Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Illud sane defendi non potest, si Abraham, sicut Faustus obiecit, minime credens deo, qui sibi iam prolem de Sara promiserat, de Agar suscipere uoluit. sed apertissime falsum est; nondum hoc promiserat deus. recenseant scripturae illius superiora, qui uolunt, inuenient semini Abraham iam fuisse [*]( 7 cf. Gen. 16, 2 sqq. 11 I Cor. 7, 4 ) [*]( 1 intentione (corr. ex contentione) C uituperanda Lb 2 nolens et nestiens C 3 quod SG quo (d er.) LM 4 saciaret C 5 ordine (e et i) S 6 potestate (8 s, I.) C 7 uendicauit (uen corr. ex uin rra. 2) Mb 12 cęteris L 14 et-concernitur (in mg. m 1 alkcr.) C le . 16 ut] et b pro/// (16 add. m. 2) L habere (s. l. m. 1) C 17 sarra L 18 si (s. l. m. 2) LP3 sed?beata (se s. I.) G sed beata S debebat (b s. l. m. 2 add.) L debeat CM 22 uoluptas C 24 sarra L ) [*]( XXV. Aug. scct. C. ) [*]( 40 )

626
promissam terram et innumerabilis multitudinis abundantiam. nondum tamen fuisse patefactum, quomodo illius seminis esset futura propagatio, utrum ex carne Abrahae, si de se ipse generaret. an ex uoluntate, si aliquem forte adoptaret: deinde si de carne ipsius, utrum ex Sara, an ex alia prorsus, nondum manifestatum fuit: legant, inquam. qui uolunt, et inuenient Faustum aut falli inprudenter aut fallere inpudenter. itaque Abraham cum sibi uideret non nasci filios et tamen semini suo factam promissionem teneret, primo de adoptione cogitabat. hoc indicat, quod cum deo loquens ait de uernaculo suo: hic heres meus erit. tamquam diceret: quia de me ipso mihi semen non dedisti, in isto conple, quod meo semini promisisti. si enim semen cuiusque non appellaretur, nisi quod de eius carne nasceretur, nec nos appellaret apostolus semen Abrahae, qui certe originem carnis ab illo non ducimus, sed imitatione fidei semen eius facti sumus credentes in Christo, cuius caro ex illius carne propagata est. tunc ergo Abraham audiuit a domino: non hic erit heres tuus; sed qui exiet de utero tuo, ipse erit heres tuus. iam tunc adoptionis cogitatione sublata cum de se ipso semen speraret Abraham, restabat incertum, utrum ex Sara, an ex alia: quod illi deus occultare uoluit, donec prius ex ancilla uetus testamentum figuraretur. quid ergo mirum, si uidens Abraham sterilem uxorem cupientem sibi prolem, quam parere ipsa non potuit, ex famula sua et ex marito prouenire, non suae carnali cupiditati cessit, sed coniugali potestati obtemperauit. credens hoc Saram ex dei nutu uoluisse, qui iam ex se ipso illi heredem promiserat. sed ex qua femina non praedixerat? [*]( 1 cf. Gen. 12, 3 15 cf. Gal. 3, 29 J 8 Gen. 15, 3 sq. ) [*]( 1 innumerabilis (i fin. s. e) S habundantiam C 6 maniftestatuin C manifestum b 7 inueniant L falli in ras. C 10 bemaculo M* 11 heris L erit h. m. C 13 appellaretur//,/ L appipllaretur S 14 de om. SG b 19 heres (h s. 1. m. rec. add.) C tunc ed. Maurina: nunc lib. b 20 adobtionis M 2G sed om. b obtemperauit (b ex p corr. m. 1) C 27 sarram L ex (8. I.) G )
627
frustra igitur Faustus ad obiciendum hoc crimen insanus insiluit tamquam infidelem Abraham infideliter arguens. cetera enim caecitate non credendi nec ualuit intellegere, hoc autem libidine calumniandi neglexit et legere.

Quod autem iustum et fidelem uirum matrimonii sui infamissimum nundinatorem appellans auaritiae ac uentris causa duobus regibus Abimelech et Pharaoni diuersis temporibus Saram coniugem suam sororem mentitum. quia erat pulcherrima, in concubitum adserit uenditasse, non ore ueredico a turpitudine separat honestatem, sed ore maledico totum uertit in crimen. hoc enim Abrahae factum lenocinio simile uidetur, sed non ualentibus ex illius aeternae legis lumine a peccatis recte facta discernere: quibus et constantia pertinacia uideri potest et uirtus fiduciae uitium putatur audaciae et quaecumque similiter obiciuntur quasi non recte agentibus a non recte cernentibus. neque enim Abraham fiagitio consensit uxoris eiusque uendidit adulterium, sed sicut illa famulam suam non libidini mariti permisit, sed officio generandi ultro intulit nequaquam turbato ordine naturali, ubi eius potestas erat, iubens potius oboedienti quam cedens concupiscenti: sic et ipse coniugem castam et casto corde sibi cohaerentem, de cuius animo, ubi pudicitiae uirtus habitabat, nullo modo dubitabat. tacuit uxorem, dixit sororem, ne se occiso ab alienigenis atque inpiis captiua possideretur, certus de deo suo, quod nihil eam turpe ac flagitiosum perpeti sineret. nec eum fides ac spes fefellit; namque Pharao territus monstris multisque propter eam malis adflictus, ubi eius uxorem diuinitus didicit, inlaesam cura honore restituit; Abimelech autem somno commonitus et edoctus similiter fecit. [*]( 29 cf. Gen. 12 et 20 ) [*]( 1 frustra (s s. l. m. 1 add.) C obitiendum C 7 abimelec L 8 SBtram (r er.) C 9 uendicasse b ueridico SG 12 aeterne S 14 audatiae ptG 15 rectç M 17 eiusqu*e (a er.) L 18 libidinem LSKG libidine (m er.) M,b marito b offitio C 20 cedens (8. I. m. 2) C 21 coherentem LSG 22 pudicitie C 23 tacuit: uxorem diiit b 26 pharao (n er.) S farao M eias 27 ęą ĕĕ CC 28 illesam C abimelec LM somnio (i s. I.) S, (m. 1 ?) L ) [*]( 40* )

