Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

An illud, quod adiunxit, uos mouet adhuc? quamuis nec sic quidem. inquit. dignum erit et ex utero natum credere deum et deum christianorum. quasi nos ipsam diuinam naturam ex feminae utero extitisse credamus. nonne modo commemoraui apostoli testimonium, ubi ait de Iudaeis: quorum patres, et ex quibus Christum secundum carnem, qui est super omnia deus benedictus in saecula? Christus ergo dominus et saluator noster filius dei uerus secundum diuinitatem, et filius hominis uerus secundum carnem, non ex eo, quod est super omnia deus benedictus in saecula ex femina natus est, sed ex illa infirmitate, quam suscepit ex nobis, ut in ea moreretur pro nobis et eam sanaret in nobis; non ex forma dei, in qua cum esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo, natus ex femina est. sed ex forma serui, quam accipiendo semet ipsum exinan uit. neque enim ob aliud exinanisse se dictus est nisi accipiendo formam serui, non amittendo formam dei. illa enim natura, qua in forma dei aequalis est patri, incommutabiliter permanente suscepit mutabilem nostram, per quam de uirgine nasceretur. uos autem, cum carnem Christi uirginali utero committere horretis, ipsam diuinitatem dei non tantum hominum, sed et canum porcorumque uteris commisistis, semel [*]( 21 Phil. 2, 6 sq. ) [*]( heretico LC 8 fautus S 9 adduc Gl 10 et om. SMG natum om. Cb 11 nos] non Ll 12 femine L 13 iudeis C 14 ..f\X S ęţ ex G 21 dei] nobis b rapina LS rapixia M 23 ipsum om. C 26 est orn. C 28 cum qui cum SG 30 et ] etiam C )

268
conceptam in utero uirginis Christi carnem non uultis credere, in qua non solum non ligatus, sed nec conmutatus est deus, . et ipsam dei partem diuinamque naturam in omnium hominum ac bestiarum masculinis seminibus et femininis uteris, in omnibus conceptibus per omnes terras et per omnes aquas et per omnes auras ligari, obprimi, coinquinari et nec totam postea liberari posse praedicatis!

LIBER QVARTUS.

FAUSTUS dixit: Accipis testamentum uetus? si est mihi in eo hereditas, accipio; si non est, non accipio. inprobitas enim haec quidem nimia est usurpare tabulas. quae testentur exheredatum. an ignoras testamentum uetus Chananaeorum terram repromittere, sed eam tamen ludaeis, id est circumcisis et sacrificantibus et abstinentibus a porcina ac reliquis carnibus, quas inmundas Moyses appellat, sabbata obseruantibus et azymorum sollemnitatem ac reliqua huiusmodi, quae eius ipse testator eis obseruanda mandauit? quae quia christianoram placuere nemini — neque enim quisquam nostrorum ea custodit — dignum est, ut cum refusa hereditate reddamus et tabulas. haec ergo causa est, cur ego testamentum uetus abiciendum puto, nisi tu me prudentius aliquid doceas. secunda uero causa est, quod tam etiam misera eius et corporalis ac longe ab animae commodis hereditas est, ut post beatam illam noui testamenti pollicitationem, quae caelorum mihi regnum et uitam perpetuam repromittit, etiam si gratis eam mihi testator suus ingereret, fastidissem.

AUGUSTINUS respondit: Temporalium quidem rerum [*](18 cf. Gen. 15, 18; 17, 8 17 cf. Len. 11, 7 Ex. 12; 20, 8 ) [*]( 2 quo SMG mutatus CSMG 4 in om. L 5 conceptis SG € auras scripsi : horas LSGMPCb quoinquinari M1 9 cap.VlllLPSMG llhecC que Cq:P.' oni.SG teBtemS testem- fur G 12 cananeorum L chananeorum C 13 iudeis C 14 ac] et SG a b 16 azimorum S liYiusmodi (v 8. 0 a m. f) C que C 18 nfm C 19 effusajSfr 23 anime C 24 pollicitationemq; L 27 cap. VIllI. LPMSG Agustinus L )

269
promissiones testamento uetere contineri et ideo uetus testamentum appellari nemo nostrum ambigit, et quod aeternae uitae promissio regnumque caelorum ad nouum pertinet testamentum: sed in illis temporalibus figuras fuisse futurorum, quae inplerentur in nobis, in quos finis saeculorum obuenit, non suspicio mea, sed apostolicus intellectus est dicente Paulo cum de talibus loqueretur: haec omnia figurae nostrae fuerunt, et iterum: haec omnia in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obuenit. non ergo uetus testamentum ad consequendas illas promissiones, sed ad intellegendas in eis noui testamenti praenuntiationes accipimus; ueteris quippe testificatio fidem nouo conciliat. unde dominus posteaquam resurrexit a mortuis seque non solum intuendum discipulorum oculis sed etiam contrectandum manibus obtulit, ne quid tamen cum suis mortalibus et carnalibus sensibus fallaciter agi arbitrarentur, magis eos de ueterum librorum testificatione firmauit dicens: oportebat inpleri omnia, quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me. non itaque spes nostra in temporalium rerum promissione defixa est, quandoquidem nec ipsos illius temporis sanctos et spiritales uiros, patriarchas et prophetas, his terrenis rebus fuisse deditos credimus; intellegebant enim reuelante sibi spiritu dei, quid tempori illi congrueret et quibus modis deus. per illas omnes res gestas et dictas futura figuranda et praenuntianda decerneret, magisque desiderium eorum de noua testamento erat; sed praesens functio corporalis ad significanda noua uentura pollicitationibus ueteribus praebebatur. ita [*](7 I Cor. 10, 6. 11 18 Luc. 24, 44 ) [*]( 1 ueteri b 2 et om. Lb aeterne C uite L 4 que C 5 fines S seculorum C 6 suspicio (corr. m. 2 ex suscipio) L 7 alibus L post omnia inquit in SG 9 in illis LCSG fines SMl 12 prenuntiationes SC 14 oculis discipulorum S 15 obtulit 1.1 17 testificationem L 18 que C 24 tempori (e corr. m. 2 in ij L 25 prenuntianda CS 27 presens C 28 prebebatur C )
270
illorum hominum non tantum lingua, sed et uita prophetica fuit. carnalis autem populus promissis uitae praesentis inhaerebat. de quo tamen etiam populo nihilominus significabantur futura.

Sed uos ista non intellegitis. quia, sicut propheta dixit "nisi credideritis, non intellegetis." non enim estis eruditi in regno caelorum, id est in ecclesia Christi uera catholica; quod si essetis, de diuitiis sanctarum scripturarum non solum noua sed etiam uetera proferretis. ipse quippe dominus dicit: propterea omnis scriba eruditus in regno caelorum similis est homini patrifamilias proferenti de thesauro suo noua et uetera. et ideo dum sola promissa dei noua tenere uos arbitramini, remansistis in uetustate carnis et nouitatem induxistis erroris. de qua nouitate apostolus dicit: profanas autem uerborum nouitates euita; multum enim proficiunt ad inpietatem, et sermo eorum sicut cancer serpit. ex quibus est Hymenaeus et Philetus, qui circa ueritatem aberrauerunt dicentes resurrectionem iam factam esse, et fidem quorundam subuerterunt. ex qua uena falsitatis uos manare cognoscite. qui dicitis nunc esse resurrectionem tantummodo animarum per praedicationem ueritatis, corporum autem, quam praedicauerunt apostoli. futuram negatis. quid autem spiritaliter secundum hominem interiorem, qui renouatur in agnitione dei, potestis cogitare, cum per uetustatem carnis et per carnalium rerum imagines, quibus totus error uester inuoluitur, res corporeas non possessione teneatis, sed phantasmate sapiatis? terram enim Chananaeorum. quae manifesta erat et manifeste [*](5 Es. 7, 9 9 Matth. 13, 52 14 II Tim. 2, 16 sqq. 23 cf. Col. 3, 10 ) [*]( 1 prophetia (i s. 1.) G profuit Sl 2 uite presentis C inheredi bat LCSG 8 nihilhominus C 5 intellegitis L 7 uitiis S 8 proferetis Ll 11 thesauro Lx 16 hymeneus LSMG hymeneius C 17 fyletus SG filetus LM 19 snbuertunt LC manere LClMx '21 predicationem (ca s. I.) S predititionem G1 predicationem C ueritatis (es in is corr.) C 24 potestatis L 25 quib' (b' 8. 1. add. m. 2) L 26 possione S fantasmate LSG 27 chananeorum LC chananeorum (h a. I.) M )

271
illo populo data est. contemnere uos et fastidire gloriamini. quasi non ita terram luminis describatis ex una parte a terra gentis tenebrarum, tamquam cuneo coartato discissam, ut neque in rerum ueritate inueniatur et in cogitationum uestrarum falsitate credatur; et ideo nec uitam uestram data sustineat et mentem uestram desiderata corrumpat.

