Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

LIBER UICESIMUS QVARTUS.

FAUSTUS dixit: Quid ita hominem negatis fieri a deo? non quidem nos omnifariam hominem a deo fieri pernegamus; sed quis et quando et quemadmodum fiat, hoc quaerimus, quoniam quidem sunt secundum apostolum homines duo, quorum alterum quidem interdum exteriorem uocat, plerumque uero terrenum, nonnumquam etiam ueterem, alterum uero interiorem et caelestem dicit ac nouum. horum ergo uter fiat a deo, quaerimus, quoniam quidem et natiuitatis nostrae tempora duo sunt: unum illud, quo nos inretitos carnalibus uinculis in lucem hanc natura produxit, alterum uero, cum ueritas nos ex errore conuersos ad se regenerauit initiatos ad fidem. quod tempus secundae natiuitatis in euangelio Iesu significans dicit: nisi quis natus fuerit denuo, non potest uidere regnum dei. quod cum Nicodemus parum intellegens haesitaret et qualiter id fieri posset, percunctaretur — neque enim posse hominem senem matris uterum introire [*]( 15 cf. Rom. 6, 7; I Cor. 15 II Cor. 4 Ephes. 8; 4 Col. 3 ) [*]( 8 permanens (n alt. m. 1 superser.) C coaptaret S o figgendus SG figendus (g s. I.) M 6 subspetias G depcatur LSG depraecatur M deprecatur C 7 depcari C 9 Cap. XLVI LSPMG 11 quemammodum (o s. Z. a m. 1) L querimus C 14 uero (o in ras.) C 15 uter C : utrum LSGJJb 17 duo sunt tempora C in»retitos C 18 hanc in lucem C naturam GSl natura (m er.) LM comueritas SlMl conueritas PG 19 nos] non LSaMaPG 20 iesus SG 21 natus] renatus SG 22 intelligens C 23 hesitaret L posse G posset (t s. 1. a m. 2) SM percontaretur GSCMb 24 uterum matris SMG )

