Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

LIBER ALTER ET UICESIMUS.

FAUSTUS dixit: Cur legem blasphematis et prophetas ? minime quidem nos hostes sumus aut inimici legis ac pro. phetarum, sed nec ullius omnino, adeo ut. si modo. per ipsos nos liceat, simus parati fateri falsa illa omnia esse, quae de eis scripta sunt et quorum causa uidentur nobis exosi. sed enim uos repugnatis et scriptoribus adsentiendo uestris in crimen forsitan prophetas innocentes adducitis, infamatis patriarchas, dedecoratis et legem atque, quod sit stultius, uultis et scriptores uestros non esse mendaces et eos tamen religiosos ac sanctos, quorum hi flagitia et turpes conscripserint uitas. quod quia utrumque pariter constare non potest, oportet enim aut hos fuisse malos, aut illos mendaces et falsos.

Age, si libet, adsensu communi scriptoribus damnatis defensionem suscipiamus legis et prophetarum. legem autem nunc dico ego non circumcisionem nec sabbata et sacrificia ceteraque huiusmodi Iudaeorum, sed eam, quae uere sit lex, id est: non occides, non moechaberis, non peiurabis et cetera. cui quia olim diffamatae in gentibus, id est ex quo mundi huius creatura consistit, Hebraeorum scriptores inruentes [*](18 Ex. 15, 13 sqq. ) [*]( 2 AVRELI AVGVSTINI ADVERSVS | FAVSTVM MANICHEVM VOLVMEN PRIMVM i explicit INCPT ADVERSVS EVM VEL AD- VERSVS EIVS (om. JoY) HERESEM DE VITA PATRIARCHAR II VO- LVMEN SECVNDVM FELICITERIIDO GRATIAS AMEN fol. 96 b L p. 94 b M AVRELI (aurelii C) AVGVSTINI (V pr add. m. ant.) ADVERSVS FAVSTVM MANICHEVM VOLVMEN PRIMVM EXPLICT INCIPIT ADVERSVS EVM (eundem S) VFL ADVERSVS EIVS HERE- SEM (heresim S heresen C) DE VITA PATRIARCHARVM UOLVMEN SECVNDV (feliciter P) DO GRATIAS AMEN fol. 122 a (litt. rubric) P fol. 88 b C p 170 G p. 246 S cap. XLIII LPSMG 4 ut (8. l. 1n. 1) C 5 ..Iiceat (li er.) C simus (i in ras. corr. ex u) C 7 adsentiendo Cl script. uestris C 10 mandaces S 11 eta L 14 libetas sensu P comuni C 16 sacriffitia C 17 iudeorum C 18 moechaueris Ml mechaberis CP peierabis M periurabis SGP ..20 creatura (m er.) L )

592
tamquam lepram ac scabiem abominanda haec-sua et turpissima praecepta commiscuerunt, quae ad peritomen spectant et sacrificia, age, si es certo et tu amicus legis, damna eos mecum, qui hanc uiolare ausi sunt hac commixtione inconuenientium eidem praeceptorum: quae praecepta nisi et uos legem non esse sciretis, nec legis partem utique aut eadem seruare niteremini professi iustitiam, aut uos coram fateremini esse non iustos. nunc uero et de illis, quae scelera prohibent mandatis, sollicita uobis est cura recte uolentibus uiuere, et de his, quae pertinent ad Iudaeos, nulla fit mentio: quod quatenus excusatum uobis erit, nisi eadem legem non esse constiterit? denique si, sicut incenderis intolerabile conuicium iudicans, si quis te neglegentem praecepti huius appellet, quo dictum est: non occides uel non moechaberis. ita etiam exardesceres, si quis te et incircumcisum uocaret et neglegentem sabbati. erat intellegi procul dubio, quod esset utrumque lex et dei mandatum; nunc uero et de illis superioribus laudem quaeris et gloriam, si ea conserues, et de his nullam eiusdem boni iacturam metuis, quia contemnis. quare constat haec, ut dixi, non esse legem, sed legis potius maculas et scabiem: quae si damnantur a nobis, damnantur uti falsa, non ut legitima. nec tangit conuicium hoc legem nec legis auctorem deum, sed eos, qui hunc et illam nefariis suis religionibus inscripserunt. ut autem interdum legis nos reuerendum nomen, cum Iudaica praecepta persequimur, lacessamus, uestro fit uitio, qui inter Hebraicas institutiones et legem nullum [*](2 praec.] facta C 3 pro certo SG* 4 hac om. LMb ac SG commixtione (m er.) SLMG commixtione b 5 praeceptorom Gt praeceptortl (m er.) L 8 iniustos b 10 iudeos C 12 si sicut scripsi: sicut GLSPMb siux C intollerabile C conuitium C 13 (et 16) negligentem (s. exp. e a m. 2 i) C huus C 16 intelligi C* quod sabbati erat: intellige b 18 eam b 19 contempnas P, (p s. l. -G vi. 1) C condemnas (d corr. ex t) M 21 dampnantur (bis) C a nobis damnantur om. SG uti (xi in ras.) C ut b 23 et hunc C 24 inscribserunt L ■ 25 lacessimus M' 26 hebraeicas L haebraicas 80 )
593
uultis esse discrimen; alioquin reddite legi propriam dignitatem. Israheliticas ab eadem turpitudines tamquam uerrucas incidite, deformationis eius crimen scriptoribus inputate, et statim uidebitis nos Iudaismi inimicos fuisse, non legis. nomen est, quod uos decipit, quia cui iure debeat adscribi, non nostis.

Ad haec et prophetas ac patriarchas uestros cur nos blasphemare existimetis, ego non uideo. nam si a nobis scripta haec dictataue fuissent, quae idem commisisse leguntur, esset uestra haec in nos non inrationabilis accusatio; ubi uero aut ab ipsis eadem scripta sunt contra honestatis morem de uitiis captantibus gloriam aut ab eorum sociis ac paribus, nostra quae istic culpa est? damnamus enim detestati actus iniquos, quos ultro de se nec interrogati confessi sunt rei; aut si haec per inuidiam scriptorum aduersus eos malignitas finxit, puniantur scriptores, damnentur eorum libri, purgetur propheticum nomen indigna fama, grauitati atque censurae suae patriarcharum reddatur auctoritas.