LIBER QVINTUS..

FAUSTUS dixit: Accipis euangelium? tu me interrogas. utrum accipiam, in quo id ipsum accipere adparet, quia quae iubet obseruo. an ego de te quaerere debeo. utrum accipias. in quo nulla accipientis euangelium uidentur indicia? ego patrem dimisi et matrem, uxorem. filios et cetera, quae euangelium iubet, et interrogas, utrum accipiam euangelium? nisi adhuc nescis, quid sit quod euangelium nuncupatur. est enim nihil aliud quam praedicatio et mandatum Christi. ego aurum argentumque reieci et aes in zonis habere destiti cotidiano contentus cibo nec de crastino curans nec unde uenter inpleatur aut corpus operiatur sollicitudinem gerens. et quaeris a me, utrum accipiam euangelium? uides in me Christi beatitudines illas, quae euangelium faciunt, et interrogas, utrum illud accipiam? uides pauperem, uides mitem, uides pacificum, puro corde, lugentem, esurientem, sitientem. persecutiones et odia sustinentem propter iustitiam, et dubitas, utrum accipiam euangelium? non ergo iam mirum est Iohannem Baptistam uiso Iesu et eius item auditis operibus quaerere adhuc, utrum ipse esset Christus, cui digne et merito Iesus nec dignatus quidem est renuntiare, quod esset ipse, sed opera rursus [*]( 12 cf. Matth. 19, 29 15 cf. Matth. 10. 9 sq; 6, 25 sqq. 20 cf. Matth. 5, 3 sqq. ) [*]( 1 contempnere L 4 ueritate rerum G 8 cap. X LSMPG 9 quae] qui L 11 qua L 15 nihil] mihi PG predicatio C argentum et aurum b 16 argentum quae L *aes (h er.) M cottidiano SM 17 de (8. I. a m. 2) C 18 queris C 2-1 iam 8. I. G 27 ipse esset SMG )

272
eadem illi, quae iamdudum audierat, remandauit: caeci ui dent, surdi audiunt, mortui resurgunt et cetera. quod ego quoque circa te non inmerito fecerim, si perroganti, utrum accipiam euangelium, dixero: omnia mea dimisi, patrem, matrem, uxorem, filios, aurum, argentum, manducare, bibere, delicias, uoluptates. hoc tibi ad interrogata satis responsum puta et beatum te futurum, si in me non fueris scandalizatus.

Sed non, inquit, accipere euangelium hoc solum est, si quod praecepit, facias, sed ut etiam credas omnibus, quae in eodem scripta sunt, quorum primum est illud, quia sit natus Iesus. sed nec item illud solum est euangelium accipere, ut credas, quia natus est Iesus, sed ut facias etiam, quod praecepit. ac si me idcirco euangelium non accipere putas, quia generationem praetermitto. nec tu ergo accipis et multo magis non accipis, quia praecepta contemnis. ac per hoc interim pares sumus, donec discutiamus et partes; aut si tibi non praeiudicat praeceptorum ista contemptio ad profitendum, quia accipias euangelium, mihi quare ad hoc praeiudicet genealogia damnata? quodsi accipere euangelium in duobus his constat, ut dicis, genealogias credere et seruare mandata, quid ergo inperfectus inperfectum iudicas ? uterque nostrum eget alterutro. sin, quod certius est, accipere euangelium in sola obseruatione constat caelestium mandatorum. duplici modo inprobus es, qui, ut dici solet, desertor arguas militem. et tamen age, ponamus, quia ita uis, duo haec partes esse fidei perfectae, quarum una quidem constet in uerbo, id est fateri Christum natum, altera uero in opere, quod est obseruatio praeceptorum. uides ergo quam arduam ego et difficiliorem mihi partem elegerim; tu uide quam leuissimam et faciliorem. [*]( 2 Matth. 11, 5 ) [*]( 1 ceci C 2 mortui resurgunt om. b 3 ego (ex ergo) C 9 (et 12) precepit C que C 11 est] esse LCSGMP1 12 etiam om. C pręcipit b at b 14 pretermitto S 15 contempnis CL 17 proficiendum SG quia] qui LPlSG quod P3 quid b 19 dampnata C 21 iudicat b 22 sin] et si SG *in M quod] eo quod (eo s. I.) M cercius C 25 quiait habes L ita] id (in ras.) M 26 perfecte LC 28 preceptorum C )

273
nec inmerito plebs ad te confugit. a me refugit, nesciens utique, quia regnum dei non sit in uerbo, sed in uirtute. quid ergo est, quod me lacessis, si difficiliorem fidei adgressus partem tibi ut infirmo reliqui faciliorem ? sed ego ad tribuendam, inquit, salutem animis hanc partem fidei efficaciorem puto ac magis idoneam, quam tu reliquisti, id est Christum fateri natum.

Age ergo, ipsum eundem interrogemus Christum et, unde potissimum nobis salutis oriatur occasio, ex eius ore discamus. quis hominum intrabit in regnum tuum, Christe? qui fecerit, inquit, uoluntatem patris mei, qui in caelis est. non dixit: qui me professus fuerit natum. et alibi ad discipulos: ite, docete omnes gentes baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti et docentes eos seruare omnia, quae mandaui uobis, non dixit: docentes eos, quia sim natus, sed ut mandata conseruent. item alibi: amici mei eritis, si feceritis, quae praecipio uobis, non dixit: si natum me credideritis. rursum: si feceritis mandata mea, manebitis in mea caritate et alia multa. necnon et in monte cum doceret: beati pauperes, dicens, beati mites, beati pacifici, beati puro corde, beati qui lugent, beati qui esuriunt, beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, nusquam dixit: beati, qui me confessi fuerint natum. et in discretione agnorum ab haedis in iudicio dicturum se dicit iis, qui ad dexteram sunt: esuriui, et cibastis me; sitiui, et potastis me et cetera; propterea recipite regnum. non dixit: quia natum me credidistis, regnum percipite. necnon et diuiti quaerenti [*]( 11 Matth. 7, 21 13 Matth. 28, 19 sq. 18 Ioh. 15, 10 sqq. 20 Mattb. 5, 3 sqq. 26 Matth. 25, 34 sq. ) [*]( 1 confugit] confluit LCPMGb refugit (g s. l. a m. 2) L 2 est h 3 difficiliorem (ci s. I.) C 5 inquid Ml efficatiorem LC 8 et unde] eundem Lb p eundem M 10 intrauit L 11 celis C 13 omnes om. CSMG 15 eos om. C que C _16 conserusent (se corr. ex, a) C 17 que precipio C 20 paupes spu b 25 hedis LCSMG his LCSGMb deztram M 27 percipite C ) [*]( xxv. Aur. leet. 6. ) [*]( 18 )

274
uitam aeternam, uade. inquit, uende omnia, quae habes, et sequere me; non dixit: crede me natum, ut in aeternum uiuas. ecce igitur portioni meae, quam mihi de gemina, ut uultis, fide delegi, ubique regnum, uita, beatitudo promittitur, uestrae uero nusquam. aut docete sicubi scriptum est beatum esse regnumue percepturum aut aeternam habiturum uitam, qui eum fassus fuerit natum ex femina. interim tamen, si et haec pars est fidei, beatitudinem non habet. cum uero eam nec partem fidei probauerimus, quid fiet? nempe eritis uos inanes, quod et ipsum utique monstrabitur. sed interim hoc satis nobis est ad propositum, quia portio haec nostra beatitudinibus coronata sit. cui tamen accedit et illa alia beatitudo ex confessione quoque sermonis, quia Iesum confitemur esse Christum filium dei uiui, quod aeque ipse ore suo testatur Iesus dicens ad Petrum: beatus es, Simon Bariona, quia non tibi hoc caro et sanguis reuelauit, sed pater meus, qui in caelis est. quapropter non iam, ut putabatis, unam, sed duas easdemque ratas fidei partes tenemus et in utraque pariter beati appellamur a Christo, quia alteram earum operibus exercentes alteram sine blasphemia praedicamus.

