Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Nam et illud, quod mendacissima criminatione Faustus obiecit, habuisse inter se uelut quattuor scorta certamen. quaenam eum ad concubitum raperet, ubi hoc legerit nescio. nisi forte in corde suo tamquam in libro nefariarum fallaciarum, ubi uere ipse scortabatur, sed cum serpente illo, de quo apostolus timebat ecclesiae, quam uirginem castam cupiebat uni uiro exhibere Christo, ne, sicut Euam deceperat astutia sua, sic et illorum mentes a Christi castitate auertendo corrumperet. ita enim huic serpenti amici sunt isti, ut eum praestitisse potius quam nocuisse contendant. ipse plane Fausto persuasit pectori adulterato falsitatis semina infundens, ut has male conceptas calumnias ore inmundissimo pareret et stilo audacissimo etiam memoriae commendaret. nulla enim ancillarum uirum Iacob ab altera rapuit, nulla de illius concubitu cum altera litigauit. ideo magis ordo erat, quia libido non erat; et tanto firmius seruabantur coniugalis potestatis iura. quanto castius uitabatur carnalis cupiditatis iniuria. quod enim et ab uxore conducitur, ibi uera nostra manifestatur adsertio. ibi pro se aduersus maledicta Manichaeorum ipsa ueritas clamat. quid enim opus erat, ut eum altera conduceret, nisi quia ordo alterius erat, ut ad eam maritus intraret? neque enim ad aliam umquam accessisset, nisi eum conduxisset: sed utique iustis ad eam uicibus accedebat, de qua tot filios procreauerat et cui oboedierat, ut etiam de ancilla procrearet. et de qua postea non conducente procreauit. sed tunc Rachel noctem habebat in ordine, ut maneret cum uiro; tunc penes eam potestas illa erat, de qua per apostolum uox certe noui [*]( 9 cf. n Cor. 11, 2 sq. ) [*]( 2 scorta (sc 8. exp. sch) G schorta LM 4 Nisi (ni ex ne) S fallatiarum C 5 schortabatur L 7 exhiberi L 10 prestitisse C fausti P'b 11 pectori] peccatori 8 pacatori G 12 ore (h er.) M pareret-andacissimo (in marg. m. rec.) C 17 uitabatur] utebatur b S 18 uero LC aasertio S 19 manicheorum LC 22 ad aliam (ad ł. I.) M numquam LlCSMG 24 obedierat C 26 ordinem I* tunc om. C 27 eam] quam C' )

643
testamenti non tacuit dicens: similiter et uir non habet potestatem sui corporis, sed mulier. ideo iam cum sorore pacta erat, cui facta debitrix eam tralegaret ad debitorem suum. nam hoc nomine id appellat apostolus: uxori, inquit. uir debitum reddat. cui ergo uir debitor erat, iam acceperat a sorore, quod elegerat uoluntate, ut ei daret, quod habebat in potestate.