628

Nonnulli quidem non calumniosi et maledici sicut Faustus, sed eisdem libris honorem debitum deferentes, quos iste uel non intellegendo reprehendit uel reprehendendo non intellegit, cum hoc Abrahae factum considerarent, uisum est eis, quod a firmitate fidei subdefecerit atque titubauerit et timore mortis sicut dominum Petrus, ita iste negauerit uxorem. quod si ita necesse esset intellegi, peccatum hominis agnoscerem; nec ideo cuncta eius merita deleta atque oblitterata censerem, sicut nec illius apostoli. quamquam culpa non sit aequalis negare uxorem et negare saluatorem. nunc uero cum habeam, quod intellegam, ne hoc intellegam, nulla causa cogor temeritate labi ad reprehendendum , quem nemo conuincit timore lapsum fuisse ad mentiendum. neque enim utrum eius uxor esset interrogatus, non esse respondit, sed cum ab eo quaereretur, quid ei esset illa mulier, indicauit sororem, non negauit uxorem: tacuit aliquid ueri, non dixit aliquid falsi.

An usque adeo desipimus, ut hic Faustum sequamur, qui ait sororem mentitum quasi genus Sarae alicunde didicerit, cum id sancta scriptura non aperuerit? puto iustum esse. ut in ea re, quam nouerat Abraham, nos autem non nouimus, patriarchae potius credamus loquenti, quod scit, quam Manichaeo criminanti, quod nescit. cum igitur Abraham eo tempore uiueret in rebus humanis, quo quidem iam fratres ex utroque aut ex altero uel altera parente natos necti coniugio non licebat, filios autem fratrum aliosque longinquiore gradu generis [*](6 cf. Matth. 26, 70 sqq. ) [*]( 8 rephendit LCS repraehendendo L rephendendo C 4 hęc abrahae factum PMlGx hęc abrahae facta SG2 6 subdefecerit (m. 2 sub evp . et suę superscr.) S' tituuauerit Ml 6 9. timore S ita (in ras.) L istę L1 negauit Lb negarit C negauerit SM G . 8 cunc Ii cuncta S dele*ta (c er.) M, (sec. e s. I.) L oblinerata (post. t s, l.) C 11 abcam C nec SG 12 rephendendum CSG- quqem C 13 enim (s. Z. m. 1) C 15 esset ei SG 18 sanae L aliijunde S aliunde b 19 idj hoc b 21 patriarcae L manicheo LC 22 non scit C 24 altero (in ras.) C X altera s. Z. C )

629
consanguineos nulla lege, nulla potestate prohibita consuetudo iungebat, quid mirum, si sororem suam, id est ex patris sui sanguine procretam habebat uxorem? nam hoc ipse reddenti sibi eam regi dixit de patre esse sororem, non de matre: ubi certe ut sororem mentiretur , nullo iam timore cogebatur, quando ille uxorem eius esse didicerat et eam diuinitus territus cum honore reddebat. fratres autem siue sorores generali nomine consanguineos uel consanguineas solere apud ueteres appellari scriptura testatur. nam et Tobias dicit deo, cum oraret, antequam misceretur uxori "et nunc, domine, tu scis, quoniam non luxuriae causa accipio sororem meam," cum esset illa non ex concubitu eiusdem patris nec ex eodem matris utero, sed ex eadem stirpe cognationis exorta; et Loth frater Abrahae dicitur, cum patruus eius esset Abraham: ex qua uocabuli consuetudine etiam fratres domini uocantur in euangelio, non utique quos Maria uirgo pepererat, sed ex eius consanguinitate omnes propinqui.

Dicet aliquis: "cur non potius ita de deo suo praesumpsit Abraham, ut fateri non timeret uxorem ? neque enim deus ab illo mortem non poterat repellere. quam timebat, eumque cum coniuge sua ab omni pernicie in illa peregrinatione tutari, ut nec uxor eius, quamuis esset pulcherrima, adpeteretur ab aliquo nec propter illam ipse necaretur." poterat sane hoc efficere deus; quis ita sit demens, ut hoc neget? sed si interrogatus Abraham illam feminam indicasset uxorem, duas res tuendas committeret deo, et suam uitam et coniugis pudicitiam. pertinet autem ad sanam doctrinam: quando habet, [*](10 Tob. 8, 9 14 cf. Tob. 6, 11; 7, 2 cf. Gen. 18, 8 16 cf. Gen. 11, 81 17 cf. Matth. 12, 46 ) [*]( 1 prohibita,, (re uid. er.) L 2 ex (a. I. m. 1) C 8 sanguineas C solere apud (in ras.) L om. C 11 luioriae L 13 ex eadem] eadem C styrpe C 16 uirgo (8. l. m. 1) C pepererat (re 8. l. add. m. 2) L 17 ex om. C propinqvi (ex q: corr. m. 2) L 18 quur LC 19 neque] nflquid b 21 pemiciae SM* pernitie C peregrinatione (ne 8. l. m. rec. add.) L 25 indicaret Eug. (ed. KnOll p. 298) 26 res** L 27 ut quando b )

