Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Proinde si Manichaei resurrectione domini iustificarentur, cuius resurrectionis dies ex die quidem passionis tertius, post diem tamen sabbati. hoc est post septimum octauus fuit, profecto spoliarentur carnali uelamento mortalium desideriorum et cordis circumcisione gaudentes non eam in carne adumbratam figuratamque deriderent tempore ueteris testamenti, quamuis iam tempore noui testamenti fieri obseruarique non cogerent. in quo enim membro congruentius expoliatio carnalis et mortalis concupiscentiae figuratur, quam unde carnalis et mortalis fetus exoritur? sed, sicut dicit apostolus, omnia munda mundis; inmundis autem et infidelibus nihil est mundum, sed polluta sunt eorum et mens et conscientia. itaque isti, qui nimis mundi sibi uidentur, quia illa membra tamquam inmunda auersantur aut auersari se [*]( 6 Col. 2, 16 sq. 24 Tit. 1, 15 ) [*]( 2 quanta] in quanta GMb avctoritate (v B. l.) C 4 in illis C 7 in potu] potu C partem L 8 neomoeniae LGM neomenie CS qu$sunt b 9 hinc b iudica & (exp. m. 2) L 10 hec L 11 quQ sunt b quam LCEttg. b: qua M quia 8 quia (a s. I.) G 12 que C 14 predicebantur C 15 manichei CLG resurrectionS S resurrectionem G resurrectione (m er.) M 22 cogerent b 24 foetus S )

287
fingunt, in eas infidelitatis et erroris inmunditias inciderunt,. ut, cum detestantur circumcisionem carnis, quam dixit apostolus signaculum iustitiae fidei, in ipsis tamen carnalibus membris diuina dei sui membra credant conligata et inquinata detineri, ut, cum carnem inmundam dicunt, et deum illic ex parte, qua ibi tenetur, inmundum factum dicere conpellantur, quippe quem mundari oportere adserunt: quod donec fiat, quantum fieri potuerit, interim nunc eum perpeti omnia, quae carnes patiuntur, non tantum in labore et dolore adflictionum sed etiam in uoluptate corruptelarum. ei namque dicunt parcere, quod non concumbunt, ne nodis carneis: artius inplicetur et sordidius inquinetur. cum ergo apostolus dicat: omnia munda mundis, utique hominibus, qui possunt in deterius uoluntatis peruersitate mutari, quanto magis omnia munda sunt deo, qui semper incommutabilis et incontaminabilis permanet? de cuius sapientia diuine dictum est in eis libris, quos reprehendendo uehementius inquinamini, quod nihil inquinatum in eam incurrit et adtingit ubique propter suam munditiam. quapropter, o inmundissima uanitas, itane displicet tibi in membro humano, unde humana generatio propagatur, signum regenerationis humanae illum, cui munda sunt omnia, deum iussisse constitui et placet tibi etiam in flagitiis, quae illo membro ab inpudicis hominibus perpetrantur, ipsum deum uestrum, cui nihil est mundum, ex parte suae naturae conmaculari atque corrumpi? quid enim patitur in uariis turpibus corruptelis, quem coniugali quoque concubitu creditis inquinari ? audete iam dicere, quod [*]( 3 Rom. 4, 11 18 Sap. 7, 24 sq. ) [*]( 1 infidelitates L errores L 2 detestentur SGM carnis circumcisionem SGM 4 menbris L 5 post detineri ras. C 7 quem] quae L adserunt C1 8 perpeti/// C 9 afflictionem SM'GI adflictionem L afflictionum (P 11 concumbunt (con 8. l. a m. 2) S 16 diuinae G 20 membro (r s. 1. a m. 2) L 21 humane L 25 sue L ctlmaculari C 27 audet etiam dicere quod soletis LPSGMb audeteiam dicere quod soletis C (in marg. m. rec. ad id iam quod dicere soletis, quae est lect. ed. Maurinae) )
288
soletis:ergone deerat, ubi deus praefiguraret signaculum iustitiae fidei, nisi in illo membro ? respondetur: cur enim et ibi non ? primo quia omnia munda mundis, quanto magis deo. deinde quia hoc apostolus dixit signaculum datum Abrahae iustitiae fidei in tali circumcisione. uos autem nolite erubescere, si potestis, cum uobis dicitur: ergone deerat deo uestro, quid ageret, ne suae naturae partem istis membris, quae sic despuitis, inplicaret? pudenda quidem ista dicuntur hominibus propter nostrae mortalitatis corruptibilem poenalemque propaginem, quae inde subsistit: quibus casti adhibent uerecundiam, inpudici petulantiam, deus iustitiam.

Cessationem uero sabbatorum iam quidem superuacuam ducimus ad obseruandum, ex quo spes reuelata est nostrae quietis aeternae, non tamen ad legendum et intellegendum, quia propheticis temporibus cum essent ista, quae nobis hoc tempore patefacta sunt non tantum sermonibus, sed et actibus praefiguranda et praenuntianda, illo signo, quod legimus, res ista praenotata est, quam tenemus. uos autem uolo mihi dicatis, cur uestram cessationem nolitis inplere? Iudaei quippe sabbato suo, quod adhuc carnaliter sapiunt, non solum in agro fructum nullum decerpunt, sed nec in domo concidunt aut coquunt. uos autem cessantes quidem expectatis, quis auditorum uestrorum propter uos pascendos cultello uel falcicula armatus in hortum prosiliat, homicida cucurbitarum, quarum uobis adferat, mirum dictu, uiua cadauera. nam si non eas occidit, quid uos in tali facto metuistis? si autem occiduntur, cum decerpuntur, quomodo eis inest uita, cui purgandae atque recreandae manducando atque ructando uos adseritis subuenire? accipitis ergo uiuentes cucurbitas, quas, si possitis, degluttire deberetis, ut post illud unum uulnus, in quo eas cum decerpsit uester auditor reus factus est uestra [*]( 2 illo om. SGMPCb enim om. C cur non et ibi primo (m. rec.) C non primo: b 7 in istis C 9 paenalemque SlOt 11 inpedici L 19 iudei C 20 sapient Ml 22 coqu*nnt C 24 ortum LSMG 26 metuitis Cb 27 eis] non eis G'8 28 purgande L 80 possetis Mtb degluttire (1 8. l. a m. 2) L deglutire SGM 81 uester] ux L )

289
indulgentia liberandus, saltem deinceps ad officinam aqualiculi uestri, ubi deum uestrum illo proelio confractum reformare possitis, inlaesae atque integrae peruenirent. nunc autem antequam eis conterendis dentes incumbant, minutatim, si hoc palato placuerit, conciduntur a uobis; quibus tam crebris uulneribus earum quomodo uos non estis rei? uidete, quemadmodum uobis expediret, ut quod uno in septem diebus faciunt Iudaei, uos cotidie faceretis et a tali etiam domestico opere cessaretis. iam quid in igne patiantur, ubi certe non reformatur uita, quae in eis est? non enim feruens olla sancto uentri conparari potest; et tamen inridetis tamquam superfluam sabbati cessationem. quanto utique sanius non solum eam non reprehenderetis in patribus, quando superflua non fuit, sed etiam nunc, quando iam superflua est, ipsam potius teneretis quam istam uestram non significatione acceptabilem, sed errore damnabilem; quam etiam non inplendo rei estis secundum opinionem uestrae uanitatis. et uani secundum iudicium ueritatis. dicitis enim dolorem sentire fructum, cum de arbore carpitur, sentire cum conciditur, cum teritur, cum coquitur, cum manducatur. non ergo debuistis uesci nisi eis. quae cruda et inlaesa possunt transuorari. ut unum. saltem dolorem, cum decerpuntur, non a uobis, sed a uestris auditoribus paterentur.