Et sane fieri potuit, ut quemadmodum de deo inpudenter idem tanta finxerunt, nunc eum in tenebris ex aeterno uersatum dicentes et postea miratum cum uidisset lucem. nunc ignarum futuri, ut praeceptum illud, quod non esset seruaturus Adam. ei mandaret, nunc et inprouidum, ut eum latentem in angulo paradisi post nuditatem cognitam uidere non posset, nunc et inuidum ac timentem, ne, si gustaret homo suus de ligno uitae, in aeternum uiueret, nunc alias et adpetentem sanguinis atque adipis ex omni genere sacrificiorum zelantemque, si et aliis eadem offerrentur ut sibi, et nunc irascentem [*](1 dignitate (~ add. m. 2) L 2 israheliticas (h 8. l.) SG 4 iudais.mi S iudaissimi G 5 iurae SG iurae LM abscribi L a/sscribi (d er.) 31 adscribi C nostfis SG 7 existimłais SG existimaais M 8 è& Cl 10 ///morem C 11 sociis (c in ras.) C 12 quae est culpa est SG iniquos (ini in ras.) C 14 aduersos 81 15 flamnaentur 8 prophetiarum b 16 nomen om. b patriarhcharum (alt. h s. I.) C 18 quemammodum 86 19 postea uersatum dicentes miratum sqq. b '21 ignarum /// (ras. un. uoc.) L illud s. 1. C 25 alia C adpetentem C1 27 offerentur LSGPlb ) [*]( XXV. Aug. sect. 6. ) [*]( 88 )

594
in alienos, nunc et in suos, nunc perimentem milia hominum ob leuia quidem aut nulla commissa, nunc etiam comminantem uenturum se fore cum gladio et parciturum nemini, non iusto, non peccatori: fieri, inquam, potuit, ut et de dei hominibus mentirentur, qui de deo ipso tanta proteruitate mentiti sunt. sed uos consentite nobiscum, ut portent scriptores crimen. si uultis eodem liberari prophetas.

Alioquin neque illa nos de Abraham scripsimus. quod habendae prolis insana flagrans cupidine et deo, qui id iam sibi de Sara coniuge promiserat, minime credens cum pelice uolutatus sit sub conscientia — quo sit inhonestius — uxoris: nec quod matrimonii sui infamissimus nundinator idem auaritiae ac uentris causa duobus regibus, Abimelech et Pharaoni, diuersis temporibus memoratam Saram coniugem suam sororem mentitus, quia erat pulcherrima, in concubitum uenditauit; nec quod Loth ipsius frater de Sodoma liberatus cum duabus filiabus suis in monte concubuit — qui honestius arsisset in Sodoma ictu fulminis quam in monte flagrauit inconcessae libidinis flamma — sed nec quod Isaac eadem patri suo gessit ac paria erga Rebeccam coniugem suam fingens et ipse eam sororem, quo per ipsam uiueret turpiter; nec quod Iacob filius eius inter Rachel et Liam duas germanas sorores earumque singulas famulas quattuor uxorum maritus tamquam hircus errauerit, ut esset cotidie inter quattuor scorta certamen. quaenam eum uenientem de agro prior ad concubitum raperet. [*]( 11 cf. Gen. 16, 2 sqq. 14 cf. Gen. 20, 2; 12, 13 17 cf. Gen. 19, 33 et 35 20 cf. Gen. 26, 7 ) [*]( 1 in suos] suos L perhimentem (h 8. l. m. 1 add.) C 2 cominitantem C 3 se] si b forte LSGb for*e (t er.) M 9 fragans Mf I i quid M q*id (u er.) C 10 sarra LG sarra CS uxore b 11 conscientia (e corr. ex ae) 8 quo ed. Maurina: quod lib. b 12 infamosissimus b 13 abimaelech C 14 sarram L 15 concubitu Lb uendicauit b 17 arsisset] misisset LP mansisset b 18 sodoma et P ictu om. GSb et fulminibus b flagrauit Pl inconcesse L 19 isaac (i paene euan.) L 20 pa ria S 23 quatuor G quaituor (r er.) C hyrcus LS 24 cottidie LS )

595
interdumque etiam mercedibus in noctem ab inuicem conducerent eum; item quod ludas filius eius cum Thamar nuru sua dormierit post unius et alterius nuptias filii deceptus. ut aiunt, prostitutionis habitu, in quem se transformauerat eadem, quae socerum suum bene nosset cum hoc genere feminarum semper habuisse commercium; nec quod Dauid post tot numero uxores mulierculam quoque Uriae militis sui moechatus sit ipsumque perdiderit in bello; nec quod Salomon filius eius trecentas uxores et septingentas concubinas habuerit et regum filias sine numero; nec quod Osee prophetarum primus de fornicaria muliere filios fecerit — cui turpitudini, quo sit deterius, ascribitur et consilium dei — sed nec illud, quod Moyses homicidium fecerit, quod spoliauerit Aegyptum, quod bella gesserit, quod crudelia multa et mandarit et fecerit, quod ne ipse quidem uno contentus matrimonio fuerit: haec, inquam, et horum similia, quae in diuersis eorum habentur libris, nihil a nobis scriptum, nihil dictatum est; sed aut scriptorum uestrorum ista commenta sunt falsa aut patrum crimina uera. uos utrum uultis eligite; nam nos aut hos aut illos pariter detestari necesse est, quia tam malos et turpes odimus quam mendaces.