Hic uero ille, quem Faustus tamquam inpudicum clausis uel potius extinctis oculis criminatur, si concupiscentiae, non iustitiae seruus esset, nonne per totum diem in uoluptatem illius noctis aestuaret, qua erat cum pulchriore cubiturus? quam certe amplius diligebat et pro qua bis septenarium annorum laborem gratuitum penderat. cum ergo iam die peracto in eius iret amplexus, quando inde auerteretur, si talis esset, qualem Manichaei nihil intellegentes opinantur? nonne placito contempto mulierum intraret potius ad speciosam suam, quae illi noctem ipsam non solum coniugis more, uerum etiam ordinis iure debebat? utereturque potius ipse potestate maritali, quia et uxor non habet potestatem corporis sui, sed uir, et pro eo tunc seruitutis illarum uicissitudo faciebat. coniugali ergo potestate multo uincibilius uteretur, si formae desiderio uinceretur. sed eo meliores feminae inuenirentur, si illae pro filiis concipiendis, ipse autem pro concubitus sui uoluptate certaret. itaque uir temperantissimus, ut plane uir, quia tam uiriliter feminis utebatur, ut delectationi [*]( 1 I Cor. 7, 3 sq. ) [*]( 1 non habet post corporis legitwr in C 2 iam] iam (8. exp. iam a m. 1 cQ) C 8 deuitrix M1 translegaret (ns s. l. a tlł. 2) M ita legaret b deuitorem Jlf1 6 elegerat (corr. ex elig.) 8 eligerat LG 8 uere C 9 ocvlis (v sup. o a m. 1) L 12 bis (corr. ex uis) IJlM uis (quauis) b septenorum CS 14 indie (exp. m. 1) C 15 manichei LC 16 spetiosam C 17 more (tn. eras.) L 18 iurae S debebatur C uteretur LMb potestate (m. er.) L 20 sa ilf1 illarum (ru m. 2 superscr.) L 22 femine LS 28 ille LCP concupiscendis SG concubitu suo LSGb concabitu suo (sup. suo add. m. 2 sui) M 24 sui om. C 25 delectationi (i fin. corr. ex e) SM ) [*]( 41* )

644
carnali non subiceretur, sed dominaretur, magis quid deberet quam quid ei deberetur, adtendit; nec ad propriam uoluptatem sua potestate abuti uoluit, sed illius debiti redditor quam exactor esse maluit. unde consequens erat, ut ei redderet. quam pro se id accipere illa cui debebatur elegit: quo earum placito pactoque conperto cum repente atque inopinate a pulcherrima coniuge reuocaretur et ad minus decoram uocaretur. non ira excanduit, non tristitia nubilatus est, non eneruiter blandus, ut sibi potius Rachel noctem redderet, inter ambas sategit; sed maritus iustus et prouidus pater, cum illas prolis curam gerere uideret, et ipse nihil aliud de concubitu quaereret, earum uoluntati obtemperandum iudicauit, quae sibi singillatim filios optabant, suae nihil minui, cui ambae pariebant. tamquam diceret: uobis inter uos, ut uultis, cedite atque concedite, quaenam uestrum fiat mater; ego quid contendam. quando siue inde siue inde nascenti non erit alius pater? hanc profecto modestiam, hanc concupiscentiae cohercitionem et in conmixtione corporum coniugalium solum adpetitum posteritatis humanae, ut erat acutus Faustus, in illis litteris et intellegeret et laudaret, nisi eius ingenium detestabili secta deprauatum et quid reprehenderet quaereret et unam nuptialis conuentionis honestatem, qua mares et feminae liberorum procreandorum causa copulantur. hoc crimen maximum deputaret.

Nunc iam defensis patriarchae moribus refutatoque [*]( 2 deberetur (re 8. l.) 82 debetur LCGM attendit L 5 illa (a in ras.) C 7 reuocaretur (ca 8. l. a m. 1) L 8 ira* (s er.) M canduit (s er.) L canduit Mb nubilatus (b ex u corr. frl. 2) M ineruiter L enerbiter GM1 9 rachel] rata b 12 uoluntati (i corr. ex e) 8 optemperandum C que C 13 obtabant L suae] sibi b cui] cum b ambe C 15 fiat magis mater b ergo C om. b quid om. b contendat b 16 pr. siue inde] siue hinc (a M- 2) C om. Pb 17 coercitionem CS'1 cohercitationem (ta s. l.) M coertionem b 18 commirtionem C commixtione (m. er.) L 21 rephenderet C reprsehenderet L & quaereret L quereret G2 et] ut L PM 01 b aut S 22 honestate L qua] ut LCb maris L masculus C mas'// (corr. ex mares) M femina LCM 23 copulentur C )

645
crimine. quod nefarius error obiecit, de libero, ut possumus, mysteriorum secreta rimemur pulsemusque fidei pietate, ut nobis aperiatur a domino, quid rerum figurauerint quattuor istae uxores Iacob, quarum duae liberae, duae ancillae fuerunt. uidemus enim apostolum in libera et ancilla, quas habuit Abraham, duo testamenta intellegere. sed ibi in una et una facilius adparet, quod dicitur; hic autem duae sunt et duae. deinde ibi ancillae filius exheredatur, hic uero ancillarum filii simul cum filiis liberarum terram promissionis accipiunt: unde hic procul dubio aliquid aliud significatur.

