Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

LIBER TRICESIMUS.

FAUSTUS dixit: De uobis iam dudum Paulus scripsit, quia discedent quidam a fide intendentes spiritibus [*]( 26 I Tim. 4, 1 sqq. ) [*]( 1 celebes Z1 celibes S cęlibes G congugati (sup. g i a 'tn. 1) C 2 sic eis] siccis (in mg. successionis) G 3 illę C modus b 4 libidini... L 8 honestate GLaSaMa 11 ut] & LCsb 12 afferret LSGbfpl avferret (v sup. exp. f a m. 11 CP3 15 eo] ego Z1 ergo b 21 quia (i s. I.) S qui] quia PSMG 23 heretico LC I 25 Cap. LVTII LPSMG 26 d?sce*dent (corr. ex descendent) SM descendent StMIG descedent P )

748
seductoriis, doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentes mendacium, cauteriatam habentes conscientiam suam, prohibentes nubere, abstinentes a cibis, quos deus creauit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus. numquam plane tibi ego haec ab apostolo dicta esse consenserim, nisi antea confitearis ipse Moysen et prophetas doctrinas adtulisse daemoniorum et seductorii spiritus ac maligni fuisse interpretes, qui a porcina et ceteris carnibus, quas inmundas uocant, sollicite doceant abstinendum. de his ergo primo deliberandum uobis est et diu multumque cogitandum, haec quid debeant accipi, in deone ipsi haec. an in daemonio locuti uideantur. hac enim tenus aut et Moyses et prophetae nobiscum damnati erunt aut et nos cum illis absoluti. neque enim iusta haec nunc uestra sententia est, ut nos quidem, qui solum in plebe sacerdotale hominum genus censeamus a carnibus abstinere debere, daemoniorum doctrinae uideamur uobis assectatores; uestros uero prophetas atque ipsum adeo Moysen, qui primus non antistitibus solum, sed omni confuse hominum generi suilla interdixerit et leporina et hericina carne et sepiis ac lolliginibus ceterisque generibus piscium carentibus squama, non in spiritu seductorio hoc nec in doctrina daemoniorum, sed in deo potius et in sancto spiritu locutos esse arbitremini. igitur ut hoc tibi interim Paulum dixisse concedam, uictus tamen abs te non ante fuero, quam tu Moysen damnaueris et prophetas, ut quod ratione conuictus et ueritate numquam fortasse fecisses, id nunc uentris causa facere uidearis, blasphemare Moysen.

Est uero et aliud de tribus pueris apud uos in Danihele, [*](21 cf. Leu. 11, 6 sqq. 28 cf. Dan. 1, 12 ) [*]( 1 seductoris L' demoniorum C hipocrisi S hypocrisi. (n er.) L(;! hypocrisin C 10 est uobis SG 11 et ipsi C 12 demonio C hac) haec LIB.IMGb tenus enim C tenus iHf1 (in mg. tenemus) M ant et] autem Pb 13 dampnati CM 14 absoluit 01 15 sacerdotale Lx genus hominum C 18 antistibus L'SIMG 19 generi] coetui b 20 ericina C 25 damnaberis Zi1 ration L Cuictus C 28 danihelo SGLI )

749
quo uehementer perinde confundemini, si istud constiterit a cibis abstinere daemoniorum esse religionem. illi enim non tantum ab interdictis lege sed etiam a concessis abstinuisse leguntur: quos uehementer mirari soletis et in martyribus numerare, cum sint et ipsi doctrinam adsecuti daemoniorum, si hoc esse apostoli testimonium constat. ad haec et Danihel ipse tribus hebdomadis dierum ieiunasse se perhibet et carnem non edisse nec bibisse uinum, dum exoraret pro populo suo. quid ergo ? et hic in doctrina se daemoniorum magnificat et de seductorii spiritus commento gloriam captat?