630
quod faciat homo, non temptare dominum deum suum. neque enim et ipse saluator non poterat tueri discipulos suos, quibus tamen ait: si uos persecuti fuerint in una ciuitate. fugite in aliam. cuius rei prior exemplum praebuit. nam cum potestatem haberet ponendi animam suam nec eam poneret, nisi cum uellet, in Aegyptum tamen infans portantibus parentibus fugit. et ad diem festum non euidenter, sed latenter ascendit, cum alias palam loqueretur Iudaeis irascentibus et inimicissimo animo audientibus nec tamen ualentibus in eum mittere manus, quia nondum uenerat hora eius: non cuius horae necessitate cogeretur mori, sed cuius horae oportunitate dignaretur occidi. qui ergo palam docendo et arguendo et tamen inimicorum rabiem ualere in se aliquid non sinendo dei demonstrabat potestatem, idem tamen fugiendo et latendo hominis instruebat infirmitatem, ne deum temptare audeat. quando habet, quod faciat, ut quod cauere oportet euadat. neque enim et apostolus Paulus desperauerat adiutorium protectionemque diuinam fidemque perdiderat, quando per murum in sporta submissus est, ut inimicorum manus effugeret. non ergo in deum non credendo sic fugit, sed deum temptando sic fugere noluisset, cum sic fugere potuisset. proinde cum inter ignotos propter excellentissimam pulchritudinem Sarae et eius pudicitia et mariti uita esset in dubio nec utrumque tueri posset Abraham, uerumtamen unum horum posset. id est uitam, ne deum suum temptaret, fecit quod potuit; quod [*]( .1 cf. Deut. 6, 16 3 Matth. 10, 23 6 cf. Ioh. 10, 18 7 cf. Matth. 2, 14 10 cf. Ioh. 7, 10 et 30 19 cf. Act. 9. 25 ) [*]( 1 temptet b suum (9 in ras.) L 8 una. ciuitate» (m er.) LS unam ciuitatem G unam ciuitatem W Eug. b 4 prebuit C 6 egyptum C infans tamen C 7 fugit (i uid. corr. ex u) L 8 iudeis CS 11 opportunitate SMG 15 homines L ne] ut b non aud. b 17 protectionemqu»e (a er.) L 18 fidemqu*e (a er.) L 19 sporta (m er.) L summissus L submissus 01 effugjera C 20 temptando (iii. 2 ndo exp. et ret superscr.) 7.1 temptaret b 21 si fugere b cum sic] cum si* (c er.) L 22 pulcritudinem C sanae L )
631
autem non potuit, illi commisit. qui ergo se hominem occultare non ualuit, maritum se occultauit, ne occideretur; uxorem deo credidit, ne pollueretur.

Quamquam scrupulosius disputari possit, utrum illius mulieris pudicitia uiolaretur, etiam si quisquam carni eius conmixtus foret, cum id in se fieri pro mariti uita nec illo nesciente, sed iubente permitteret, nequaquam fidem deserens coniugalem et potestatem non abnuens maritalem, sicut ille adulter non fuit, quando uxoris obtemperans potestati de ancilla prolem generare consensit . sed propter uim principiorum, quia non ita duobus uiris uiuis ad concumbendum femina subditur, sicut duae feminae uni uiro, multo uerius et honestius illud accipimus, quod pater Abraham nec temptauit deum, quando uitae suae quantum potuit homo consuluit et sperauit in deum, cui pudicitiam coniugis commendauit.

Iam uero in hac re gesta atque in diuinis libris posita fideliterque narrata quem non delectet etiam factum propheticum perscrutari et sacramenti ostium pia fide studioque pulsare, ut aperiat dominus et ostendat, quis tunc in illo figurabatur uiro et cuius sit uxor, quae in hac peregrinatione atque inter alienigenas pollui macularique non sinitur, ut sit uiro suo sine macula et ruga ? in gloria quippe Christi recte uiuit ecclesia, ut pulchritudo eius honori sit uiro eius, sicut Abraham propter Sarae pulchritudinem inter alienigenas honorabatur; eique ipsi, cui dicitur in Canticis canticorum: o pulchra inter mulieres, ipsius pulchritudinis merito reges offerunt munera, [*](25 Cant. 1, 7. ) [*]( 4 scrupulosius (us ex os) S scripulosius G1 5 quis C 7 sciente SG 9 optemperans (p ex b) C ancilla (m er.) L 10 principiorum— uiris (tn. 2 add.) S, (s. l. m. 2) C 11 qua b femina] una femina S (una M. 2 add.) 12 fę.eminae L multo (o 8. a scr. m. 1) L 16 atque] quae b 17 narrata est b dela& (de s l.) S 18 praescrutari LSMG 20 peregrination L 22 gloriam Maur. 23 honor L 24 sare S sarrae L 25 pulcra LG 26 pulchritudinis (m. 2 uid. exp.) C I reges S )

632
sicut Sarae obtulit rex Abimelech plus in ea mirans formae decus, quod amare potuit et uiolare non potuit. est enim et sancta ecclesia domino Iesu Christo in occulto uxor. occulte quippe atque intus in abscondito secreto spiritali anima humana inhaeret uerbo dei, ut sint duo in carne una: quod magnum coniugii sacramentum in Christo et in ecclesia commendat apostolus. proinde regnum terrenum saeculi huius. cuius figuram gerebant reges, qui Saram polluere permissi non sunt, non expertum est nec inuenit ecclesiam coniugem Christi, id est, quam fideliter illi tamquam principio uiro suo subdita cohaereret, nisi cum uiolare temptauit et diuino testimonio per fidem martyrum cessit correptumque in posterioribus regibus honorauit munere, quam correptioni suae subdere in prioribus non eualuit. nam quod tunc in eodem rege prius et posterius figuratum est, hoc in isto regno prioribus et posterioribus regibus adinpletum.

Cum autem dicitur de patre esse sororem Christi ecclesiam, non de matre, non terrenae generationis, quae euacuabitur, sed gratiae caelestis, quae in aeternum manebit, cognatio commendatur. secundum quam gratiam genus mortale non erimus accepta potestate, ut filii dei uocemur et simus. neque enim hanc gratiam de synagoga matre Christi secundum carnem, sed de deo patre percepimus. hanc uero cognationem terrenam, quae ad mortem temporaliter generat uocans in aliam uitam, ubi nullus moritur. negare nos Christus docuit. [*](7 cf. Ephes. 5, 31 21 cf. I Ioh. 3, 1 ) [*]( 1 sarrae L abimelah G abimselech S abimelec L ea (m er.) L eaip G 5 inheret LC 8 figuram (g corr. ex c) S sarram L 10 principia (& ?) C praecipuo b 11 cohereret L et] ut PlSGM, (ut ex et m. 1) L, om. b diuino enim fenim s. l. a m. 3) Pb 12 gessit SMG correctumque SGMCb correctumquae L 13 corruptioni GSb corruptionis LM, (s er.) C 18 matre (m s. exp. p a m. 1) C euacuabixur (abi s. ras.» S 19 cognitio SG cognatio (a ex i m. 2) L, (a s. i) M 20 gnus C 21 filii (i fin. 8. I.) S 22'sinagoga LSM 23 carnem (r a. l. m. 2 add.) C de om. SG 24 temporaliter (al 8. l.) S. )

633
non fateri, cum discipulis ait: ne uobis dicatis patrem in terra; unus est enim pater uester, qui in caelis est. cuius rei praebuit exemplum. quando et ipse dixit: quae mihi mater aut qui fratres? et extendens manum super discipulos ait: hi sunt fratres mei. et ae quisquam in hoc uocabulo terrenam cognationem cogitaret, adiunxit: et quicumque fecerit uoluntatem patris mei, ipse mihi frater et mater et soror est, tamquam diceret: de deo patre hanc cognationem appello, non de synagoga matre. ad aeternam quippe uitam nunc uoco, ubi inmortaliter natus sum, non ad temporalem, unde ut uocarem mortalis effectus sum.