Quamquam enim duas liberas uxores Iacob ad nouum testamentum, quo in libertatem uocati sumus, existimem pertinere, non tamen frustra duae sunt; nisi forte quia — id quod in scripturis aduerti et inueniri potest — duae uitae nobis in Christi corpore praedicantur: una temporalis, in qua laboramus, alia aeterna, in qua delectationem dei contemplabimur. istam dominus passione, illam resurrectione declarauit. admonent nos ad hoc intellegendum illarum etiam nomina feminarum. dicunt enim, quod Lia interpretatur "laborans," Rachel autem "uisum principium" siue "uerbum, ex quo uidetur principium." actio ergo humanae mortalisque uitae, in qua uiuimus ex fide multa laboriosa facientes, incerti quo exitu proueniant ad utilitatem eorum, quibus consulere uolumus, ipsa est Lia, prior uxor Iacob; ac per hoc et infirmis oculis fuisse commemoratur; cogitationes enim mortalium timidae, et incertae prouidentiae nostrae. spes uero aeternae contemplationis dei habens certam et [*](6 cf. Gal. 4, 22 sqq. 25 cf. Sap. 9, 14 ) [*](1 libro C, (in mg.) b 2 rimemur om. b pulsemus. Quod b pietate] mysterifl b ut (t 8. l.) C 4 iste C (et 8) ancille C 6 abraham] iacob b 10 dubio (b corr. ex u) M 12 quo] quod L 15 predicantur C 16 lauoramus Mx 17 passione (m er.) L 18 ammonent L, (n 8. l. a m. 1) M 19 interptatur C interpraaatur L 20 Riue uerbum in marg. add. 8 om. G 21 humana Lb mortalisque (s s. l. add. m. 1) L 22 laboriosa opera C Eug. b 23 exitus LSGM 27 aeterne C )

