Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Proinde cum quaeris, cur iam non circumcidatur carne christianus, si Christus non uenit legem soluere. sed adinplere. respondeo: immo ideo iam non circumciditur christianus. quia id. quod eadem circumcisione prophetabatur. iam Christus inpleuit. expoliatio enim carnalis generationis, quae in illo facto figurabatur. iam Christi resurrectione adinpleta est. et quod in nostra resurrectione futurum est. sacramento baptismi commendatur. nam neque penitus auferri debuit nouae uitae sacramentum. quia restat adhuc in nobis futura resurrectio mortuorum. et in melius tamen idem succedente baptismo debuit conmutari, quia iam factum est, quod numquam factum erat, ut futurae uitae aeternae in resurrectione Christi nobis praeberetur exemplum. cum quaeris, sabbati otium cur non obseruat christianus. si Christus non uenit legem soluere, sed adinplere. respondeo: immo id propterea non obseruat christianus. quia quod ea figura prophetabatur, iam Christus inpleuit. in illo quippe habemus sabbatum, qui dixit: uenite ad me omnes. qui laboratis et onerati estis. et ego uos reficiam; tollite iugum meum super uos et discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris.

Cum quaeris. quare christianus non obseruet differentiam ciborum, quae in lege praecipitur, si Christus non uenit legem [*]( 21 Matth. 11, 28 sq. ) [*]( 2 his LCb 3 adhoc LIMI 6 christianusj xps G 7 non ideo iam C 8 circumcisionem L2 10 resurrectionem i1 et quodj & quod k (pr. & m. 2 erp. et alt. supwscr.) L 11 est om. LSMG sacramentum Z1 13 adhuc s. l. C' 14 idem] id est PMb id#S*st (st s. I. a m. 2) L 15 computari S, (tn. 1 p exp. et m superscr.y G 16 praeberetur (b corr. ex u) M 17 quur L 18 christianusl xps M 20 profitebatur b 22 onerati (o s. l.) C 24 quia S 26 obseruat b )

508
soluere, sed adinplere, respondeo: immo propterea id non obseruat christianus. quia quod illis figuris prophetabatur. iam Christus inpleuit non admittens ad corpus suum, quod corpus in sanctis suis ad uitam aeternam praedestinauit. quicquid per illa animalia in moribus hominum significatum est. cum quaeris. quare christianus non animalibus immolatis carnis et sanguinis sacrificia ofl'erat deo. si Christus non uenit legem soluere. sed adinplere. respondeo: immo propterea magis haec christianus iam offerre non debet, quia ea. quae talibus rerum figuris illi prophetabant, immolatione carnis et sanguinis sui Christus inpleuit. cum quaeris. cur azyma sicut Iudaei non obseruet. christianus. si Christus non uenit legem soluere, sed adinplere, respondeo: immo propterea magis hoc non obseruat christianus, quia. quod illa figura prophetabatur. expurgato ueteris uitae fermento nouam uitam demonstrans Christus inpleuit. cum quaeris, cur de carne agni christianus pascha non celebret. si Christus non uenit legem soluere. sed adinplere. respondeo: immo propterea christianus iam sic pascha non celebrat. quia id. quod illa figura praenuntiabatur. agnus inmaculatus sua passione Christus inpleuit. cum quaeris. quam ob causam neomenias in lege mandatas non celebret christianus. si Christus non uenit legem soluere. sed adinplere.. respondeo: immo propterea iam christianus ista non celebrat, quia propter quod praenuntiandum celebrabantur, iam Christus inpleuit. celebratio enim nouae lunae praenuntiabat nouam creaturam. de qua dicit apostolus: si qua igitur in Christo noua creatura. uetera transierunt; ecce facta sunt noua. cum quaeris, cur illa singularum . quarumque [*]( 15 I Cor. 5, 7 26 II Cor. 5, 17 ) [*]( 1 id om 8 4 pracdistinauit SG 7 sacrifitia C 8 soluere (re s. l.,1 S ft 9 christianis C' iam om. C qui SM qui G 11 quur ML cur non in azimis pascha celebret christianus S azima LC 12 iudei CM 14 obseruet S 15 ex purgato S 18 implere S 19 celebra Sl 24 cęlebrat C celebra 81 celebrabantur (ba s. I.) C 25 cglebratio C . 28 quur L immunditiarum (tta. 2 n rIIut, in m et i antep.) L7 )
509
inmunditiarum baptismata. quae in lege praecipiuntur, non obseruet christianus, si Christus non uenit legem soluere, sed adinplere, respondeo inde potius haec non obseruare christianum, quia figurae futurorum erant, quas Christus inpleuit. uenit enim consepelire nos sibi per baptismum in mortem, ut, quemadmodum Christus resurrexit a mortuis, sic et nos in nouitate uitae ambulemus. cum quaeris, quid causae est, ut scenopegia non sit sollemnitas christianorum, si lex a Christo adinpleta est, non soluta, respondeo tabernaculum dei fideles eius esse, in quibus caritate socialis et quodam modo conpactis habitare dignatur, et ideo magis illud non obseruari a christianis, quia iam Christus in ecclesia sua, quod illa figura prophetice promittebat, inpleuit.

Et nunc quidem ista pro suscepto negotio ne silentio praeterirentur, quanta potuimus breuitate perstrinximus. ceterum membratim articulatimque discussa libros magnos multosque fecerunt nihil aliud in eis quam Christum prophetatum . ostendentes. ita fit, ut omnia, quae ex illa scriptura propterea putatis non obseruari a christianis, quod ea Christus soluerit, propterea potius reperiantur non obseruari a christianis, quod ea Christus inpleuerit. ipsa quippe talium figurarum obseruatio praenuntiatio Christi fuit. unde quid mirum est, quid absurdum, immo quid non congruum et consentaneum, si post eius cessauit aduentum, quicquid ideo fiebat, ut eius praenuntiaret aduentum ? figurae igitur rerum, quae ad hoc obseruabantur, ut ipsa earum obseruatione uenturus Christus prophetaretur, usque adeo non debent propterea putari per Christi aduentum non inpletae, quia illo ueniente non obseruabantur. ut nisi iam [*](7 cf. Eom. 6, 4 ) [*]( 5 immortdm 5 6 quemammodum LG 7 uitę (s. I.) M 8 scenophagię S schenophegia Llt1 scenopegia P scenophegia Cb 10 eius om. b compactis J,2 11 obsernar. S obseruare LJ Gl..Įł[1 a om. b 13 ppheticae LKG pphetic.e (a er.) M 20 repperiantur MVG' 21 quippe (corr. e.z quoq;) C 23 non (s. I.) S 24 quicquid (c ex d) C 25 q: L' 26 xps uenturus S 28 obseruaiituv CSGML2 )

510
per aduentum Christi inplerentur. adhuc obseruarentur. in nullum autem nomen religionis. seu uerum. seu falsum. coagulari homines possunt, nisi aliquo signaculorum uel sacramentorum uisibilium consortio conligentur: quorum sacramentorum uis inenarrabiliter ualet plurimum et ideo contempta sacrilegos facit. inpie quippe contemnitur, sine qua non potest perfici pietas.