718
et iterum nasci — Iesus ei respondens, nisi quis natus fuerit, inquit, ex aqua et spiritu, non potest uidere regnum dei. et sequitur: quod nascitur de carne, caro est: et quod nascitur de spiritu, spiritus est. quapropter si et natiuitas non ea sola est, qua in corpore gignimur, sed et illa alia, qua renascimur spiritu, non minor aeque cura est et hoc ipsum quaerere, in quanam earum nos faciat deus. modus quoque nascendi duplex est: unus ille furoris et intemperantiae proprius, quo sumus a generatoribus turpiter et per libidinem sati; alter uero honestatis et sanctimoniae. quo in Christo Iesu per spiritum sanctum sub bonorum doctrinis discipulati sumus ad fidem: unde omnis etiam religio et maxime christiana ad sacramentum rudes infantes appellat. quod et ipsum significans apostolus ait: filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in uobis. quare iam non quaeritur, utrum deus hominem faciat, sed quando et quem et quemadmodum faciat. nam si cum in utero fingimur, ut fere gentibus placet et Iudaeis et ipsis uobis. tunc nos deus format ad imaginem suam et ueteres nos facit et per furorem ac libidinem creat — quod haud scio utrum diuinitati eius conueniat — si uero cum credimus et ad meliorem uitae conuertimur statum, tunc formamur a deo, ut fere Christo placet et eius apostolis et nobis: profecto et nouos nos facit deus et honeste facit ac pure. quo quid consentaneum quidue conueniens magis sanctae eius est ac uenerabili maiestati? quodsi et uos auctoritatem Pauli non [*]( 1 Ioh. 3, 3 sqq. 14 Gal. 4, 19 ) [*]( 5 gignitur L 6 qua] quae L minorequae Ml minore quae G equae S 9 genitoribus C 10 sati] uersati C 11 ihm L 13 maxime (sed , paene er.) S maximae G 16 queritur L utrum hom. fac. deus C 17 si] siçt}ţ S sicut G 18 et post placet s. 1. m. 2 S, om. G iudeis SC 20 haudj haut C haut (h s. l. a m. 2) SPM aut LStPIMIG 24 nouos nos] bonos b iaciat C 25 ac om. LMb uenerabili (u ex b coir.) M 26 quodsi et] quod sia (& s. Z. a m. 1) C quod etsi SLb, (si s. l.) G spernetis SG spertinetis M ptinetis L )
719
spernitis, ex ipso uobis quemnam et quando et quemadmodum deus hominem faciat, ostendemus. dicit ad Ephesios: ut deponatis secundum priorem conuersationem ueterem hominem, qui corrumpitur per desideria erroris; renouamini autem spiritu mentis uestrae et induite nouum hominem. qui secundum deum creatus est in iustitia et sanctitate ueritatis. uides ergo, quando creatur homo ad imaginem dei, uides hic et hominem ostendi alterum et natiuitatem aliam et alium nascendi modum. nam cum "exuite uos et induite" dicit. tempus utique credulitatis significat; cum uero hominem nouum a deo creari testatur, tum indicat ueterem nec ab ipso esse nec secundum eum formatum. et cum prosequitur dicens illum quidem fieri in sanctitate et iustitia et ueritate, tunc designat atque demonstrat alterum illum natiuitatis morem, quem dixi longe dissimilem huic, qui corpora nostra furiosis genitorum conplexibus seminauit quemque etiam ostendit ex deo non esse, cum illum solum monstrauit esse ex deo. necnon et ad Colossenses id ipsum denuo dicit: expoliate ueterem hominem cum actibus eius et induite nouum, qui renouatur in agnitione dei secundum imaginem eius, qui creauit eum in uobis. et hinc ergo non solum hominem nouum ostendit eum esse, quem deus faciat, sed quando etiam et quibus modis formetur. edocuit, id est in agnitione dei, quo significatur credulitatis tempus. et adhuc secundum imaginem. inquit, eius, qui creauit eum, ut ex hoc liqueat ueterem hominem nec imaginem esse dei nec ab ipso formatum. nam illud quidem, quod sequitur dicens: ubi non est masculus et femina, Iudaeus et Graecus, barbarus et Scytha, [*](2 Ephes. 4. 22 sqq. 19 Col. 3, 9 sqq. ) [*]( 1 quaenam SlGM et quando om. C 7 (etl4) iusticia C 8 et om. C 10 exuitae L induitae L 16 complexibus L 17 ostendit] ostendit etiam LSGM1 (m. 2 etiam exp.) 18 colosenaes CS ipsut L ipsud C 19 uos ueterem b hominem om. C 20 eius] suis SG et om. SMG 24 quod LPSGb quo. (d er.) M significat b 29 grecus CL scyta LCSG scita M )
720
magis ac magis ostendit natiuitatem hanc, quae nos mares fecit ac feminas, Graecos et Iudaeos, Scythas et barbaros. non eam esse, in qua deus operatur. cum hominem format, sed illam, quae nos omni exutos nationum uarietate sexusque et condicionis unum reddit ad instar eius, qui unus est, id est Christus: sicut idem rursum apostolus dicit: quotquot in Christo baptizati sunt, Christum induerunt; non est Iudaeus neque Graecus, non est masculus neque femina, non est seruus et liber, sed omnes in Christo unum sunt. ergo tunc fit homo a deo, cum fit unus ei multis, non cum ex uno est diuisus in multa. diuisit autem nos primus ortus, id est corporalis; secundus adunat, intellegibilis ac diuinus: eoque rectissime nos hunc quidem corporis naturae ascribendum putauimus, illum uero supernae maiestati. quapropter idem rursum apostolus ad Corinthios dicit: in Christo Iesu per euangelium ego uos genui et ad Galatas de semet ipso: cum placuit ei, qui me segregauit de utero matris meae, ut reuelaret filium suum in me, ut eum adnuntiarem in gentes, continuo non adquieui carni et sanguini. uides ergo ubique eum in hac altera natiuitate nostra, spiritali dumtaxat adseuerantem nos a deo formari, non in priore illa obscaena ac propudiosa, quae nos nihilo praestantius neque mundius animalibus ceteris in utero materno et concepit et formauit et genuit. qua de re animaduertere si uolueritis, inuenietis hac in parte nos non tam [*]( 6 Gal. 3, 27 sq. 15 I Cor. 4, 15 17 Gal. 1, 15 sq. ) [*]( 2 grecos C et] ac G scytas LCSG 4 uarietate,s exusq' S1 uarietates exusq' G sexusq/'& (uae er.) M 5 reddit Cx reddet LSMGb 6 rursus M quotquot (o pr. in ras. et pr. t 8. I.) C 9 et] neque b 12 hortus S hortus LG *orlus (h er.) M intellegibilis (gi 8. l. m. 1 add. uid.) C 14 adscribendura (exp. m. 2) L adscribendum SG putabimus b supernfi (, add. m. 2) L maiestati (i post ex e a m. 1) L 15 corintheos Ll 16 galathas C 17 complacuit Ll 19 annuntiarem 81 gentes (8. tes a m. 2 add. 'rib') M 21 spiritalium S1 spiritalium LCGb 22 priori b 23 prestantius L mundius (i 8. Z. a m. 2) L 25 inuenietis. Hac in p. sqq. S hac (h 8. I. add. m. 2) LM ac PG » )
721
professione a uobis distare quam intellectu, siquidem uobis placuerit hoc ueteri et exteriori homini ac terreno tribuere, ut sit a deo formatus, nos uero contra caelesti hoc dederimus et interiori ac nouo homini deferamus neque id temere aut praesumptiue, sed a Christo discentes et eius apostolis, qui primi eadem in mundo docuisse monstrantur.