646
delectabilem intellegentiam ueritatis, ipsa est Rachel. unde etiam dicitur bona facie et pulchra specie. hanc enim amat omnis pie studiosus et propter hanc seruit gratiae dei, qua peccata nostra, etsi fuerint sicut phoenicium, tamquam nix dealbantur. Laban quippe interpretatur "dealbatio"; cui seruiuit Iacob propter Rachel. neque enim se quisquam conuertit sub gratia remissionis peccatorum seruire iustitiae, nisi ut quiete uiuat in uerbo, ex quo uidetur principium, quod est deus. ergo propter Rachel, non propter Liam. nam quis tandem amauerit in operibus iustitiae laborem actionum atque passionum? quis eam uitam propter se ipsam expetiuerit? sicut nec Iacob Liam, sed tamen sibi nocte subpositam in usum generandi amplexus et fecunditatem eius expertus est. dominus enim eam, quia per se ipsam diligi non poterat, primo ut ad Rachel perueniretur, tolerari fecit, deinde propter filios commendauit. ita uero unusquisque utilis dei seruus sub dealbationis peccatorum suorum gratia constitutus quid aliud in sua conuersatione meditatus est, quid aliud corde gestauit, quid aliud adamauit nisi doctrinam sapientiae ? quam plerique se adepturos et percepturos putant statim, ut se in septem praeceptis legis exercuerint, quae sunt de dilectione proximi, ne cuiquam homini noceatur, id est: honora patrem et matrem. non moechaberis, non occides, non furaberis, non falsum testimonium dices, non concupisces uxorem proximi. non concupisces rem proximi. quibus quantum potuerit [*](4 cf. Es. 1, 18 6 cf. Gen. 29, 17 . 30 22 Ex. 20, 12 sqq. ) [*]( 2 facie L faciae C pulchras M1 species LSG specię C pecies M1 Hanc inc. c. 53 in b 4 fenicium LSb finicium G fenicium (e corr. e.r i) M phenicium C dealbabuntur C 5 interptatur C interpraaatur L 6 quisque C 7 (et 10) iusticię C 9 liam seruitur b 11 expetiuerat b 15 filios (s in ras.) C 17 conuersione C 18 gestabat LSG gestauit (u corr. ex b) M 20 septem (ptem in ras; post ptem ras. quatt. litt.) M preceptis C 22 ut non b 23 moechaberis (o 8. exp. a) 8 mo*echaberis (b ex u corr.) M furaueris Ml 24 čcupisces (5 s. l.) S 25 non—proximi om. b concupisces (con s. l. a m. 1) C )
647
obseruatis posteaquam homini pro concupita et sperata pulcherrima delectatione doctrinae per temptationes uarias quasi per huius saeculi noctes tolerantia laboris adhaeserit — uelut pro Rachel Lia inopinata coniuncta sit — et hanc sustinet. ut ad illam perueniat, si perseueranter amat, acceptis aliis septem praeceptis — ac si dicatur ei: serui alios septem annos pro Rachel - ut sit pauper spiritu, mitis, lugens, esuriens sitiensque iustitiam, misericors, mundi cordis, pacificus. uellet enim homo, si fieri posset. sine ulla tolerantia laboris, quae in agendo patiendoque amplectenda est, statim ad pulchrae atque perfectae sapientiae delicias peruenire; sed hoc non potest in terra morientium. hoc enim uidetur significare, quod dictum est ad Iacob: non est moris in loco nostro, ut minor nubat prius quam maior, quia non absurde maior appellatur, quae tempore prior est. prior est autem in recta hominis eruditione labor operandi, quae iusta sunt, quam uoluptas intellegendi, quae uera sunt.

Ad hoc ualet, quod scriptum est: concupisti sapientiam, serua mandata, et dominus praebet illam tibi: mandata utique ad iustitiam pertinentia; iustitiam autem, quae ex fide est, quae inter temptationum incerta uersatur, ut pie credendo, quod nondum intellegit, etiam intellegentiae meritum consequatur. quantum enim ualet, quod modo commemoraui esse scriptum: concupisti sapientiam, serua mandata. et dominus praebet illam tibi, tantum et illud ualere arbitror: nisi credideritis, non intellegetis, ut iustitia ad fidem, ad sapientiam uero intellegentia pertinere monstretur. [*]( 8 cf. Matth. 5, 3 sqq. 13 Gen. 29, 26 18 Eccl. 1, 8:1 26 Es. 7, 9 ) [*]( 2 delectacione C 3 noctes (s 8. l.) G noctem Mb adheserit LC 5 amata b 6 aemptem C preceptis C eiijs S ei// (us er.) M 7 pro] propter C sis b 8 iasticiam C 11 delitias SG 12 r..ra S 18 alt. est 8. l. m. 2 L 14 absurdae LSG 17 quam-sunt (in marg:m: rec. adscr.) C 18 sapientia L 20 iusticiam (bis) CS 24 sapientia L 25 prebet C 26 intellegitis LSG iusticia C )