Sed dicitis: quomodo subuenimus tantae uitae, si ea tantum absumimus, quae incocta et mollia possunt absorberi ? si ergo ista conpensatione tam multos cibis uestris dolores infligitis, [*]( 1 saltim Lx oficinaiu L 2 pręlio C confiractum (r 8. I.) M 3 illese atque integre b 4 incombant C si] sic SG 6 estis] essetis SG quemammodum L 7 diebus] dies L die SMGb ..die in septS (in er.; in m. 2 s. I. supcrscr.) C 8 faceretis (r s. I.) M 9 patiuntur G1 reformetur Pl 10 non est b 13 eam] autem S 14 iam (s. I.) S1 15 significationem Lb 16 errorg (........m. 2 add.) M damnabilem (in marg.) M 17 et implendo uani (in marg. m. rec.) C 18 ueritatis] uanitatis LSGMP1 19 cum ante concid. Qm. P cum teritur] conteritur Pb 21 saltim L 26 compensatione C multis b inrigitis L ) [*]( XXV. Aag. sert. 6. ) [*]( 19 )

290
cur ab illo solo abstinetis, ad quem maxime ista necessitas cogit? nam fructus potest et crudus comedi, sicut se nonnulli uestri exercuerunt, ut hoc non tantum de pomis, uerum etiam de omnibus oleribus facerent. si autem non uellatur aut decidatur aut quoquo modo dematur ex terra uel arbore, uenire ad escam nullo pacto potest. hoc ergo facile debuit esse ueniale, sine quo ei subuenire non ualeretis, non illi tam multi cruciatus, quos in praeparandis escis membris dei uestri non dubitatis inferre. at enim plorat arbor, cum fructus carpitur, hoc quippe dicere non erubescitis. certe nouit omnia uita, quae ibi est, et praesentit, quis ad ea conueniat. uenientibus ergo electis et poma carpentibus gaudere debuit, non plorare illum transitorium dolorem tanta felicitate conpensans et tantam euadens miseriam, si in alios incidisset. cur itaque pomum non decerpatis, cum decerpto tam multas plagas doloresque ingeratis? respondete, si potestis. nec ipsa ieiunia uobis conpetunt; non enim oportet uacare fornacem, in qua spiritale aurum de stercoris commixtione purgatur et a miserandis nexibus diuina membra soluuntur. quapropter ille est misericordior inter uos, qui se potuerit ita exercere, ut nihil eius ualetudini obsit saepe crudos cibos sumere et multa consumere. uos autem et tantas poenas escae uestrae inrogando crudeliter manducatis et a membrorum diuinorum purgatione cessando crudeliter ieiunatis.

Et audetis tamen etiam sacrificia testamenti ueteris execrari et idolatriam nominare et in huiusmodi sacrilegium nos quoque sociare. unde pro nobis prius respondemus sic illa iam non esse in operibus nostris, ut ea tamen in mysteriis diuinarum scripturarum ad intellegenda, quae his praenuntiata sunt, amplectamur, quia et ipsa figurae nostrae fuerunt et [*]( 4 holeribus SCG bellatur L 6 escam S 8 crutiat C ęscis C 11 praesenti L eam b 14 alios] aluos (m. 2 in marg.) S 16 respondite LSG1 21 ualetudini 01 ualitudini SGMb sepe C et multa consumere om. SG 22 paenas Gl aescae S esce L inrogando Ml 24 purgationem L 25 execrari JII 28 misteriis L 29 diuinarum uel sacrarQ C )

291
omnia talia multis et uariis modis unum sacrificium, cuius nunc memoriam celebramus, significauerunt. unde isto reuelato et suo tempore oblato illa de agendi celebritate sublata sunt, sed in significandi auctoritate manserunt; scripta sunt enim propter nos, in quos finis saeculorum obuenit. sed in eis uidelicet interfectio uos mouet animalium, cum ista omnis creatura usibus hominum quodam modo condicionaliter seruiat. sed uos, qui homini mendico esurienti panem non porrigitis, misericordes estis in pecora, quibus animas humanas inesse creditis. dominus autem Iesus in ea crudelis fuit, cum daemones in gregem porcorum, cum id ab eo peterent, ire permisit. qui etiam nondum demonstrato per passionem sacrificio corporis sui cuidam leproso. quem mundauerat, ait: uade et ostende te sacerdoti, et offer pro te, quod praecepit Moyses. in testimonium illis. magis enim, quia et per prophetas deus saepe testatur nullius se talis muneris indigere, et facile est ratione perspicere, quod nec eius rei egeat, qui nullius eget, conpellitur animus humanus inquirere, quid nos per haec docere uoluerit, qui utique non frustra ea, quibus non indiget, sibi iuberet offerri, nisi aliquid in eis ostenderet, quod nobis et nosse prodesset et talibus signis praefigurari oporteret. uos autem quanto melius et honestius istis quamuis iam nostro tempori non necessariis, tamen significantibus aliquid et docentibus sacrificiis subderemini, quam uobis ab auditoribus uestris uiuas escarum uictimas offerri iuberetis et crederetis! nam cum apostolus Paulus de quibusdam propter epulas euangelium praedicantibus congruentissime dixerit: quorum deus uenter, quanto uos [*]( 4 I Cor. 10, 11 12 cf. Matth. 8, 32 14 Luc. 5. 14 28 Phil. 3, 19 ) [*](.2 releuato L 5 nos] nci b fines SM 6 uos (s. I.) G 10 autem etiå b 12 etiam] autg b 14 et om. b sacerdottS Ll offer munus b 15 precepit C 16 se (in marg. m. rec. Saepe) C 20 ea] a b non (s. I.) S indiget (in s. I.) G sibi] si L sibi (bi s. I.) SG 21 aliquit L 25 escarum] ascarum C scnrum LPMb scdrum (in marg. scortorum) S, (in marg. orioril) G 26 offerre L 28 dixit 81 uenter est b ) [*]( 19* )
292
adrogantiore inpietate iactatis. qui uentrem uestrum non deum, sed quod sceleratioris audaciae est, dei mundatorem dicere non timetis! cuius porro dementiae est pios se uideri uelle, quod ab animalium interfectione se temperent, cum omnes suas escas easdem animas habere dicant, quibus, ut putant, uiuentibus tanta uulnera et manibus et dentibus ingerunt!

Cur autem, si carnibus uesci non uultis, non ipsa ani- . malia deo uestro oblata mactatis, ut animae illae, quas non solum putatis humanas, sed ita diuinas, ut ipsa dei membra esse credatis, a carnis carcere dimittantur, et ne iterum redeant uestris orationibus commendentur ? an amplius eas adiuuatis uentre quam mente et illa potius dei natura saluatur, quae uestris uisceribus exhalari meruerit, quam quae uestris precibus commendari? propterea ergo uentri uestro pecora non sacrificatis, quia ea uiua absumere non potestis, ut eorum animas intercessione uestri stomachi liberetis.s o beata olera, quibus et manu euulsis et ferro concisis et igne cruciatis et dente contritis concessum est tamen, ut ad uestrorum intestinorum aras uiua perueniant, et misera pecora, quae cum citius de corpore suo exeunt, in uestra corpora intrare non possunt! ita delirantes adhuc putatis, quod ideo sumus inimici ueteris testamenti. quia nullam carnem inmundam dicimus tenentes apostoli sententiam dicentis: omnia munda mundis, et illud, ubi dominus ait: non quod intrat in os uestrum, uos coinquinat, sed quod exit. quod non ad solas turbas dominus dixit, sicut uester Adimantus, quem post Manichaeum Faustus praecipue laudat, cum ueteri [*](23 Tit. I, 15 24 Matth. 15, 11 ) [*]( 1 arogantiore C1 facitis b 2 andatiae at 3 timetis (s. l. m. 2) 8 e 4 temperant LSMG 5 aescas C 7 quur L sic S 18 ezalari G, (h in mg. m. 2) S exalari LCM q// (-- m. rec. add.) C q; e G 14 praecibus LM pcibus C 15 quia (a s. I. a m. 1) L' 16 sthomachi L 17 holera SMG, (h er.) C 19 peccora C 23 ducimus C 26 adimantius SG adimandus M'x adimatus LM1 27 praecipuę L cumj eum (e ita ras.) GS1 ueteris L ueteri (8 er.) M )

293
testamento calumniaretur, uoluit intellegi, sed etiam remotus a turbis hoc idem discipulis suis euidentius et expressius elocutus est. cum enim hanc domini sententiam testamento ueteri obposuisset Adimantus, quia in illo scripta sunt quaedam inmunda carnium. a quibus ille populus iussus est abstinere, timuit, ne sibi diceretur: cur ergo uos non quasdam, sed omnes carnes inmundas existimatis atque ab edendis omnibus temperatis, cum tu ipse proferas euangelicum testimonium non coinquinari hominem ex his, quae in os ingrediuntur et in uentrem uadunt atque in latrinam emittuntur ? itaque has artissimas et fallaciam suam manifestissima ueritate praefocantes angustias conatus euadere ait hoc dominum ad turbas dixisse, quasi paucis ille in secreto uera diceret, in turbas autem falsa iactaret, cum et hoc de domino credere sacrilegum sit, et omnes qui legunt, nouerint hoc et remotis turbis eum planius dixisse discipulis. quapropter quia in exordio harum litterarum suarum Faustus sic miratur Adimantum. ut ei solum praeferat Manichaeum, conpendio requiro, utrum ista domini sententia, qua dixit non inquinari hominem his, quae in os eius intrant. uera an falsa sit. si falsam dicunt, cur eam tantus eorum doctor Adimantus a Christo prolatam dicens ad expugnandum testamentum uetus obiecit? si autem uera est, cur aduersus eam credunt se coinquinari, si quacumque carne uescantur? nisi forte uerum respondere uelint et dicere apostolum non dixisse: omnia munda haereticis, sed omnia munda mundis. cur enim non sint istis haec munda, idem apostolus sequitur et dicit: inmundis autem et infidelibus nihil est mundum; sed polluta sunt eorum et mens et conscientia. unde reuera Manichaeis omnino nihil est [*](25 Tit. 1. 15 ) [*](1 eluminaretur (in mg. aJ: eliminaretur) b 2 locutus b 9 hoa S 11 prefocantes C 12 ait (in marg.) S hoc hoc S 18 illis S 14 sacrilegium C 17 fantas S ei] et LMSlGl 18 manicheum C 20 falsam] falsa L 21 tantos L adimantiua (i 8.1.) SG 22 eipurgnandum (pr. n 8. l.) C 25 dixisse n5 ola b hereticis LC 26 quur L sit (i insert.) S 29 manicheis C )
294
mundum, quandoquidem etiam ipsam dei substantiam uel naturam non solum coinquinari potuisse sed etiam ex parte coinquinatam esse contendunt; nec solum coinquinatam esse uerum etiam ex omni parte recuperari mundarique non posse. unde mirum est, quod ita se dicunt inmundas omnes carnes existimare et ob hoc ab eis abstinere, quasi aliquid existiment esse mundum non solum escarum, sed omnium creaturarum. nam et ipsa olera et poma et omnes fruges et totam terram et caelum commixtione gentis tenebrarum perhibent inquinata. utinam ergo et in ceteris cibis errori suo congruerent atque ab his, quae inmunda dicunt, omnibus abstinendo fame potius morerentur quam tales blasphemias pertinaciter loquerentur! nam se corrigere atque emendare nolentibus hoc esse utilius quis non intellegat?