AUGUSTINUS respondit: Nec sacramenta legis intellegitis nec facta prophetarum, quia neque sanctitatem neque [*](1 cf. Gen. 24 et 30 4 cf. Gen. 38 8 cf. II Reg. 11, 1 sqq. 10 cf. III Eeg. 11, 1 sqq. 12 cf. Osee 1, 2 sq. 18 cf. Ex. 2, 12 cf. Ex. 12, 35 sq. 14 cf. Ex. 17, 9 sqq. ) [*]( 1 in noctem] innocetem b 2 cQ// (m er.) C nura SlG 3 dormiret b nubtias LM filiis Sb ut (spat. 12 lttt. uac. rel.) i pstitutionis (in mg. signo r adp.) SG 4 prostitutiones habitu P eademq' LSGCPb eademq/// (uae er.) M 5 nosse SG hocJ omni b hoc (spat. circa 8 litt uac. rel.) feminarum (signa r in marg. adp.) tSG 6 commertium C q.11 ( u er.) C nurrierft b 7 uri L unius b moechatus (o add. m. 2) C 9 et om. Pb et septingentas om. SG 10 oseae L 11 quo] quod LCPSGMb 12 asscribitur SG 18 mo*ses (y er.) S alt. quod C1 14 mandara S G M L b 17 et nihil dictatum (ta s. I.) C 20 detestari (i Slip. e a m. 1) (' 22 cap. XLIin LPSGM Agustinus L intellegitis ('I ) [*]( 38* )

596
iustitiam cogitare nostis. sed de praeceptis et sacramentis ueteris testamenti saepe ac multa iam diximus, ut intellegeretur aliud ibi fuisse, quod per gratiam noui testamenti faciendo donaretur inplendum, aliud, quod per ueritatem patefactam remouendo demonstraretur inpletum: cum dei et proximi dilectione susciperetur legis perficienda praeceptio, circumcisionis autem atque aliorum illius temporis sacramentorum cessatione ostenderetur legis persoluta promissio. praeceptum quippe reos faciebat ad desiderandam salutem, promissum autem figuras celebrabat ad expectandum saluatorem, ut per aduentum noui testamenti illos liberaret gratia donata, illas auferret ueritas reddita. ipsa enim lex, quae per Moysen data est, gratia et ueritas per Iesum Christum facta est: gratia scilicet, ut data indulgentia peccatorum, quod praeceptum erat, ex dei dono custodiretur, ueritas autem, ut ablata obseruatione umbrarum, quod promissum erat, ex dei fide praesentaretur.

Proinde isti, qui ea, quae non intellegunt, reprehendentes lepram uel scabiem seu uerrucas legis esse dicunt promissiuas figuras sacramentorum, similes sunt hominibus, quibus displicent ea, quorum non capiunt utilitatem; uelut si surdus uidens moueri labia loquentium, tamquam superfluos oris motus deformesque reprehenderet; uel si quisquam caecus laudata sibi aliqua domo uellet palpando probare, quod dicitur, et parietum leuitatem manu pertractans in fenestras inrueret easque uelut inconuenientes illi aequalitati redargueret cauernasque ruinosas putaret.

Iam uero facta prophetarum etiam ipsa prophetica et mystica fuisse, quid agam, ut intellegant, quorum mentes [*](13 cf. Ioh. 1, 17 ) [*](1 preceptis LCS 2 intellegeretur C1 5 et (in ras.) C 7 cessati- P onem LS cessationem G M 8 reos (r s. l. add. m. 2) L 9 saltem C 12 lex 8. I. C gra et (et in ras.) C 16 praesenTtaretur (i er.) M 17 proinde (in in ras.) L qui ea] quia L intellegunt at re-praehendentes L rephendentes C 20 ueluti SMG 21 superfluo GSb snperfiuos (s fin. s. I. add. m. 2) L 22 rephenderet LC 24 lenitatem lib. b: leuitatem ed. Maurma 28 mistica L intellegant 01 )

597
uanitas occupauit, ita ut putent credi a nobis etiam ipsum deum aliquando in tenebris esse uersatum, quia scriptum est: tenebrae erant super abyssum, tamquam nos abyssum dicamus deum, ubi tenebrae erant, quia lux ibi non erat, antequam deus uerbo faceret lucem ? sed quia non distingunt inter lucem, quod est ipse deus, et lucem, quam fecit deus, ideo putant esse consequens, ut in tenebris ipse fuerit. antequam faceret lucem, cum tenebrae essent super abyssum, antequam diceret: fiat lux, et facta est lux. sicut enim in nouo testamento utrumque de illo dicitur - nam et: deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae ibi legimus et: deus, qui dixit de tenebris lumen clarescere, claruit in cordibus nostris itidem ibi legimus — sic et in illis ueteribus libris et: candor est lucis aeternae dictum est de sapientia dei, quae utique facta non est, quia per illam facta sunt omnia, et de luce quadam, quae non nisi per illam fieri potest, hoc modo ibi dicitur: tu inluminabis lucernam meam, domine; deus meus inluminabis tenebras meas. sicut et ab initio, cum tenebrae essent super abyssum, dixit deus: fiat lux, et facta est lux; quam non fecisset nisi lucifica lux, quod est deus.

Sicut enim sibi sufficit ad aeternam beatitudinem et ex hac abundat ad faciendos beatos, ita sibi sufficit ad aeternam lucem et ex hac abundat ad faciendos inluminatos, nullius bonum cupiens, cum ipso fruatur omnis uoluntas bona, nullius malum timens, cum ipso deseratur omnis uoluntas mala, quia nec auget eum, qui eius dono beatus est, nec terret eum, qui eius iudicio miser est. talem deum, Manichaei, non [*]( 3 Gen. 1, 2 9 Gen. 1, 3 10 I Ioh. 1, 5 12 n Cor. 4. f) 14 Sap. 7, 26 16 Ioh. 1, 4 . 17 Ps. 17, 29 ) [*]( 5 distingvunt Ml 6 inter luce L 9 et facta est lgx (exp. m. f) C 11 non sunt in eo ullę b 12 de (8. l. m. 2) Y, om. L 13 itidem] et idem LPSGMlb et item (t s. exp. d a m. 2) M 15 sapientiaę 3 sapientia (e er.) GM que C 20 fiat (i in ras.) L 23 beatos-faciendos (in mg. m. 1 adscr.) C, om. b 24 habundat C 25 uolumtas C 28 manichei LC' )

