Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Unde autem tibi uidetur legem Moysi nihil a paganismo distare? an quia templum, sacrificium, altare sacerdotemque commendat? at haec omnia nomina et in nouo testamento reperiuntur. soluite, inquit, templum hoc, et in triduo resuscitabo illud et: cum offers munus tuum ad altare et: uade, ostende te sacerdoti et offer pro te sacrificium, quod praecepit Moyses, in testimonium illis. quorum autem figurae fuerint istae, partim dominus ipse demonstrat, cum templum corporis sui templo illi conparat, partim apostolica doctrina cognoscimus; templum enim dei sanctum est, ait apostolus, quod estis uos et: obsecro itaque uos per misericordiam dei, ut exhibeatis corpora uestra hostiam uiuam, sanctam, deo placentem et cetera huiusmodi. proinde illa omnia figurae nostrae fuerunt, sicut idem dicit et saepe commemorandum est, quia non daemoniis exhibebantur, sed uni uero deo, qui fecit caelum et terram, non tamquam indigenti talibus, sed tempora distinguenti et iubenti praesentia, per quae significaret futura. uos autem, qui ut seducatis et decipiatis idiotas inperfectosque [*](4 cf. Matth. 10, 25 12 Ioh. 2, 19 13 Matth. 5, 24 14 Matth. 8, 4 18 I Cor. 3, 17 19 Rom. 12, 1 22 I Cor. 10, 6 ) [*](1 reperire G1 repperiri C repperire Lx 2 dedignatur (i s. I.) <7 dni di sui b 3 beelzebub (med. e 8. I.) L 5 couiciati C conuitiati L I 7 putastis G28 8 audet (corr. ei aridet) C 9 nichil C 11 ad LIJIIGI 12 repperiuntur LISJGM 16 iste b 20 exibeatis 3P 21 uiuentem 81 23 sepe C sepę S 24 uero] uiro LSGM1 celum C 26 presentia C 27 iziotas SG, (corr. ec idiotas) M )

449
christianos, paganismum uos fingitis detestari, edite nobis auctoritatem christianoram librorum, in quibus uobis solem ac lunam colere atque adorare praeceptum sit. uester ergo potius error paganismo similis est. quandoquidem nec Christum colitis. sed Christi nomine nescio quid, quod uobis mentiendo finxistis, et deos uel in isto conspicuo caelo uisibiles uel alios innumerabiles conmenticios adoratis. quibus phantasmatis quasi uanis atque inanibus simulacris non aediculas fabricastis, sed corda uestra templa fecistis.

Exigis a me, ut ostendam, quaenam scripserit de Christo Moyses. iam quidem superius multa demonstrata sunt, sed quis possit omnia demonstrare? praesertim quia, si quaedam commemorem, paratus uidetur iste peruersus uel in alium sensum ea conari peruertere uel, si fuerit euidentia clarioris ueritatis obpressus, dicere se illa tamquam de mari salso suauem piscem capere nec ideo se ad totam scripturam Moyseos uelut ad aquam marinam bibendam cogi oportere. quapropter sufficere arbitror huic operi, ut ea ipsa, quae reprehendenda secerpsit de scriptura legis Hebraeorum. ad Christum praedicandum pertinere, si recte intellegantur. ostendam: ex quo satis adpareat multo magis cetera uel statim pronuntiata uel diligenter ac ueraciter perscrutata christianae fidei conuenire, si ea, quae deridenda atque damnanda obicit inimicus, eis ipsis conuincatur christiana ueritate damnandus. quapropter, o plene omni fallacia, cum dominus in euangelio dixerit: si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit. nihil est, quod te in ingenti aestu [*]( 26 Ioh. 5, 46 ) [*]( 5 quicquid SGt quidquid G 7 commenticios CSGjU fantasmatis C phantasmatib' 3I2b 8 simulachris S ediculas L edicolas Pb fabricatis LSGPM 9 fecistis templa C 13 commemoraem C 18 huic (i s. 1.) C opere Z' 19 reprsehendenda L repraehendenda M reprehendenda snnt C secerpit CSMG ebreorum C 20 intellegantur Ll 22 pronunciata C 24 conuincetur CI damnandis C'1 26 mosi SGM michi C 27 nichil C te (s. 1.) C positu L ) [*]( XXV. Aug. seot. 6. ) [*]( 29 )