De uobis uero quid dicam? id est de christianioribus apud uos, quorum nonnulli quidem porcina, plerique uero quadrupede omni, alii etiam cuncto animali penitus abstinent, fertque ob hoc in oculis eos omnis ecclesia et summa cum ueneratione suscipiens solum non deos existimat. nec uidetis, indociles, quia si hoc uerum et ab apostolo dictum testimonium est, daemoniorum et ipsi sunt ludificati doctrinis. quid uero et de illo dicemus, quod sane frustrari quis audeat aut abnegare, cum constet hoc inter omnes et aeque per orbem terrarum quotannis omni cum studio celebratur in conuentu catholico? dico autem quadragesimam. quam qui inter uos rite obseruandam putauerit, abstineat necesse est omnibus his, quae capitulum hoc a deo ad percipiendum nobis creata dicit et daemoniorum insuper doctrinam uocat abstinentiam praedictorum. quid ergo et uos, carissimi ? ritune tunc daemoniorum uiuitis, cum haec a uobis passionis Christi celebrantur mysteria et seductorii spiritus fraude capimini et in hypocrisi [*](6 cf. Dan. 10, 2 Bq. ) [*]( 1 p quod h 2 religio b 3 a lege SG 4 ih martyribus (in 8. l.) S immartyribus M 5 adsacuti SG daemoniorum GISx demonioram C 6 apostoli esse C 7 ebdomadis LCSMG 11 christianioribus (tert. i «. J.) C 12 aput M 14 ferque Z.1 fereque b omnis eos C acclesia C 15 existimant SIG 17 est om SG demoniorum C 18 audeat (e in ras.) SG7 20 quot annis C quodannis Lb omni Lf (bus add. m. 2) 24 demoniorum C 26 passiones.. Lt 27 misteria C mysterio 81 etse ductorii C hypocrisi* (n er.) L )

750
loquimini mendacium et cauteriatam habetis conscientiam uestram? quodsi horum nihil uos, nec nos igitur. quid ergo sibi uult capitulum hoc, aut a quo scriptum putabimus et contra quos, quod nec ueteris testamenti traditiones nec noui confirmet scita? siquidem hoc ab omnibus, ut ex uobis ipsis adparet, illud uero a quibusdam quamuis abstineri tamen docet, sententia uero haec uestra cunctam penitus carnalium ciborum abstinentiam daemoniorum uult esse doctrinas. cui si et uos creditis, eadem saepius dixero, damnate Moysen, renuntiate prophetis, ferte parem et de uobis ipsis sententiam, quia ut illi semper a quibusdam ciborum, sic uos interdum abstinetis ab omnibus.

Aut si Moyses uobis et prophetae, cum escas diiudicant, dei legem sancire uidentur et non daemoniorum; si Danihel in spiritu sancto obseruauit tres hebdomadas; si Ananias, Azarias et Misahel pueri diuinae mentis instinctu oleribus uti maluerunt et leguminibus; si denique in uobis quotquot abstinent, non a daemoniis inpulsi id faciunt; si quadragesima sine uino et carnibus non superstitiose a uobis, sed diuina lege seruatur: uidete, quaeso, uidete, ne summae dementiae hoc sit a Paulo dictum putare, quod daemoniorum doctrina sit abstinentia omnis ciborum, et prohibentes nubere, quemadmodum nec illud, quod dicit etiam uirgines dicare Christo daemoniorum esse doctrinas . quod uos perinde sine consideratione legentes ut cetera ad nos subinde respicitis nec uidetis hinc et uirgines uestras daemoniorum doctrina captas notari et uos esse antistites daemoniorum. qui certatim semper ad hanc eas incitetis professionem suasionibus uestris, ut paene iam maior in ecclesiis omnibus uirginum apud uos quam mulierum numerositas habeatur? quid ergo non et uos iam [*](1 loqui b habentes Lb 5 corfirment SG* scyta L 7 cuncta L paenitns LM 9 si et] etsi C sepias SG 10 ipsi L 15 ebdomadas LCSMG annanias L 16 misael CM holeribus (h s. l.) SMG 17 quodquod (utrumq. d in t a m. 1) C 18 damonibus b 19 auperstitiosae S superstitiosae G 20 summe C 22 prohibere M 28 dicare SlGx )

