Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Nostis nos saepe uoluisse Donatistarum haereticorum sacrilegum errorem in notitiam manifestam non tam ex nostro quam ex ipsorum ore producere atque conuincere. unde factum est, ut ad nonnullos etiam primates eorum litteras daremus non quidem communicatorias, quibus se iam in praeteritum indignos a catholica ecclesia dissentiendo fecerunt, nec tamen contumeliosas sed pacificas, ut nobiscum quaestione discussa, quae illos ab orbis terrarum sancta communione disrupit, considerata ueritate corrigi uellent nec maiorum suorum animosam peruersitatem pertinacia stultiore defenderent, sed ad fructum caritatis radici catholicae redderentur. sed quoniam scriptum est: cum his qui oderant pacem eram pacificus, ita illi respuerunt litteras meas, sicut ipsam pacem, cui per eas consulebatur, oderunt. nunc uero cum essem in ecclesia Constantiniensi Absentio praesente et collega meo Fortunato eius episcopo, obtulerunt mihi fratres epistulam, quam ad suos presbyteros eiusdem schismatis episcopum dedisse dicebant, sicut earundem quoque litterarum praetendebat inscriptio. quam cum legissem, ita miratus sum, quod primis uerbis suis totam partis suae communionem radicitus amputauit, ut nollem credere illius hominis esse litteras, quem solet fama praedicare quod inter eos doctrina atque facundia maxime [*](4 Donatistarum-errortm] Cresc. II 16, 20. IIII 10, 12 15 Ps. 119, 6-7 ) [*]( 1 Augustinua contra petilianum bereticum 0 Incipit liber primus PQ 5 sacrilegium Pml 9 a om. 0 11 dirupit PQ 14 karitatis Q 15 oderunt v, cf. II 88, 195 18 Absentio] Alypio coni. v ) [*]( l* )

4
excellat. sed quia me legente aderant quidam, qui eius sermonis cultum ornatumque cognoscerent, mihi persuadere coeperunt omnino eius esse illud eloquium. ego tamen, cuiuslibet esset, refellendum putaui, ne, quisquis ea scripsit, aliquid sibi apud imperitos aduersus catholicam scripsisse uideretur.

Hoc ergo ille primum in epistula sua posuit, dicens quod eis obiciamus bis baptisma, qui sub nomine baptismi animas nostras reo lauacro polluimus. quid autem prodest omnia eius contumeliosa uerba retexere? nam quoniam aliud est documenta firmare, aliud maledicta refellendo tractare, illud potius attendamus, quo pacto demonstrare uoluerit nos baptismum non habere et ideo se non repetere quod iam erat, sed dare quod non erat. ait enim: conscientia. namque dantis attenditur quae abluat accipientis. quid si lateat dantis conscientia et fortasse maculosa sit, quomodo poterit accipientis abluere conscientiam, si, quemadmodum dicit, conscientia dantis attenditur quae abluat accipientis? si enim dixerit ad accipientem non pertinere quidquid mali latuerit in conscientia dantis, ad hoc ualebit fortasse illa ignorantia, ut de conscientia baptizatoris sui non possit nesciens maculari. sufficiat ergo, ut alterius conscientia maculosa cum ignoratur non maculet; numquid autem etiam abluere potest?

Unde igitur abluendus est qui accipit baptismum, cum dantis polluta conscientia est et hoc ille qui est accepturus ignorat, praesertim cum addat et dicat: nam qui fidem a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum? ecce stat perfidus baptizaturus, at ille qui baptizandus est perfidiam eius ignorat; quid eum accepturum esse arbitraris, utrum fidem an reatum? si dixeris \'fidem\', concedes posse fieri, ut a perfido quisque fidem percipiat, non reatum, et falsum erit illud quod dictum est: qui fidem, a perfido sumpserit non fidem [*]( 6 cf. II 2, 4 13 ait-26 reatum] III 19, 22 cf. II 3, 6 con- scientia-15 conscicntiam] Cresc. IIII 12, 14 25 cf. II 4, 8 ) [*]( 13 quae scripsi, item lin. 16 qui codd. v 26 stat] namque 0 28 euml enim Pm1 30 fidem. percipiat] percipiens fidem 0 )

5
percipit sed reatum. inuenimus enim fieri posse, ut etiam a perfido fidem quisque percipiat, si pel\'fidiam dantis ignoret. non enim ait: \'qui fidem a perfido manifesto uel cognito sumpserit\', sed qui fidem, inquit, a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum, quod utique falsum est, quando quisque a latente perfido baptizatur. si autem dixerit: \'etiam cum baptizator perfidus latet, non ab eo fidem percipit sed reatum\', rebaptizent ergo illos, quos ab eis baptizatos esse constiterit, qui diu apud ipsos conscelerati latuerunt et postea proditi conuictique damnati sunt.