598
colitis; longe ab illo facti estis, dum phantasmata uestra sectamini, quae cor uestrum uanum et uagum lucem istam caelestium corporum per carnis oculos hauriens uobis multiplici fictione dilatauit atque uariauit. lux ista, quamuis et ipsam deus 'fecerit, longe inconparabilis est etiam illi luci. quam fecit deus in mentibus piorum, quas a tenebris lucificat. sicut ab inpietate iustificat, quanto magis illi inaccessibili. quae ista omnia facit ! nec omnibus inaccessibilis est; beati enim mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt. deus autem lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae; inpii uero non uidebunt lumen, sicut dicit Esaias. talibus ergo est inaccessibilis illa lucifica lux, quae non solum illam spiritalem lucem in sanctorum mentibus, sed etiam istam corporalem fecit, non ad quam prohibeat accedere malos, sed quam facit oriri super bonos et malos.

Cum ergo essent tenebrae super abyssum, ille, qui erat lux, dixit: fiat lux. quae lux lucem fecerit, manifestum est: manifeste enim positum est: dixit deus. quam tamen lucem fecerit, non ita manifestum est: utrum illam, quae in mentibus angelorum est, id est ipsos tunc spiritus rationales deus fecerit, an corporalem quandam lucem. remotam etiam ipsam ab aspectibus nostris in sublimibus huius mundi locis, inter studiosos diuinarum scripturarum concorditer disputatur. quarto enim die fecit ista conspicua caeli luminaria. quae rursus utrum simul cum sua luce facta sint, an ex illa, quae iam facta erat, quodam modo accensa sit, similiter quaeritur. quaelibet sane lux facta sit, quando, cum essent tenebrae super abyssum, dixit deus: fiat lux, creatam tamen lucem [*](8 Matth. 5, 8 11 Es. 59, 9 sq. 15 cf. Matth. 5, 45 ) [*]( 3 auriens L 4 dilatabit LMl dilatauit (u corr. ex b m. 2) M 5 fecerat 81G 7 inaccensibilique C 8 in omnibus SG I inaccessibiles C 9 mundocordes C mundicordes SMG 11 esaÎas C1 14 prohibe/at S fecit SXCGM 17 que C 18 dixit autem SG 19 mentibus (e in i corr. m. 1) L 21 ipsam om. L 23 et inter iS (et s. 1.) G 24 luminaria celi b 25 que C 26 quod ammodo C )

599
a creatrice luce factam esse non dubitat, quisquis sanctas litteras pie legendo fit dignus, qui intellegat.

Nec ideo putandus est deus, antequam faceret lucem, in tenebris habitasse, quia spiritus dei superferebatur super aquas, cum praedictum fuisset: tenebrae erant super abyssum. abyssus namque est aquarum inaestimabilis profunditas. unde potest occurrere carnali prudentiae, uelut in his tenebris. quae erant super abyssum, habitauerit spiritus dei, de quo dictum est: ferebatur super aquas, non intellegenti, quemadmodum lux luceat in tenebris et tenebrae eam non conprehendant, nisi per dei uerbum fiat lux et dicatur eis: fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in domino. quodsi rationales mentes per uoluntatem inpiam tenebrosae lucem sapientiae dei nusquam absentem conprehendere non possunt, quod ab ea longe sint adfectu, non loco, quid mirum, si spiritus dei, qui superferebatur super aquas, superferebatur etiam super aquarum tenebras, inconparabili quidem longinquitate, sed substantiae, non locorum ?

Scio quidem istis quam surdis haec cantem; nec tamen despero, quod cantici mei ueritas inuentura sit aurem suam, quam dominus aperuerit, a quo sunt uera, quae dicimus. istos autem quales diuinarum scripturarum iudices patimur, quibus etiam displicet, quod deo placuerint opera sua, quem tamquam insolitam lucem miratum esse reprehendunt, quia scriptum est: et uidit deus lucem, quia bona est! adprobat enim opera sua, quia placent ei, quae fecit, et hoc est uidere, quia bona sunt. neque enim aliquid inuitus facere cogitur, ut quod ei non placet faciat, aut in aliquid faciendum inprudens labitur, ut factum esse displiceat. cur autem istis non displiceat, quod deus noster opus suum uidit, quia bonum [*](4 Gen. 1, 2 11 cf. Ioh. 1, 5 12 Ephes. o, 8 25 Gen. 1, 4 ) [*]( 4 superferffibatur C 6 inestima bilis C 11 prehendant M conphendant L fiant (n 8. I.) S 12 enim om. Pb 14 conphendere L 15 sint (n m. 1 superser.) C 18 longinquitate (m er.) L 21 aperuerit (e ante rit in ras.) C 29 quur LC )

600
est, quandoquidem deus eorum cum membra sua mersit in tenebras, uelum contra se posuit? non enim quod fecit, uidit, quia bonum est; sed noluit uidere, quia malum est.

Miratum sane Faustus deum nostrum dixit. quod scriptum non est nec omnino est consequens, ut cum aliquis uidit, quia bonum est, etiam miratus dicatur. multa enim bona uidentes non miramur, tamquam praeter opinionem ita sint, sed tantummodo adprobamus, quod ita esse debuerint. uerumtamen ostendimus eis non in uetere testamento, cui malitiose calumniantur, sed in nouo, quod ut inperitos fallant accipiunt. deum esse miratum. Christum enim fatentur deum et hanc in laqueo suo uelut escam dulcissimam ponunt. qua Christo deditos capiant. deus ergo miratus est, cum Christus miratus est; sic enim scriptum est in euangelio, quod audita fide cuiusdam centurionis miratus est et ait discipulis suis: amen dico uobis, non inueni tantam fidem in Israhel. ecce nos ut potuimus, exposuimus "uidit deus quia bonum est" et melius fortassis exponunt ista meliores: exponant et isti, quare sit miratus Iesus, quod antequam fieret, praesciebat, et antequam audiret, utique nouerat. quamquam enim plurimum intersit, utrum uideat aliquis, quia bonum est, an etiam miretur, in hoc tamen est nonnulla similitudo, quia etiam Iesus lucem fidei miratus est, quam in corde illius centurionis ipse fecerat, qui est lumen uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum.