Testamento autem ueteri, ubi quidam cibi carnium prohibentur, cur non sit contraria ista sententia, qua dicit apostolus: omnia munda mundis et: omnis creatura dei buna est, si possunt, intellegant hoc apostolum de ipsis dixisse naturis, illas autem litteras propter quasdam praefigurationes tempori congruentes animalia quaedam non natura, sed significatione inmunda dixisse. itaque uerbi gratia, si de porco et agno requiratur, utrumque natura mundum est, quia omnis creatura dei bona est; quadam uero significatione agnus mundus, porcus inmundus est. tamquam si stultum et sapientem diceres, utrumque hoc uerbum natura uocis et litterarum et syllabarum, quibus constat. utique mundum est: significatione autem unum horum uerbum. quod dicitur stultus. inmundum dici potest, non natura sui, sed quoniam quiddam inmundum significat. et fortasse quod est in rerum figuris [*](18 I Tim. 4, 4 ) [*]( 1 etiantj enim C 3 coinquinatam] potuisse S 7 ascaruiu C aescarum 8 8 holera SMG 10 errori (i a. exp. e m. 1) C 11 que M 16 quur L 17 omni 81 18 intellegant (ex intellegebant) L 19 naturas 81 21 (24 et 29) immunda (i s. I. prius m ex in) L 26 sillabarum C 27 quo b)

295
porcus, hoc est in rerum genere stultus, et tam illud animal quam istae duae syllabae, quod dicitur stultus, quiddam unum idemque significat. inmundum quippe illud animal in lege positum est eo, quod non ruminet; non autem hoc eius uitium, sed natura est. sunt autem homines, qui per hoc animal significantur, inmundi proprio uitio, non natura; qui cum libenter audiant uerba sapientiae, postea de his omnino non cogitant. quod enim utile audieris, uelut ab intestino memoriae tamquam ad os cogitationis recordandi dulcedine reuocare quid est aliud quam spiritaliter quodam modo ruminare? quod qui non faciunt, illorum animalium genere figurantur; unde et ipsa a talibus carnibus abstinentia tale uitium nos cauere praemonuit. cum enim thesaurus desiderabilis sit ipsa sapientia, de hac munditia ruminandi et inmunditia non ruminandi alio loco scriptum est: thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis, uir autem stultus gluttit illum. hae autem similitudines rerum in locutionibus et obseruationibus figuratis propter quaerendi et comparandi exercitationem rationales mentes utiliter et suauiter mouent. sed priori populo multa talia non tantum audienda, uerum etiam obseruanda praecepta sunt. tempus enim erat, quo non tantum dictis, sed etiam factis prophetari oporteret ea, quae posteriore tempore fuerant reuelanda. quibus per Christum atque in Christo reuelatis fidei gentium onera obseruationum non sunt inposita, prophetiae tamen auctoritas commendata, ecce nos diximus, qua causa, cum secundum domini apostolique sententiam nullas animalium carnes inmundas habeamus, ueteri tamen testamento, ubi quaedam inmundae dictae sunt. [*]( 15 Prou. 21. 20 ) [*]( 3 immunduin (i s. 1. prius ra ex in) L 5 uicium S 8 audieris (is in ras.) L 10 reu.] recordari b 12 ipse (a. e a m. 1 a) L carnibus (i ex a m. 1) L 13 premonuit C 14 munditia ruminandi m 2 add. S 17 haec L et] uel C Eug. (ed. Knoll p. 240) et— propter (m. 2 add.) S figuratis & obseruationibus G 18 querendi C 21 precepta C 23 posteriori b 28 inmunde L innnunde M dicte M )
296
non aduersemur: uos iam dicite, quare inmundas carnes existimetis.

Si secundum errorem uestrum propter commixtionem gentis tenebrarum non carnes, sed ipse deus uester inmundus est in ea parte, quam uelut debellandis et captiuandis hostibus absorbendam et inquinandam misit et miscuit, deinde propter ipsam commixtionem etiam quicquid aliud manducatis, inmundum est. sed dicitis: multo amplius inmundae sunt carnes. et quare amplius inmundae sunt carnes longum est eorum de hac re deliramenta commemorare, sed breuiter adtingam, quod sat est. ut inspiciantur reprehensores ueteris testamenti tanta stultitiae uetustate confecti, ut carnis accusatores sine ulla spiritali ueritate solam carnem sapere conuincantur. fortassis enim paulo prolixior ista responsio sic aduersus eos lectorem instruet, ut in ceteris responsionibus non a nobis tam multa uerba requirantur. dicunt enim isti uaniloqui et mentis seductores in illa pugna, quando primus homo eorum tenebrarum gentem elementis fallacibus inretiuit, utriusque sexus principibus indidem captis, cum ex eis mundus construeretur, plerosque eorum in caelestibus fabricis conligatos, in quibus erant etiam feminae aliquae praegnantes: quae cum caelum rotari coepisset, eandem uertiginem ferre non ualentes conceptus suos abortu excussisse: eosdemque abortiuos fetus et masculos et feminas de caelo in terram cecidisse, uixisse. creuisse, concubuisse, genuisse. hinc esse dicunt originem carnium omnium, quae mouentur in terra, in aqua, in aere. ergo si de caelo est origo carnium, absurdissimum est propter hoc eas inmundiores putare, praesertim quia in ipsa structura mundi eosdem principes tenebrarum [*]( 6 absorbèndam] abseruendam L 7 propter (ter add. s. 1. m. 2) S quic/quid C 9 sint (i ex u corr.) M sint b 11 sat est ut] satis tui b rephensores LC 18 inretiuit Ml 19 utrique SG ibide b (in mg. af indidem) 21 etiam erant C pregnantes C 24 auortiuos L foetus CS 25 cecidisse L caecidisse M hinc (n in ras.) C 26 in aqua in terra C 29 strictura S structvra (v ex a n. 1 corr.) L )