Eo quippe tempore quo latebant quoscumque baptizauerunt, non eis potuerunt fidem tradere sed reatum, si, quisquis fidem a perfido sumpserit, non fidem percipit sed reatum. ergo baptizentur a bonis, ut possint fidem percipere, non reatum.

Sed quomodo et de istis securi erunt, si conscientia dantis attenditur quae latet oculos accepturi? ita secundum eorum sententiam fit salus illa spiritalis incerta, dum contra scripturas sanctas, quae dicunt: bonum est confidere in domino quam confidere in homine et: maledictus omnis qui spem suam ponit in homine, spem baptizandorum auferunt a domino deo et in homine ponendam esse persuadent. unde fit omnino, ut non incerta, sed prorsus nulla sit salus, quia domini est salus et uana salus hominis. itaque quisquis in homine spem posuerit, etiam quem iustum et innocentem nouit, maledictus est. unde et apostolus Paulus eos, qui dicebant se Pauli esse, obiurgat et dicit: numquid Paulus pro uobis crucifixus est aut in nomine Pauli baptizati estis? [*](19 Pe. 117, 8 2J Hier. 17, 5 24 Ps. 3, 9 Ps. 59, 13 27 I Cor. 1, 18 ) [*]( 2 quis v perfidiam] fidem P 5 quis v 9 cum scelerati 0 cnra aceforfttis PQ 16 ai om. 0 17 attendit 0 19 damiDam et 20 hominem Cresc. III 9, 9 20 in homine] in domino Oml )

6

Quapropter si errabant illi et nisi corrigerentur perirent, qui uolebant esse Pauli, quae tandem spes eorum est, qui quaerunt esse Donati? id enim agunt isti, ut origo, radix et caput baptizati non nisi ille sit a quo baptizatur. ita fit ut, quoniam plerumque qualis sit baptizator incertum est, incerta origine, incerta radice, incerto capite spes etiam omnis incerta sit. et cum fieri possit ita esse conscientiam dantis, ut scelerata atque maculosa sit et hoc ignoret accipiens, consequenter fit, ut scelerata origine, scelerata radice, scelerato capite spes quoque baptizati uana etinanis existat, quippe cum iste in epistula sua ponat et dicat: omnis res enim origine et radice consistit, et si caput non habet aliquid nihil est, cumque originem et radicem et caput baptizati hominem a quo baptizatur uelit intellegi, quid prodest misero baptizato, quod ignorat quam malus sit baptizator eius ? ignorat enim se malum habere caput aut omnino se esse sine capite. tamen quae spes est illi, cui siue scienti siue nescienti caput pessimum aut nullum est? numquid ipsa ignorantia fit ei caput, cui suus baptizator uel malum caput uel nullum est? at hoc quisquis putauerit, uere sine capite est.

Nos ergo quaerimus, quia dixit iste: qui fidem a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum statimque conexuit dicens: omnis enim res origine et radice consistit, et si caput non habet aliquid, nihil est, quaerimus itaque nos, cum ille baptizator perfidus latet, si tunc ille quem baptizat fidem percipit, non reatum, si tunc ei non est baptizator eius origo et radix et caput: quis est a quo accipit fidem, ubi est origo de qua oritur, ubi radix unde germinat, ubi caput unde [*](1 si en-aba"t-S Donati\\ Cresc. IIII 23, 30 11 cf. II 5, 10. III 42, 51 24 quaerimus—p. 8, 9 quemadmodum Bonent] III 42, 51—43, 52 ) [*](1 errant 0 3 quaerunt] uolunt Cresc. 6 omnis] hominis edd. uett. 9 pr. scelera Pml 11 enim res PQv, cf. II 5, 10. III 42, 51 12 babeat Orne. III 7, 7 est B, I. Pm2 15 malus sit bis Qml 19 quiquis P 23 connexuit v.. )