Quod ergo ecclesia cuius uxor sit occultatur alienigenis, cuius autem soror, - non tacetur, haec interim causa facile occurrit, quia occultum et difficile ad intellegendum est, quomodo anima humana uerbo dei copuletur siue misceatur siue quid melius et aptius dici potest, cum sit illud deus, ista creatura. secundum hoc enim sponsus et sponsa uel uir et uxor Christus et ecclesia dicuntur. qua uero cognatione sint fratres Christus et omnes sancti gratia diuina, non consanguinitate terrena, hoc est de patre, non de matre, et effabilius dicitur et capacius auditur. nam et inter se omnes sancti per eandem gratiam fratres sunt; sponsus autem ceterorum societati nullus illorum est. proinde Christum quamuis excellentissimae iustitiae atque sapientiae, tamen hominem multo facilius et procliuius alienigenae crediderunt, non quidem falso, quod homo esset, sed quomodo etiam deus esset, ignorauerunt. hinc et Hieremias: et homo, inquit, est, et qui agnoscit [*]( 1 Matth. 23, 9 3 Matth. 12, 48 sqq. 27 Hier. 17, 9 ) [*]( 3 prebuit C 5 quisquam (s m. 1 superscr.) C 6 uocabvlo (V s. exp. o) S adiunxit (xit in ras.) C 9 sinagoga LS sinagoga (~ super. a er.) M 10 ubi-uocarem (in mg. infer.) S 11 ut] & Cr1 13 non facile C 16 quid P posxest (est s. I.) 8 18 et om. S 21 capatius C, (alt. a 8. I. am., 1) L 22 societate b 23 quamuis] quam SPt GJ (s. a m 1 e scr.) L quamqua P3M b excellentissime LSM 27 et homo-eum (eS, S) in marg. infer.) 80 agnoscet C )

634
eum? et homo est. quia proditur, quod frater est. et quis agnoscit eum? quia occultatur, quod sponsus est. haec de patre Abraham aduersum inpudentissimam et inperitissimam et calumniosissimam Fausti uocem satis dicta sunt.

Loth autem frater eius iustus et hospitalis in Sodomis et ab omni Sodomitarum contaminatione purus atque integer ex illo incendio, quod erat similitudo futuri iudicii, meruit saluus euadere, typum gestans corporis Christi, quod in omnibus sanctis et nunc inter iniquos atque inpios gemit, quorum factis non consentit et a quorum conmixtione in saeculi fine liberabitur, illis damnatis subplicio ignis aeterni. sicut autem aliud genus hominum in eius uxore figuratum est, eorum scilicet, qui per gratiam dei uocati retro respiciunt, non sicut Paulus, qui ea, quae retro sunt, obliuiscitur et in ea, quae ante sunt. extenditur. unde et ipse dominus, nemo, inquit. inponens manum super aratrum et respiciens retro aptus est regno caelorum. nec illud exemplum tacuit, quo nos tamquam sale condiret, ut non fatui neglegeremus. sed prudentes caueremus hoc malum. unde et illa, ut hoc admoneret, in statuam salis conuersa est. nam cum praeciperet, ut se quisque perseuerantissima anteriorum intentione ab iis. quae retro sunt, eriperet, mementote, inquit, uxoris Loth. sic etiam in ipso Loth, quando cum eo filiae concubuerunt, non illud, quod cum a Sodomis liberatus est, sed aliud aliquid figuratum est. nam tunc ille ipse Loth futurae legis uidetur gestasse personam, quam quidam ex illa procreati et sub lege positi male intellegendo quodam modo inebriant [*]( 15 cf. Phil. 3, 13 Luc. 9. 62 22 Luc. 17, 32 ) [*]( 4 sint Cb, (i ex u m. 3 P 7 iuditii C 11 supplitio C autem er. L 14 qui ea] quia SG quia (a er. M) ea LM obliuiscitur (a in i corr.) S 16 et (m. 2 add.) S, om. LCMOb 18 quo (o s. Z.1 C quod LSG 19 ammoneret LC 21 his LCb 23 Sic inc. c. 42 in b ipso (i ns. 1 superscr.) C 24 est om. b 25 futurae in ras. C 26 personam (o s. exp. a) S quidfi (a ex e corr. m. 1) C 27 incbriantea atque b )

635
eaque non legitime utendo infidelitatis opera pariunt. bona est enim lex, ait apostolus, si quis eam legitime utatur.

Nec ideo tamen hoc factum uel ipsius Loth uel eius filiarum iustificamus, quia significauit aliquid, quod futuram quorundam peruersitatem praenuntiaret. aliud enim illae, ut hoc facerent, intenderunt, aliud deus, qui hoc fieri permisit, ut etiam inde aliquid demonstraret manente recto iudicio suo super peccatum hominum tunc praesentium et uigilante prouidentia sua pro significatione futurorum. proinde illud factum cum in sancta scriptura narratur, prophetia est: cum uero in illorum uita, qui hoc commiserunt, consideratur, flagitium est.