648
proinde in his qui flagrant ingenti amore perspicuae ueritatis, non est inprobandum studium, sed ad ordinem reuocandum. ut a fide incipiat et bonis moribus nitatur peruenire, quo tendit. in eo quippe, quod uersatur, uirtus est laboriosa; in eo uero, quod adpetit, luminosa sapientia. "quid opus est," inquit, " credere, quod non mihi ostenditur manifestum? aliquod uerbum prome, quo uideam rerum omnium principium. id enim est, in quod maxime ac primitus inardescit, si ueri studiosus est animus rationalis". cui respondeatur: pulchrum est quidem, quod desideras, et amari dignissimum, sed prius nubit Lia et postea Rachel. ardor ergo iste ad id ualeat, ut ordo non recusetur, sed potius toleretur, sine quo non potest ad id perueniri, quod tanto ardore diligitur. cum autem peruentum fuerit, simul habebitur in hoc saeculo non solum speciosa intellegentia, sed etiam laboriosa iustitia. quamlibet enim acute sinceriterque cernatur a mortalibus incommutabile bonum, adhuc corpus, quod corrumpitur, adgrauat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. ad unum ergo tendendum, sed propter hoc multa ferenda sunt.

Itaque duae sunt uxores Iacob liberae; ambae quippe sunt filiae remissionis peccatorum, hoc est dealbationis, quod est Laban. uerumtamen una amatur et altera toleratur. sed quae toleratur, ipsa prius et uberius fecundatur, ut, si non propter se ipsam, certe propter filios diligatur. labor enim iustorum maximum fructum habet in eis, quos regno dei generant inter multas temptationes et tribulationes praedicando euangelium, et eos, propter quos sunt in laboribus [*](17 Sap. 9, 15 1 ) [*](1 traglant M 3 enitatur C 6 ostenditur. Manifestum sqq. SG 8 est inquit quod b ueri] uel LSGMb 9 racionslis C 14 seculo C 16 iusticia G 16 acusate (exp. m. 2) L 18 inhabitacio C 21 itaquae C libere L '24 que C 27 predicando C 28 eos (sed o erp. et i suparscr.) C quos] quod LSG sint h habundantius C )

649
abundantius, in plagis supra modum, in mortibus saepius, propter quos habent foris pugnas, intus timores, gaudium et coronam suam uocant. nascuntur eis autem facilius atque copiosius ex illo sermone fidei, quo praedicant Christum crucifixum; et quicquid humanitatis eius citius humana cogitatione percipitur et infirmos etiam-Liae oculos non perturbat. Rachel autem clara aspectu mente excedit deo et uidet in principio uerbum deum apud deum et uult parere et non potest, quia generationem eius quis enarrabit? proinde uita, quae studio contemplationis conpetit, ut ea, quae carni sunt inuisibilia, non infirmis oculis mentis per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciat et sempiternam dei uirtutem ac diuinitatem ineffabiliter cernat, uacare uult ab omni negotio et ideo sterilis. adfectando quippe otium, quo studia contemplationis ignescunt, non contemperatur infirmitati hominum, qui in uariis pressuris sibi desiderant subueniri; sed quia et ipsa procreandi caritate inardescit — uult enim docere, quod nouit, neque cum inuidia tabescente iter habere — uidet sororem labore agendi atque patiendi filiis abundantem et dolet potius currere homines ad eam uirtutem, qua eorum infirmitatibus necessitatibusque consulitur, quam ad illam, unde diuinum et incommutabile aliquid discitur. hic dolor figuratus uidetur in eo, quod scriptum est: et zelauit Rachel sororem suam. proinde quia liquidus purusque intellectus de illa substantia, quae corpus non est ac per hoc ad carnis sensum non pertinet, uerbis carne editis exprimi non potest, eligit doctrina sapientiae per [*]() [*](1 cf. H Cor. 11, 23 2 cf. H Cor. 7, 5 3 cf. Phil. 4, 1 4 cf. I Cor. 1, 23 7 cf. II Cor. 5, 13 8 cf. Ioh. 1, 1 Es. 53, 8 13 cf. Rom. 1, 20 18 cf. Sap. 6, 25 23 Gen. 30, 1 ) [*](1 frequentius et (post saepius) b 3 autem eis ]Į12b 4 predicant C cristum C 7 uidit L 8 deum] dfii b nult (t 8. I. add. m. 2) C 9 enarrauit LCSG enarrabit (b corr. ex u) M 12 ac diuinitatem om. Lb 16 desiderapt S caritate* (m er.) L 17 cum] cam (c ex e corr.) L eam SlG eum M enim b inuidi a'tabescente M 19 habundantem C 21 qd G aliqfl S 25 uerbis (bis 8. l. 8. exp. bum) S 26 elegit SlG )
650
quaslibet corporeas imagines et similitudines utcumque cogitanda insinuare diuina quam ab officio talia docendi cessare, sicut elegit Rachel ex uiro suo et ancilla suscipere liberos quam sine filiis omnino remanere. Bala quippe interpretari dicitur "inueterata," hanc habuit ancillam Rachel. de uetere quippe uita carnalibus sensibus dedita corporeae cogitantur imagines, etiam cum aliquid de spiritali et incommutabili substantia diuinitatis auditur.

