Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Est uero et aliud de tribus pueris apud uos in Danihele, [*](21 cf. Leu. 11, 6 sqq. 28 cf. Dan. 1, 12 ) [*]( 1 seductoris L' demoniorum C hipocrisi S hypocrisi. (n er.) L(;! hypocrisin C 10 est uobis SG 11 et ipsi C 12 demonio C hac) haec LIB.IMGb tenus enim C tenus iHf1 (in mg. tenemus) M ant et] autem Pb 13 dampnati CM 14 absoluit 01 15 sacerdotale Lx genus hominum C 18 antistibus L'SIMG 19 generi] coetui b 20 ericina C 25 damnaberis Zi1 ration L Cuictus C 28 danihelo SGLI )

749
quo uehementer perinde confundemini, si istud constiterit a cibis abstinere daemoniorum esse religionem. illi enim non tantum ab interdictis lege sed etiam a concessis abstinuisse leguntur: quos uehementer mirari soletis et in martyribus numerare, cum sint et ipsi doctrinam adsecuti daemoniorum, si hoc esse apostoli testimonium constat. ad haec et Danihel ipse tribus hebdomadis dierum ieiunasse se perhibet et carnem non edisse nec bibisse uinum, dum exoraret pro populo suo. quid ergo ? et hic in doctrina se daemoniorum magnificat et de seductorii spiritus commento gloriam captat?

De uobis uero quid dicam? id est de christianioribus apud uos, quorum nonnulli quidem porcina, plerique uero quadrupede omni, alii etiam cuncto animali penitus abstinent, fertque ob hoc in oculis eos omnis ecclesia et summa cum ueneratione suscipiens solum non deos existimat. nec uidetis, indociles, quia si hoc uerum et ab apostolo dictum testimonium est, daemoniorum et ipsi sunt ludificati doctrinis. quid uero et de illo dicemus, quod sane frustrari quis audeat aut abnegare, cum constet hoc inter omnes et aeque per orbem terrarum quotannis omni cum studio celebratur in conuentu catholico? dico autem quadragesimam. quam qui inter uos rite obseruandam putauerit, abstineat necesse est omnibus his, quae capitulum hoc a deo ad percipiendum nobis creata dicit et daemoniorum insuper doctrinam uocat abstinentiam praedictorum. quid ergo et uos, carissimi ? ritune tunc daemoniorum uiuitis, cum haec a uobis passionis Christi celebrantur mysteria et seductorii spiritus fraude capimini et in hypocrisi [*](6 cf. Dan. 10, 2 Bq. ) [*]( 1 p quod h 2 religio b 3 a lege SG 4 ih martyribus (in 8. l.) S immartyribus M 5 adsacuti SG daemoniorum GISx demonioram C 6 apostoli esse C 7 ebdomadis LCSMG 11 christianioribus (tert. i «. J.) C 12 aput M 14 ferque Z.1 fereque b omnis eos C acclesia C 15 existimant SIG 17 est om SG demoniorum C 18 audeat (e in ras.) SG7 20 quot annis C quodannis Lb omni Lf (bus add. m. 2) 24 demoniorum C 26 passiones.. Lt 27 misteria C mysterio 81 etse ductorii C hypocrisi* (n er.) L )

750
loquimini mendacium et cauteriatam habetis conscientiam uestram? quodsi horum nihil uos, nec nos igitur. quid ergo sibi uult capitulum hoc, aut a quo scriptum putabimus et contra quos, quod nec ueteris testamenti traditiones nec noui confirmet scita? siquidem hoc ab omnibus, ut ex uobis ipsis adparet, illud uero a quibusdam quamuis abstineri tamen docet, sententia uero haec uestra cunctam penitus carnalium ciborum abstinentiam daemoniorum uult esse doctrinas. cui si et uos creditis, eadem saepius dixero, damnate Moysen, renuntiate prophetis, ferte parem et de uobis ipsis sententiam, quia ut illi semper a quibusdam ciborum, sic uos interdum abstinetis ab omnibus.