Nec rursus tanta reprehensione atque accusatione res digna est, quantam in eam Faustus inimicus et caecus euomuit. consulitur enim aeterna lex illa ordinem naturalem conseruari iubens, perturbari uetans, et non ita de hoc facto iudicat, ac si ille in filias nefaria libidine exarserit, ut earum incestato corpore frueretur aut eas haberet uxores, sed nec de illis feminis, ac si in sui patris carnem execrabili amore flagrassent. ratio quippe iustitiae non tantum, quid factum sit, uerum etiam, quare factum sit, intuetur, ut ex causis suis facta pendentia libramento aequitatis examinet. cum igitur illae ad conseruationem generis prolem quaererent, qui utique in eis humanus erat et naturalis adfectus, nec se crederent inuenire posse alios uiros uelut exusto illa conflagratione orbe terrarum - neque enim discernere poterant, quousque ignis ille saeuierit — miscere se patri uoluerunt. potius quidem numquam esse matres quam sic uti patre debuerunt; uerumtamen [*](1 I Tim. 1, 8 ) [*](2 ea Cb 4 quia (a s. l.j S 5 pronuntiaret LSMG ille G 7 iuditio C 8 pectfl (?) C nigilantem SG 11 quia S 12 reprachensione L 13 cecus L 14 illam L illam G illa (m er.) olE illum b 15 uetans (s a. erp. t a m. 1) C de (s. l. III. 1) L 17 corporą.c S 18 carnem patris b 21 libramento (post t um er. et o s. l. add.) S ille LC 22 quia C 23 posse inaenire C 24 eiusto* (s er.j C 25 seuierit J. OS se#uierit (r er.) G )

636
multum interest. quod ea causa usae sunt, quam si concupiscentia tam funestae uoluptatis uterentur.

Ab illo autem opere ita patrem abhorrere sentiebant. ut id se inpleturas esse non crederent. nisi eius ignorantiam procurarent. namque, ut scriptum est, inebriauerunt eum et se nescienti miscuerunt. quapropter culpandus est quidem, non tamen quantum ille incestus, sed quantum illa meretur ebrietas. nam et hanc lex aeterna condemnat, quia cibum ac potum ad ordinem naturalem non nisi gratia conseruandae salutis admittit. quamuis ergo inter ebriosum et ebrium plurimum intersit — nam nec ebriosus semper est ebrius nec quisquis aliquando ebrius consequenter ebriosus est — tamen in homine iusto huius ipsius etsi non ebriositatis, at certe ebrietatis causa quaerenda est. quid enim tandem cogebat, ut filiabus suis crebra uina miscentibus aut fortasse nec mixta crebro porrigentibus consentiret aut crederet? an ad hoc filias nimiam tristitiam fingentes ita uoluit consolari, ut illius destitutionis et materni luctus dolor de cogitatione mentis ebriae fugaretur, etiam ipsas tantundem bibere existimans et aliqua fraude agentes ne biberent? sed etiam talem tristibus suis adhibere consolationem quomodo uirum iustum decuerit, non uidemus. an aliqua Sodomitarum arte pessima etiam paucis poculis patrem sic inebriare potuerunt, ut illud peccatum cum ignorante uel potius de ignorante conmitterent ? sed mirum, si hoc scriptura diuina tacuisset uel seruum suum deus sine aliquo uoluntatis eius uitio perpeti sineret.

Nos tamen scripturas sanctas, non hominum peccata [*](6 cf. Gen. 19 ) [*]( 3 abhorrere (h s. l. add. m. 1) C aberrore L1 5 Namque inc. c. 44 in b 8 condempnat C 9 gratiam L 10 ammittit LMl 13 at (t 8. l.) S ad Gt 14 cogebat ut] cogebat ut Cb cogebatur LSMG 16 por rigentibus (0 et g 8. l.) S consentire-credere S consentira aut credera (corr. m. 2) G consentire. aut credere* (t utrimque er.) M I tu 17 tristiciam S destitutionis S destiJ.lłtionis C 19 uiuere L % existimans*. L 20 uiuerent L 22 sodomitgrum 8 25 diuina scr. C )

637
defendimus, sic autem de huius facti purgatione satagimus, quasi hoc deus noster aut fieri iusserit aut factum adprobauerit aut ita iusti homines in illis libris appellentur, ut si uoluerint peccare. non possint. cum ergo in litteris. quas isti reprehendunt, deus huic facto nullum iustitiae testimonium perhibuerit, qua dementia temeritatis hinc illas litteras accusare contendunt, cum aliis earum locis apertissime inueniantur diuinis praeceptis ista prohiberi? unde in illa re gesta de opere filiarum Loth narrata ista sunt, non laudata. quaedam uero enuntiato iudicio dei, quaedam tacito narrari oportuit, ut quando promitur, quid inde iudicauerit deus, instruatur nostra inperitia; quando autem tacetur, uel exerceatur peritia, ut, quod alibi didicimus, recolamus, uel excutiatur pigritia, ut, quod nondum nouimus, inquiramus. deus ergo, qui nouit et de hominum opere malo facere opera bona, gentes, quas uoluit, ex illo semine propagauit, non scripturas suas propter hominum peccata damnauit. prodidit quippe ista, non fecit, et cauenda admonuit, non proposuit imitanda.

Mirabili sane inpudentia Faustus Isaac quoque filium Abrahae criminatus est, quod Rebeccam, quae uxor erat, sororem finxerit. genus enim Rebeccae non tacitum est, et eam per notissimam propinquitatem sororem eius fuisse manifestum est. ut autem taceret uxorem, quid mirum aut quid prauum, . si imitatus est patrem, cum eadem iustitia defendatur, qua pater eius de simili obiecto inculpatus inuentus est? quae igitur pro Abraham, quod ad hanc rem adtinet, aduersus [*](21 cf. Gen. 26, 7 23 cf. Gen. 24 ) [*]( 1 sicj non sic M purngatione (u pr. s. l. g ex c corr.) S 3 appellentur (el 8. erp. le) S 5 repraehendunt L 6 hinc (n 8. Z. L 8 preceptis C prohiberi (i fin. corr. ex e) SM unde-opere (in mg. infer.) S 10 iuditio C 13 excutiatur (t s. exp. m.) S 15 opere hom. malo C 18 ammonuit LSMG imit. propos. G proposuit (alt. p 8. I.) S 19 iilium quoque C 20 rebecca L 21 finxerat b rebecchae L 22 notissiman S propinquitatem (n 8. Z.) SG 23 praruum (pr. r s. l.)G 24 pat*re S iustitiae 81G qua (a corr. ex ę) S 25 inculpatus (1 s. I.) L )