Suscipit et Lia de ancilla sua filios amore habendae numerosioris prolis accensa. inuenimus autem Zelpham eius ancillam interpretari "os iens". quapropter in praedicationem fidei euangelicae quorum os eat et cor non eat cum in scripturis aduerterimus, haec intellegitur ancilla Liae. scriptum est enim de quibusdam: populus hic labiis me honorat; cor autem eorum longe est a me. et talibus apostolus dicit: qui praedicas non furandum, furaris; qui dicis non moechandum, moecharis. uerumtamen ut etiam per hanc condicionalem libera illa uxor Iacob laborans filios heredes regni suscipiat, ideo dominus dicit: quae dicunt, facite: quae autem faciunt, facere nolite. unde in labore uinculorum uita apostolica, siue, inquit, occasione siue ueritate Christus adnuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. tamquam et ancilla pariente de prole numerosiore laetata. [*]( 14 Es. 29, 13 16 Rom. 2. 21 sq. 19 Jtfatth. 23, 3 21 Phil. 1, lts ) [*]( 4 bala SG ba*la (coir. ex ualla) M interptari CSG interpraaari L 6 corporae C concitantur b 9 suscepit SM. (e corr. ex i1 G abundae L abunde b abunde SMG 10 numerosiorisq: SGM 11 intera praaari L interptari CS ięns (e exp. et a superscr. m. 2) C hians h (ap. Ellsebium: nopeoo[j.svov O''tóp.a; ap. Jlieronymum: ambulans 08; tfm Lagarde Onomast. sacr. p. 11, 28.191. 60) predicationg (predica in i ras.) M praedicatione CSG 12 eat (e exp. et i superscr. m. 2) L hiat b 13 intelligitur L ancillaę (erp. m. 2) 8 ancillae G 17 mo//echandum M adulterandum C moecharis] adulteras C e ut s. I. S 18 condition,lę S 23 numero siore C )