Quem posset certe aliquis inpius paganus ita calumniari et reprehendere in euangelio, sicut deum Faustus in uetere [*](15 Matth. 8. 10 25 cf. Ioh. 1, 9 ) [*]( 3 sed-est s. l. m. rec. C 8 debuerat C debuerunt b 9 ueteri b o ut 10 malitiosae L qd Ilf (corr. m. 2) L ut om. PSGMb 11 deum om. b 12 ueluT// ęscam C . 14 euuangelio (u m. 2 superscr.) C audit aftde SG 18 ista (a corr. m. 1 ex 0) C 19 presciebat S 22 similitudo (li 8. l. a m. I) S 24 est uerum lumen SG uer. est lum. M 25 hunc (n 8. l.) C 27 et 8. I. m. 2 M repraehendere L ueteri CLb )

601
testamento. diceret enim et ille inprouidum Christum non solum ex hoc, quod miratus est centurionis fidem, uerum etiam quod ludam inter discipulos elegit, qui mandata eius non erat seruaturus, sicut reprehendit iste, cur praeceptum in paradiso datum fuerit homini non facturo. culparet etiam illud, quod scire non potuerit, quis eum tetigerit, quando tetigit fimbriam uestimenti eius, quae fluxum sanguinis patiebatur, sicut iste culpauit deum nescisse, ubi lateret Adam, credo quia dixerit: Adam, ubi es? sicut dixit Christus: quis me tetigit? diceret et inuidum ac timentem, ne, si intrarent quinque aliae uirgines in regnum eius, uiuerent in aeternum: contra quas ita clausit, ut nec miserabiliter pulsantibus aperiret. uelut obliuiscens, quod ipse promiserat dicens: pulsate et aperietur uobis, sicut iste inuidiae timorisque arguit deum, quod ad uitam aeternam non admiserit peccatorem. diceret et adpetentem non pecudum, sed hominum sanguinem, quia dixit: qui perdiderit animam suam propter me, in uitam aeternam inueniet eam, sicut iste de sacrificiis animalium, quibus figuris promittebatur sacrificium sanguinis, quo redempti sumus, uoluit calumniari. reprehenderet et zelantem, quia cum ementes et uendentes de templo flagellando eiecisset, commemorauit euangelista de illo esse scriptum: zelus domus tuae comedit me, sicut iste accusauit zelantem deum, quod aliis sacrificari uetuisset. diceret irascentem in suos et in alienos: in suos quidem, quia dixit: seruus, qui scit uoluntatem domini sui et facit digna plagis, uapulabit multa; in alienos autem, quia dixit: [*]( 4 cf. Ioh. 6, 71 5 cf. Gen. 2, 16 sq. ; 3, 6 9 Gen. 3, 9 Luc. 8, 44 sq. 12 cf. Matth. 25, 11 sq. 13 Matth. 7, 7 17 Matth. 10, 39 23 Ioh. 2. 15 sqq. 26 Luc. 12, 47. ) [*]( 3 eligit ZM1 qui] quia SG 4 repraehendit L quur C 5 paradyso C 8 nesciasa (sup. & a m. 1 e) C 9 dixerat CGSMb 11 alienae L 16 pecodum P 18 uita aeterna C 21 flagelando CS 26 seruus—autem (in ras.) C non facit Cb, (non add. m. 1) P 27 uapulauit PSG multis b quia—uestris (in mg. a m. 1) C )
602
si quis uos non receperit, excutite illis puluerem de calciamentis uestris; amen dico uobis, quia tolerabilius erit Sodomae in die iudicii quam illi ciuitati. sicut iste criminatur irascentem deum, nunc in alienos, nunc in suos, quos utrosque apostolus commemorat dicens: quicumque enim sine lege peccauerunt, sine lege peribunt; et quicumque in lege peccauerunt, per legem iudicabuntur. diceret et trucidantem et effundentem multorum sanguinem ob leuia quidem uel nulla commissa. leue quippe aut nullum commissum pagano uideretur uel non habere in conuiuio nuptiarum uestem nuptialem, propter quod rex noster in euangelio iussit hominem ligatis manibus et pedibus proici in tenebras exteriores; uel nolle super se Christum regnare. propter quod peccatum ait: illos autem, qui noluerunt me regnare sibi, adducite et interficite coram me, sicut iste accusauit deum in uetere testamento, qui ei uisus est propter leuia uel nulla commissa hominum milia trucidare. iam uero illud, quod reprehendit Faustus minantem deum uenturum se esse cum gladio, quo non parceret nec iusto nec peccatori, quomodo paganus ille reprehenderet audiens apostolum Paulum dicere de deo nostro: quia filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, audiens et Petrum, cum de magnis tribulationibus sanctorum et interfectionibus loqueretur, ad tolerandum exhortantem et dicentem: tempus est, ut iudicium incipiat a domo domini; et si initium a nobis, qualis finis erit eis, qui non credunt domini euangelio? et si iustus quidem uix saluus erit, peccator et inpius ubi parebunt? quid enim iustius uno, cui tamen pater non pepercit? et quid euidentius, quod [*]( 1 Matth. 10, 14 sq. 5 Rom. 2, 12 18 cf. Matth. 22, 11 sqq. 14 Luc. 19, 27 21 Rom. 8, 82 25 I Petro 4, 17 sq. ) [*]( 1 reciperit SGM 2 tollerabilius C 3 iuditii C ciuitate (sup. e a m. 1 i) C 7 legem] lege L 16 ueteri LCb 17 ante uel nulla eadem uocab. paene er.) C 18 repraehendit L 25 iuditium C 26 inicium C 29 //unico C )
603
nec iustis parcat emendans eos uarietate tribulationum, cum de hac aperte sit dictum: et si iustus uix saluus erit? non solum enim in uetere testamento scriptum est: quem enim diligit deus, corripit; flagellat autem omnem filium, quem recipit et: si bona percepimus de manu domini, mala quare non sustinemus? sed etiam in nouo: ego quem amo, arguo et castigo et illud: si enim nos ipsos diiudicaremus, a domino non iudicaremur; cum iudicamur autem, a domino corripimur, ne cum mundo damnemur. sed tamen si paganus in nouo testamento talia reprehenderet, qualia isti reprehendunt in uetere, nonne et ipsi ea defendenda susciperent? quod si facere possent, qua tandem uecordia hic talia reprehendunt, qualia ibi defendunt? si autem non possent, cur in uno tantum ac non potius in utroque testamento, quod non intellegentibus inpiis prauum uideretur, idem non intellegentibus piis rectum, sed tectum credi oportere concedunt?