638
criminantem Faustum diximus, eadem etiam pro Isaac filio eius ualent. quae recensere non est difficile; nisi forte studiosorum aliquis quaerat, in cuius figurae sacramento accipiendum sit, quod rex alienigena Rebeccam uiri sui coniugem tunc esse cognouit, quando eum cum illa ludentem uidit: quod non cognouisset. nisi cum coniuge ille sic luderet, quomodo cum ea, quae coniux non esset, ludere non deceret. quod cum sancti coniugati faciunt, non inaniter faciunt, sed prudenter; descendunt enim quodam modo ad feminei sexus infirmitatem. ut aliquid blanda hilaritate uel dicant uel faciant, non eneruantes, sed temperantes uirilem uigorem: quod tamen ei, quae uxor non est, qui dixerit aut fecerit, turpis est. uerum hoc, quod ad mores humanitatis pertinet, dixerim, ne quisquam durus et sine adfectu id ipsum pro crimine obiciat sancto uiro, quod cum coniuge sua luserit. tales enim homines inhumani si aliquem grauem uirum ludicrum aliquid garrientem pueris etiam paruulis uiderint, quo eorum lacteum sensum adfabili et nutritoria facilitate permulceat, tamquam delirantem reprehendunt, obliti unde creuerint. aut ingrati. quod ereuerint. quid autem sibi uelit in sacramento Christi et ecclesiae, quod. tantus patriarcha cum coniuge luserit coniugiumque illud inde . sit cognitum, uidet profecto, quisquis, ne aliquid errando in ecclesiam peccet, secretum uiri eius in scripturis sanctis diligenter intuetur, et inuenit eum maiestatem suam, qua in forma dei aequalis est patri, paulisper abscondisse in forma serui, ut eius capax esse humana infirmitas posset eoque modo se coniugi congruenter aptaret. quid enim absurdum. immo quid non conuenienter futurorum praenuntiationi [*](1 1. XXII 33 sqq. 25 cf. Phil. 2, 6 sq. ) [*]( 2 ualentq : L ualenzqe (e fin. s. I.) M recensere (in ras. n 8. I.) S 4 rebeccham LM uiri sui (utrimque i s. erp. 0) 8 7 coniunx C 11 rigorem SG : uigorem L C Pill tamenJ autem LCPSGM 13 nec GSMb 15 luserat b enim (s. I. m. 1) C 17 uiderit CLGM uiderint (n s. I.) S 18 delirantem (a ex e corr. v 1. 2) C 19 repraehendunt L rephendunt SC 21 lvserit (v s. exp. e a m. 1) C 24 magestatem (s. g add. i) S )
639
adcommodatum, si propheta dei carnale aliquid lusit, ut eum caperet adfectus uxoris, cum ipsum uerbum dei caro factum sit, ut habitaret in nobis?

Iam uero filio eius Iacob quod pro ingenti crimine quattuor obiciuntur uxores, generali praelocutione purgatur. quando enim mos erat, crimen non erat; et nunc propterea crimen est, quia mos non est. alia enim sunt peccata contra naturam, alia contra mores, alia contra praecepta. quae cum ita sint, quid tandem criminis est, quod de pluribus simul habitis uxoribus obicitur sancto uiro Iacob ? si naturam consulas, non lasciuiendi, sed gignendi causa illis mulieribus utebatur; si morem, illo tempore atque in illis terris hoc factitabatur: si praeceptum, nulla lege prohibebatur. nunc uero cur crimen est, si quis hoc faciat, nisi quia et moribus et legibus hoc non licet ? quae duo quisquis contempserit, etiamsi tantummodo causa generandi uti possit feminis pluribus. peccat tamen et ipsam uiolat humanam societatem, cui necessaria est propagatio filiorum. sed quia homines aliter se habentibus iam moribus et legibus non possunt delectari uxorum multitudine nisi libidinis magnitudine, ideo errant et putant haberi omnino non potuisse uxores multas nisi flagrantia concupiscentiae carnalis et sordidae uoluptatis. conparantes enim non alios, quorum animi uirtutem prorsus nosse non possunt, sed, sicut ait apostolus, semet ipsos sibimet ipsis non intellegunt. et quia ipsi etiamsi unam habuerint, ad eandem non solum generandi officio ducti uiriliter accedunt, sed saepe coeundi stimulo uicti eneruiter pertrahuntur, quasi ueraciter sibi uidentur conicere, quam maiore huiuscemodi [*]( 8 cf. Ioh. 1. 14 5 cf. Gen. 29 . 30 25 cf. II Cor. 10, 12 ) [*]( 2 capseret S 5 quatuor G praeloquutione C 7 sunt enim SMG 13 preceptum C 14 quur LC 16 tantammodo S uti (u in ras.) I. 18 propagatio (pa s. I.) S 20 multitudinem SG multitudinem L multitudine (m er.) M errant (pr. r s. l.) C 21 nisill C 22 sordide S 23 prorsus (pr. r s. I.) C 26 eam C offitio C 27 sepe C coeundi (co s. l.) S 28 huiuscemodi (s s. l.) C )

640
morbo per multas alii captiuentur, quando se uident in unam temperantiam non posse seruare.

