Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Quapropter quoniam id. quod Faustum de generationum diuersitate permouit, quia in duobus patribus intellegendis hic nodus erat, intellecta natura et adoptione solutum est. frustra se uoluit ad duos euangelistas conferre et ab aliis duobus auferre, magis offensurus, ad quos se contulisset, quam eos, a quibus abstulisset. non enim amant sancti suos electores, si suorum sociorum eos inuenerint desertores. unitate enim gaudent et in Christo unum sunt; et si alius aliud et alius aliud, aut alius aliter et alius aliter: uera tamen [*](12 Matth. 18, 22 ) [*]( 1 (et 5) quur LC mattheus L matheus C 7 mattheum L 8 terJ inter L degerantur L tamquam] tam b 9 apparet L 10 post lucam add. generationum Lb 12 remissionem PMb 13 etiam] usque Pb 15 quodam] quod L quodS (ã 8. I.) G. om. C 16 ipsi (corr. ex ipse) C 18 intraretis] inueniretis SG 25 unitate //// autem (enim uid. er.) SG 26 aliud I aliquid LCSGWb )

267
omnes dicunt nec sibi ullo modo contraria, si pius lector accedat. si mitis legat, si non haeretico animo, unde rixetur, sed fideli corde, unde aedificetur, inquirat. iam ergo quoniam singulorum patrum generationes, quos ut unus homo duos haberet. non est ab humano genere alienum, singulos euangelistas narrandas suscepisse credidimus, non est a ueritate nostra fides aliena. quocirca inter se iam euangelistis conuenientibus, sicut Faustus promisit, utcumque succumbite.

An illud, quod adiunxit, uos mouet adhuc? quamuis nec sic quidem. inquit. dignum erit et ex utero natum credere deum et deum christianorum. quasi nos ipsam diuinam naturam ex feminae utero extitisse credamus. nonne modo commemoraui apostoli testimonium, ubi ait de Iudaeis: quorum patres, et ex quibus Christum secundum carnem, qui est super omnia deus benedictus in saecula? Christus ergo dominus et saluator noster filius dei uerus secundum diuinitatem, et filius hominis uerus secundum carnem, non ex eo, quod est super omnia deus benedictus in saecula ex femina natus est, sed ex illa infirmitate, quam suscepit ex nobis, ut in ea moreretur pro nobis et eam sanaret in nobis; non ex forma dei, in qua cum esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo, natus ex femina est. sed ex forma serui, quam accipiendo semet ipsum exinan uit. neque enim ob aliud exinanisse se dictus est nisi accipiendo formam serui, non amittendo formam dei. illa enim natura, qua in forma dei aequalis est patri, incommutabiliter permanente suscepit mutabilem nostram, per quam de uirgine nasceretur. uos autem, cum carnem Christi uirginali utero committere horretis, ipsam diuinitatem dei non tantum hominum, sed et canum porcorumque uteris commisistis, semel [*]( 21 Phil. 2, 6 sq. ) [*]( heretico LC 8 fautus S 9 adduc Gl 10 et om. SMG natum om. Cb 11 nos] non Ll 12 femine L 13 iudeis C 14 ..f\X S ęţ ex G 21 dei] nobis b rapina LS rapixia M 23 ipsum om. C 26 est orn. C 28 cum qui cum SG 30 et ] etiam C )

268
conceptam in utero uirginis Christi carnem non uultis credere, in qua non solum non ligatus, sed nec conmutatus est deus, . et ipsam dei partem diuinamque naturam in omnium hominum ac bestiarum masculinis seminibus et femininis uteris, in omnibus conceptibus per omnes terras et per omnes aquas et per omnes auras ligari, obprimi, coinquinari et nec totam postea liberari posse praedicatis!