An forte, quae de nouo testamento similia protulimus, ipsa quoque audent dicere falsa esse atque peruersa priuilegio illo suo diabolico, ut quicquid est in euangelio uel epistulis canonicis, quo adiuuari haeresim suam putent, id esse a Christo et apostolis dictum teneant atque suadeant, quicquid autem ex eisdem codicibus aduersus eos sonuerit, inmissum ab infalsatoribus ore inpudenti ac sacrilego non dubitent dicere? cui furori eorum auctoritatem omnium librorum extinguere atque abolere conanti iam supra, quantum suscepti operis ratio sinere uidebatur, non pauca respondi.

Nunc illud admoneo, ut cum insanas et sacrilegas [*](3 Prou. 3, 12 5 Ioh. 2, 10 7 Apoc. 3, 19 I Cor. 11, 31 sq. ) [*]( 1 iustis (i 8. u a m. 1) C 3 ueteri Lb 4 omnS (e corr. ex is w. 1) L 5 percipimus L 11 repraehenderet et repraeh. L ueteri LCb 13 rephendunt L 14 qUOT L 16 idgst (exp. m. 1) C 19 audent (t 8. l. et in mg. adscr. ueritatem codicum) M 21 heresem LCSG putant SG 22 teneat L 23 iisdem M infalsitoribus SG 24 inprudenti SG 26 susceptio p ins (i ras.) L )

604
fabulas suas christiani nominis pallio uelare contendant, uideant tamen, quando ista contra scripturas Christianas disputant, non a nobis contra paganos tantum, sed etiam contra Manichaeos ueritatem codicum diuinorum testamenti utriusque defendi. et ista quidem, quae modo Faustus uelut indigna deo de nostris ueteribus litteris in sermone suo posuit, contra paganum et in euangelico uel apostolico sermone talia reprehendentem ita fortasse defenderem, ut paria de auctoribus eorum, sicut Paulus noster apud Athenienses fecit, commemorarem. inuenirem enim fortasse et in litteris eorum deum mundi creatorem ac fabricatorem et lucis huius institutorem. qui tamen antequam eam conderet, non iacebat in tenebris, et ex opere suo perfecto elatum esse gaudio - quod certe amplius est quam: uidit quia bonum est - et legis latorem. quam si homo sequeretur, suo bono faceret, si autem sperneret, suo malo: quem non ideo dicerent ignarum futuri, quia et futuris contemptoribus legem dedit. iam uero ideo inprouidum, quod aliquid interroget, nec hominem dicerent, in quorum libris multa non ob aliud interrogantur, nisi ut suis quisque responsionibus conuincatur, cum ille, qui interrogat. non solum sciat, quod sibi uult ab altero responderi, sed etiam illum hoc responsurum. inuidentem autem cuiquam deum, quod malos beatos fieri non sineret, si uellet dicere, plenos inueniret suorum libros de hac re ad diuinam prouidentiam pertinentes.

De sacrificiis uero nihil aliud mihi paganus obiceret., nisi cur apud eos illa reprehendamus, cum in nostris ueteribus libris talia sibi deus noster iussisse legeretur offerri. hic ego [*]( 9 cf. Act. 17, 28 ) [*]( 1 uelare (a in ras.) C contendunt C 4 manicheos LC 6 nostri// L sermone (ne m. 1 superscr.) C 7 repraehendentem L 8 ista (exp. m. t) C 9 commemorarem (me m. 1 s. 1. add.) C 10 inueniremus SMGb 13 elatum (e corT. ex &) L 15 quem (in mg. al. quam) b 17 inprouidendum GSt 18 docerent b 21 respondere L 27 quur L repraehendamus L 28 iussissa (& in ras.) L offerri (pr. f flI. 1 guperscr.) C )