Uerum nos eis, qui hanc uirtutem non habent, ita de sanctorum uirorum moribus iudicium committere non debemus, sicut de ciborum suauitate ac salubritate iudicare febrientes non sinimus, potiusque illis sanorum sensu et praecepto medicamine quam ex eorum aegritudinis adfectione alimenta praeparamus. proinde isti si uolunt non falsae atque adumbratae, sed uerae ac solidae pudicitiae capere sanitatem, diuinae scripturae tamquam libris medicinalibus credant non frustra tam magnum honorem sanctitatis tributum quibusdam uiris etiam plures uxores habentibus, nisi quia fieri potest. ut imperator carnis animus tanta temperantiae potestate praepolleat, ut genitalis delectationis motum insitum naturae mortalium ex prouidentia generandi leges inpositas non permittat excedere. alioquin possunt isti maledici potius calumniatores quam ueredici iudices etiam sanctos apostolos accusare, quod non caritate generandi filios uitae aeternae, sed cupiditate laudis humanae populis tam multis euangelium praedicauerint. neque enim deerat illis euangelicis patribus per omnes Christi ecclesias fama praeclara tot linguis laudantibus conparata; immo uero tanta aderat, ut maior hominibus ab hominibus honor et gloria deferri non debeat. hanc in ecclesia gloriam peruersa uoluntate Simon perditus concupiuit, quando ab eis pecunia uoluit caecus emere, quod illi diuina gratia eademque gratuita meruerunt. huius auidus gloriae fuisse intellegitur, quem se uolentem sequi dominus in euangelio reuocat dicens: uulpes foueas habent et uolucres caeli diuersoria; [*](26 cf. Act. 8, 18 sqq. 28 Matth. 8, 20 ) [*]( 1 una (uirg. er.) M7b 4 iuditium C 5 sed sicut SG 6 medicantium C 7 egritudinis LSG 8 adumbrate L 9 uere LC 10 frustra (s 8. l. m. 1 superscr.) C 15 impositas (s. l. m. 2 add.) M ex- caedere SG 17 ueridici X2Cilf(?6 18 caritate] uoluntate b 19 euuangelium C predicauerint C 21 ecclesia Lx 22 ab omnib' hominibus b 23 ecclesiam (exp. m. 2) L glorifc (~ exp. m. 2) L 24 peruersam L2 symon LC 27 euuangelio C )

641
filius autem hominis non habet, ubi caput suum reclinet. uidebat enim eum dolosa simulatione tenebrosum et uentosa elatione iactatum non habere fidei locum. ubi se inclinantem doctorem humilitatis exciperet, quia in discipulatu Christi non illius gratiam, sed suam gloriam requirebat. hoc amore gloriae corrupti erant, quos Paulus apostolus notat, quod per inuidiam et contentionem non caste Christum adnuntiarent; quibus tamen praedicantibus gaudet apostolus sciens fieri posse, ut, dum illi sectantur humanae gloriae cupiditatem, tamen his auditis fideles nascerentur, non ex eorum inuida cupiditate, qua se uolebant uel aequari uel anteponi apostolicae gloriae, sed per euangelium, quod etiamsi non caste, tamen adnuntiabant, ut de malo illorum deus operaretur bonum; sicut fieri potest, ut homo ad concubitum non ingrediatur uoluntate generandi, sed luxuriandi libidine rapiatur et tamen nascatur homo. bonum dei opus de fecunditate seminum, non de turpitudine uitiorum. sicut ergo sancti apostoli auditoribus admirantibus doctrinam suam condelectabantur non auiditate consequendae laudis, sed caritate seminandae ueritatis: ita sancti patriarchae coniugibus excipientibus semen suum miscebantur non concupiscentia percipiendae uoluptatis, sed prouidentia propagandae successionis; ac per hoc nec illos ambitiosos multitudo populorum nec illos libidinosos multitudo faciebat uxorum. sed quid de uiris loquar, quibus excellentissimum testimonium diuina uoce perhibetur, cum ipsas feminas satis eluceat nihil aliud in concubitu adpetisse quam filios? quippe ubi se minime parere uiderunt, famulas suas dederunt uiro suo, ut illas matres facerent carne, ipsae fierent uoluntate., [*](8 cf. Pbil. 1, 15 sqq. ) [*]( 2 dolosa* (8 er.) M simplatione (corr. ex imolatione) M 3 haberA- Lx 7 contemtionem (m. 1 exp. ex m fec. n) C 8 predicantibus (J 9 illi (s er.) C sectantur (n s. I.) C 11 inuidia (exp. tn. 2) L 12 euuangelium C 13 operatretur C 15 luxoriandiL1 16 bonum] bonusSG 17 ergo (inras.) C 22 prouidentia; (e er.) S 28 suas om. C carnae L ) [*]( XXV. Aug. lect. S. ) [*]( 41 )
642

Nam et illud, quod mendacissima criminatione Faustus obiecit, habuisse inter se uelut quattuor scorta certamen. quaenam eum ad concubitum raperet, ubi hoc legerit nescio. nisi forte in corde suo tamquam in libro nefariarum fallaciarum, ubi uere ipse scortabatur, sed cum serpente illo, de quo apostolus timebat ecclesiae, quam uirginem castam cupiebat uni uiro exhibere Christo, ne, sicut Euam deceperat astutia sua, sic et illorum mentes a Christi castitate auertendo corrumperet. ita enim huic serpenti amici sunt isti, ut eum praestitisse potius quam nocuisse contendant. ipse plane Fausto persuasit pectori adulterato falsitatis semina infundens, ut has male conceptas calumnias ore inmundissimo pareret et stilo audacissimo etiam memoriae commendaret. nulla enim ancillarum uirum Iacob ab altera rapuit, nulla de illius concubitu cum altera litigauit. ideo magis ordo erat, quia libido non erat; et tanto firmius seruabantur coniugalis potestatis iura. quanto castius uitabatur carnalis cupiditatis iniuria. quod enim et ab uxore conducitur, ibi uera nostra manifestatur adsertio. ibi pro se aduersus maledicta Manichaeorum ipsa ueritas clamat. quid enim opus erat, ut eum altera conduceret, nisi quia ordo alterius erat, ut ad eam maritus intraret? neque enim ad aliam umquam accessisset, nisi eum conduxisset: sed utique iustis ad eam uicibus accedebat, de qua tot filios procreauerat et cui oboedierat, ut etiam de ancilla procrearet. et de qua postea non conducente procreauit. sed tunc Rachel noctem habebat in ordine, ut maneret cum uiro; tunc penes eam potestas illa erat, de qua per apostolum uox certe noui [*]( 9 cf. n Cor. 11, 2 sq. ) [*]( 2 scorta (sc 8. exp. sch) G schorta LM 4 Nisi (ni ex ne) S fallatiarum C 5 schortabatur L 7 exhiberi L 10 prestitisse C fausti P'b 11 pectori] peccatori 8 pacatori G 12 ore (h er.) M pareret-andacissimo (in marg. m. rec.) C 17 uitabatur] utebatur b S 18 uero LC aasertio S 19 manicheorum LC 22 ad aliam (ad ł. I.) M numquam LlCSMG 24 obedierat C 26 ordinem I* tunc om. C 27 eam] quam C' )

643
testamenti non tacuit dicens: similiter et uir non habet potestatem sui corporis, sed mulier. ideo iam cum sorore pacta erat, cui facta debitrix eam tralegaret ad debitorem suum. nam hoc nomine id appellat apostolus: uxori, inquit. uir debitum reddat. cui ergo uir debitor erat, iam acceperat a sorore, quod elegerat uoluntate, ut ei daret, quod habebat in potestate.