AUGUSTJNUS respondit: Iam supra commemoraui, quam saepe se dominus Iesus Christus filium hominis dicat et quanta uanitate Manichaei fabulam nefandi sui erroris inducant de nescio quo commenticio primo homine, quem non terrenum, sed fallacibus elementis indutum contra apostolum praedicant dicentem: primus homo de terra terrenus, et quanta cura nos idem monuerit apostolus dicens: si quis uobis adnuntiauerit praeterquam quod adnuntiauimus uobis, anathema sit. quapropter restat, ut filium hominis Christum [*]( 1 Matth. 19, 21 15 Matth. 16, 17 26 I Cor. 15, 47 27 Gal. 1, 8 sq.-) [*]( 1 que C 4 ubique] ubi SG 7 confessus p3b 12 accidit L 13 qua b 14 eque C testatur] beatus LSPMGb 15 ad petrum dd S 19 eorum C 20 predicamus C 21 cap. XI LPMSG Agostinus L 22 sepe C 23 manichei C 24 commentio C 25 predicant C )

275
ita credamus, sicut apostolica ueritate praedicatur, non sicut Manichaeorum falsitate confingitur. cum igitur eum euangelistae adnuntient natum ei femina de domo Dauid, hoc est de familia Dauid, Paulusque ad Timotheum scribat dicens: memor esto Christum Iesum resurrexisse a mortuis ex semine Dauid secundum euangelium meum: satis adparet, quemadmodum Christum filium hominis credere debeamus, qui filius dei, per quem facti sumus, etiam filius hominis per adsumptionem carnis factus est, ut moreretur propter delicta nostra et resurgeret propter iustificationem nostram. ideoque utrumque se dicit, et filium dei et filium hominis. unde ne pergam per plurima, uno loco in euangelio secundum Iohannem ita scriptum est: amen, amen dico uobis, quia uenit hora et nunc est, quando mortui audient uocem filii dei; et qui audierint, uiuent. sicut enim pater habet uitam in semet ipso, sic dedit et filio uitam habere in semet ipso; et potestatem dedit ei et iudicium facere, quia filius hominis est. dixit: uocem filii dei audient, et dixit: quia filius hominis est. secundum hoc enim, quod dixit filius hominis est', accepit potestatem iudicium faciendi, quia in ipsa forma uenturus est ad iudicium, ut et a bonis et a malis uideatur. in qua forma etiam ascendit in caelum et uox illa discipulis sonuit: sic ueniet, quemadmodum eum uidistis euntem in caelum. nam secundum id, quod filius dei deus aequalis est patri et cum patre unum, non uidebitur a malis; beati enim mundo corde, quia ipsi deum uidebunt. cum ergo credentibus in se promittat uitam aeternam nec aliud sit credere in eum quam credere in uerum Christum, qualem se [*]( 5 II Tim. 2, 8 10 cf. Rom. 4, 25 13 Ioh. 5, 25 sqq. 24 Act. 1, 11 26 Matth. 5, 8 ) [*]( 1 predicatur L 2 manicheorum C configitur L conficitur b euangeliste C 8 adnuntisent (ae corr. ex a) C 5 iesum om. C 7 quemammodum L 10 delicta (li in ras.) L et] ut S 17 habere uitam C 18 (et 21, 22) iuditium C 24 Bonauit LMb quemammodum L 25 celum C 26 unus C 29 uertl (t1 a m. 1 a. e) L ) [*]( 18* )
276
ipse praedicat et ab apostolis praedicatur, hoc est et uerum dei filium et uerum hominis filium: uos, Manichaei, qui creditis in falsum et fallacem, falsi et fallacis hominis filium, cum et ipsum deum gentis aduersae tumultu perterritum membra sua misisse crucianda nec postea tota purganda docetis, uidetis, quam sitis alieni a uita aeterna, quam promittit Christus illis, qui credunt in eum. at enim dixit Petro confitenti eum filium dei: beatus es, Simon Bariona. numquid ideo nihil promisit eis, qui in eum filium hominis crederent, cum idem ipse sit et filius dei et filius hominis ? habes etiam aperte uitam aeternam promissam credentibus in filium hominis. sicut exaltauit, inquit, Moyses serpentem in heremo, sic oportet exaltari filium hominis, ut omnis, qui crediderit in eum, non pereat, sed habeat uitam aeternam. quid uultis amplius? credite ergo in filium hominis, ut habeatis uitam aeternam, quia ipse est et filius dei, qui potest dare uitam aeternam, quia ipse est uerus deus et uita aeterna, sicut idem Iohannes ait in epistula sua, ubi etiam dicit antichristum esse, qui negat Christum in carne uenisse.

Quid ergo uos tamquam de mandatorum eius perfectione iactatis, quod ea quae in euangelio praecepta sunt operamini? quid enim illa prodessent, ubi non est fides uera, etiamsi uere inplerentur a uobis ? nonne audistis apostolum dicentem: si distribuam omnia mea pauperibus et tradam corpus. meum, ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest? quid ergo uos tamquam de christiana paupertate iactatis, cum christiana caritate careatis ? habent enim [*]( 8 Matth. 16, 17 12 Ioh. 8, 14 sq. 17 I Ioh. 5, 20 19 cf. I Ioh. 4, 3 25 I Cor. 13, 3 ) [*]( 1 predicat C 2 manichei C 4 aduerse C 5 crucianda (n 8. I.) C 6 uidetis ed. Maurina: docetis SGM, om. LCPb 9 nihil om. 8 promittit P 19 antechristum L 21 perfectionem (m semier.) L 22 que C 23 si (s. I. m. 1 add.) C 24 audistis (pr. s s. I. a m. 1) C 27 prodê/I (8 idetur er.) L )