297
ita per omnem contextionem a summis usque ad ima conligatos dicunt, ut quanto quaeque amplius haberent commixti boni, tanto sublimius conlocari mererentur ac per hoc mundiores carnes esse deberent, quarum origo de caelo est, quam fruges quae oriuntur ex terra. deinde quid tam insanum dici potest quam conceptus factos ante uitae commixtionem tanto uiuaciores fuisse, ut et abortiui et de caelo in terram ruentes uiuerent, commixta autem uita nisi tempore maturo editi uiuere non possint, et si de paulo altiore loco cadant. continuo moriantur ? utique si regnum uitae contra regnum mortis belligerauit, commixta uita uiuaciores facere debuit, non corruptibiliores. quodsi in sua natura quaeque res magis suam retinet incorruptionem, non duas naturas, bonam et malam. sed duas bonas, quarum sit una melior, praedicare debuerunt. unde igitur adserunt inmundiores carnes, quas de caelo genus ducere adfirmant, istas dumtaxat omnibus notas? nam ipsa prima corpora principum tenebrarum ex arboribus ibidem natis tamquam uermiculos opinantur exorta, ipsas autem arbores ex quinque illis elementis. proinde si animalium corpora primam originem habent ex arboribus, secundam de caelo, quid causae est, ut inmundiora quam fructus arborum aestimentur? si propterea, quia cum moriuntur, amittunt animam, ut iam inmundum sit. quicquid uita deserente manserit, cur eodem pacto non sunt inmunda olera uel poma, quae utique, sicut supra dictum est. cum decerpuntur uel auelluntur, moriuntur? horum quippe homicidiorum rei esse nolunt, dum nihil ex terra uel ex arbore decerpunt. deinde [*]( 1 omnes contextionem LM omnes contextiones (s in ras.) P omes e contexiones b 2 quantoq: quae L quique Cb quoque P q.que M aberent S 6 conceptus factus L conceptos factos (ctus in ctos O torr. G) SG conceptus faetus P3 conceptos fętus b uiuatiores SG 7 auortiui L 8 editi] et diu SG 11 uita (8. l. a m. ree.) C 12 si om. SG 13 bonas et malas LCSG JIb 17 ibidam L 18 uermiculis b 20 habentj habere SG 21 causa L 22 estimentur C a*mittunt (m eras.) L 24 remanserit C quur L 26 anelluntur (u ex b) L )
298
cura duas animas esse in uno animantis corpore adfirmant, unam bonam de gente lucis, alteram malam de gente tenebrarum, numquid, cum occiditur animal, bona anima fugit et mala remanet? si enim hoc esset, si uiueret animal occisum, quomodo uiuebat in gente tenebrarum, quando solam suae gentis habebat animam, qua etiam rebellauerat aduersum regna diuina? cum ergo in morte cuiuslibet animalis utraque anima. et bona et mala, deserat carnem, cur inmunda caro dicitur, quasi a sola bona anima deseratur? quia etsi aliquae uitae reliquiae remanent, ex utraque remanent; nec ipsum quippe fimum dicunt remanere sine aliquibus exiguis reliquiis membrorum dei. nullam igitur causam reperiunt, cur adseuerent carnes frugibus inmundiores. sed uidelicet fallacem castitatem suam ostentare conantes eo putant inmundiorem carnem, quod de concubitu existat, quasi non tanto uehementius coguntur membro illi diuino manducando succurrere. quanto illic artius conligatum putant. postremo si ista causa est maioris inmunditiae carnium, ea comedant animalium corpora. quae non de concubitu oriuntur, sicut sunt innumerabilia genera uermium, quorum nonnullos uulgo edunt quaedam Veneticae regiones ex arboribus natos. ranas etiam, quas repente ex una pluuia terra generat, in escam isti adsumere debuerunt. ut dei sui membra talibus formis commixta liberarent, si eam carnem detestantur, quae concubitu propagatur. et genus humanum erroris arguerent, quod gallinis columbisque uescantur ex masculorum feminarumque coitu procreatis et mundiores caeli et terrae filias ranas abiciant. nam secundum istorum fabulam mundiores sunt primi principes tenebrarum. quorum parentes arbores fuerunt. quam ipse Manichaeus. quem pater et mater concumbendo genuerunt, mundiores etiam peduculi eorum. qui sine concubitu sudore carnis uel corporis [*]( 1 amantis GS1 adfirment CSG 9 a om. Cb 12 repperiunt LC 15 quo b 17 illi C 21 uenetie .Cb 22 germinat b 24 si (e cotr. iia i) S 25 columbis quae L 30 cticobendo C pediculi Ci. 31 sudori L carnis uel om. LCb post corporis add. up-I Lb )
299
exhalatione nascuntur, quam isti ipsi miseri, qui de parentibus concumbentibus nati sunt. aut si iam quicquid ex carne etiam sine concubitu nascitur, propterea putant inmundum, quia ipsa caro ex concubitu est, inmunda erunt olera et fruges, quae de stercoribus fertilius uberiusque surrexerint. ubi uideant, quid faciant uel quid respondeant, qui fruges dicunt mundiores esse quam carnes. nam stercore quid inmundius ex carne proicitur et quid frugibus feracius adhibetur? certe ipsi dicunt per adtritiones et digestiones ciborum fugere inde uitam et exiguum quiddam in stercore remanere. cur ergo ubi exigua uita remanet, inde cibi uestri, hoc est fructus terrae de stercore et meliores et maiores et plures existunt? caro non purgamentis terrae. sed fetibus pascitur; terra uero purgamentis carnis, non fetibus fecundatur. eligant, quid sit mundius, aut iam correcti desinant esse inmundi et infideles, quibus nihil sit mundum, et nobiscum amplectantur apostolum dicentem: omnia munda mundis; domini est terra et plenitudo eius; omnis creatura dei bona est. omnia quippe, quae naturaliter sunt, in ordine suo bona sunt et nemo in eis peccat, nisi qui ordinem suum in dei oboedientia non custodiens eorum quoque ordinem male utendo perturbat.

Patres autem nostri, qui deo placuerunt. tenuerunt ordinem suum in ipsa oboedientia. ut quicquid deus temporibus congruis iubendo. distribuit. sic obseruarent. quemadmodum ille distribuit. itaque non solum carnes ad cibos datas, cum omnes natura mundae essent. quasdam tamen nonnulla significatione inmundas illo tempore non ederunt, quo eas non edi praeceptum erat. ut talibus significationibus [*]( 17 Tit. 1, 15 Ps. 23, 1 18 I Tim. 4, 4 ) [*]( 1 exalatione LC miseri (ri in ras.) C 2 cQcfibentibua C 3 ctlcubitu C post putant ras. in C 9 attriciones C 11 ubi (s. 1. a m. 2) S 12 maiores et meliores SG 13 (et 14) foetibua CS fetibus G 18 dei (8. 1. a m. 2) S 21 utendoj uiuendo SG 24 sic post obseruarent b quemammodum LM 25 cibum (o corr. in u) P3b 26 natura omnes C naturę b munde S 27 nonnulla (n ante u m. rec. superscr.) C 28 aedi L )

300
futura rerum manifestatio praefiguraretur, sed et azymum panem et cetera huiusmodi, in quibus fuisse umbram futurorum dicit apostolus, tam rei essent illius temporis et illius populi homines, si obseruare contemnerent, quando illa sic fieri, ista quae nunc reuelata sunt. tunc sic praenuntiari oportebat, quam nos desipientes essemus, si nunc iam manifesto nouo testamento illas praenuntiatiuas obseruationes aliquid nobis prodesse putaremus. sicut sacrilegi et inpii, si eosdem libros, qui propter nos scripti sunt, ut ea. quae iam nobis reuelata et in manifestatione adnuntiata sunt, tanto ante illis figuris praenuntiata cognoscentes fideliter et firmiter teneremus, ideo putaremus abiciendos. quia ea. quae ibi scripta sunt, non iam obseruare corporaliter. sed intellegere et facere spiritaliter nos dominus iubet; scripta sunt enim propter nos, in quos finis saeculorum obuenit, sicut item dicit idem apostolus. omnia enim, quae ante scripta sunt, ut nos doceremur, scripta sunt. quapropter non manducare azymum per statutos septem dies tempore ueteris testamenti peccatum fuit, tempore autem noui testamenti non est peccatum. sed in spe futuri saeculi, quam habemus in Christo, qui et animam nostram induens iustitia et corpus nostrum induens inmortalitate totos nos innouat, credere aliquid ex ueteris corruptionis necessitate atque indigentia nos passuros uel acturos semper peccatum est, quamdiu uoluuntur isti septem dies, quibus peragitur tempus. sed hoc ueteris testamenti temporibus in figura occultatum a quibusdam sanctis intellegebatur. tempore autem noui testamenti in manifestatione [*]( 8 cf. Heb. 10, 1 14 I Cor. 10, 11 16 cf. Rom. 15, 4 18 cf. Ex. 12. 15. ) [*]( 1 post manifestatio ras. 3 litt. L Sed sqq. inc. cap. 9 in b azimum CSG 2 cetera L 3 Qug tam (qug 8. I. m. 2 add.) L 4 contempnerent CSIGI, (p exp. a m. 1) L et iata b 5 post sunt er. m. 2 tunc L 6 manifestato b 7 obseruationes (u s. I. a m. rec.) C 12 quia] qui L quia (a 8. I.) GM 14 nos om. L 15 fines L 17 azimum CSG per septS statutos (septê 8. 1. a m. rec.) C 21 etinduens 8. I. a m. 2 (?) C 22 et totos h 24 quandiu C )
301
reuelatum populis praedicatur. unde scriptura ipsa tunc erat praeceptum, nunc testimonium. scenopegia non celebrare aliquando peccatum fuit, nunc non est peccatum. tabernaculo autem dei, quod est ecclesia, non conpaginari semper peccatum est. sed tunc agebatur sub praecepto figuratio, nunc legitur in testimonio reuelatio. nam illud, quod tunc factum est, non diceretur tabernaculum testimonii, nisi alicui ueritati, quae suo tempore declaranda erat, quadam congruentia significationis adtestaretur. lineis uestibus miscere purpuram et linostima ueste indui aliquando peccatum fuit, nunc non est peccatum. sed inordinate uiuere et diuersi generis professiones uelle miscere, ut uel sanctimonialis habeat ornamenta nuptarum uel ea quae se non continens nupsit speciem uirginis gerat, omni modo peccatum est; et si quid inconuenienter ex diuerso genere in uita cuiusque contexitur. uerum illud tunc figurabatur in uestibus, quod nunc declaratur in moribus; illud enim erat tempus significandi, hoc manifestandi. ergo ipsa scriptura, quae tunc fuit exactrix operum significantium. nunc testis est rerum significatarum; et quae tunc obseruabatur ad praenuntiationem, nunc recitatur ad confirmationem. bouem et asinum ad operandum iungere tunc non licebat, nunc licet. declaratum est enim per apostolum, cum de boue triturante non infrenando scripturam recoleret dicentem: numquid de bubus cura est deo? quare ergo nunc legitur, quando id quod prohibuit iam licet ? quia idem ipse ibi secutus apostolus ait: propter nos scriptura dicit. et utique inpium est, ut non legamus nos, quod scriptum est propter nos; magis enim propter nos, quibus manifestatur, quam propter illos, in [*]( 2 cf. Leu. 23, 34 10 cf. Deut. 22, 11 21 cf. Dent. 22, 10 23 I Cor. 9, 9 sq. ) [*]( 2 schenophegiam S schenophsegiam G schenephegia LM scenophegia (scę b) Cb 5 figurato C Eug. (ed. Knoll p. 241) 6 testimonium 81 reuelato C Eug. et illud b 8 quedam Ll 10 linostema 01 linistema (in mg. linostima) b 11 sed om. CSGM 13 specig (ciè 8. l.) G spem LMSC1 spem b 24 bubus C1 bobus b )
302
quibus figurabatur. bouem quippe et asinum, si necesse sit, unusquisque sine detrimento operis iungit; sapientem uero et stultum, non ut unus praecipiat et alter obtemperet, sed pariter ex aequali potestate, ut adnuntient uerbum dei, non sine scandalo quisque comites facit. itaque eandem scripturam tenemus et tunc potestate praecipientem umbris tegendum, quod nunc aperiretur. et nunc auctoritate adtestantem luce apertum, quod tunc tegebatur.

