LIBER TRICESIMUS TERTIUS.
FAUSTUS dixit: Scriptum est in euangelio: quia multi uenient ab oriente et occidente et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum. uos ergo quare non accipitis patriarchas ? absit nos quidem cuiquam inuidere mortalium, quem deus forte miseratione respiciens sua de perditione umquam reduxerit ad salutem, sed hoc sane nos eius esse iam clementiae ponimus, qui misertus sit, non illius meriti, cuius fuisse negare non possis inprobabilem uitam: ac per hoc et Iudaeorum patres, Abraham scilicet et Isaac et Iacob — si est hoc pro certo de eisdem Christi testimonium, quod adfertis — quamquam fuerunt ipsi quidem flagitiosissimi — ut fere Moyses indicat eorum pronepos siue quis alius historiae huius conditor est, quae dicitur geneseos, qui eorum uitas 'nobis odio omni fastidioque dignissimas scripsit — sint tamen et ipsi iam in regno caelorum, sint in loco, quem nec crediderant umquam nec sperauerant, ut fere ex eorum liquido libris adparet, dummodo tamen constet uobis etiam confitentibus longo interuallo de tetra ac poenali inferorum custodia, ubi se uitae merita cohercebant, a Christo nostro domino liberatos, per eius scilicet mysticam passionem peruenire ad hoc ipsum potuisse, si [*](9 Matth. 8, 11 ) [*](1 reatituit C 2 nec] ut nec SG manicheus LC 3 ut om. L 7 cap. LXIIII LPSMGr 15 iuda eorum (a cum e lin. coni.) C 16 de om. SG hisdem LC, (h s. I.) M 18 flagitiosissimi CP3: gratiosissimi LSJlplG 19 storiae SGP'M' ystoriae (y add. m. 2) L que C 20 genes eos (s cum e Un. coni.) C 21 dignissimas (s fin. m. 2 s. I. add.) L celorum C 23 ferre C 26 domino nostro C per] p Ll )
785
peruenerunt, quod scriptum de eis est. neque enim quia et. latronem quendam de cruce liberauit idem noster dominus et ipso eodem die secum futurum dixit eum in paradiso patris sui, quisquam inuiderit aut inhumanus adeo esse potest, ut hoc ei displiceat tantae benignitatis officium. sed tamen non idcirco dicemus et latronum uitas ac mores nobis probabiles esse debere, quia Iesus latroni indulgentiam dederit aut quia publicanis et meretricibus ignorit errata dixeritque, quod etiam praecederent ipsi ad regnum caelorum eos, qui se superbe gesserint. in iniustitia namque et in adulterio deprehensam mulierem quandam Iudaeis accusantibus absoluit ipse praecipiens ei, ut iam peccare desineret. quapropter si horum tale quid et circa Abraham egit et Isaac et Iacob, ipsi gratias; docet eum talia operari circa animas, qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. sed hoc tamen mihi unum in opinione hac uestra molestum est, cur id de Iudaeorum tantum patribus sentiatis ac non de ceteris quoque patriarchis gentium, quod et ipsi senserint . aliquando nostri liberatoris hanc gratiam, praesertim cum de ipsorum filiis magis christiana constet ecclesia quam de semine Abraham, Isaac et Iacob. sed ais utique illos quidem idola coluisse, hoc uero omnipotentem deum idcircoque solam ipsorum curam habuisse Iesum. ita dei omnipotentis cultura in tartara retrudit et filii eget auxilio, qui coluit patrem? sed uideris; consentiamus, inquam, hactenus in caelum reductos
[*]( 3 cf. Luc. 23, 48 10 cf. Matth. 21. 31 12 cf. Ioh. 8, 6 sqq. 15 cf. Matth. 5, 55 ) [*]( 2 quemdam C 3 ipse SG eum om. L 5 tante S benedictionis b non tamen CSMG 8 ignora L ignouerit (ue 8. I. add. m. 3) Pb 9 superbę SG 10 gesserunt M gesserint C (in mg. a m. rec. gesser) in om. LCSG ininiustitia (sec. in a m. 2 8. I.) PM et om. C dephensam CL 12 horum (h 8. l.) S 18 quid (o in i corr. a m. 1) C 1.eum] enl C enim eum b 15 pluet SsJKiG 17 quurXC iudeorum C 19 presertim S 20 magis (s. 1.) G 21 abrahae CM et isaac b agis (g exp. m. 2) L 23 curam om. SG 24 detrudit C filio SG 25 consentiamus ed. Maurina: consentiam ut LCPSMGb hactenus (h s. t.) LS2 actenus CMG ) [*]( XXV. Aag oect. 6. ) [*]( 50 ) 786
eos, non quia mererentur, sed quia uincat diuina clementia uim peccatorum.