605
de uero sacrificio latius fortasse disserens demonstrarem id non deberi nisi uni uero deo, quod ei unus uerus sacerdos obtulit, mediator dei et hominum: cuius sacrificii promissiuas figuras in uictimis animalium celebrari oportebat propter commendationem futurae carnis et sanguinis, per quam unam uictimam fieret remissio peccatorum de carne et sanguine contractorum, quae regnum dei non possidebunt, quia eadem substantia corporis in caelestem conmutabitur qualitatem: quod ignis in sacrificio significabat uelut absorbens mortem in uictoriam. in eo autem populo haec rite celebrata sunt, cuius et regnum et sacerdotium prophetia erat uenturi regis et sacerdotis ad regendos et consecrandos fideles in omnibus gentibus et introducendos in regnum caelorum et sacrarium angelorum ad uitam aeternam. huius itaque ueri sacrificii sicut religiosa praedicamenta Hebraei celebrauerunt, ita sacrilega imitamenta pagani, quoniam quae immolant gentes, ait apostolus, daemoniis immolant, et non deo. antiqua enim res est praenuntiatiua immolatio sanguinis futuram passionem mediatoris ab initio generis humani testificans; hanc enim primus Abel obtulisse in sacris litteris inuenitur. non igitur mirum est, si praeuaricatores angeli, quorum duo maxima uitia sunt superbia atque fallacia, per hunc aerem uolitantes, quod uni uero deo deberi nouerant, hoc sibi a suis cultoribus exegerunt, a quibus dii putari uoluerunt dante sibi locum uanitate cordis humani, maxime cum ex desiderio mortuorum constituerentur imagines, unde simulacrorum usus exortus est, et maiore adulatione diuini honores deferrentur tamquam in caelum receptis, pro quibus se in terris daemonia [*](3 I Tim. 2, 5 10 cf. I Cor. 15, 50 sqq. 16 I Cor. 10, 22 20 cf. Gen. 4, 4 26 cf. Sap. 14, 15 ) [*](1 uero-I uetere C 2 deberi (i s. e a m. 1) L 3 prommissibus 3/' 4 uictimis (is ex as) C 10 uictoria 8 uictoriam G2 caelebrata L 14 ueri C 15 predicamenta 8 caelebrauerunt L 18 est (in ras.) L prenunciatiua C 20 ////litteris (init. lin.) L 24 quibus (i s. I. a m. 1) L 27 diferrentur L )
606
colenda subponerent et sibi sacrificari a deceptis et perditis flagitarent. sacrificium ergo non solum cum iuste imperat uerus deus, sed etiam cum superbe exigit falsus deus, satis ostendit, cui debeatur. haec illi pagano, si esset difficilior ad credendum, etiam ipsa prophetia persuaderem, in qua tam longe ante conscripta sunt, quae nunc inpleta monstrarem. quodsi et hanc contemneret, hoc quoque agnoscerem potius quam mirarer, quandoquidem non omnes fuisse credituros in eiusdem prophetiae ueritate recolerem.

Si autem zelantem Christum uel deum ex utroque testamento mihi obiceret atque ipsum uerbum exagitaret, nihil aliud quam se omnium litterarum uel expertem uel neglegentem ostenderet. cum enim docti eorum discernant inter uoluntatem et cupiditatem, gaudium et laetitiam, cautionem et metum clementiam et misericordiam, prudentiam et astutiam, fiduciam et audaciam et multa in hunc modum, ita ut in his binis uerbis ea, quae priora posui, uirtutibus, quae autem posteriora, uitiis adponant: pleni sunt tamen libri eorum, cum abusione istorum nominum, quae proprie uitia significant, etiam uirtutes sic appellantur, cum uel cupiditas pro uoluntate uel laetitia pro gaudio uel metus pro cautione uel misericordia pro clementia uel astutia pro prudentia uel audacia pro fiducia ponitur. et quis omnia commemorare ualeat, quae ad similem licentiam mos locutionis usurpat? huc accedit etiam singularum quarumque linguarum sua quaedam proprietas. nam in ecclesiasticis litteris nusquam misericordiam in uituperatione [*]( 2 flagitarent] flagellarent C 3 superb«e (a er.) S snperbae G superbae LM 4 essent difficiliora M 6 conscripta] quam scripta C 7 Q;ld (uo er.) C potiusque LPGSM potiusqj'/ C 9 eius S ueritate (m er.) SG uentatem b 12 omnem L 14 laeticiam C 15 prudentiam (s. 1. s. erp. puritiam) G fidutiam L 16 uinis 31l diuinis b 17 priora (a ex e corr. m. 1) L 18 cum] om. CPSMG 19 propriae L uicia C 22 pro ante prud. in ras. add. 1n. 2 S prouidentia Gx 24 locutionis (lo corr. ex lu) S acce.dit S accendit G L singularem LPM singularumq: SG 25 quarunq: PM 26 uituperationg LCb )

607
positam recolo. cui rei sermonis etiam cotidiani consuetudo concordat. Graeci duas res uicinas quidem, sed tamen distinctas uno nomine appellant, laborem et dolorem, nos eas singulis nominibus enuntiamus: sicut a nobis uno nomine appellatur uita, siue secundum quam dicimus " uiuit," quod exanime non est, siue secundum quam dicimus "bonae uitae homo est;" Graeci autem ista duo duobus quoque uocabulis significant. unde fieri potest, ut excepta uerborum abusiene, quae in omnibus linguis late patet, aliqua etiam hebraeae linguae proprietate zelus in utroque ponatur, siue cum coniugis adulterio turbatus animus contabescit, quod in deum cadere non potest, siue cum seruandae pudicitiae coniugalis custodia diligens adhibetur, quod deum facere, cum plebem suam tamquam coniugem adloquitur, quam per multos falsos deos fornicari non uult. non solum sine dubitatione, uerum etiam cum gratiarum actione nobis utile est confiteri. hoc et de ira dei dixerim; neque enim perturbatur deus, cum infert iram, sed ira pro uindicta ponitur siue abusione siue aliqua praecedentis linguae proprietate.

De interfectis autem hominum milibus non miraretur, si dei iudicium non negaret: quod neque pagani negant, qui dei prouidentia istam uniuersitatem regi et administrari a summis usque ad ima concedunt. quodsi et hoc negaret, uel suorum auctoritate facilius uel aliquanto diutius certarum rationum disputatione conuinceretur, uel tamquam nimium durus et stolidus ipsi, quod esse non crederet, diuino iudicio relinqueretur. leuia porro uel nulla commissa, propter quae deus interfecerit homines, si expresse commemoraret, [*]( 1 cottidiani L 2 (et 7) greci LS 3 eam LPSGM 4 enunciamus CP1 nuntiamus LSGMb 6 exanimae L 8 signant C excepta (c in ras.) C 9 hebree C hebreae (e tiled s. l.) S 16 accione C 20 miraretur (re s. I. a m. 1) C 23 concidunt L negaret uel (ret uel in ras.) C 24 auctoritatem PSG auctoritate (m er.) M aliquando S'GI 25 disputationem GIS disputatione (m er.) M, (paeJ/e er.) L 26 iuditio C 27 uel] sine (in ras.) S si uel G 28 commemoraret (post. o in ras.) L )

608
ostenderemus nec nulla esse nec leuia. uelut quod exempli gratia posuimus de ueste nuptiali, demonstraremus, quantum esset nefas sacras nuptias adire quaerentem ibi gloriam non sponsi, sed suam, uel si quid forte aliud illa uestis meliore intellectu significare inueniretur; aut quod ante oculos regis interficiuntur, qui eum sibi regnare noluerunt, non in longo forte sermone nostro adpareret, non quemadmodum nulla culpa est hominis, si nollet sibi regnare quemquam hominem, ita nullam uel paruam esse culpam eum sibi nolle regnare, in cuius solius regno recte, beate semperque uiuitur.