De caluo autem et reburro. quod eos inmundos lex dixerit, parum Faustus adtenderat aut in mendosum codicem inciderat. sed utinam ipse caluam frontem habere uoluisset atque in ea crucem Christi figere non erubuisset! profecto Christum clamantem: ego sum ueritas, nec cum falsis uulneribus occubuisse nec cum falsis cicatricibus resurrexisse credidisset. quin etiam dicit: ego fallere non didici; quod sentio loquor. non est ergo discipulus Christi sui, quem falsas cicatrices dubitantibus discipulis demonstrasse insanus opinatur et non solum de ceteris uanitatibus suis, sed etiam de ipsa Christi fallacia sibi tamquam non fallenti uult credi: utrum Christo melior, quo fallente ipse non fallit, an eo ipso non ueracis Christi, sed fallacis Manichaei discipulus, cum et in hoc fallit, in quo se non didicisse fallere gloriatur.

LIBER SEPTIMUS.

FAUSTUS dixit: Quare non credis in genealogiam Iesu? multae quidem sunt causae, sed palmaris illa, quia nec ipse ore suo usquam se fatetur patrem habere aut genus in terra, sed e contra, quia non sit de hoc mundo, quia a patre deo [*]( 9 Leu. 13. 40 13 Ioh. 14, 6 ) [*]( 1 et asinam om. 01 (s. l. add. m. rec. asino) 3 precipiat C 5 quisquam C 10 mendosum (u in e corr. m. 2) LG 11 noluisset C ▼ QoluissetX eam Lb 13 mwlneribus L 14 cum om. b 16 est om. b quemj quarn L 17 operatur SlG1 18 de ceteris] diceret hia 6 19 fallatia C o sibi] serui b 20 xpi SG 21 uera.cis (t er.) C cum] qui cum C 24eap.XIDILSGP11[ genealogiaLC 27mundo]modoC id(s.l.am.l)L )

303
processerit, quia descenderit de caelo, quia non sibi sint mater et fratres, nisi qui fecerint uoluntatem patris sui, qui in caelis est. et ad haec illi ipsi. qui has ei genealogias ascribunt, non eum ante natiuitatem cognouisse uidentur, sed neque statim, ut natus est, quo crederentur ea scripsisse, quae erga eum oculis suis uiderint gesta, sed iuueni iam et maturo coniuncti sunt ei, id est annorum ferme triginta, siquidem et aetas ascribi diuinis potest sine blasphemia. quare cum in omni testimonio ueritatis hoc semper quaeri soleat, utrumne quis audierit, an uiderit, isti uero nec audisse se fateantur ab ipso generationis hunc ordinem aut quia omnino sit natus, nec uidisse oculis, quia longo post tempore, id est post baptismum cognouerint eum: mihi et omni recte iudicanti tam stultum uidetur hoc credere, quam si quis caecum et surdum testem in iudicium uocet.

AUGUSTINUS respondit: Quam dicit palmarem causam, cur non accipiat genealogian Iesu Christi. ibi apertissime uictus ostenditur legentibus, quae supra diximus de filio hominis, quod tam crebro se Christus esse testatur, et de filio dei, quomodo idem ipse sit et filius hominis, quomodo secundum diuinitatem non habeat genus in terra, secundum carnem autem sit ex semine Dauid, secundum quod apostolica doctrina testatur. unde oportet eum credi et intellegi et a patre exisse et de caelo uenisse et hic tamen uerbum carnem factum inter homines habitasse. quodsi propterea putant eum non habuisse in terra matrem uel genus, quia dixit: quae mihi mater uel qui fratres? superest, ut etiam discipulos [*]( 19 cf. Matth. 13, 10 20 cf. Matth. 9. 6 22 cf. Rom. 1, 3 II Tim. 2, 8 24 cf. Ioh. 16, 28 cf. Ioh. 6. 41 25 cf. loh. 1, 14 27 Matth. 12, 48 ) [*]( 8 adhuc b ipsi illi C eij et LMS scribunt L 5 ea,, (s er.) G eas LS scribsisse LM 8 abscribi LMS'G non potest b 9 testimonio (o fin. in ras.) L 13 eum cognouerint S 16 cap. XV LSGPM 17 recipiat SG genealogiam SGC 24 et ante de 8. 1. S 25 eunt om. SGM )

304
eius, quibus hoc exemplum in se ipso praebuit, ut terreni generis necessitudinem propter regnum caelorum contemnerent, adfirment non habuisse patres, quia dixit eis: ne uobis dicatis patrem in terra; unus est enim pater uester deus. quod ergo istos de patribus docuit, hoc ipse de matre et fratribus prior fecit, sicut et alia multa, in quibus se nobis, ut eum imitaremur, praebere et, ut sequeremur, praeire dignatus est. quapropter iste, qui in eo, quod putat palmare, sic uincitur, quam iaceat et inuoluatur in ceteris animaduertendum est. quippe qui propterea dicit non credendum apostolis, qui eius non solum diuinam, sed etiam humanam natiuitatem adnuntiauerunt, quia postea iuueni adhaeserunt et nec uiderunt eum natum nec se hoc ab illo audisse dixerunt. cur ergo credunt Iohanni dicenti: in principio erat. uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum; hoc erat in principio apud deum; omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil et cetera, quae illis quamuis non intellegentibus tamen placent? dicant. ubi hoc Iohannes uiderit aut ubi se hoc ab ipso domino audisse dixerit. quicquid enim dixerint, unde hoc Iohannes scire potuerit, inde credimus etiam omnes adnuntiatores natiuitatis Christi id, quod adnuntiauerunt, scire potuisse. deinde quaero, unde credant dixisse dominum: quae mihi mater aut qui fratres? si quia hoc euangelista narrauit, cur ei non credunt et illud: quia mater eius et fratres quaerebant eum? si autem hoc mentitus est, quod nolunt credere, quomodo ei credunt Christum dixisse. quod nolunt intellegere? deinde si Christum natum. quia iam iuueni adhaeserat. non [*]( 3 Matth. 23, 9 14 Ioh. 1', 1 sqq. 26 cf. Matth. 12, 46 sqq. ) [*]( 1 hos Cl 2 contempnerent LCSG 3 ne] nec SG 4 est om. b 6 et] ex 01 7 prebere S et-praeire om. C1 (m. rec. in mg. adscr) 8 putat] putant S palmare (mare in ras.) C 10 propterea (a s. I.) L dič.. (~ add. m. 2) C 12 adheserunt 08 13 hoc om. C 18 quae illis s. I. G 23 mater (s. I. a m. rec.) C 24 si] nisi IJSGlJfb 25 querebpnt C 28 adheserat CSG )
305
potuit nosse Matthaeus, unde potuit Christum non natum post tot annos natus nosse Manichaeus ? dicturi sunt: spiritus sanctus hoc sciebat, qui erat in Manichaeo. ille sane si spiritus sanctus esset, uera dixisset. sed cur non potius de Christo discipulis eius, qui etiam corporaliter ei adhaeserunt, credimus, qui non solum per spiritum sanctum ab ipso inpertitum scire potuerunt, si quid lateret in rebus humanis, sed tam recenti et praesenti memoria etiam solo humano sensu genus Christi secundum carnem et totam originem conlegerunt? et tamen caeci et surdi testes dicuntur apostoli. utinam tu non tantum caecus et surdus fuisses, ne tam uana et sacrilega disceres, sed etiam mutus, ne talia diceres!