277
inter se quam caritatem uocant etiam latrones sibi debentes facinorosam flagitiosamque conscientiam, sed non caritatem, quam commendat apostolus. et ut eam a ceteris inprobandis repudiandisque secerneret, ait alio loco: finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. unde ergo habere potestis ueram caritatem ex fide ficta surgentem ? aut quando uos pigebit fidem uestram pugnare mendaciis, quando et primum hominem uestrum cum suis hostibus in suae naturae ueritate manentibus mutabili fallacia dimicasse praedicatis et istum Christum, qui dicit:. ego sum ueritas, speciem carnis, mortem crucis, uulnera passionis, cicatrices resurrectionis mentitum esse suadetis P proinde uos Christo uestro anteponi uultis, si illo mentiente uos adnuntiatis ueritatem. si autem Christum uestrum sectari uultis, quis non in uobis caueat falsitatem, ut in his quoque mandatis, quae uos inplere dicitis, non sit nisi sola fallacia? quippe cum ausus sit Faustus dicere, quod aes in zonis non portetis — nisi forte ideo uerum dixit, quia non aes in zonis, sed et aurum in arcellis et in sacculis habeatis — nec reprehenderentur ista in uobis, nisi quia profitemini aliud et aliter uiuitis. adhuc in rebus humanis est ille Constantius, modo iam frater noster catholicus christianus, qui multos uestrum Romae in domum suam congregauerat propter inplenda praecepta Manichaei, satis quidem uana et inepta, sed tamen quae magna existimatis: quibus cum uestra infirmitas cederet, dispersi estis quisque in uiam suam. unde illi, qui in eis perdurare uoluerunt, a uestra societate schisma fecerunt, et [*](6 I Tim. 1, 5 11 Ioh. 14, 6 ) [*]( 1 inter] intra SG 2 non (s. l.) G om. SMCX 8 et] sed (in ras.) SG+ OM. LMb, (itł mg. m. rec. add.) C cęteris L 4 precepti C 5 corde] corpore Cl 7 fidem L pigeuit L 8 fucare C purgare G* 10 fallatia C 12 resurrextionis C 14 ueritatis S 16 que C nisi om. L 17$3 C 19 saculia SG rephenderentur L 22 urorum L 23 rome 8 24 manichei C 25 sup. cum uestra add. m. 2 1 implendis M 27 uram L schisma (s pr. 8. I.) S scisma C )
278
quia in mattis dormiunt, Mattarii appellantur; a quorum stratis longe dissimiles fuerunt plumae Fausti et caprinae lodices, qua deliciarum adfluentia non solum Mattarios fastidiebat, sed etiam domum patris sui hominis pauperis Mileuitani. auferte ergo perditam simulationem, si de moribus non uultis, saltem de litteris uestris, ne lingua uestra cum uita uestra tamquam ille primus homo cum gente tenebrarum mendacibus non elementis, sed uerbis pugnare uideatur.

Sed ne in homines potius non inplentes ea, quae sibi praecipiuntur, quam in ipsam sectam uanissimi erroris me ista dicere quisquam reprehendat, hoc dico: talia sunt ipsa praecepta Manichaei, ut si ea non faciatis, deceptores, si autem faciatis, decepti sitis. neque enim Christus uobis praecepit, ut herbam non euellatis, ne homicidium perpetretis, qui discipulos suos per segetem transeuntes et esurientes uellere spicas sabbato non prohibuit, unde conuinceret et praesentes ludaeos et futuros Manichaeos: illos, quia sabbato fiebat, illos, quia fiebat. sed plane Manichaeus praecepit, ut otiosis manibus uestris de homicidiis uiuatis alienis. et illa quidem falsa sunt homicidia, sed uestra sunt uera, cum tali daemoniorum doctrina miseras animas trucidatis.

Inest tamen ille haereticus typhus intolerabilisque superbia. uides in me, inquit, Christi beatitudines illas, quae euangelium faciunt, et interrogas, utrum illud accipiam? uides pauperem, uides mitem, uides pacificum, puro corde, lugentem. esurientem, sitientem, [*](16 cf. Matth. 12, 1 ) [*]( 2 plnme C 3 ludices SLG fastidiabat (fasti iłł ras.) LS,1 (a med. in ras.) G fastidibat C fastidi.bat M 4 patri C hominis om. SG 6 salfcem (u er.) L 8 pugnare] impugnari S, (in ras..) G 10 pre- dpiuntur C uanissime (e ex i) L 11 rephendat L 12 praecepti SG precepta C manichei C 14 ne] sed ne S, (sed s. l.) G 17 iudeos C manicheos C 18 illoa] istos uero SMG manicheos Gx precepit C pracipit b ociosis C 20 demoniorum C 22 hereticua LC tyfus LCSMG typus b (in mg. al typhus) intolerabilisquae L 24 illum LSMG 25 pauperem C 26 persecutionS L )

279
persecutiones et odia sustinentem propter iustitiam et dubitas, utrum accipiam euangelium? si hoc esset iustum esse, iustificare se ipsum, uerbis suis uolasset in caelum homo iste, cum haec loqueretur. sed ego in delicias Fausti non inuehor notas omnibus auditoribus Manichaeorum et eis maxime, qui sunt Romae: talem propono Manichaeum, qualem Constantius requirebat, cum illa praecepta exigebat inpleri, non qualem uideri nolebat. et illum tamen quomodo uideo pauperem spiritu, qui tam superbus est, ut animam suam deum credat nec captiuus erubescat? quomodo mitem, qui tantae auctoritati euangelicae mauult insultare quam credere ? quomodo pacificum, qui naturam ipsam diuinam, qua deus est quicquid est, qui solus uere est, perpetuam pacem habere potuisse non putat? quomodo puro corde, in quo tumultuantur tam sacrilega et tam multa figmenta ? quomodo lugentem, nisi deum captum et ligatum, donec soluatur et euadat ex quadam tamen parte decurtatus, quae in globo tenebrarum a patre ligabitur et non lugebitur? quomodo esurientem et sitientem iustitiam, quam Faustus in scriptis suis non addidit, credo, ne sibi deesse uideretur, si eam se adhuc esurire ac sitire fateretur? sed quam iustitiam isti esuriunt et sitiunt quibus perfecta iustitia erit damnatis in globo fratribus, qui nihil suo uitio peccauerunt, sed hostili tabe, quo eos pater misit, inexpiabiliter infecti sunt, insuper triumphare?

Quomodo persecutiones et odia sustinetis propter iustitiam, quibus haec sacrilegia praedicare et persuadere iustitia est? pro qua inpia peruersitate propter christianorum temporum mansuetudinem quam parua et prope nulla patiamini, cur non cogitatis? sed tamquam caecis fatuisque loquamini, iustitiae uestrae uelut magnum esse uultis indicium, quod [*](3 celum C 5 notas (o 8. a a. m. 1) L 6 rome SCG praepono Gl manicheum C 7 exiebat L 8 uidere C 10 ne LG captiuum S 15 sunt figmenta b 16 saluatur 01 17 decurtatur b quae] que LC, om. G, (s. l. sup. inglobo) S 18 ligabatur S ligabaetur G lugebit b 20 se om. SG 23 suo (add. m. 2) S uicio L 26 predicare C iustitia Cm eras.) L 29 quur C teris C )

280
obprobria sustinetis persecutionemque patimini. porro si tanto est quisque iustior, quanto grauiora perpetitur — omitto dicere, quod uidere facillimum est, quam multo grauiora uobis patiantur aliis atque aliis quibusque facinoribus flagitiisque polluti — illud dico: si pro nomine Christi quoquo modo usurpato atque suscepto quisquis patitur persecutionem, iam etiam ueram fidem iustitiamque tenere dicendus est, concedite, ut ille sit fidei uerioris maiorisque iustitiae, quem multo uobis grauiora perpessum potuerimus ostendere, et milia iam uobis nostrorum martyrum occurrant atque ipse praecipue Cyprianus, cuius etiam litteris edocetur, quod in Christum crediderit natum ei uirgine Maria. pro hac ille fide, quam uos detestamini, usque ad gladium mortemque peruenit cum gregibus christianoram tunc ita credentibus atque ita grauiusque morientibus. Faustus autem conuictus uel confessus, quod Manichaeus esset, cum aliis nonnullis secum ad iudicium proconsulare productis, eis ipsis christianis, quibus perducti sunt, intercedentibus leuissima poena, si tamen illa poena dicenda est, in insulam relegatus est: quod sua sponte cotidie serui dei faciunt se a turbulento strepitu populorum remouere cupientes, et unde publica terrenorum principum uota per indulgentiam solent relaxare damnatos. denique non multo post inde omnes eadem sollemni sorte dimissi sunt. fatemini ergo illos fidem tenuisse ueriorem iustioremque uitam, qui pro ea multo quam uos atrociora sustinere meruerunt, aut desinite uos inde iactare, quod multis detestabiles sitis. sed discernite, quid sit persecutionem pati pro blasphemia et persecutionem pati pro iustitia; et pro qua istarum patiamini. in uestris libris etiam atque etiam diligenter aduertite. [*]( 1 obpropria L 3 multa CS multa G 5 quoq: L 9 militia L iam I tam LM tanta SG 10 precipue C 12 testamini L 15 convictus (v m. 2 superscr.) C manicheus C 17 perductis CSMG 19 eligatus 8 ligatus Gb legatus ML ex sponte SG cottidie LG faciunt serui dei SG 22 dampnatos C 23 sollSni (- m. rec. add.) S 24 eos Lb 25 multo] milia b 28 iustia C1 patimini C )

