidem dei euacuauit. communicate omnibus gentibus et tunc uos testamentum a pernicie flammarum conseruasse gloriamini. si autem non uultis, quae pars potius credenda est quod testamento institerit exurendo, nisi quae non uult consentire prolato? quanto enim certius sine aliqua temeritate sacrilega ille traditoribus successisse iudicatur, qui nunc lingua persequitur testamentum, quod illi flamma persecuti perhibentur!

Obicitis persecutionem: respondent uobis frumenta dominica: \'aut iuste factum est aut palea nostra fecit.\' quid ad haec dicitis? obicitis quod baptismum non habeamus: respondent uobis eadem frumenta dominica formam sacramenti etiam intus quibusdam nihil prodesse, sicut Simoni mago baptizato [*]( 14 cf. II 8, 17. 15 nunc-recatetur) Creac. IIII 60, 72 17 Gen. 22, 18 19 Gal. 3, 16 31 cf. Act. 8, 13-24 ) [*]( 2 restat PQ, cf. III 58, 70 3 obtnmescatis v 6 probare] firmare codd., cf. III 58, 70 et Crellc. 1. c. ut om. Pml 11 exsecrabili (J" 21 pernici Oml ) [*](2*)

20
non proderat, multo magis nihil prodesse his qui foris sunt, inesse illis tamen discedentibus hinc probari, quia redeuntibus non restituitur. numquid igitur nisi impudentissime poteris aduersus ista frumenta clamare et dicere pseudoprophetas uestitos pellibus ouium, intus autem lupos rapaces, quandoquidem malos in unitate catholica uel non nouerunt uel pro unitate tolerant quos nouerunt?

Uestros autem fructus si consideremus, omitto tyrannicas in ciuitatibus et maxime in fundis alienis dominationes, omitto furorem circumcellionum et praecipitatorum ultro cadauerum cultus sacrilegos et profanos, bacchationes ebrietatum et sub uno Optato Gildoniauo decennalem totius Africae gemitum; omitto ista, quia sunt in uobis quidam qui haec sibi displicere ac semper displicuisse proclament. sed ea se dicunt, quia comprimere non possunt, pro pace tolerare; ubi se iudicio suo condemnant, quia, si amarent pacem, non discinderent unitatem. nam quae tanta dementia est pacem in ipsa pace uelle relinquere et eam in dissensione uelle retinere? itaque propter eos, qui mala eiusdem partis Donati, quae omnes uident et reprehendunt, fingunt se non uidere, usque adeo ut etiam de ipso Optato dicant: \'quid fecit? quis eum accusauit? quis conuicit? ego nescio, nou uidi, non audiui\' — propter hos ergo, qui se manifesta ignorare confingunt, exorti sunt Maximianistae, in quibus eis oculi pateant et ora claudantur: aperte se separant, aperte altare contra altare erigunt, aperte in concilio sacrilegi et uiperae et ueloces ad effundendum sanguinem et Dathae et Abiron et Corae comparandi appellantur et asperis uerbis detestati damnantur, aperte recipiuntur rursus in honoribus suis cum baptizatis suis. hi sunt fructus [*]( 1 nihil prodellBe-3 reetituitur] Cresc. IIII 62, 76 4 cf. II 16, 36 ) [*]( 1 iis v fori Oml 2 probari scripsi probatpr codd. v, cf. Cresc. I. c. quia] quod v 3 numquidj nnmquam v 4 ista om. PQ 8 obmitto 0 10 cercicellionura 0 circicellionum P circellionum Q 11 baccationes codd. 17 diaciderent 0 21 etiam om. PQ 27 datae OmlPml datan Pm2 Dathan v core 0 chorae P chore Qv )

21
eorum pro Donati pace ista facientium, ut pelle ouina se contegant, et Christi pacem in toto orbe terrarum recusantium, ut intus sint lupi rapaces.

Nihil me praetermisisse arbitror eorum, quae iste in epistula sua posuit, dumtaxat quae in ea parte ad quam peruenimus potui repperire; prodant etiam reliquam partem, ne forte ibi sit aliquid quod refelli non possit. haec autem, quae domino adiuuante respondimus, ammoneo caritatem uestram ut non solum petentibus detis, sed etiam non petentibus ingeratis. respondeant si quid uolunt, et si nobis nolunt, saltem ad suos litteras mittant, quas tamen nobis occultari non iubeant. quod si faciunt, apertissime fructus suos produnt, quibus lupi rapaces induti pellibus ouium demonstrentur, qui occulte insidiantur ouibus nostris et aperte pastoribus respondere formidant. nos eis tantummodo schismatis crimen obicimus, quo penitus omnes inuoluti sunt, non quorundam eorum crimina, quae sibi quidam eorum displicere respondeant. ipsi uero si nobis aliena crimina non obiciant, non habent quod obiciant, et ideo se ab scelere schismatis defendere omnino non possunt, quia siue propter falsa et a se conficta siue etiam propter uera sed tamen paleae crimina se ab area dominica et ab innocentia frumentorum toto orbe crescentium nefaria direm, ptione separarunt.