LIBER OCTAVUS.

FAUSTUS dixit: Quare non accipis testamentum uetus ? quia iam praeuentus sum nouo; ueteri autem et nouo non conuenit, ut scriptura testatur. nam pannum, inquit, nouum nemo adsuit uestimento ueteri, alioquin maior scissura fiet. quia ergo maiorem sicuti uos scissuram facere caueo, christianam nouitatem Hebraicae uetustati non misceo. quis enim non etiam sordidum iudicet nouis uestibus indutis non donare inferioribus ueteres ? quapropter ego, etiam si natus essem Iudaeus, ut fuerunt apostoli, dignum tamen erat me nouo accepto testamento uetus repudiare, ut fecerunt ipsi. nunc uero et naturae beneficio consecutus, ut sub seruitutis iugo non nascerer, et Christo mihi protinus occurrente cum pleno munere libertatis, quam miser et stultus et insuper [*](16 Matth, 9, 16 Luc. 5, 36 ) [*](1 mattheus L 2 nosse s. I. S 3 manicheo LC 5 discipolis (is ex us) L adheserunt C 11 duceres (s er.) C diceres b 13 cop. XVI LSGPM 14 accepis L 16 inquid L 17 assuit»» C 18 scissura L facera L 19 haebraicae L uetustati C uetustati (i mp. e a m. 1) L 20 nobis L 21 si natus] sanatus L T 25 nascer# S, (rer in ras.) G nascera r M et om. SG occurrente (m er.) Jf, (m exp.) GS2 occurrentem LS1 ) [*]( XXV. Aug. leel. 6. ) [*]( 20 )

306
ingratus ero, si me ultro addixero seruituti ? quippe Paulus inde Galatas arguit, quod in circumcisionem relabentes ad infirma repedarent et egena elementa, quibus denuo seruire uellent. quomodo ergo id ego admittam, in quo alium uideam reprehendi? turpe est redire in seruitutem, sed turpius ire.

AUGUSTINUS respondit: Iam quidem satis superius ostendimus, quare et quomodo teneamus auctoritatem ueteris testamenti non ad Iudaicae seruitutis imitationem, sed ad christianae libertatis testificationem. neque enim mea, sed apostoli uox est: quia omnia haec in figura contingebant illis; scripta autem sunt propter nos, in quos finis saeculorum obuenit. quapropter non in seruitute facimus, quae iussa sunt ad nos praenuntiandos, sed in libertate legimus, quae scripta sunt ad nos confirmandos. quis itaque iam non intellegat, unde Galatas reuocat apostolus, non religiose scripturam circumcisionis legentes, sed iam superstitiose circumcidi uolentes ? unde non pannum nouum uestimento ueteri adsuimus, sed erudimur in regno caelorum ad similitudinem illius patris familias, quem commemorat dominus proferentem ' de thesauro suo noua et uetera. ille autem adsuit pannum nouum uestimento ueteri, qui continentiam uult habere spiritalem et nondum deposuit spem carnalem. nam legite diligenter et uidete de ieiunio dominum interrogatum respondisse: nemo adsuit pannum nouum uestimento ueteri. adhuc enim discipuli dominum carnaliter diligebant, quandoquidem etiam, ne occisum amitterent, formidabant. unde Petrum reuocantem [*]( 1 cf. Gal. 4. 5 10 I Cor. 10, 11 15 cf. Gal. 4. 5 20 cf. Matth. 13, 52 23 Matth. 9, 16 ) [*]( 2 galathas (h s. I. a m. 2) C 4 ammittam LG amittam S admittam (d in ras.) M rephendi C repraehendi L 6 cap. XVII LSGPM . 9 christiane L 11 in illis C sunt autem C fines L 13 prenuntiandos C 14 iam om. b 15 galathas (h s. l. a m. 2) C religiosae S religiosae LGM 16 circamcisiones L 20 thesauro (h s. I. add. m. 1) C suo om. GSMb 23 interrogate 81 respondesse Ll 25 dlfi LS2MG 26 ammitterent L )

307
se a passione satanan appellat. quod non saperet, quae dei sunt. sed quae hominum. proinde adtendite in illa phantasia uestra de regno dei, unde istam lucem solis carni conspicuam tamquam ad exemplum uobis propositam diligitis et adoratis, quam carnalem spem geratis, et inuenietis ieiunia uestra quomodo prudentiae carnis tamquam uestimento ueteri adsuantur. uerumtamen cum pannus nouus uestimento ueteri non conueniat, unde potuerunt principibus tenebrarum membra dei uestri non adiuncta atque consuta, sed, quod est uehementius, commixta et concreta cohaerere ? an utrumque uetus est, quia utrumque falsum, et utrumque de prudentia carnis est? nisi forte inde uultis probare unum fuisse nouum. alterum uetus, quia maior scissura facta est, ut miserabilis pannus de regno lucis abscinderetur et globo tenebrarum aeterna poena configeretur. et tamen argute sibi uidetur uelut acu linguae diuinarum scripturarum firmamenta conpungere talium fabularum sordidus sartor aut mendicus indutor.

LIBER NONUS.

FAUSTUS dixit: Quare non accipis uetus testamentum? si apostolis licuit sub eodem natis ab eo discedere, mihi quare non liceat in quo natus non sum, non usurpare? omnes quippe gentiles nascimur. non Iudaei, non denique christiani. sed alios ad se ex eadem gentilitate testamentum uetus adducit facitque Iudaeos, alios nouum et initiat christianos, tamquam si duae arbores, dulcis et amara, radicibus suis unius terrae in se uim transferant mutandam qualitatibus suis. apostolis ergo in dulcem transeuntibus ex amaro, quam demens ero ego, si in amarum conuertar ex dulci? [*](1 cf. Matth. 16, 23 ) [*]( 1 satanam C appela**t (lui uid. er.) L 2 quaej quae sunt C 7 pannvs (v sup. i a m. 1) C 10 coherereLSG 13 quia] qua L 14 pena SpaenaG conficeretur b 16 conpungera alium L 17 sartor (in ras.) M 19 cap. XVTllLSGPM 20 eodem (em ex am a m. 1) L 21 sim CPlSGM 23 netus 8. 1. a m. 2 S 24 iniciat SCG 26 imitftdil b 28 amaram Pb dulce LSGM1 ) [*](20* )

308

AUGUSTINUS respondit: Cur ergo apostolus, quem dicis relicto iudaismo ex amaritudine transisse in dulcedinem, magis inde fractos ramos dicit, qui ex ipso populo in Christo credere noluerunt, et in ipsa oleae radice, id est origine sanctorum Hebraeorum. tamquam oleastrum gentes insertas ut fierent participes pinguedinis oleae? nam cum de Iudaeorum lapsu admoneret gentes, ne superbirent. ita locutus est: uobis enim, inquit, dico, gentes, quamdiu quidem ego sum gentium apostolus. ministerium meum glorificabo. si quo modo ad aemulationem prouocare potero carnem meam. ut saluos faciam aliquos ex illis. si reiectio illorum reconciliatio est mundi, quae erit adsumptio nisi uita ex mortuis? si autem delibatio sancta est, et consparsio: et si radix sancta est, et rami. quodsi aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum esses oleaster, insertus es in illis et socius radicis factus es et pinquedinis oleae, noli gloriari aduersus ramos. quodsi gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te. dicis ergo: fracti sunt rami, ut ego inserar. bene. incredulitate fracti sunt. tu autem fide stas, noli altum sapere, sed time; nam si deus naturalibus ramis non pepercit. neque tibi parcet. uides ergo bonitatem et seueritatem dei: in eos quidem, qui ceciderunt, seueritatem, in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate; alioquin et tu excideris. et illi si non [*](7 Kora. 11, 13 sqq. ) [*]( 1 cap. XVnn LSGPM quur L 3 fractos (o ex u a m. 2) S m fractus G xpo L 4 oleę (§ in ras.) L 6st (st s. I. add. m. 2) L 5 hebreorum SG 6 fierent (iere in ras.) L pinguedines SG1 pinguetinis (is corr. ex es) M pinquedines (gue ex qui corr. m. 1) L iudeorum C 7 ammoneret LSG M ne 8. I. S 8 inquit enim C 9 glorifico Pb 11 reiectio (i ante o s. I. add. M. rec.) C delictum b 12 assumptionis uita M 14 conspersio P3M*b conspsersio (ae ex a a m. rec.) C 17 pinquidinis L 19 inincredulitate (alt. in 8. I.) M 21 sapere (a s. l. a m. 1) G na (sup. & m. rec. scr. e) C 22 parcit SG parcat C parcet (e ex i a nc. 1) L 23 dem qui cecid in ras. L )