281

Quam multi autem in nostra communione ueraciter faciunt ista sublimiora praecepta euangelica, de quorum specie fallitis inperitos! quam multi homines utriusque sexus ab omni concubitu puri atque integri, quam multi experti et postea continentes, quam multi rerum suarum distributores et relictores, quam multi ieiuniis uel crebris uel cotidianis uel etiam incredibiliter continuatis corpus seruituti subicientes! quam multae fraternae congregationes nihil habentes proprium, sed omnia communia, et haec nonnisi ad uictum et tegumentum necessaria unam animam et cor unum in deum caritatis igne conflantes ! atque in his omnibus professionibus quam multi fallaces et perditi deprehenduntur, quam multi etiam latent, quam multi primo recte ambulantes peruersa uoluntate cito deficiunt! quam multi in temptationibus inueniuntur, quod alio animo talem uitam adumbrata specie susceperunt, et quam multi humiliter et fideliter sanctum custodientes propositum usque ad finem perseuerant et salui fiunt! in quorum societate quasi dispares adparent; sed tamen eadem caritate copulantur, qui propter aliquam necessitudinem secundum apostoli exhortationem habent uxores tamquam non habentes et emunt tamquam non tenentes et utuntur hoc mundo tamquam non utentes. his subiunguntur secundum abundantes diuitias misericordiae dei etiam illi, quibus dicitur: nolite fraudare inuicem nisi ex consensu ad tempus, ut uacetis orationi, et iterum ad id ipsum estote, ne uos temptet satanas propter intemperantiam uestram; hoc autem dico secundum ueniam, non secundum imperium. qualibus etiam idem apostolus dicit: iam quidem omnino delictum est, quia iudicia habetis uobiscum. et eorum portans [*]( 23 I Cor. 7, 5 sq ; 7, 29 aqq. ) [*]( 1 comnmnione (m er.) L 2 precepta C 6 cottidianis G qyottidianis (v s. I. a m. 1) L 8 multe C 9 nonnisi (nisi a. I. add. m. 2) C tegimentum C 12 dephenduntur S 14 in om. LCSG temtationibus M tentationibus L 19 exhortationem L 21 mundo] modo Lx 22 habundantes LG habundantes CM misericordie C 25 id om. b temtet M 29 est in uobis b iuditia C habeatis L - )

282
infirmitatem paulo post dicit: saecularia igitur iudicia si habueritis. eos qui contemptibiles sunt in ecclesia hos conlocate. neque enim illi soli, qui ut sint perfecti, uendunt uel dimittunt omnia sua et sequuntur dominum, pertinent ad regnum caelorum, sed huic militiae christianae propter quoddam quasi commercium caritatis subiungitur etiam quaedam stipendiaria multitudo, cui dicetur in fine: esuriui et dedistis mihi manducare et cetera. alioquin damnandi erunt illi, quorum domus tam diligenti et sollicita cura conponit apostolus monens mulieres subditas esse uiris suis, uiros diligere uxores suas; filios obtemperare parentibus, parentes filios nutrire in disciplina et correptione domini; seruos oboedire cum metu dominis carnalibus, dominos quod iustum est et aequum semis praestare. sed absit, ut istos a mandatis euangelicis alienos et a uita aeterna separandos iudicet, quia ubi ait dominus: si quis non tulerit crucem suam et secutus me fuerit. non potest esse discipulus meus, exhortans firmiores ad perfectionem, ibi statim et istos consolatus est dicens: qui receperit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet; et qui receperit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet. unde non tantum qui modicum uini Timotheo dederit propter stomachum et frequentes infirmitates eius. sed etiam qui saniori atque fortiori calicem aquae J'rigidae porrexerit tantum in nomine discipuli, sicut ibi sequitur non perdet mercedem suam.

Quid autem fallitis auditores uestros, qui cum suis [*]( 1 I Cor. 6, 4 sqq. 7 Matth. 25, 35 10 cf. Col. 3, 18; 4, 1 16 Matth. 10, 38 sqq. 23 cf. I Tim. 5, 23 24 Matth. 10, 42 ) [*]( 1 secularia C 2 aecclesia C 3 conlocate Lx 4 sua.. L secnntur C 5 militiaexplane propter quoddam quasi commertium caritf.tis ubi iungitur 8 6 commertium CG subiungitur (s 8. I. et b in ras.) L 7 quedam C 8 cętera L alioquin (o 8. I. add. m. 2) L 9 domos Mb 11 optemperare CL1 14 prestareiC 21 propheteiC 22 AeditLCSMGo 28 sthomacum Ml stomacum L 24 qui] quasi b fortiori atque aaniori C frigide LCS )

283
uxoribus et filiis et familiis et domibus et agris uobis seruiunt, si quisquis ista omnia non dimiserit, non accipiet euangelium? sed quia eis non resurrectionem, sed reuolutionem ad istam mortalitatem promittitis, ut rursus nascantur et uita electorum uestrorum uiuant, tam uana et inepta et sacrilega, quam uos uiuitis, quando ualde laudamini; aut si melioris meriti sunt, in melones et cucumeres uel in aliquos alios cibos ueniant, quos uos manducaturi estis, ut uestris ructatibus cito purgentur: merito eos a mandatis euangelicis alienatis; sed et uos ipsos talia sentientes atque suadentes maxime inde separare debetis. si enim haec uanitas ad fidem euangelicam pertineret, non debuit dicere dominus: esuriui et dedistis mihi manducare, sed: esuristis et manducastis me, aut: esuriui et manducaui uos. neque enim ex illo iam ministrationis merito secundum uestra deliramenta quisquam recipietur in regnum dei, quia manducare sanctis dedit, sed quia uel manducauit, quos anhelaret. uel manducatus est, a quibus anhelaretur in caelum. nec illi dicerent: domine, quando te uidimus esurientem, et dedimus tibi manducare? sed dicerent: quando te uidimus esurientem, et manducasti nos? quibus ille non responderet: cum uni ex minimis meis dedistis, mihi dedistis, sed: cum unus ex minimis meis uos manducauit, ego uos manducaui.

Haec portenta sentientes et docentes et secundum haec uiuentes audetis uos et dicere euangelica praecepta seruare et catholicae ecclesiae derogare, in qua sunt tam multi pusilli cum magnis, quos utrosque dominus benedicit pro suis gradibus euangelica mandata seruantes et euangelica promissa sperantes. sed uestrum oculum maleuolus error in solam paleam nostrae segetis ducit; nam et triticum ibi cito [*](18 Matth. 25. 35 21 Matth. 25, 40 ) [*]( 1 uobis (in marg.) S 2 quisquis] quis GSb 7 cibos alios C 8 ut] et 80 14 enim (e s. l. a m. 2) L 16 recipietur (e ante t a m. 2) C sanctis (i s. I. a m. 2) L 17 anelaret L 18 anelaretur LSG anhelaretur (h s. I. a m. 1) M 24 alter. et om. C uideritis SG)

284
uideretis, si et esse uelletis. in uobis autem et qui Manichaei ficti sunt, mali sunt; et qui ficti non sunt, uani sunt. ubi enim fides ipsa ficta est, et qui ea simulate utitur, fallit et qui eam ueram existimat, fallitur; nec ex ea potest existere bona uita, quia ex amore suo quisque uiuit uel bene uel male. uos autem si spiritalis atque intellegibilis boni caritate, ac non corporalium phantasmatum cupiditate arderetis, ut cito dicam, quod de uobis notissimum est, solem istum corporeum non pro diuina substantia et pro sapientiae luce coleretis.

LIBER SEXTUS.