Uerumtamen utrum et hoc a Christo dictum sit, dubios etiam nos et incertos scribentium ipsa uarietas facit. namque cum duo euangelistae Matthaeus et Lucas de centurione quodam pariter narrent, cuius puer tunc infirmaretur et propter quem uisus fuerit hoc ipsum dixisse Iesus, quia scilicet tantam fidem non inuenisset in Israhel, quantam in illo homine gentili quamuis et pagano, eo quod dixerit idem non se fuisse tam dignum, ut sub tectum suum intraret Iesus. sed id rogare tantum, ut iuberet uerbo, et sanaretur puer suus, solus tamen Matthaeus hoc adicit Iesum prosecutum esse, ut diceret: amen dico uobis, quia multi uenient ab oriente et occidente et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum; filios autem regni mittent in tenebras exteriores, multos quidem. qui uenturi forent, paganos significans propter centurionem. quia esset et ipse gentilis, in quo tamen tanta fuisset fides inuenta, filios autem regni appellans Iudaeos, in quibus nulla esset inuenta fides. at uero Lucas quamquam et ipse ut necessarium hoc et memorabile inter Christi mirabilia gesta inserendum putauerit euangelio suo, de Abraham tamen illic. de Isaac et Iacob nullam facit mentionem. quodsi quis dicat idcirco praetermisisse eum, quia enim dictum id iam satis fuisset a Matthaeo, cur ergo gestum ipsum commemorat erga centurionem et puerum eius, quod aeque longe satis insinuatum iam fuisset nobis Matthaei sollertia? sed falsum est. [*]( 3 et] et (sup. exp. ut a m. I) S 5 (et 12) matheus CSG mattheus (t tXp. m. 2) L 7 ipsfl(J (d exp. et N superscr. m. 2) L 8 homine (e s. l.) S homini G 9 nõ* (s er.) L2 12 p«*secutum £ 6'6r 14 rec0*bent(7 15 filii Ci ult. sup. exp. os) Mb 16 mittentur Mb 21 memorabilem LG memora- bilem P3Sz 23 de] et C factitat SMGb 24 pretermisisse C ptermisisse fsi a. l. a m. 2) 5 quia (a s. l.) C enim Cl om. b 25 fuisset (t 8. l. a m. 2) L mattheo (t exp. tn. 2) L matheo C quur LM 26 longe satis] longll ipsi b 27 nobis (s. l. a m. 2) L mathei C solertia CSGb. )
787
namque et de obsecratione ipsa adueniendi legum Matthaeus quidem dicit, quod enim idem per semet ipsum centurio uenerit ad eum rogaturus medelam, Lucas autem non, sed quia maiores natu ad eum miserit Iudaeorum, qui ne forte sperneretur ab eodem tamquam gentilis — quoniam hi quidem legum uolunt esse plane ludaeum — persuadere ingressi sunt ei dicentes dignum esse, cui id praestaret, quoniam quidem diligeret gentem suam et synagogam ipse aedificasset sibi. tamquam et hoc ad dei filium pertineret, si aedificationem synagogae suae Iudaei de centurione pagano meruerint. nec tamen omnifariam et Lucas hoc uerbum reticuit, puto recogitans, ne forte fuisset uerum; sed locum tamen mutat ad.. plicatque id alteri cuidam causae longe dissimili, id est ubi dicit Iesus ad discipulos suos: contendite intrare per angustum ostium; multi enim uenient quaerentes intrare et non poterunt. cum autem intrauerit, inquit, pater familias et clauserit ianuam, incipietis foris tare et pulsare dicentes: domine, aperi nobis. et respondens dicet: nescio uos. tunc incipietis dicere: manducauimus et bibimus coram te et in plateis nostris et synagogis docuisti. et dicet uobis: nescio unde estis; discedite a me omnes, operarii iniquitatis. ibi erit fletus et stridor dentium, cum uideritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas introeuntes in regnum dei. uos autem expelli foras . et uenient ab oriente et occidente et austro et aquilone et
[*](8 cf. Matth. 8, 5 sqq. Luc. 8, 2 sqq. 14 Luc. 13, 24 sqq. ) [*](1 obsecrationem LySlMmlG- dinnc f2enimow. M 3 medellam MsG medelam (1 8. I. er.) L 4 quia (a s. 1.) S 5 quõ inquidem GSlMlPJ qmb hincquidem (h et c s. I. a m. 2) L hi om. C 6 planeJ plene SG 7 prestaret G 8 sinagogam LG 10 synagogae (go 8. l. a m. 2) L sinagogae G 11 omni fariam C 13 alterę Cb altere GLISMI canse L 15 hostium LCG hostium S 16 pot*erunt G 17 (et 19) inquipietis GP1 19 respondens (n s. I.) C 20 manducabimus LlSMG 21 sinagogis CG 23 stridor C1 24 prophętas C 25 expelli. ) [*]( (8 er.) C ) [*]( 50* ) 788
recumbent in regno dei. hoc uero ipsum quidem, quia multi excludentur a regno dei, qui scilicet nomen tantummodo Christi portauerint, sed non fecerint opera eius, nec Matthaeus scribere praetermisit, sed de Abraham illic et Isaac et Iacob nullam facit omnino mentionem. item de centurione et puero eius etiam Lucas quidem scripsit; sed aeque ipse de Abraham illic et Isaac et Iacob nihil omnino testatur, ut, quia ubinam dictum sit certo constare non possit, nihil prohibeat etiam non credere, quia sit-'dictum.