651

Est uero quidam Liae fetus ex beneficio Rachel editus, cum uirum suum secum debita nocte cubiturum acceptis a filio Liae mandragoricis malis cum sorore cubitare permittit. de hoc autem pomi genere opinari quosdam scio, quod acceptum in escam sterilibus feminis fecunditatem parit ; ac per hoc putant omni modo institisse Rachel, ut hoc a filio sororis acciperet cupiditate pariendi: quod ego non arbitrarer, nec si tunc concepisset. nunc uero cum post Liae duos alios ab illa nocte partus dominus eam prole donauerit, nihil est, cur de mandragora tale aliquid suspicemur, quale in nulla femina experti sumus. dicam ergo quid sentiam: dicent hinc forte meliora doctiores. cum enim haec mala ipse uidissem et propter istum ipsum sacrae lectionis locum id mihi obtigisse gratularer — rara enim res est —, naturam eorum diligenter, quantum potui, perscrutatus sum, non aliqua a communi sensu remotiore scientia, quae docet uirtutes radicum et potestates herbarum, sed quantum mihi et cuilibet homini renuntiabat uisus et olfactus et gustus. proinde rem conperi pulchram et suaueolentem, sapore autem insipido; et ideo cur eam mulier tantopere concupiuerit, ignorare me fateor, nisi forte propter pomi raritatem et odoris iucunditatem. cur uero ipsam rem gestam sancta scriptura tacere noluerit, quae non utique talia desideria muliercularum nobis pro magno insinuare curaret, nisi aliquid in eis magnum quaerere commoneret, nihil amplius conicere ualeo, quam quod ex illo communi sensu mihi [*]( 1 Ex utero quidem liae festa (corr. m. f) sed benef. rach. edita C (in mg. m. rec. est uero quidam sqq.) fetus] faetus (e corr. ex c) L filius b fructus (corr. ex faetus aut factus) S factus M faetus G 3 cubare CSMG 5 escam C para LSMG 6 hoc om. S 7 arbitrarer (er e.c et a m. 1) C nec si] nisi b 9 quur C 10 aliquid (i fin. s. I.) S 11 sentio S. (o sup. exp. unt) G 12 mala haec C mala (a sup. e m. 2 Sttperscr.) L 15 agcommuni S conmuni V 18 suaue olentem Cb 19 initio lin. //// Et ideo C quur LC 21 iocunditatem (u mut. in o) GMb iucunditatem (o in u mut.) C uero] ergo b 23 pro magno nobis C 24 querere C ccimoneret L 25 ualeo (corr. ex nolo) S ualeo (o sup. &) G )

652
suggeritur, ut illo mandragorico pomo figurari intellegam famam bonam: non eam, quae confertur, cum laudant hominem pauci iusti atque sapientes, sed illam popularem, qua etiam maior et clarior notitia conparatur, non ipsa per sese expetenda, sed intentioni bonorum, qua generi humano consulunt, pernecessaria. unde dicit apostolus: oportet etiam testimonium habere bonum ab eis, qui foris sunt: qui licet parum sapiant, reddunt tamen plerumque labori eorum, per quos sibi consulitur, et splendorem laudis et odorem bonae opinionis. nec ad istam gloriam popularem primi perueniunt eorum, qui sunt in ecclesia, nisi quicumque in actionum periculis et labore uersantur. propterea Liae filius mala mandragorica inuenit exiens in agrum, id est honeste ambulans ad eos, qui foris sunt; doctrina uero illa sapientiae, quae a uulgi strepitu remotissima in contemplatione ueritatis dulci delectatione defigitur, hanc popularem gloriam quantulamcumque non assequeretur nisi per eos, qui in mediis turbis agendo ac suadendo populis praesunt, non ut praesint, sed ut prosint, quia, dum isti actuosi et negotiosi homines, per quos multitudinis administratur utilitas, et quorum auctoritas populis cara est. testimonium perhibent etiam uitae propter studium conquirendae et contemplandae ueritatis otiosae, quodam modo mala mandragorica per Liam perueniunt ad Rachel; ad ipsam uero Liam per filium primogenitum, id est per honorem fecunditatis eius, in qua est omnis fructus laboriosae atque inter incerta temptationum periclitantis actionis: quam plerique bono ingenio praediti studioque flagrantes quamuis idonei [*](6 I Tim. 8, 7 ) [*]( 1 mandrogorico S 2 que C laudant (n s. l.) S 3 qua// SM 6 etiam] iam łaiam (ł'aiam s. l.) M 8 sapiunt (u corr. ex a) G sapiunt S 9 consuliT (~ a Mt. rec.) C sp*lendorem S 11 actionS C 18 fori (s add. m. 2) C 16 quantulumque LCSMG 18 presint L 21 perhibente littera uitę b 22 quê. admodv (v svpexp . o a m. 2) M 23 liam (li in ras. uoluit aliam scrib.) C 26 certa L tentationum L quod b 27 studioque S fraglantes M )
653
regendis populis esse possint, tamen uitant propter turbulentas occupationes et in doctrinae otium toto pectore tamquam speciosae Rachel feruntur amplexum.