7
incipit? an forte, cum baptizantem perfidum ille qui baptizatur ignorat, tunc Christus dat fidem, tunc Christus est origo et radix et caput? o humana temeritas et superbia! cur non sinis potius ut semper Christus det fidem, christianum dando facturus? cur non sinis ut semper sit Christus origo christiani, in Christo radicem christianus infigat, Christus christiani sit caput? neque enim etiam cum per sanctum et fidelem dispensatorem gratia spiritalis credentibus impertitur, dispensator ipse iustificat ac non ille unus, de quo dictum est quod iustificat impium, aut uero apostolus Paulus caput est et origo eorum quos plantauerat aut Apollo radix est eorum quos rigauerat ac non ille, qui eis incrementum dederat, cum idem dicat: ego plantaui, Apollo rigauit, sed deus incrementum dedit; itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus; nec radix eorum erat ipse, sed potius ille qui ait: ego sum uitis, uos estis sarmenta. caput etiam eorum quomodo esse poterat, cum dicat nos multos unum esse corpus in Christo ipsumque Christum caput esse uniuersi corporis pluribus locis apertissime praedicet?

Quapropter siue a fideli siue a perfido dispensatore sacramentum baptismi quisque percipiat, spes ei omnis in Christo sit, ne sit maledictus qui spem suam ponit in homine. alioquin si talis quisque in gratia spiritali renascitur, qualis est ille a quo baptizatur, et, cum manifestus est qui baptizat homo bonus, ipse dat fidem, ipse origo et radix caputque nascentis est, cum autem latet perfidus baptizator, tunc quisque a Christo percipit fidem, tunc a Christo ducit originem, tunc in Christo radicatur, tunc Christo capite gloriatur, laborandum est omnibus qui baptizantur, ut [*](4 llemper-7 caput] Cresc. III 5, 6. IIII 19, 22 9 cf. Rom. 4, 5 13 I Cor. 3, 6-7 16 loh. 15, 5 21 siue a-23 Christo lit] Cresc. Iin 18, 21 23 Hier. 17, 5 ) [*]( 11 Apollo] apostolus 0 12 incrementum scripsi coli. III 42, 51 in credendo fidem codd. v 16 ille potius III 42, 51 23 qui] omnis qui III 42, 51 30 laborandum est] optandum est v roll. III §§ 52. 54. 56 )

8
baptizatores perfidos habeant et ignorent eos. quamlibet enim bonos" habuerint, Christus est utique in com parabiliter melior, qui tunc erit baptizati caput, si perfidus lateat baptizator.

Quod si dementissimum est credere — semper enim Christus iustificat impium faciendo ex impio chriatianum, sem per a Christo percipitur fides, semper (Christus) est origo regeneratorum et caput ecclesiae —, quid habent ponderis illa uerba, quae uani lectores non attendunt quid intus habeant, sed tantum quemadmodum sonent? qui autem non aure sola excipit uoces, sed et mente sententias intuetur, cum audierit: conscientia dantis attenditur quae abluat accipientis, respondebit: \'saepe mihi ignota est humana conscientia, sed certus sum de Christi misericordia\'. cum audierit: qui fidem a perfido - sumpserit non fidem percipit sed reatum, respondebit: (non est perfidus Christus a quo fidem percipio, non reatum*. eum audierit: omnis res enim origine et radice consistit, et si caput non habet aliquid, nihil est, respondebit: \'origo mea Christus est, radix mea Christus est, caput meum Christus est.\' cum audierit: nec quicquam bene regenerat, nisi bono semine regeneretur, respondebit: \'semen quo regeneror uerbum dei est, quod obaudienter audire sum monitus, etiamsi ille, per quem audio, quae mihi dicit ipse non facit, dicente domino et me securum faciente: quae dicunt facite, quae faciunt facere nolite. dicunt enim et non faciunt.\' cum audierit: quae potest esse peruersitas, ut qui suis criminibus reus est alium faciat innocentem?, respondebit: (me innocentem non facit nisi qui mortuus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram. non enim in ministrum per quem baptizor credo, sed in eum qui iustificat impium, ut deputetur mihi fides ad iustitiam).