309
permanserint in incredulitate, inserentur; potens est enim deus iterum inserere illos. nam si tu ex naturali excisus oleastro et contra naturam insertus es in bonam oliuam, quanto magis illi, qui secundum naturam sunt, inserentur suae oliuae? nolo enim uos ignorare. fratres, sacramentum hoc. ut non sitis uobis sapientes, quia caecitas ex parte Israhel facta est, donec plenitudo gentium intraret. et sic omnis Israhel saluus fieret. uidetis ergo uos, qui in ista inseri radice non uultis, non quidem fractis ramis esse similes, sicut est carnalis et inpius populus Iudaeorum, sed in oleastri amaritudine remansisse. nam quid nisi oleastrum gentium sapit adorare solem et lunam? nisi forte propterea uos iam non putatis esse in oleastro gentium. quia spinas noui generis addidistis et falsum Christum, quem cum sole et luna coleretis, non manu fabrili, sed peruerso corde finxistis? inserimini ergo in radicem oleae, quo se redditum gaudet apostolus, qui inter fractos ramos per incredulitatem fuit. inde se quippe liberatum dicit, cum se a iudaismo ad Christum transisse laetatur, quia Christus semper in illa radice atque in illa arbore praedicatus est: in quem uenientem qui non crediderunt, fracti sunt inde; et qui crediderunt, inserti sunt ibi. quibus ne superbiant, dicitur: noli altum sapere, sed time; nam si deus naturalibus ramis non pepercit, neque tibi parcet. sed ne de ipsis fractis desperetur, paulo post dicit: et ipsi si non permanserint in infidelitate, inserentur; potens est enim deus iterum inserere illos. nam si tu ex naturali excisus oleastro et contra naturam insertus es in bonam oliuam. quanto magis illi, qui [*]( 23 Rom. 11, 20 sqq. ) [*](1 inseruntur L 3 excisus b: incisus lib. 5 natura L 7 cecitas LC in israel b, (in 8. l.) M 10 similis L 11 iudeorum C mansisse b 13 ppt L 14 additis b 15 cum sole (cum so in ras.) C 16 inseremini b 20 predicatus C 21 qui (i ex e corr. et m er.) C 22 sunt. Inde L 23 na (sup. & m. rec. scr. e) C 27 ds... L iterum oin. LCSGJlb 28 excisus b: incisus lib. )
310
secundum naturam sunt, inserentur suae oliuae? ecce unde etiam ipse gloriatur a fractura liberatus et radicis pinguedini redditus. qui ergo in uobis sunt, quos inde fregit inpietas, redeant et rursus inserantur; qui autem numquam ibi fuerunt, ueniant a naturali sterilitate praecisi participes fecunditatis futuri.

LIBER DECIMUS.

FAUSTUS dixit: Cur non accipis testamentum uetus? quia et ab ipso hoc et ex nouo didicimus aliena non concupiscere. quid autem, inquis, alienum habet. testamentum uetus? immo quid habet non alienum? diuitias promittit et uentris saturitatem et filios et nepotes uitamque longam et cum his Chananitidis regnum, sed omnia haec circumcisis et obseruantibus sabbata et immolantibus sibi et abstinentibus a porcina et huiusmodi ceteris: quae quia ego neglego et christianus omnis, ut inepta scilicet et ad salutem animi minime pertinentia, idcirco nec quae promittit. ad me iam expectare cognosco, memorque quia sit mandatum: non concupisces aliena, Iudaeis bona sua habere libens uolensque permisi solo scilicet euangelio et regni caelorum splendida hereditate contentus. nam ut Iudaeo, si sibi euangelium usurparet. iure increpitans dicerem: "inprobe, quid tibi cum eo est, cuius praecepta non seruas?" sic uereor, ne mihi eadem Iudaeus increpitet tenenti testamentum uetus, cuius mandata contemnam.

AUGUSTINUS respondit: Eadem saepe uana repetere istum non pudet, sed eadem saepe quamuis uera respondere [*]( 17 Ex. 20, 17 Rom. 7, 7 ) [*]( 1 ecce] etce (t in ras.) C 2 fructura G radici LCSG pinguedinis CSG. (i in e corr.) L 3 impietas (im in ras.) L 5 naturali] natura S 7 caţ. XX LSPJIG 12 cananitulis LCSG chananitibis ih s. I.) M omnia (ni ex m) L 13 inmolantibus C 14 ceterisq: L 16 spectare Cb 18 iudeis C sua (s. 1.) S permissi L l4 iudeo (i in I ras.) C, (o in ras) S iudaeos LJlll iudeii M2 si om. LM susurparet M 22 precepta C sic (c s. l.) C nec S 23 contempnam LCS*MxGr 24 cap. XXI LSPJlG sepe CSG 25 sepe ( t a m rec i C sepe SG )

311
me piget. quisquis itaque etiam aduersus ista responsionem quaerit, quae superius a nobis dicta sunt, legat. Iudaeo autem dicenti mihi: "cur tenes uetus testamentum, cuius praecepta non seruas?" respondeo seruari a christianis etiam ex ipsis libris praecepta uitae agendae; praecepta uero . uitae significandae tunc recte obseruata, cum praenuntiabantur ista, quae nunc reuelata sunt. quapropter etiam ipsa sic non obseruo ad religionem, ut teneam tamen ad testificationem, sicut et promissa carnalia, quae ibi continentur, unde proprie uetus dicitur testamentum. quamuis mihi aeterna speranda reuelata sint, et illa tamen adtestantia lego. quae in figura contingebant illis; scripta autem sunt propter nos, in quos finis saeculorum obuenit. itaque si audistis, quid respondeamus Iudaeis, audite et quod obiciam Manichaeis.

Certe Faustus dixit turbari nos posse, si nobis Iudae dixerint: quare tenetis uetus testamentum, cuius praecepta non obseruatis? quibus nos eiusdem scripturae uenerata atque seruata auctoritate respondemus. uos quid respondetis, cum uobis dicitur: quare tenetis euangelicos libros, quorum uos ad decipiendos inperitos confingitis sectatores, et quae ibi scripta sunt, non solum non creditis, sed etiam quantis potestis uiribus obpugnatis? certe uidetis uos potius de nouo testamento quam nos de uetere obiectis respondere non posse. omnia enim quae in uetere scripta sunt, nos et uera esse dicimus et diuinitus mandata et congruis temporibus distributa. uos autem, cum uobis obiecta fuerint, quae in libris noui testamenti scripta sunt nec accipiuntur a uobis, deficientes in [*]( 2 lib. VI 2 111 Cor. 10, 11 ) [*]( 1 istam LCSGM ista [uiry. er.) P 2 iudeo C 6 rectę.e G . prenuntiabantur C 10 propriåe S1 dicitur om. b 11 reuelata (r paene s. I. m. 1) L sint (i ex u) C 12 in illis LCSMI G sunt autem SGMb 13 fines LxSlM*Gl 14 quod] quomodo C obiciam' ('add. nl. 3) P obiciamus b 15 manicheis C 16 nos] non 01 17 precepta C 19 respondimus LCMSlGl quid (d 8. I.) S 22 non* cred. (s uidetur er.) C 28 deficientibus 8'1. (ibus s. I.) G2 )

312
respondendo et manifesta ueritate faucibus pressis anhelitu saucio dicitis esse falsata. quid aliud possent exspirare praefocata ora fallacium? uel potius quid aliud possent putere confossa cadauera mortuorum? et tamen confessus est Faustus non concupiscere aliena non solum se ex nouo testamento, sed etiam ex uetere didicisse: quod certe a suo deo non posset discere. ille quippe. si non concupiuit aliena. quare super terram tenebrarum, ubi numquam fuerunt, noua saecula construxit? an dicturus est: prior ipsa gens tenebrarum regnum meum concupiuit. quod ab illa erat alienum? ergo imitatus est gentem tenebrarum, ut et ipse concupisceret aliena? an angustum antea fuerat regnum lucis? optandum igitur erat bellum, ut adquireretur de uictoria latitudo regnandi. quod si bonum est, et ante potuit concupisci, sed expectabatur, ut gens hostilis in bellum prior erumperet. quo quasi iustius expugnaretur. si autem non est bonum, quare inimico uicto super alienam terram crescere uoluit regnum suum, cum prius contentus suis finibus plena felicitate uixisset? sed utinam uere isti haec ipsa praecepta uitae agendae, quorum est unum. ne concupiscamus alienum, uellent ex illis litteris discere, profecto mansuescerent et mites intellegerent etiam illa praecepta uitae significandae, quibus eorum oblatrat offensio, et illi tunc tempori obseruanda congruisse et huic nunc tempori intellegenda congruere. nos autem quomodo uetus testamentum tamquam alienum concupiscimus. cum ea legamus, quae in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos. in quos finis [*](1 respon doZ pressis] praecessit L praessis SJfG'l Hanelitus (s infra lin.) L anelatu S anh elitus M 2 aucio M aliud (i s. I.) SG possint h expirare C prefocata (ca s. 1. nt. 2 superscr.) C 3 putsere C putare Lib 7 possit b alienam LS,' (m er.) MG 9 construit Lb 12 lucis optandum. Igitur SGL 13 quireretur S 15 priore rumperet L a quo] quo (d er.) PM quod LSG 18 contfiptus C suis (s fin. s. 1.) L 19 (et 22) precepta C 20 concupiscamus (mu s. I.) G 27 in illis LCSMG fines LSlM'Gl )
313
saeculorum obuenit? puto, quod non concupiscit alienum. qui hoc legit. quod scriptum est propter ipsum.