Nisi forte expectatis a me, ut etiam de Manicheo quae interposuit refellantur. qua in re nobis non displicetnisi quia pestilentiosissimum et perniciosissimum errorem, id est Manicheorum haeresem, omnino leuissima et prope nulla reprehensione culpauit, quem ueritatis fortissimis documentis catholica expugnat. hereditas enim Christi in omnibus gentibus constituta aduersus omnes exheredatas haereses tuta est. sed sicut ait dominus: quomodo potest satanas satanan [*]( 1. 3. 13 cf. Matth. 7, 15 24 cf. II 18. 40 31 sicut-p, 22, 2 euertere] Crelc. III 78, 90 Marc. 3, 23 ) [*]( 6 reperire Om2PQv 8 admoneo PQv 11 quae Morelius quae cadd. v 15 nos] non Q 22 direptione 0 24 ezspectatis Ov 25 refelluntur Oml 27 haeresim v 31 sathanaa sathanan PQ Satanam v )

22
eicere, ita Manicheorum errorem quomodo potest Donatistarum error euertere?

Quapropter, carissimi, quamquam multis modis conuictus error iste superetur nec ullis (ass)ertionibus qualiscumque rationis, sed sola impudentia pertinaci resistere audeat ueritati, tamen, ne memoriam uestram documentorum oneret multitudo, hoc unum Maximianistarum factum tenete, hoc in eorum fronte configite, hoc eis ad comprimendas dolosas linguas in ora coartate, hoc tamquam tridenti te u uelut tricipitem bestiam eorum calumniam trucidate. traditionem obiciunt, persecutionem obiciunt, falsum baptisma obiciunt: de solis Maximianistis ad omnia respondete. quod enim maiores eorum tradiderunt sanctos codices flammis, occultum esse arbitrantur: sed cum (sacrilegium schismatis crimen superet traditionis, Maximianistas) sacrilegio schismatis inquinatos in suis honoribus receperunt. hoc certe occultare non possunt. item persecutiones uiolentissimas, quas quibuslibet ubi potuerint faciunt, occultas esse arbitrantur: sed cum spiritalis persecutio persecutionem superet corporalem, Maximianistas, quos ipsi corporaliter persecuti sunt et de quibus ipsi dixerunt: ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem, in suis honoribus receperunt. hoc certe occultare non possunt.

Postremo baptismi quaestionem qua miseros fallunt occultam esse arbitrantur: sed cum dicant baptismum non habere quotquot praeter communionem unius ecclesiae baptizantur, Maximianistas cum eis, quos extra istorum communionem in schismate baptizarunt, in suis honoribus receperunt. hoc certe occultare non possunt.

\'At haec,* inquiunt, pro pace non maculant et bonum est rigorem seueritatis ad misericordiam flectere, ut denuo rami [*](7—10 cf. Cre3c. IIII 65, 81 18 cf. p. 40, 8. Cresc. IIII 52, 62 20 cf. p. 17, 19 ) [*](1 eicere] excludere Cresc. I. c. 3 kiTii PQ 4 asaertionibus temptaui, qf. e. gr. p. 30, 16; erroribus 0 nec ulla qualicumque ratione PQv 6 honeret 0 8 frontem PQ, cf. Gresc, IIII 65, 81 lingas Oml 14 eacrilegium-Maximianietae suppleui 16 receperint PQ )

23
fracti inserantur.\' ita ergo tota causa concluditur uicta in illis, inuicta pro nobis, quia, si nomen pacis ad tolerandos in schismate malos in qualemcumque umbram defensionis assumitur, procul dubio cum horrendo scelere et sine ulla defensione per unitatem orbis terrarum uera pax ipsa uiolatur.

XX VIIII. 31.Haec, fratres, cum impigra mansuetudine agenda et praedicanda retinete: diligite homines, interficite errores, sine superbia de ueritate praesumite, sine saeuitia pro ueritate certate, orate pro eis quos redarguitis atque conuincitis. pro talibus enim propheta deum deprecatur dicens: imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, domine. quod quidem iam fecit dominus, ut eorum facies ignominia Maximianistarum apertissime impleret; superest ut norint salubriter erubescere. ita enim nomen domini quaerere poterunt, a quo perniciosissime auersi sunt, dum pro eo suum nomen extollunt, uiuatis et perseueretis in Christo et multiplicemini atque abundetis in caritate dei et in inuicem et in omnes, dilectissimi fratres.