Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Sed nunc ad illud. quia nos non sectam, sed schisma gentium nuncupasti. schisma, nisi fallor, est eadem opinantem atque eodem ritu colentem quo ceteri solo congregationis delectari discidio; secta uero est longe alia opinantem quam ceteri, alio etiam sibi ac longe dissimili ritu diuinitatis instituisse culturam. quae si ita sunt, mea interim et opinio et cultus longe alia sunt quam paganorum; de tuis postea uidebimus. pagani bona et mala, taetra et splendida. perpetua et caduca, mutabilia et certa, corporalia et diuina unum habere principium dogmatizant. his ego ualde contraria sentio, qui bonis omnibus principium fateor deum, contrariis uero hylen; sic enim mali principium ac naturam theologus noster appellat. item pagani aris, delubris, simulacris?, uictimis atque incenso -deum colendum putant. ego ab his in hoc quoque multum diuersus incedo, qui ipsum me, si modo sim dignus, rationabile dei templum puto, uiuum uiuae maiestatis simulacrum Christum filium eius accipio, aram mentem bonis artibus et disciplinis inbutam. honores quoque diuinos ac sacrificia in solis orationibus et ipsis puris ac simplicibus pono. quomodo ergo schisma sum paganorum?

Hactenus enim et Iudaeorum me poteras dicere schisma, quia et omnipotentem deum colam, quod sibi et Iudaeus omnis audaciter adsumit, cum non considerares rituum diuersitatem, qua a me coleretur omnipotens et a Iudaeis, si tamen omnipotentem Iudaei colunt. sed interim de opinione tractamus, quae sic et paganos de solis cultura fefellit ut de omnipotentis Iudaeos. sed nec uestrum quidem schisma si me dixeris, [*](1 dubitauit GSlMlLx 2 om.nium L paene S1 8 illud SlG'1 scisma. C sciamam L*SlMlG 4 scisma LSCG 12 ergo 81Gb 13 hylena M 15 simulacis S simulacris (r s. 1.) G 16 ergo SlG 17 racionabile C 18 puto et (et add. m. 2) S 22 sciama LCG 23 actenus LxSlCMG iudeorum C dicere poteras C scisma LCS 24 iudoos L*SXM*GX 25 audaciter L'M' rituvm (v a. I.) S 29 scisma LCS )

538
uerum est, quamuis Christum uenerer et colam, quia alio eum ritu colo et alia fide quam uos. schisma uero aut nihil inmutare debet ab eo, unde factum est, aut non multum. ut puta uos, qui desciscentes a gentibus monarchiae opinionem primo uobiscum diuulsistis, id est, ut omnia credatis ex deo; sacrificia uero eorum uertistis in agapes, idola in martyres, quos uotis similibus colitis; defunctorum umbras uino placatis et dapibus, sollemnes gentium dies cum ipsis celebratis, ut Kalendas et solstitia . de uita certe mutastis nihil: estis sane schisma a matrice sua diuersum nihil habens nisi conuentum. necnon et priores uestri Iudaei segregati etiam ipsi a gentibus sculpturas solum dimiserunt: templa uero et inmolationes et aras et sacerdotia atque omne sacrorum ministerium eodem ritu exercuerunt ac multo superstitiosius quam gentes. de opinione uero monarchiae in nullo etiam ipsi dissentiunt a paganis . quare constat uos atque Iudaeos schismata esse gentilitatis, cuius fidem tenentes et ritus modice quamuis inmutatos de sola conuentuum diuisione putatis uos esse sectas. porro autem sectas si quaeras, non plus erunt quam duae, id est gentium et nostra, qui eis longe diuersa sentimus, ita quidem obpositi inuicem nobis, ut est ueritas et mendacium, ut dies et nox, ut egestas et copia, ut morbus et sanitas. uos uero nec erroris secta estis nec ueritatis. sed schisma tantum; nec ipsum ueritatis saltem. sed erroris.

AUGUSTINUS respondit:s o inperita pestis et uanitas uersipellis! utquid tibi obicis, quod si quis tibi obicit, nescit [*]( 1 uenerem Sl 2 scisma LCS 3 inmutari Lzb 4 puta] pote b 6 uero (s. I.) S 7 figbras C 8 sollemnis SLlM* 9 Kalendas C K1 (i post add.) S K G Kål P Кał1!1 (sp. trium litt. uac.) L Kalendis M1 et om. M solestitia L1 solistitia S sollistitia (i post 1 8. l.) GPM de uita] debita LPSMG solistitia debita. certe mutastis . nihil esse Sb sollistitia debita certe nihil esse M esse LCSMb 10 acisma LCSMG 34 superstitiosi LxSlMaG supersticiosius C 16 scismata LCSMG 17 modicae LGMS 18 quamuos Ml couuentium 81G conuentuft (corr. m. 3 ex conueutil) P 23 nec (8. l. m. 2 add.) C 24 scisma SG schisma Lt 25 Cap. XLI L XL SPMG imperita (i init. add. m. rec.) C 26 utquod 81G obiecis S )

539
cum quo agat? neque enim uos paganos dicimus aut schisma paganorum, sed habere cum eis quandam similitudinem, eo quod multos colatis deos; uerum uos eis esse longe deteriores, quod illi ea colunt, quae sunt, sed pro diis colenda non sunt; sunt enim et idola, sed ad salutem nihil sunt. et qui colit arborem, non quidem arando, sed adorando, non id colit, quod nusquam est, sed quod ita colendum non est. ipsa etiam daemonia, unde dicit apostolus: quae inmolant gentes, daemoniis inmolant et non deo, utique sunt, quibus illos inmolare dicit et quorum nos socios esse non uult. iam uero caelum et terra, mare et aer, sol et luna et cetera sidera, omnia haec manifesta oculis adparent atque ipsis sensibus praesto sunt. quae cum pagani tamquam deos colunt uel tamquam partes unius magni dei — nam uniuersum mundum quidam eorum putant maximum deum — ea colunt, quae sunt. cum quibus quando agimus, ut ea non colant, non eis dicimus, quod nulla sint, sed quod colenda non sint, eisque colendum horum omnium conditorem deum inuisibilem suademus, cuius solius participatione beatus homo fieri potest: quod omnes uelle nemo ambigit. sed quia nonnulli eorum inuisibilem et incorpoream creaturam colunt — quod est et anima mensque humana — tamen, quia nec eiusmodi creaturae participatione fit homo beatus, ille non solum inuisibilis uerum etiam incommutabilis deus, id est deus uerus colendus est, quia solus ille colendus est, quo solo fruens beatus fit cultor eius, et quo solo non fruens omnis mens misera est, qualibet re alia perfruatur. uos autem cum ea colatis, quae omnino non sunt, sed uestrarum fallacium fabularum uanitate finguntur, propinquiores essetis uerae [*]( 8 I Cor. 10, 20 ) [*]( 1 schisma IflC 4 eam LXM}P{G 7 numquam L'SG 8 demonia C 10 nos] non M*LX sotios S 11 et mare Lb aere L' aer et MaS*.E2 18 eisque (e fin. corr. ex ae) C 19 partipatione S participationem LtJII 22 et om. b 24 Sst (st add. 8. l. m. 2) L 28 fallatium G 29 **essetis (et er.) M uere C )
540
pietati ac religioni, si saltem pagani essetis uel in eorum genere, qui corpora colunt, etsi non colenda, sed tamen uera. unde uos uerius dixerim nec solem istum colere, ad cuius gyrum uestra oratio circumuoluitur.