Hic uero ille, quem Faustus tamquam inpudicum clausis uel potius extinctis oculis criminatur, si concupiscentiae, non iustitiae seruus esset, nonne per totum diem in uoluptatem illius noctis aestuaret, qua erat cum pulchriore cubiturus? quam certe amplius diligebat et pro qua bis septenarium annorum laborem gratuitum penderat. cum ergo iam die peracto in eius iret amplexus, quando inde auerteretur, si talis esset, qualem Manichaei nihil intellegentes opinantur? nonne placito contempto mulierum intraret potius ad speciosam suam, quae illi noctem ipsam non solum coniugis more, uerum etiam ordinis iure debebat? utereturque potius ipse potestate maritali, quia et uxor non habet potestatem corporis sui, sed uir, et pro eo tunc seruitutis illarum uicissitudo faciebat. coniugali ergo potestate multo uincibilius uteretur, si formae desiderio uinceretur. sed eo meliores feminae inuenirentur, si illae pro filiis concipiendis, ipse autem pro concubitus sui uoluptate certaret. itaque uir temperantissimus, ut plane uir, quia tam uiriliter feminis utebatur, ut delectationi [*]( 1 I Cor. 7, 3 sq. ) [*]( 1 non habet post corporis legitwr in C 2 iam] iam (8. exp. iam a m. 1 cQ) C 8 deuitrix M1 translegaret (ns s. l. a tlł. 2) M ita legaret b deuitorem Jlf1 6 elegerat (corr. ex elig.) 8 eligerat LG 8 uere C 9 ocvlis (v sup. o a m. 1) L 12 bis (corr. ex uis) IJlM uis (quauis) b septenorum CS 14 indie (exp. m. 1) C 15 manichei LC 16 spetiosam C 17 more (tn. eras.) L 18 iurae S debebatur C uteretur LMb potestate (m. er.) L 20 sa ilf1 illarum (ru m. 2 superscr.) L 22 femine LS 28 ille LCP concupiscendis SG concubitu suo LSGb concabitu suo (sup. suo add. m. 2 sui) M 24 sui om. C 25 delectationi (i fin. corr. ex e) SM ) [*]( 41* )

644
carnali non subiceretur, sed dominaretur, magis quid deberet quam quid ei deberetur, adtendit; nec ad propriam uoluptatem sua potestate abuti uoluit, sed illius debiti redditor quam exactor esse maluit. unde consequens erat, ut ei redderet. quam pro se id accipere illa cui debebatur elegit: quo earum placito pactoque conperto cum repente atque inopinate a pulcherrima coniuge reuocaretur et ad minus decoram uocaretur. non ira excanduit, non tristitia nubilatus est, non eneruiter blandus, ut sibi potius Rachel noctem redderet, inter ambas sategit; sed maritus iustus et prouidus pater, cum illas prolis curam gerere uideret, et ipse nihil aliud de concubitu quaereret, earum uoluntati obtemperandum iudicauit, quae sibi singillatim filios optabant, suae nihil minui, cui ambae pariebant. tamquam diceret: uobis inter uos, ut uultis, cedite atque concedite, quaenam uestrum fiat mater; ego quid contendam. quando siue inde siue inde nascenti non erit alius pater? hanc profecto modestiam, hanc concupiscentiae cohercitionem et in conmixtione corporum coniugalium solum adpetitum posteritatis humanae, ut erat acutus Faustus, in illis litteris et intellegeret et laudaret, nisi eius ingenium detestabili secta deprauatum et quid reprehenderet quaereret et unam nuptialis conuentionis honestatem, qua mares et feminae liberorum procreandorum causa copulantur. hoc crimen maximum deputaret.

Nunc iam defensis patriarchae moribus refutatoque [*]( 2 deberetur (re 8. l.) 82 debetur LCGM attendit L 5 illa (a in ras.) C 7 reuocaretur (ca 8. l. a m. 1) L 8 ira* (s er.) M canduit (s er.) L canduit Mb nubilatus (b ex u corr. frl. 2) M ineruiter L enerbiter GM1 9 rachel] rata b 12 uoluntati (i corr. ex e) 8 optemperandum C que C 13 obtabant L suae] sibi b cui] cum b ambe C 15 fiat magis mater b ergo C om. b quid om. b contendat b 16 pr. siue inde] siue hinc (a M- 2) C om. Pb 17 coercitionem CS'1 cohercitationem (ta s. l.) M coertionem b 18 commirtionem C commixtione (m. er.) L 21 rephenderet C reprsehenderet L & quaereret L quereret G2 et] ut L PM 01 b aut S 22 honestate L qua] ut LCb maris L masculus C mas'// (corr. ex mares) M femina LCM 23 copulentur C )

645
crimine. quod nefarius error obiecit, de libero, ut possumus, mysteriorum secreta rimemur pulsemusque fidei pietate, ut nobis aperiatur a domino, quid rerum figurauerint quattuor istae uxores Iacob, quarum duae liberae, duae ancillae fuerunt. uidemus enim apostolum in libera et ancilla, quas habuit Abraham, duo testamenta intellegere. sed ibi in una et una facilius adparet, quod dicitur; hic autem duae sunt et duae. deinde ibi ancillae filius exheredatur, hic uero ancillarum filii simul cum filiis liberarum terram promissionis accipiunt: unde hic procul dubio aliquid aliud significatur.