AUGUSTINUS respondit: Paulus quidem apostolus interiorem hominem per spiritum mentis, exteriorem uero in corpore atque ista mortali uita uult intellegi; non tamen utrumque horum simul duos homines eum dixisse aliquando in eius litteris legitur, sed unum, quem totum deus fecerit, id est et id, quod interius est, et id, quod exterius; sed eum ad . imaginem suam non fecit nisi secundum id, quod interius est, non solum incorporeum, uerum etiam rationale, quod pecoribus non inest. non itaque unum hominem fecit ad imaginem suam et alterum fecit non ad imaginem suam, sed quia hoc utrumque, interius et exterius, simul unus homo est, hunc unum hominem ad imaginem suam fecit, non secundum id, quod habet corpus corporalemque uitam, sed secundum id, quod habet rationalem mentem, qua cognoscat deum et omnibus inrationalibus eadem rationis excellentia praeponatur. sed illud interius concedit Faustus a deo fieri. cum "renouatur," inquit, "in agnitionem dei secundum imaginem eius, qui creauit eum." hanc apostolicam plane agnosco sententiam: quare ipse alteram non agnoscit "deus posuit [*](22 Col. 3, 10 25 I Cor. 12, 18 ) [*](1 professione (m er.) LM, (m. exp.) S professionem G 2 hOlDini. (s. er.) C 3 econtra C dede..rimus C 4 deferamus Ll timere C 5 praesumptiuę L presumptiue C 7 Cap. XLVH LPSGM Agustinus L 8 pro (ex per corr. m. 2) LM spu L mentis (e in i corr.) P exteriorem] et exteriorem L2SG, (et er.) M et exteriorem b 10 in om. SG 11 sst (st 8. Z. add. m. 2) L 12 est pnst int. 8. l. a m. 2 L exterius est C 14 racionale S rationalfi Cb peccoribus S 15 est b 19 que uitam (s. 1. m. rec.) C 21 iurationabilibus (bi s. l. a m. 1?) C inrationabjlibus (exp. m. 2) L 22 renouatur (u corr. ex b) M 23 inquid 81G agnitione CM 25 menbra SG ) [*]( XXV. Aug. sect. 6. ) [*]( 46 )

722
membra, singulum quodque eorum in corpore prout uoluit?" ecce deus etiam exterioris hominis effector ab eodem apostolo praedicatur: quare inde eligit, quod pro se putat. et tacet aut respuit, quod Manichaei fabulas amputat? item cum de terreno et caelesti homine dissereret idem Paulus inter mortalem inmortalemque discernens, inter id, quod in

• Adam sumus, et illud, quod in Christo erimus, ex ipsa lege. ex ipso libro et ex ipso loco adhibuit terreni, id est animalis corporis testimonium, ubi scriptum est, quod deus etiam terrenum hominem fecit. nam cum ageret, quomodo resurgent mortui et quo corpore uenient, cum dedisset similitudines de seminibus frumentorum, quod nuda grana seminentur et deus illis det corpus, quomodo uoluerit. unicuique seminum proprium corpus — ubi nihilominus Manichaei euertit errorem, qui et grana et herbas et omnes radices ac frutices gentem tenebrarum dicit creare, non deum et in eis formis atque generibus rerum deum potius credit alligari quam horum aliquid operari — cum ergo contra Manichaei sacrilegam uanitatem etiam ista dixisset, uenit ad carnium differentias. non omnis. inquit, caro eadem caro, inde ad corporum caelestium atque terrestrium, inde ad mutationem corporis nostri, qua fieri possit spiritale atque caeleste. seminatur, inquit, in contumelia, surget in gloria; seminatur in infirmitate. surget in uirtute; seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. atque inde uolens ostendere originem corporis animalis, si est, inquit, corpus animale, est et spiritale; sic et scriptum est: factus est primus homo [*]( 19 I Cor. 15, 35 sqq. ) [*]( 3 elegit C 4 fabulas M 5 hominem ZVP1 dissereret (post. re 8. I.) S dissereret tcorr. ex desereret) P 8 est (....... supra e er. et st s. 1. add. m. 2) L 10 resurgunt PSGMLfb 11 similitudinem C 13 ante unicuique s. l. add. m. 2 et L 14 (et 18) manichei LC 15 herbas (h 8. I.) S 16 atq** (at 8. I.) M 18 cum] con G 20 inquid LISIMtG 22 celestę (4 paene er.) SG 23 surget (r ex nt m. 2) L seminai (....... add. m. rec.) C 25 spiritalę S 27 spirituale C sic et] sicut Cb siC// (et er.) M )