FAUSTUS dixit: Accipis uetus testamentum? quomodo, cuius praecepta non seruo? puto quidem, quia nec tu; nam peritomen ego ut pudendam despui, ac, si non fallor, et tu; cessationem sabbatorum ut superuacuam, credo. quod et tu; sacrificia ut idolatriam, non dubito, quod et tu; porcina certe non ego sola abstineo, tu item non solam comedis. ego quidem, quia omnem carnem inmundam existimem, tu uero, quia nihil inmundum: quo utroque ab utroque nostrum uetus destruitur testamentum. azymophagiae hebdomadas, scenopegia uterque nostrum tamquam inutilia et uana contempsit; lineis uestibus non inserere purpuras, in adulteriis ponere uestem linostimam, bouem et asinum iungere, si necesse sit, in sacrilegiis numerare. caluum aut reburrum et similis notae hominem non constituere sacerdotem, quia sunt huiusmodi apud deum inmundi. uterque contempsimus, risimus nec in secundis [*]( 1 manichei CL 3 eam SGM simulatae LGM 4 exÎstimant SG 6 spiritales atque intellegibiles L 7 fantasmatum LCS 8 corpore eum SG corpore.um (e er.) M ) [*]( 11 Cap. XII LSPMG 12 precepta C 13 peritomen (to s. 1. add. m. 2) L peritomen (s. l. a m. 2 in circurncisionê) S pudenda b 14 sabatorum C 17 nichil C 19 azymofacia G a.zymofactae P1 azyma facta P3b azymofactae LM azymofagie C ebdomadas LC scenophaegiam G scenopegia S scenophegia LPCMb 21 linistemi b 28 note C 24-sunt] non sunt SG huiusmundi S aput eum LCM 25 contemsimus M risum LSGMb )

285
habuimus nec in primis: quae omnia praecepta sunt et iustificationes ueteris testamenti. quod ergo obicis, tibi mecum commune est, siue crimen putandum seu recte factum; uterque enim nostrum uetus respuit testamentum. ergo si quid intersit inter meam fidem quaeris et tuam, hoc, quia tibi mentiri libet et inliberaliter agere, ut quod mente oderis, uerbo conlaudes, ego fallere non didici; quod sentio, loquor, tam turpium odisse me fateor praeceptores quam ipsa praecepta.

AUGUSTINUS respondit: Quemadmodum et quare accipiatur testamentum uetus ab heredibus testamenti noui, iam supra diximus. sed quia paulo ante de promissis eius Faustus egit, nunc autem de praeceptis agere uoluit, respondeo istos omnino nescire, quid intersit inter praecepta uitae agendae et praecepta uitae significandae. exempli gratia: non concupisces praeceptum est agendae uitae; circumcides omnem masculum octauo die praeceptum est significandae uitae. ei hac quippe inperitia Manichaei et omnes, quibus displicent litterae ueteris testamenti, quicquid deus mandauit priori populo ad celebrandam umbram futurorum non intellegentes et ea modo non obseruari animaduertentes ex more praesentis temporis illa reprehendunt, quae utique illi tempori congruebant, quo ista, quae nunc manifestata sunt, uentura significarentur. sed quid dicturi sunt aduersus apostolum, qui ait: haec omnia in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obuenit? ecce ipse aperuit, cur illae litterae accipiantur a nobis et cur illa rerum signa iam necesse non sit ut obseruentur a nobis. cum enim dicit: scripta sunt propter nos, procul dubio [*]( 11 lib. IllI 2 14 Ex. 20, 17 15 Gen. 17, 10 sqq. 24 I Cor. 10, 6. 11 ) [*](1 que C precepta C 8 seu] siue b 4 quit L 5 queris LC 8 audisse L preceptores C 9 Cap. XIII LSMPG Agustinus L quemammodum L 12 respondebo Eug. (ed. KnOlljj 237) 13 (et 14) precepta C agende C 16 octaua b 17 manichei C 19 celebranda GS celebrandQ b 22 manifesta SMG 24 in illia C scribta M 25 finesL* seculorum C aduenit 01 26 ipse om. S ille LC littere C )

286
demonstrat, quanta nobis cura legenda et intellegenda et quanta auctoritate habenda sint, quia propter nos utique scripta sunt. cum uero dicit: figurae nostrae fuerunt et: in figura contingebant illis, ostendit iam non opus esse, ut, cum res ipsas manifestatas agimus, figurarum praenuntiantium celebrationi seruiamus. unde dicit alio loco: nemo ergo uos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum, quod est umbra futurorum. hic etiam cum dicit: nemo uos in eis iudicet, declarat, quam non sit necesse, ut iam haec obseruentur; cum autem dicit: quod est umbra futurorum, ostendit, quam oportuerit, ut illo tempore obseruarentur, quo ista, quae nobis iam manifestata eluxerunt, per tales umbras figurarum futura praedicebantur.'

Proinde si Manichaei resurrectione domini iustificarentur, cuius resurrectionis dies ex die quidem passionis tertius, post diem tamen sabbati. hoc est post septimum octauus fuit, profecto spoliarentur carnali uelamento mortalium desideriorum et cordis circumcisione gaudentes non eam in carne adumbratam figuratamque deriderent tempore ueteris testamenti, quamuis iam tempore noui testamenti fieri obseruarique non cogerent. in quo enim membro congruentius expoliatio carnalis et mortalis concupiscentiae figuratur, quam unde carnalis et mortalis fetus exoritur? sed, sicut dicit apostolus, omnia munda mundis; inmundis autem et infidelibus nihil est mundum, sed polluta sunt eorum et mens et conscientia. itaque isti, qui nimis mundi sibi uidentur, quia illa membra tamquam inmunda auersantur aut auersari se [*]( 6 Col. 2, 16 sq. 24 Tit. 1, 15 ) [*]( 2 quanta] in quanta GMb avctoritate (v B. l.) C 4 in illis C 7 in potu] potu C partem L 8 neomoeniae LGM neomenie CS qu$sunt b 9 hinc b iudica & (exp. m. 2) L 10 hec L 11 quQ sunt b quam LCEttg. b: qua M quia 8 quia (a s. I.) G 12 que C 14 predicebantur C 15 manichei CLG resurrectionS S resurrectionem G resurrectione (m er.) M 22 cogerent b 24 foetus S )

287
fingunt, in eas infidelitatis et erroris inmunditias inciderunt,. ut, cum detestantur circumcisionem carnis, quam dixit apostolus signaculum iustitiae fidei, in ipsis tamen carnalibus membris diuina dei sui membra credant conligata et inquinata detineri, ut, cum carnem inmundam dicunt, et deum illic ex parte, qua ibi tenetur, inmundum factum dicere conpellantur, quippe quem mundari oportere adserunt: quod donec fiat, quantum fieri potuerit, interim nunc eum perpeti omnia, quae carnes patiuntur, non tantum in labore et dolore adflictionum sed etiam in uoluptate corruptelarum. ei namque dicunt parcere, quod non concumbunt, ne nodis carneis: artius inplicetur et sordidius inquinetur. cum ergo apostolus dicat: omnia munda mundis, utique hominibus, qui possunt in deterius uoluntatis peruersitate mutari, quanto magis omnia munda sunt deo, qui semper incommutabilis et incontaminabilis permanet? de cuius sapientia diuine dictum est in eis libris, quos reprehendendo uehementius inquinamini, quod nihil inquinatum in eam incurrit et adtingit ubique propter suam munditiam. quapropter, o inmundissima uanitas, itane displicet tibi in membro humano, unde humana generatio propagatur, signum regenerationis humanae illum, cui munda sunt omnia, deum iussisse constitui et placet tibi etiam in flagitiis, quae illo membro ab inpudicis hominibus perpetrantur, ipsum deum uestrum, cui nihil est mundum, ex parte suae naturae conmaculari atque corrumpi? quid enim patitur in uariis turpibus corruptelis, quem coniugali quoque concubitu creditis inquinari ? audete iam dicere, quod [*]( 3 Rom. 4, 11 18 Sap. 7, 24 sq. ) [*]( 1 infidelitates L errores L 2 detestentur SGM carnis circumcisionem SGM 4 menbris L 5 post detineri ras. C 7 quem] quae L adserunt C1 8 perpeti/// C 9 afflictionem SM'GI adflictionem L afflictionum (P 11 concumbunt (con 8. l. a m. 2) S 16 diuinae G 20 membro (r s. 1. a m. 2) L 21 humane L 25 sue L ctlmaculari C 27 audet etiam dicere quod soletis LPSGMb audeteiam dicere quod soletis C (in marg. m. rec. ad id iam quod dicere soletis, quae est lect. ed. Maurinae) )
288
soletis:ergone deerat, ubi deus praefiguraret signaculum iustitiae fidei, nisi in illo membro ? respondetur: cur enim et ibi non ? primo quia omnia munda mundis, quanto magis deo. deinde quia hoc apostolus dixit signaculum datum Abrahae iustitiae fidei in tali circumcisione. uos autem nolite erubescere, si potestis, cum uobis dicitur: ergone deerat deo uestro, quid ageret, ne suae naturae partem istis membris, quae sic despuitis, inplicaret? pudenda quidem ista dicuntur hominibus propter nostrae mortalitatis corruptibilem poenalemque propaginem, quae inde subsistit: quibus casti adhibent uerecundiam, inpudici petulantiam, deus iustitiam.