751
desistitis a talibus inceptis? quid in fraudem miseras inducitis filias hominum, si non in eis Christi uoluntas inpletur, sed daemoniorum? et tamen hoc nobis primo respondeatis uelim, utrum omnino uirgines facere doctrina sit daemoniorum, an solum per prohibitionem facere nubendi ? si per prohibitionem, nihil ad nos; nam et ipsi tam stultum iudicamus? inhibere uolentem quam nefas et inpium satis nolentem cogere; si uero fauere huic quoque proposito et non reluctari uolenti id quoque doctrinam putatis esse daemoniorum, taceo nunc uestrum periculum, ipsi iam timeo apostolo, ne daemoniorum doctrinam intulisse tunc Iconium uideatur, cum Theclam obpigneratam iam thalamo in amorem sermone suo perpetuae uirginitatis incendit. quid uero et de magistro ipso dicemus ac sanctimoniae totius auctore Iesu et huius ipsius professionis puellarum caelite sponso, qui in euangelio tria genera taxans spadonum, unum natiuum, alterum facticium, tertium uoluntarium, eis tamen palmam adtribuit, qui se ipsos, inquit, spadones fecerunt propter regnum caelorum, significans uirgines et pueros, qui nubendi ipsa a cordibus suis exsecta cupiditate spadonum uice in eius ecclesia semper tamquam in domo regia conuersentur ? quid ergo ? et hoc uobis doctrina uidetur esse daemoniorum et in seductorio spiritu dictum? et quis erit alius in deo loquens, si Paulus et Christus daemoniorum probantur fuisse sacerdotes? mitto enim ceteros eiusdem domini nostri apostolos, Petrum et Andream, Thomam et illum inexpertum Ueneris inter cetero» beatum Iohannem, qui per diuersa possessionem boni istius [*]( 18 Matth. 19, 12 . ? ) [*]( 1 incoeptis M incQeptis G inaeptia (co er.) S fraudem (r ex I fact.) C 5 (pr.) prohibitionS (^ add. m. 2) L 8 fauere LIMIG 10 timeo (i 8. I. add. m. 2) L 11 intullisse C teclam LCSG tedft M 12 amore Cb amore (~ ddd. m. 2) L 13 incedit SaLaPaMaG' decemus słG 14 aanctimonu Jtf 15 celite LMX coelice b 16 tercium C 17 jųqųįt (exp. m. 2) L 21 hęc b 22 seductorii Lt 24 demoniorum C 25 eiusdem] eius SI G 26 thoman L 27 baeatum S professionem (corr. m. 3 ex possessionem) Pb )
752
inter uirgines ac pueros diuino praeconio cecinerunt formam nobis atque adeo uobis ipsis faciundarum uirginum relinquentes. sed hos quidem, ut dixi, praetereo, quia eos uos exclusistis ex canone facileque mente sacrilega uestra daemoniorum his potestis inportare doctrinas. num. igitur et de Christo eadem dicere poteritis aut de apostolo Paulo, quem similiter ubique constat et uerbo semper praetulisse nuptis innuptas et id opere quoque ostendisse erga sanctissimam Theclam? quodsi haec daemoniorum doctrina non fuit, quam et Theclae Paulus et ceteri ceteris adnuntiauerunt apostoli, cui credi iam poterit hoc ab ipso esse memoratum, tamquam sit daemoniorum uoluntas et doctrina etiam persuasio sanctimonii ? non ergo est interim, quod uos existimetis solis hortamentis uirgines facere et non prohibitione nubendi. nobis enim quoque hoc ipsum insitum est . et demens profecto ille, non tantum stultus putandus est, qui id existimet lege priuata prohiberi posse, quod sit publica concessum; dico autem hoc ipsum nubere. quapropter et nos hortamur quidem uolentes, ut permaneant, non tamen cogimus inuitos, ut accedant. nouimus enim, quantum uoluntas, quantum et naturae ipsius uis etiam contra legem publicam ualeat, nedum aduersus priuatam, cui respondere sit liberum "nolo." si igitur hoc modo uirgines facere sine crimine est, extra culpam sumus et nos; sin quoquo genere uirgines facere crimen est, rei estis et uos. iam qua mente aut consilio hoc aduersum nos capitulum proferatis, ego non uideo.