Sed quia bonum est, ut etiam haec uita latius innotescens popularem gloriam mereatur, iniustum est autem, ut eam consequatur, si amatorem suum administrandis ecclesiasticis curis aptum et idoneum in otio detinet, nec gubernationi communis utilitatis inpertit. propterea Lia sorori suae dicit: parum est tibi, quod uirum meum accepisti, insuper et mandragorica filii mei uis accipere? per unum uirum significans eos omnes, qui cum sint agendi uirtute habiles et digni, quibus regimen ecclesiae committatur, ad dispensandum fidei sacramentum illi accensi studio doctrinae atque indagandae - et contemplandae sapientiae se ab omnibus actionum molestiis remouere atque in otio discendi ac docendi condere uolunt. ita ergo dictum est: parum est tibi, quod accepisti uirum meum, insuper et mandragorica filii mei uis accipere? ac si diceretur: parum est, quod homines ad laborem rerum gerendarum necessarios in otio detinet uita studiorum, insuper et popularem gloriam requirit?

Proinde ut eam iuste conparet, inpertit Rachel uirum sorori suae illa nocte, ut scilicet qui uirtute laboriosa regimini populorum adcommodati sunt, etiamsi scientiae uacare delegerant, suscipiant experientiam temptationum curarumque sarcinam pro utilitate communi, ne ipsa doctrina sapientiae, cui uacare statuerunt, blasphemetur neque adipiscatur ab inperitioribus populis existimationem bonam, quod illa poma significant, et quod necessarium est ad exhortationem discentium. [*]( 1 possint (n 8. I. a m. 1) L euitant C turbolentas S 2 occu- pationes (pr. c 8. I.) S 3 f»ruuntur (pr. u 8. l. corr. m. 2) L arapleiu (~ super u del. m. 2) L 6 ea b 10 mandragoriam S mandragori»5 (c er. et ł- sup. a add.) G2 13 indagendae LSGM tt 16 parum ne b 17 mandragorica. 8 22 sorori (s er.) L nocte L quo SGMLKb 23 delegergt b 24 temptationem SG curarumque (r alt. sup. exp. t superscr. uid.) C 26 adi*piscatur C 27 eexistimationem C )

654
sed plane ut hanc curam suscipiant, ui coguntur. satis et hoc significatum est, quod cum ueniret de agro Iacob, occurrit ei Lia eumque detinens ait: ad me intrabis: conduxi enim te pro mandr-agoris filii mei, tamquam diceret: doctrinae. quam diligis, uis conferri bonam opinionem? noli defugere officiosum laborem. haec in ecclesia geri, quisquis aduerterit. cernit. experimur in exemplis, quod intellegamus in libris. quis non uideat hoc geri toto orbe terrarum, uenire omnes ex operibus saeculi et ire in otium cognoscendae et contemplandae ueritatis tamquam in amplexum Rachel; et excipi de trauerso ecclesiastica necessitate atque ordinari in laborem tamquam Lia dicente: ad me intrabis? quibus caste mysterium dei dispensantibus, ut in nocte huius saeculi filios generent fidei, laudatur a populis etiam illa uita. cuius amore conuersi spem saeculi reliquerunt, et ex cuius professione ad misericordiam regendae plebis adsumpti sunt. id enim agunt in omnibus laboribus suis, ut illa professio, quo se conuerterant, quia tales rectores populis dedit, latius et clarius glorificetur, tamquam Iacob non recusante noctem Liae, ut Rachel pomis suaueolentibus et clare nitentibus potiatur: quae aliquando et ipsa praestante misericordia dei per se ipsam parit, uix tandem quidem, quia perrarum est, ut "in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum" et quicquid de hac re pie sapienterque dicitur, sine phantasmate carnalis cogitationis et salubriter uel ex parte capiatur.