Cessationem uero sabbatorum iam quidem superuacuam ducimus ad obseruandum, ex quo spes reuelata est nostrae quietis aeternae, non tamen ad legendum et intellegendum, quia propheticis temporibus cum essent ista, quae nobis hoc tempore patefacta sunt non tantum sermonibus, sed et actibus praefiguranda et praenuntianda, illo signo, quod legimus, res ista praenotata est, quam tenemus. uos autem uolo mihi dicatis, cur uestram cessationem nolitis inplere? Iudaei quippe sabbato suo, quod adhuc carnaliter sapiunt, non solum in agro fructum nullum decerpunt, sed nec in domo concidunt aut coquunt. uos autem cessantes quidem expectatis, quis auditorum uestrorum propter uos pascendos cultello uel falcicula armatus in hortum prosiliat, homicida cucurbitarum, quarum uobis adferat, mirum dictu, uiua cadauera. nam si non eas occidit, quid uos in tali facto metuistis? si autem occiduntur, cum decerpuntur, quomodo eis inest uita, cui purgandae atque recreandae manducando atque ructando uos adseritis subuenire? accipitis ergo uiuentes cucurbitas, quas, si possitis, degluttire deberetis, ut post illud unum uulnus, in quo eas cum decerpsit uester auditor reus factus est uestra [*]( 2 illo om. SGMPCb enim om. C cur non et ibi primo (m. rec.) C non primo: b 7 in istis C 9 paenalemque SlOt 11 inpedici L 19 iudei C 20 sapient Ml 22 coqu*nnt C 24 ortum LSMG 26 metuitis Cb 27 eis] non eis G'8 28 purgande L 80 possetis Mtb degluttire (1 8. l. a m. 2) L deglutire SGM 81 uester] ux L )

289
indulgentia liberandus, saltem deinceps ad officinam aqualiculi uestri, ubi deum uestrum illo proelio confractum reformare possitis, inlaesae atque integrae peruenirent. nunc autem antequam eis conterendis dentes incumbant, minutatim, si hoc palato placuerit, conciduntur a uobis; quibus tam crebris uulneribus earum quomodo uos non estis rei? uidete, quemadmodum uobis expediret, ut quod uno in septem diebus faciunt Iudaei, uos cotidie faceretis et a tali etiam domestico opere cessaretis. iam quid in igne patiantur, ubi certe non reformatur uita, quae in eis est? non enim feruens olla sancto uentri conparari potest; et tamen inridetis tamquam superfluam sabbati cessationem. quanto utique sanius non solum eam non reprehenderetis in patribus, quando superflua non fuit, sed etiam nunc, quando iam superflua est, ipsam potius teneretis quam istam uestram non significatione acceptabilem, sed errore damnabilem; quam etiam non inplendo rei estis secundum opinionem uestrae uanitatis. et uani secundum iudicium ueritatis. dicitis enim dolorem sentire fructum, cum de arbore carpitur, sentire cum conciditur, cum teritur, cum coquitur, cum manducatur. non ergo debuistis uesci nisi eis. quae cruda et inlaesa possunt transuorari. ut unum. saltem dolorem, cum decerpuntur, non a uobis, sed a uestris auditoribus paterentur.

Sed dicitis: quomodo subuenimus tantae uitae, si ea tantum absumimus, quae incocta et mollia possunt absorberi ? si ergo ista conpensatione tam multos cibis uestris dolores infligitis, [*]( 1 saltim Lx oficinaiu L 2 pręlio C confiractum (r 8. I.) M 3 illese atque integre b 4 incombant C si] sic SG 6 estis] essetis SG quemammodum L 7 diebus] dies L die SMGb ..die in septS (in er.; in m. 2 s. I. supcrscr.) C 8 faceretis (r s. I.) M 9 patiuntur G1 reformetur Pl 10 non est b 13 eam] autem S 14 iam (s. I.) S1 15 significationem Lb 16 errorg (........m. 2 add.) M damnabilem (in marg.) M 17 et implendo uani (in marg. m. rec.) C 18 ueritatis] uanitatis LSGMP1 19 cum ante concid. Qm. P cum teritur] conteritur Pb 21 saltim L 26 compensatione C multis b inrigitis L ) [*]( XXV. Aag. sert. 6. ) [*]( 19 )

290
cur ab illo solo abstinetis, ad quem maxime ista necessitas cogit? nam fructus potest et crudus comedi, sicut se nonnulli uestri exercuerunt, ut hoc non tantum de pomis, uerum etiam de omnibus oleribus facerent. si autem non uellatur aut decidatur aut quoquo modo dematur ex terra uel arbore, uenire ad escam nullo pacto potest. hoc ergo facile debuit esse ueniale, sine quo ei subuenire non ualeretis, non illi tam multi cruciatus, quos in praeparandis escis membris dei uestri non dubitatis inferre. at enim plorat arbor, cum fructus carpitur, hoc quippe dicere non erubescitis. certe nouit omnia uita, quae ibi est, et praesentit, quis ad ea conueniat. uenientibus ergo electis et poma carpentibus gaudere debuit, non plorare illum transitorium dolorem tanta felicitate conpensans et tantam euadens miseriam, si in alios incidisset. cur itaque pomum non decerpatis, cum decerpto tam multas plagas doloresque ingeratis? respondete, si potestis. nec ipsa ieiunia uobis conpetunt; non enim oportet uacare fornacem, in qua spiritale aurum de stercoris commixtione purgatur et a miserandis nexibus diuina membra soluuntur. quapropter ille est misericordior inter uos, qui se potuerit ita exercere, ut nihil eius ualetudini obsit saepe crudos cibos sumere et multa consumere. uos autem et tantas poenas escae uestrae inrogando crudeliter manducatis et a membrorum diuinorum purgatione cessando crudeliter ieiunatis.

