Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Ad haec et prophetas ac patriarchas uestros cur nos blasphemare existimetis, ego non uideo. nam si a nobis scripta haec dictataue fuissent, quae idem commisisse leguntur, esset uestra haec in nos non inrationabilis accusatio; ubi uero aut ab ipsis eadem scripta sunt contra honestatis morem de uitiis captantibus gloriam aut ab eorum sociis ac paribus, nostra quae istic culpa est? damnamus enim detestati actus iniquos, quos ultro de se nec interrogati confessi sunt rei; aut si haec per inuidiam scriptorum aduersus eos malignitas finxit, puniantur scriptores, damnentur eorum libri, purgetur propheticum nomen indigna fama, grauitati atque censurae suae patriarcharum reddatur auctoritas.

Et sane fieri potuit, ut quemadmodum de deo inpudenter idem tanta finxerunt, nunc eum in tenebris ex aeterno uersatum dicentes et postea miratum cum uidisset lucem. nunc ignarum futuri, ut praeceptum illud, quod non esset seruaturus Adam. ei mandaret, nunc et inprouidum, ut eum latentem in angulo paradisi post nuditatem cognitam uidere non posset, nunc et inuidum ac timentem, ne, si gustaret homo suus de ligno uitae, in aeternum uiueret, nunc alias et adpetentem sanguinis atque adipis ex omni genere sacrificiorum zelantemque, si et aliis eadem offerrentur ut sibi, et nunc irascentem [*](1 dignitate (~ add. m. 2) L 2 israheliticas (h 8. l.) SG 4 iudais.mi S iudaissimi G 5 iurae SG iurae LM abscribi L a/sscribi (d er.) 31 adscribi C nostfis SG 7 existimłais SG existimaais M 8 è& Cl 10 ///morem C 11 sociis (c in ras.) C 12 quae est culpa est SG iniquos (ini in ras.) C 14 aduersos 81 15 flamnaentur 8 prophetiarum b 16 nomen om. b patriarhcharum (alt. h s. I.) C 18 quemammodum 86 19 postea uersatum dicentes miratum sqq. b '21 ignarum /// (ras. un. uoc.) L illud s. 1. C 25 alia C adpetentem C1 27 offerentur LSGPlb ) [*]( XXV. Aug. sect. 6. ) [*]( 88 )

594
in alienos, nunc et in suos, nunc perimentem milia hominum ob leuia quidem aut nulla commissa, nunc etiam comminantem uenturum se fore cum gladio et parciturum nemini, non iusto, non peccatori: fieri, inquam, potuit, ut et de dei hominibus mentirentur, qui de deo ipso tanta proteruitate mentiti sunt. sed uos consentite nobiscum, ut portent scriptores crimen. si uultis eodem liberari prophetas.

Alioquin neque illa nos de Abraham scripsimus. quod habendae prolis insana flagrans cupidine et deo, qui id iam sibi de Sara coniuge promiserat, minime credens cum pelice uolutatus sit sub conscientia — quo sit inhonestius — uxoris: nec quod matrimonii sui infamissimus nundinator idem auaritiae ac uentris causa duobus regibus, Abimelech et Pharaoni, diuersis temporibus memoratam Saram coniugem suam sororem mentitus, quia erat pulcherrima, in concubitum uenditauit; nec quod Loth ipsius frater de Sodoma liberatus cum duabus filiabus suis in monte concubuit — qui honestius arsisset in Sodoma ictu fulminis quam in monte flagrauit inconcessae libidinis flamma — sed nec quod Isaac eadem patri suo gessit ac paria erga Rebeccam coniugem suam fingens et ipse eam sororem, quo per ipsam uiueret turpiter; nec quod Iacob filius eius inter Rachel et Liam duas germanas sorores earumque singulas famulas quattuor uxorum maritus tamquam hircus errauerit, ut esset cotidie inter quattuor scorta certamen. quaenam eum uenientem de agro prior ad concubitum raperet. [*]( 11 cf. Gen. 16, 2 sqq. 14 cf. Gen. 20, 2; 12, 13 17 cf. Gen. 19, 33 et 35 20 cf. Gen. 26, 7 ) [*]( 1 in suos] suos L perhimentem (h 8. l. m. 1 add.) C 2 cominitantem C 3 se] si b forte LSGb for*e (t er.) M 9 fragans Mf I i quid M q*id (u er.) C 10 sarra LG sarra CS uxore b 11 conscientia (e corr. ex ae) 8 quo ed. Maurina: quod lib. b 12 infamosissimus b 13 abimaelech C 14 sarram L 15 concubitu Lb uendicauit b 17 arsisset] misisset LP mansisset b 18 sodoma et P ictu om. GSb et fulminibus b flagrauit Pl inconcesse L 19 isaac (i paene euan.) L 20 pa ria S 23 quatuor G quaituor (r er.) C hyrcus LS 24 cottidie LS )

595
interdumque etiam mercedibus in noctem ab inuicem conducerent eum; item quod ludas filius eius cum Thamar nuru sua dormierit post unius et alterius nuptias filii deceptus. ut aiunt, prostitutionis habitu, in quem se transformauerat eadem, quae socerum suum bene nosset cum hoc genere feminarum semper habuisse commercium; nec quod Dauid post tot numero uxores mulierculam quoque Uriae militis sui moechatus sit ipsumque perdiderit in bello; nec quod Salomon filius eius trecentas uxores et septingentas concubinas habuerit et regum filias sine numero; nec quod Osee prophetarum primus de fornicaria muliere filios fecerit — cui turpitudini, quo sit deterius, ascribitur et consilium dei — sed nec illud, quod Moyses homicidium fecerit, quod spoliauerit Aegyptum, quod bella gesserit, quod crudelia multa et mandarit et fecerit, quod ne ipse quidem uno contentus matrimonio fuerit: haec, inquam, et horum similia, quae in diuersis eorum habentur libris, nihil a nobis scriptum, nihil dictatum est; sed aut scriptorum uestrorum ista commenta sunt falsa aut patrum crimina uera. uos utrum uultis eligite; nam nos aut hos aut illos pariter detestari necesse est, quia tam malos et turpes odimus quam mendaces.