Cum audierit: arbor bona bonos fructus [*]( 5 cf. Rom. 4, 5 6 cf. Gal. 3, 26 cf. Tit. S, 5 7 cf. Eph. 5, 23 19 cf. II 5, 10 23 Matth. 23, 3 25 cf. II 6, 12 27 cf. Rom. 4, 25 29 cf. Bom. 4, 5 31 Matth. 7, 17. 16. cf. II 6, 12 ) [*]( 6 Chriatua om. codd. 11 quae scripsi qui codd. v 19 regenwret 0 seminine Oml 26 alius Oml aliud Pml )

9
facit, arbor mala malos fructus facit. numquid colligunt de spinis uuas? et: omnis bonus homo de thesauro cordis sui producit bona, et malus homo de thesauro cordis sui profert mala, respondebit: hoc ergo bonus fructus est, ut arbor bona sim, hoe est bonus homo, ut praebeam fructum bonum, hoc est opera bona. hoc autem non qui plantat et qui rigat mihi dabit, sed qui incrementum dat deus., nam si arbor bona bonus baptizator est, ut fructus eius bonus sit ille quem baptizauerit, quisquis ab homine malo, etiam non manifesto, fuerit baptizatus, bonus esse non poterit — de mala quippe arbore exortus est; aliud est enim arbor bona, aliud arbor occulta sed tamen mala —; aut si, cum occulta est arbor mala, quicumque ab illa fuerit baptizatus non de illa, sed de Christo nascitur, sanctius iustificantur qui baptizantur ab occultis malis quam qui baptizastur a manifestis bonis.

Item cum audierit: qui baptizatur a mortuo non ei prodest lauatio eius, respondebit: \'uiuit Christus, iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur, de quo dictum est: ipse est qui baptizat in spiritu sancto\'. baptizantur autem a mortuis qui baptizantur in idolorum templis. non enim et ipsi a sacerdotibus suis ae accipere arbitrantur sanctificationem quam putant, sed a diis <suis>. qui quoniam homines fuerunt (at) ita mortui sunt, ut neque super terras neque in requie caeli sint, uere ipsi a mortui. baptizantur, etsi quo alio modo ista sanctae scripturae uerba ueraciter quaeri ac salubriter discuti et intellegi possunt. nam si hoc loco mortuum intellexero peccatorem [*](2 Matth. 12, 35 7 cf. I Cor. 3, 7 8 si arbor—12 tamen malaJ III 44, 53 13 n-16 bonis] III 45, 54 17 cum-26 baptuantur) Crttt. II 25, 80 17 Eccli. 81, 30. cf. II 7, 14 18 Rom. 6, 9 20 Ioh. 1, 33 28 nam i---l0, 4 mortuo] Cresc. II 26, 31 ) [*]( 3 produeit] profert t1, cf. Cresc. III 11, 14 6 bona opera PQ 18 faerit ab illa OQml v, cf. III 45, 54 19 et iam Crtsc. 24 aaiB a-uc., om. eodd. v et om. codd. mortui] modo codd. 25 reliqiiie Pml sint] snnt PmlQ caeli sint] sanctorum aioant Cresc. )

10
baptizatorem, eadem illa consequetur absurditas, ut, quisquis etiam a latente impio fuerit baptizatus, tamquam a mortuo baptizatus inaniter lotus sit. non enim ait: (qui baptizatur a mortuo manifesto), sed absolute dixit: (a mortuo\'. at si mortuum quemque tunc putant, cum eum peccatorem sciunt, uiuere autem, etiamsi sceleratus in eorum communione astutissime lateat, primo execrabili superbia sibi plus arrogant quam deo tribuunt, ut, cum eis peccator notus est, mortuus appelletur, cum autem deo notus est, uiuus existimetur. deinde si peccator ille dicendus est mortuus, qui est hominibus cognitus, de Optato quid responsuri sunt, quem sceleratum longo tempore sibi notum damnare timuerunt? cur, qui ab illo baptizati sunt, non dicuntur a mortuo baptizati? an ideo uiuebat, quod deus illi comes erat? quod facete et eleganter a nescio quo primario collega . suo dictum solent etiam ipsi iactare atque laudare, non intellegentes exitu Goliae superbissimi suo sibi gladio caput auferri.