Iam illud ultimum quod Faustus posuit insidians ueteribus libris tamquam uituperantibus deum, quod minetur gladium. quo nemini parcat, nec iusto nec peccatori, cum pagano exponeretur, quomodo accipiendum sit, fortassis nec nouo nec ueteri testamento resisteret, eique placeret similitudo euangelica, quae istis, qui se christianos haberi uolunt, aut non adparet ut caecis aut displicet ut peruersis. summus quippe ille uitis agricola aliter parat falcem sarmentis fructuosis. aliter infructuosis, tamen non parcit nec probis nec reprobis, illis purgandis, illis amputandis. nullus enim hominum est tanta iustitia praeditus, cui non sit necessaria temptatio tribulationis uel ad perficiendam uel ad confirmandam uel ad probandam uirtutem, nisi forte nec Paulum isti apostolum inter iustos numerant. qui quamuis humiliter et ueraciter sua praeterita peccata fateatur, tamen se ex fide Iesu Christi iustificatum gratias agit. an uero illi parcebat ille, quem uani non intellegunt dicentem: non parcam, nec iusto nec peccatori? audiant ergo ipsum: et ne magnitudine, inquit, reuelationum [*]( 2 cf. Matth. 22, 11 sqq. 6 cf. Luc. 19, 27 18 cf. Ioh. 15, 1 25 cl. I Tim. 1, 13 28 II Cor. 12, 7 sqq. ) [*]( '2 nuptiale GlLSMl 5 inuenitur C aut quod] afq: G 6 noluerint Cl in om. C 7 quemammodum LS'G 9 paruuam S 10 rectij,c G rectae LM beatae M beataeq: (a txp. et q: superscr. m. 21 L sèper/lj {■— add. m. 2) L 12 inuituperantibus S ipuituperantibus G 13 nemini (i fin. a m. 1 8. e) L 15 eiqu e S eiquae G 16 haberi (i e.r è corr. m. 1) L )

609
extollar, datus est mihi stimulus carnis angelus satanae, qui me colaphizet: propter quod ter dominum rogaui, ut auferret eum a me, et dixit mihi: sufficit tibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate perficitur. ecce nec iusto parcebat, ut eius uirtutem in infirmitate perficeret, qui ei dederat colaphizantem angelum satanae, nisi dicitis, quod eum diabolus dederit. diabolus ergo agebat, ne magnitudine reuelationum Paulus extolleretur, et ut uirtus eius perficeretur. quis hoc dixerit? ab illo igitur traditus erat iustus colaphizandus angelo satanae, qui per eum tradebat et iniustos ipsi satanae; de quibus idem dicit: quos tradidi satanae, ut discant non blasphemare. iamne intellegitis, quomodo ille desuper non parcat nec iusto nec peccatori? an quia illic gladius nominatus est, amplius exhorrescitis ? aliud est enim colaphizari, aliud occidi. quasi uero non diuersis mortium generibus prostrata sint martyrum milia aut hoc reuera persecutores in potestate haberent, nisi eis desuper data esset ab illo, qui dixit: non parcam nec iusto nec peccatori, cum ipse dominus martyrum, quia filio proprio non pepercit, apertissime Pilato dicat: non haberes in me potestatem, nisi data tibi esset desuper. has pressuras persecutionesque iustorum dicit idem Paulus exemplum esse iusti iudicii dei. quae sententia latius ab apostolo Petro manifestatur, sicut supra commemoraui, ubi ait tempus esse, ut iudicium incipiat a domo domini. et si initium, inquit, a nobis, qualis finis erit eis, qui non credunt dei euangelio? et si iustus uix saluus erit, peccator et [*](11 I Tim. 1. 20 19 Rom. 8, 32 20 loh. 19, 11 23 cf. II Thess. 1, 5 24 I Petro 4, 17 sq. ) [*]( 2 colafizet LPCSQ 3 michi C 5 nec] nunc SG 6 colafizantem LCSG 9 perfice ranr S 10 colafizandus LCSG 13 nec post iusto om. SG 14 exhorrescitis (ex in ras.) C 15 colafizari LSGC colaphizare b quiasi C 16 sunt CMSlG 18 esseijt SG, (n er.) L essent M 21 praessuras L 25 inicium C inquit (s. exp. d tn. 1 t scr.) L 26 nobis C ) [*]( XXV Aug. sect. 6. ) [*]( 89 )
610
inpius ubi parebunt? hinc enim intellegitur, quomodo non parcatur inpiis tamquam sarmentis praecisis ad conbustionem, quando iustis non parcitur propter perficiendam purgationem. nam et ipse Petrus testatur haec illius uoluntate fieri, qui in libris ueteribus ait: non parcam nec iusto nec peccatori. dicit enim et ipse: melius est bene facientes, si uelit spiritus dei, pati quam male facientes. cum ergo ex uoluntate spiritus dei patiuntur bene facientes, non parcitur iustis, cum autem male facientes, non parcitur peccatoribus; secundum illius tamen uoluntatem fit utrumque, qui ait: non parcam nec iusto nec peccatori, illum flagellando ut filium, llum puniendo ut inpium.