AUGUSTINUS respondit: Audi ergo, quod confiteris te non uidere, qua mente aut consilio hoc aduersum uos capitulum proferamus . non quod a carnibus abstineatis; nam [*]( 1 preconio G caecinerunt M cecinerunt C caecinernnt (a erp. m. 2) L 2 faciendarum Cb faciundarum Ll S hos] hoc LSMG 4 ex] a b canone (in mg. add.) G 5 doctrinas (o in ras.) L num] non C 9 teclam LCSG 13 solos GCSP1 18 nos] hos b 19 permanant Cl inuitas Cb 20 nouimus] nabimus C 22 igitur (i init. s. I.) S 24 quoq: SG 27 Cap. LVnn LPSMG Agustinus L te om. C )

753
hoc a quibusdam et primi patres nostri fecerunt, sicut commemoras — non tamen ea damnandi, sed significandi gratia, quod non intellegitis, et unde iam quantum sufficere uidebatur, in superioribus partibus operis huius locutus sum — et christiani,. non haeretici, sed catholici edomandi corporis causa propter animam in orationibus amplius humiliandam, non quod illa esse inmunda credant, non solum a carnibus, uerum a quibusdam etiam terrae fructibus abstinent, uel semper, sicut pauci, uel certis diebus atque temporibus, sicut per quadragesimam fere omnes, quanto magis quisque uel minus seu uoluerit seu potuerit. uos autem ipsam creaturam negatis bonam et inmundam dicitis, quod carnes diabolus operetur faeculentiore materia mali, ac per hoc eas tamquam inmundiora et truculentiora dei uestri uincula exhorrentes abicitis. auditoribus autem uestris, quos tamquam distinctos a genere sacerdotum dixisti, secundum ueniam haec edenda conceditis; sicut quibusdam concedit apostolus secundum ueniam non omnem concubitum coniugalem, etiam qui fit sola causa generandi, sed eum, qui fit per incontinentiam, sed tamen cum coniuge. neque enim conceditur secundum ueniam nisi peccatum. hoc uos de omni carnium cibo sentitis, hoc et ipsi ab haeresi uestra didicistis et uestros auditores docetis; sed illis, quod sit ignoscendum, propter quod uobis necessaria ministrant, ut dixi, conceditis, non dicentes non esse peccatum, sed peccantibus ueniam largientes; uos autem ab omni tali tamquam mala et inmunda contagione [*](20 cf. I Cor. 7, 5 sq. ) [*]( 1 a] in SG1 5 catholica BIGI catholice C1 6 rationibus GLlSb humiliandtt Mb humiliandi (a in ras. ex u) L 7 immunda L'I. carnibua (in ras.) SG1 criminibus Gl 11 tilt. seu (s. l. a m. 2) S 12 immttndam L* 13 fecnlentiore (r ex n corr. tAd.) CP, (ore in raa.) L fetulentiore S fętulentiore G feculentiorem ateria* M1 14 tratulentiora S 16 ueniiL (- add. m. 2) L hec C tedenda (a ape m. 2) L 18 coniugalem (i 8. l.) C 20 com (B. o a m. 1 u) L 22 heresi LCSG conditores (8. cen a m. 1 au add.) S auditores (au in ras.) G 25 largi*entes S 26 mala (a fin. in ras.) C contagione C: cogitatione (m er.) LM, (m exp.) GF13 cogitatione Sb ) [*]( XXV. Aug. aect. 6. ) [*]( 48 )
754
abstinetis . ac per hoc illud, quod sequitur ea uerba apostoli, quibus commemorationem huius capituli terminasti, ipsum est -omnino, quod nos facit hoc testimonium uobis obicere: quod et tu, puto, sciebas, ut ea uerba primo non poneres et nobis in extremo diceres: qua mente aut consilio hoc aduersum nos capitulum proferatis, ego non uideo, cum hoc ipsum nostrum consilium tacere quam commemorare malueris. cum enim apostolus dixisset: abstinentes a cibis, quos deus creauit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, secutus ait: et iis, qui cognouerunt ueritatem, quoniam omnis creatura dei bona est, et nihil abiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur; sanctificatur enim per uerbum dei et orationem. haec sunt, quae negatis; hoc animo. hac uoluntate, hac opinione ab escis huiusmodi temperatis, quod non significatione, sed natura malae et inmundae sint. qua in re creatorem earum sine dubio blasphematis; hoc est, quod pertinet ad doctrinam daemoniorum. nolite ergo mirari hoc de uobis tanto ante a sancto spiritu prophetatum.