Et audetis tamen etiam sacrificia testamenti ueteris execrari et idolatriam nominare et in huiusmodi sacrilegium nos quoque sociare. unde pro nobis prius respondemus sic illa iam non esse in operibus nostris, ut ea tamen in mysteriis diuinarum scripturarum ad intellegenda, quae his praenuntiata sunt, amplectamur, quia et ipsa figurae nostrae fuerunt et [*]( 4 holeribus SCG bellatur L 6 escam S 8 crutiat C ęscis C 11 praesenti L eam b 14 alios] aluos (m. 2 in marg.) S 16 respondite LSG1 21 ualetudini 01 ualitudini SGMb sepe C et multa consumere om. SG 22 paenas Gl aescae S esce L inrogando Ml 24 purgationem L 25 execrari JII 28 misteriis L 29 diuinarum uel sacrarQ C )

291
omnia talia multis et uariis modis unum sacrificium, cuius nunc memoriam celebramus, significauerunt. unde isto reuelato et suo tempore oblato illa de agendi celebritate sublata sunt, sed in significandi auctoritate manserunt; scripta sunt enim propter nos, in quos finis saeculorum obuenit. sed in eis uidelicet interfectio uos mouet animalium, cum ista omnis creatura usibus hominum quodam modo condicionaliter seruiat. sed uos, qui homini mendico esurienti panem non porrigitis, misericordes estis in pecora, quibus animas humanas inesse creditis. dominus autem Iesus in ea crudelis fuit, cum daemones in gregem porcorum, cum id ab eo peterent, ire permisit. qui etiam nondum demonstrato per passionem sacrificio corporis sui cuidam leproso. quem mundauerat, ait: uade et ostende te sacerdoti, et offer pro te, quod praecepit Moyses. in testimonium illis. magis enim, quia et per prophetas deus saepe testatur nullius se talis muneris indigere, et facile est ratione perspicere, quod nec eius rei egeat, qui nullius eget, conpellitur animus humanus inquirere, quid nos per haec docere uoluerit, qui utique non frustra ea, quibus non indiget, sibi iuberet offerri, nisi aliquid in eis ostenderet, quod nobis et nosse prodesset et talibus signis praefigurari oporteret. uos autem quanto melius et honestius istis quamuis iam nostro tempori non necessariis, tamen significantibus aliquid et docentibus sacrificiis subderemini, quam uobis ab auditoribus uestris uiuas escarum uictimas offerri iuberetis et crederetis! nam cum apostolus Paulus de quibusdam propter epulas euangelium praedicantibus congruentissime dixerit: quorum deus uenter, quanto uos [*]( 4 I Cor. 10, 11 12 cf. Matth. 8, 32 14 Luc. 5. 14 28 Phil. 3, 19 ) [*](.2 releuato L 5 nos] nci b fines SM 6 uos (s. I.) G 10 autem etiå b 12 etiam] autg b 14 et om. b sacerdottS Ll offer munus b 15 precepit C 16 se (in marg. m. rec. Saepe) C 20 ea] a b non (s. I.) S indiget (in s. I.) G sibi] si L sibi (bi s. I.) SG 21 aliquit L 25 escarum] ascarum C scnrum LPMb scdrum (in marg. scortorum) S, (in marg. orioril) G 26 offerre L 28 dixit 81 uenter est b ) [*]( 19* )
292
adrogantiore inpietate iactatis. qui uentrem uestrum non deum, sed quod sceleratioris audaciae est, dei mundatorem dicere non timetis! cuius porro dementiae est pios se uideri uelle, quod ab animalium interfectione se temperent, cum omnes suas escas easdem animas habere dicant, quibus, ut putant, uiuentibus tanta uulnera et manibus et dentibus ingerunt!

Cur autem, si carnibus uesci non uultis, non ipsa ani- . malia deo uestro oblata mactatis, ut animae illae, quas non solum putatis humanas, sed ita diuinas, ut ipsa dei membra esse credatis, a carnis carcere dimittantur, et ne iterum redeant uestris orationibus commendentur ? an amplius eas adiuuatis uentre quam mente et illa potius dei natura saluatur, quae uestris uisceribus exhalari meruerit, quam quae uestris precibus commendari? propterea ergo uentri uestro pecora non sacrificatis, quia ea uiua absumere non potestis, ut eorum animas intercessione uestri stomachi liberetis.s o beata olera, quibus et manu euulsis et ferro concisis et igne cruciatis et dente contritis concessum est tamen, ut ad uestrorum intestinorum aras uiua perueniant, et misera pecora, quae cum citius de corpore suo exeunt, in uestra corpora intrare non possunt! ita delirantes adhuc putatis, quod ideo sumus inimici ueteris testamenti. quia nullam carnem inmundam dicimus tenentes apostoli sententiam dicentis: omnia munda mundis, et illud, ubi dominus ait: non quod intrat in os uestrum, uos coinquinat, sed quod exit. quod non ad solas turbas dominus dixit, sicut uester Adimantus, quem post Manichaeum Faustus praecipue laudat, cum ueteri [*](23 Tit. I, 15 24 Matth. 15, 11 ) [*]( 1 arogantiore C1 facitis b 2 andatiae at 3 timetis (s. l. m. 2) 8 e 4 temperant LSMG 5 aescas C 7 quur L sic S 18 ezalari G, (h in mg. m. 2) S exalari LCM q// (-- m. rec. add.) C q; e G 14 praecibus LM pcibus C 15 quia (a s. I. a m. 1) L' 16 sthomachi L 17 holera SMG, (h er.) C 19 peccora C 23 ducimus C 26 adimantius SG adimandus M'x adimatus LM1 27 praecipuę L cumj eum (e ita ras.) GS1 ueteris L ueteri (8 er.) M )

293
testamento calumniaretur, uoluit intellegi, sed etiam remotus a turbis hoc idem discipulis suis euidentius et expressius elocutus est. cum enim hanc domini sententiam testamento ueteri obposuisset Adimantus, quia in illo scripta sunt quaedam inmunda carnium. a quibus ille populus iussus est abstinere, timuit, ne sibi diceretur: cur ergo uos non quasdam, sed omnes carnes inmundas existimatis atque ab edendis omnibus temperatis, cum tu ipse proferas euangelicum testimonium non coinquinari hominem ex his, quae in os ingrediuntur et in uentrem uadunt atque in latrinam emittuntur ? itaque has artissimas et fallaciam suam manifestissima ueritate praefocantes angustias conatus euadere ait hoc dominum ad turbas dixisse, quasi paucis ille in secreto uera diceret, in turbas autem falsa iactaret, cum et hoc de domino credere sacrilegum sit, et omnes qui legunt, nouerint hoc et remotis turbis eum planius dixisse discipulis. quapropter quia in exordio harum litterarum suarum Faustus sic miratur Adimantum. ut ei solum praeferat Manichaeum, conpendio requiro, utrum ista domini sententia, qua dixit non inquinari hominem his, quae in os eius intrant. uera an falsa sit. si falsam dicunt, cur eam tantus eorum doctor Adimantus a Christo prolatam dicens ad expugnandum testamentum uetus obiecit? si autem uera est, cur aduersus eam credunt se coinquinari, si quacumque carne uescantur? nisi forte uerum respondere uelint et dicere apostolum non dixisse: omnia munda haereticis, sed omnia munda mundis. cur enim non sint istis haec munda, idem apostolus sequitur et dicit: inmundis autem et infidelibus nihil est mundum; sed polluta sunt eorum et mens et conscientia. unde reuera Manichaeis omnino nihil est [*](25 Tit. 1. 15 ) [*](1 eluminaretur (in mg. aJ: eliminaretur) b 2 locutus b 9 hoa S 11 prefocantes C 12 ait (in marg.) S hoc hoc S 18 illis S 14 sacrilegium C 17 fantas S ei] et LMSlGl 18 manicheum C 20 falsam] falsa L 21 tantos L adimantiua (i 8.1.) SG 22 eipurgnandum (pr. n 8. l.) C 25 dixisse n5 ola b hereticis LC 26 quur L sit (i insert.) S 29 manicheis C )
294
mundum, quandoquidem etiam ipsam dei substantiam uel naturam non solum coinquinari potuisse sed etiam ex parte coinquinatam esse contendunt; nec solum coinquinatam esse uerum etiam ex omni parte recuperari mundarique non posse. unde mirum est, quod ita se dicunt inmundas omnes carnes existimare et ob hoc ab eis abstinere, quasi aliquid existiment esse mundum non solum escarum, sed omnium creaturarum. nam et ipsa olera et poma et omnes fruges et totam terram et caelum commixtione gentis tenebrarum perhibent inquinata. utinam ergo et in ceteris cibis errori suo congruerent atque ab his, quae inmunda dicunt, omnibus abstinendo fame potius morerentur quam tales blasphemias pertinaciter loquerentur! nam se corrigere atque emendare nolentibus hoc esse utilius quis non intellegat?