723
Adam in animam uiuentem. hoc autem in genesi scriptum est, ubi narratur, quomodo deus hominem - fecerit et corpus, quod de terra formauerat, animauerit. ueterem autem hominem nihil aliud apostolus quam uitam ueterem dicit, quae in peccato est, in quo secundum Adam uiuitur: de quo dicit: per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiuit, in quo omnes peccauerunt. ergo totus ille homo, id est et interiore et exteriore sui parte, inueterauit propter peccatum et poenae mortalitatis addictus est; renouatur autem nunc secundum interiorem hominem, ubi secundum sui creatoris imaginem reformatur, exuens se iniustitiam, hoc est ueterem hominem, et induens iustitiam, hoc est nouum hominem. tunc autem, cum resurget corpus spiritale, quod seminatur animale, etiam exterior percipiet caelestis habitudinis dignitatem, ut totum, quod creatum est, recreetur et totum, quod factum est, reficiatur illo recreante, qui creauit, et reficiente, qui fecit. quod breuiter explicat, ubi ait: corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem uita est propter iustitiam. si autem spiritus eius, qui suscitauit Christum a mortuis, habitat in uobis, qui suscitauit Christum a mortuis, uiuificabit et mortalia corpora uestra per habitantem spiritum eius in uobis. nam quis catholica ueritate instructus ignorat secundum corpus esse alios homines masculos, alias feminas, non secundum spiritum mentis, in quo renouamur secundum imaginem dei? uerumtamen quia utrumque deus fecit, rursum idem apostolus testis est, ubi dicit: neque mulier sine [*]( ' ' 1 cf. Gen. 2, 7 6 Rom. 5, 12 18 Rom. 8, 10 sq. 28 I Cor. 11, 11 sq. L ) [*]( 1 genesim (exp. m. 2) L 9 est (uirg. er. et st superscr. m. 2) L 10 poene (t add. m. 2) L poene SG 12 iniuBtitii (-- add. m. 2) L jniusticiam C 13 (et 20) Tsticiam C 18 u*bi (i er.) L 21 abitet LI 22 uiuiflcabit (b corr. ex u) LzPStM uiuificauit G 28 inhabitantem 28 apostulus P1 testatus SG ) [*]( 46* )
724
uiro neque uir sine muliere in domino; sicut enim mulier ex uiro, ita et uir per mulierem; omnia autem ex deo. quid ad haec dicit inepta fallacia hominum alienatorum a uita dei per ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis eorum, nisi: in apostolicis litteris quod uolumus, uerum est, quod nolumus, falsum est? sic delirent Manichaei; et resipiscant et non sint Manichaei. a quibus si quaeritur — quoniam interiorem hominem renouari ad imaginem dei fatentur et hoc testimonium ultro etiam proferunt: tunc autem dicit Faustus quod deus faciat hominem, quando interior in dei agnitione renouatur — utrum eum ipse fecerit, qui reficit, ipse condiderit, qui renouat, respondebunt "ipse." cui responsioni eorum si adiciamus quaerentes, quando eum formauerit, quem nunc reformat, quaerent, ubi se abscondant, ne fabulae suae dedecus aperire cogantur. neque enim dicunt a deo formatum uel conditum uel institutum, sed de substantia eius partem prorsus eius aduersus hostes missam; nec peccato inueteratum, sed necessitate captiuatum et deformatum ab inimicis et cetera, quae iam taedet dicere. ibi enim et primum hominem commemorant, non quem dicit apostolus de terra terrenum, sed nescio quem suum proprium ex arca mendaciorum prosilientem: de quo Faustus tacet omnino, cum de homine sibi proposuerit quaestionem, timens, ne aliquo modo eis, contra quos disputat, innotescat. [*]( 5 cf. Ephes. 4, 18 21 cf. I Cor. 15, 47 ) [*]( 3 dicit om. SG fallatia CM 6 delerent LISIPG credant (in ras. del. delirent) M delyrant b 7 manichei LC sed resipiscant b 11 agnitionS (~ add. m. 2) L agnicione S agnitione (ne add. u. rec.) C utrum (rum corr. m. 1) L eum gmn t (exp. m. 2) L 12 refecit L responderunt G 13 si*adicianius (c er. et a 8. l. scr. m. 1) M 14 nunc reformat om. LSGPMb 15 aperire] perire LPMSlGb perdere SlG2 17 prossus S 19 tedet LCSG 22 mendatiorum C prosilentem GSPL*M*b 23 questionem C )
725