LIBER UNDECIMUS.

FAUSTUS dixit: Apostolum accipis? et maxime. cur ergo non credis filium dei ex semine Dauid natum secundum carnem? non equidem crediderim apostolum dei contraria sibi scribere potuisse et modo hanc. modo illam de domino nostro habuisse sententiam. sed quia uobis ita placet. qui numquam sine stomacho auditis aliquid esse in apostolo cauponatum. ne hoc quidem nobis scias esse contrarium, si quidem haec uetus uideatur esse et antiqua opinio Pauli de Iesu. cum eum et ipse Dauid filium putaret ut ceteri. quod tamen ubi falsum didicit. interpolat et infirmat scribensque ad Corinthios. nos, inquit. neminem nouimus secundum carnem: et si cognouimus secundum carnem Christum, sed nunc iam non nouimus. quare consideres oportet, quantum intersit inter haec duo capitula. e quibus unum perhibet Iesum filium Dauid secundum carnem. alterum uero iam se neminem nosse secundum carnem. quae si utraque sunt Pauli. aut hac ratione erunt. qua dixi. aut unum ipsorum non erit Pauli. prosequitur denique: itaque, inquit. si qua est in Christo noua creatura. uetera transierunt, ecce facta sunt omnia noua. uides ergo eum ueterem appellare et transitoriam fidem illam priorem, id est Iesum credidisse ex semine Dauid secundum carnem, nouam uero hanc secundam et permanentem, quia neminem iam nouerit secundum carnem. quapropter et alibi. cum essem, inquit, paruulus, ut paruulus loquebar, ut paruulus sapiebam, ut paruulus cogitabam; cum autem factus sum uir, quae paruuli erant euacuaui. quod si ita est, quid ergo et nos indignum [*]( o cf. Rom. 1, 3 14 II Cor. 5, 16 sq. 27 I Cor. 13. 11 ) [*](4 cap. XXII LSPMG 9 sthomaco L stomacho (h s. 1.1 M eauponatum (i. e. mixta s. 1. a m. 11 M 13 interpellat L 20 aut (jlll. b dixi (in marg.) SG 28 ut parunlus cogitabam o n. LCb 30 uacuaui SG deposui euacuaui C )

314
facimus, si nouam et meliorem Pauli tenentes confessionem ueterem illam ac deteriorem proicimus? aut si uobis secundum quod ad Romanos scribit credere cordi est, nobis quare licitum non sit secundum quod ad Corinthios dogmatizare? quamuis et hoc ad duritiam uestram ita responderim. alioquin absit apostolum dei, quod aedificauit, umquam destruere. ne se ipse praeuaricatorem constituat. ut contestatus est. uerumtamen si eius est prior illa sententia, nunc emendata est; sin fas non est Paulum inemendatum dixisse aliquid umquam, ipsius non est.

AUGUSTINUS respondit: Hoc est. quod paulo ante dixi. quia ubi sic manifesta ueritate isti praefocantur, ut obsessi dilucidis uerbis sanctarum scripturarum exitum in eis fallaciae suae reperire non possint, id testimonium. quod prolatum est. falsum esse respondent. o uocem a ueritate fugacem, in amentia pertinacem! usque adeo inuicta sunt, quae aduersus uos de diuinis codicibus proferuntur, ut non sit aliud, quod dicatis nisi eos esse falsatos. quae auctoritas litterarum aperiri. qui sacer liber euolui, quod documentum cuiuslibet scripturae ad conuincendos errores exeri potest, si haec uox admittitur, si alicuius ponderis aestimatur? aliud est ipsos libros non accipere et nullo eorum uinculo detineri, quod pagani de omnibus libris nostris. quod Iudaei de nouo testamento faciunt, quod denique nos ipsi de uestris et aliorum haereticorum, si quos suos et proprios habent, uel de his. qui appellantur apocryphi — non quod habendi sint in aliqua [*]( 7 cf. Gal. 2. lK ) [*]( I tenentes (po4. en s. I.) C 2 proiecimus C 3 cordi] credi 7. 5 responderem L 8 et prior Cb nunc (exp. m. 1 et in superscr.) L 11 cap. XXTII LPSMG Agustinus L 12 ob»sessi (s er.) C 13 delucidis SG lallacie LM fallatie G 14 IVpperire LSMG 15 respoudeant (a m. 2 superscr.) sa 16 adea L 18 quae iam C aperit b 19 et quis b quis C liber (b ex u) M libere uolui L libere uolui S~ 20 scriptoris C couincendos C 21 animittitur LGl extimatur L 24 dec eteris 81 de uaens G I 25 hereticorum ("L 2H apocrifi S. (o if. l.) C apocvyfi LGM )

315
auctoritate secreta, sed quia nulla testificationis luce declarati de nescio quo secreto nescio quorum praesumptione prolati sunt —: aliud est ergo auctoritate aliquorum uel librorum uel hominum non teneri et aliud est dicere: iste quidem uir sanctus omnia uera scripsit et ista epistula ipsius est, sed in ea ipsa hoc eius est, hoc non est eius. ubi cum ex aduerso audieris .. proba." non (confugias ad exemplaria ueriora uel plurium codicum uel antiquorum uel linguae praecedentis, unde hoc in aliam linguam interpretatum est. sed dicas: inde probo hoc illius esse, illud non esse. quia hoc pro me sonat, illud contra me. tu es ergo regula ueritatis? quicquid contra te fuerit, non est uerum? quid? si alius simili insania. sed tamen qua tua duritia confringatur, existat et dicat: immo illud, quod pro te sonat, falsum est, hoc autem, quod contra te est, uerum est, quid acturus es? nisi forte alium librum prolaturus. ubi quicquid legeris. secundum tuam sententiam possit intellegi. hoc si feceris, non de aliqua eius particula, sed de toto audies contradicentem et clamantem: falsus est. quid ages ? quo te conuertes? quam libri a te prolati originem, quam uetustatem, quam seriem successionis testem citabis? nam si hoc facere conaberis, et nihil ualebis et uidebis in hac re quid ecclesiae catholicae ualeat auctoritas. quae ab ipsis fundatissimis sedibus apostolorum usque ad hodiernum diem succedentium sibimet episcoporum serie et tot populorum consensione firmatur. itaque si de fide exemplarium quaestio uerteretur. sicut in nonnullis, quae et paucae sunt et sacrarum litterarum studiosis notissimae [*](3 ergo to s. er. a m. 1) L 4 est oni. SG isteiu GIS' isdem G2 5 epistola L in ea] mea S 6 aduersa S 8 plurimum 8 9 unde b 11 tues (e corr. m 1 ex i) L tuis SPMb tuuis (alt. u s. /.) S 13 qua} quia 8 qui MG atua G confringatur (r s. L> M confi*gatur (n er.) L conf*ringatur (1 er.) C 15 te (s. 1. m. 1) C aucturus i exp. m. 1 ) C 10 libri (ri in ras.) S libęri G 20 testemue (ue s. l. a m. 2) SG cital is (b corr. ex u) M 21 conaueris L uidebis scripsi: uides LPSGMCb 23 usque (arhl. m. 2) 8 26 conucrteretur C pauee (I. w. 2 add.) S 27 notissime L )
316
sententiarum uarietates, uel ex aliarum regionum codicibus, unde ipsa doctrina commeauit, nostra dubitatio diiudicaretur, uel si ibi quoque codices uariarent. plures paucioribus aut uetustiores recentioribus praeferrentur: et si adhuc esset incerta uarietas, praecedens lingua, unde illud interpretatum est, consuleretur. hoc modo quaerunt, qui, quod eos mouet in scripturis sanctis tanta auctoritate firmatis, inuenire uolunt. ut habeant, unde instruantur, non unde rixentur.