Iterum si ad uirginitatem sic adhortaremini, quemadmodum hortatur apostolica doctrina — qui dat nuptum, bene facit, et qui non dat nuptum, melius facit — ut bonum esse nuptias diceretis, sed meliorem uirginitatem, sicut facit ecclesia, quae uere Christi est ecclesia, non uos spiritus sanctus ita praenuntiaret dicens: prohibentes nubere. ille enim prohibet, qui hoc malum esse dicit, non qui huic bono aliud melius anteponit. denique uos eum praecipue [*](8 I Tim. 4, 3 sqq. 21 I Tim. 7, 38 25 I Tim. 4, 3 ) [*](5 mente. aut (aut in ras.) C 7 ipstl* (~ add. m. 2 et t eras.) L 10 his JjCSGb 15 temperantis Ll temperantes V 16 nature SlG male (8. e a m. 1 a) S, C inmunda SG inmnnde C inmunda (ae ex a corr. m. 2) L 18 demoniorum C hoc// L 20 hortaremini b 22 nuptum om. S fecit (7 23 ionuptias (txp. in m. 2) L diceris Ll diceretis (ti 8. I.) L2 dicere. b 24 ecclesiam P2SG ecclesiam M 25 pronunciaret C 27 praedpntc (tZp. m. 2) L )

755
concubitum detestamini, qui solus honestus et coniugalis est et quem matrimoniales quoque tabulae prae se gerunt, liberorum procreandorum causa: unde uere non tam concumbere quam nubere prohibetis. concumbitur enim etiam causa libidinum, nubitur autem nonnisi filiorum. nec ideo nos dicatis non prohibere , quia multos uestros auditores in hoc oboedire nolentes uel non ualentes salua amicitia toleratis. illud enim habetis in doctrina uestri erroris, hoc in necessitate societatis. hinc est, quod paulo ante distuleram dicere, cur uobis mors Christi uisa sit uel fallax et simulata praedicanda et non etiam natiuitas. mortem quippe tamquam separationem animae, id est naturae dei uestri a corpore inimicorum eius, hoc est a figmento diaboli, praedicatis atque laudatis . ac per hoc rem dignam fuisse credidistis, quam Christus etsi non moriens, tamen mortem simulans commendaret. in natiuitate autem quia non solui, sed ligari potius deum uestrum creditis, hanc nec saltem fallaciter imaginatum Christum credere uoluistis, ita ut non sic uobis Maria displiceret, si concubuisset et non concepisset, quomodo displicet, quia non concubuit et tamen peperit. uidetis ergo multum interesse inter hortantes ad uirginitatem bono minori bonum amplius praeponendo, et prohibentes nubere concubitum propagationis, qui solus proprie nuptialis est, uehementius accusando; multum interesse inter abstinentes a cibis propter sacramenti significationem uel propter corporis castigationem et abstinentes a cibis, quos deus creauit, dicendo, quod eos deus non creauit. proinde illa doctrina est prophetarum et apostolorum. haec daemoniorum mendaciloquorum. [*]( 1 deteatamini (a sup. i) C 3 uero b 5 uos b non (s. l. a m. rec.) C 7 amicitia (ia in ras.) S 9 hinc (c s. I. add. m. rec,) C quur L 11 natiuitatis (ti expo m. 2) L 13 ac] hac C 16 solui* (B uid. er.) C • 17 saltim L 18 sic G .21 prohibentes. (h 8. l.) S ' 22 propagationis (tio s. I. add. m. 2) S propriae CSMG propriae (a up. m. 2) L 28 nubtialis M 24 sacramenti C: sacrati LMGb. (in ras.) S ) [*]( 48* )
756