450
positum fingas et cogi uidearis in alterum e duobus. ut aut falsum pronunties capitulum hoc aut mendacem Iesum. sicut enim hoc capitulum uerum est, ita et uerax est Iesus. rectius uisum est, inquit, scriptoribus ascribere falsitatem quam ueritatis auctori mendacium. itane tu Christum credis ueritatis auctorem, quem praedicas carnis et mortis et uulnerum et cicatricum simulatorem ? uolo mihi ostendas. unde auctorem ueritatis didiceris Christum, si eis, qui de illo scripserunt, quorum auctoritas recenti memoria commendata atque firmata in posteros emanauit. audes adscribere falsitatem. non enim uidisti Christum, aut quemadmodum cum apostolis locutus est tecum, aut de caelo te sicut Saulum uocauit. quid de illo sentire, quid credere possumus. nisi quod scriptura testatur ? porro si mendax est euangelium disseminatum et notum omnibus gentibus et ab initio praedicationis nominis Christi in ecclesiis omnibus in tanto sanctitatis culmine conlocatum, quae scriptura proferri potest, cui de Christo fides habenda sit? quid poteris proferre scriptum, quod non ille, qui hoc non uult credere, dicat esse confictum. si tanta euangelii notitia uenit in dubium?

Deinde subiungis ipsum te audisse dicentem fures fuisse et latrones omnes, qui uenerunt ante se. unde illum audisti hoc dicentem nisi ex euangelio? at si hoc. quod ita credis ex euangelio, ut tamquam ex ore domini audisse te dicas. alius falsum esse contendat atque hoc dixisse Christum neget. quo ibis? quid facies? nonne euangelicam auctoritatem quantis potueris uiribus praedicabis? miser, illic scriptum est, quod non uis credere, ubi didicisti quod ita credis, ut hoc te ab [*]( 12 cf. Act. 9, 3 sqq. 22 cf. Ioh. 10, 8 ) [*]( 2 capitulum (i ex o corr.) C 3 est alt. om. LSMG 4 inquis Ll asscribere C 7 michi C 10 semanauit BIG eminauit LyPl seminauit Mx asscribere C 11 quemammodum L'MGl 12 te om. C uocauit sanltim C 15 inicio C 19 dicat (a corr. ex e) C 20 noticia C 22 uenerint SG 23 (et 24) eu»angelio (u er.) C ac b quod] ut SG ut (ras.) LM 24 audissa edicas 11f1 26 ibis (s .'1. l. a m. J) L nangelicam X1 euijangelicam C )

451
ipso Christo dicas audisse. ecce nos utrumque credimus, quia euangelio sancto credimus, ubi utrumque scriptum est: et de Christo scripsisse Moysen et omnes, qui ante Christum uenerunt, fures fuisse et latrones. uenisse quippe ita uult intellegi, quia missi non sunt; nam qui missi sunt, sicut Moyses et sancti prophetae, non ante ipsum, sed cum ipso uenerunt, quia non eum per superbiam praecedere noluerunt, sed eum per ipsos loquentem humiliter portauerunt. uos autem, qui haec uerba domini sic intellegitis, secundum uestrum intellectum satis confitemini nullos uos habere prophetas, qui uenturum Christum prophetauerunt, et ideo uobis eum sicut uoluistis, ita finxistis. nam si aliqui sunt uestri. quibus quidem propterea fides habenda non est, quia nonnisi a uobis proferuntur, tamen si aliqui sunt, quos dicere audeatis prophetasse Christum falsa carne uenturum, falsa morte passurum, falsas cicatrices dubitantibus discipulis oblaturum, non dico ex hoc ipso, quam sint detestandi atque fugiendi, quamque non possint esse ueraces, quibus de mendacio Christus placet: ut hoc non dicam, certe ut dicere coeperam, secundum istum intellectum uestrum fures fuerunt et latrones, quoniam ante Christum uenerunt, qui eum uenturum quoquo modo praedicauerunt. porro si ille intellectus est uerus, ut ipsi ante Christum uenisse dicantur, qui cum Christo, id est cum uerbo dei uenire noluerunt, sed cum eos non miserit deus, mendacia sua hominibus adtulerunt: uos quoque ipsi. quamuis post Christi passionem et resurrectionem in hoc mundo nati fueritis, fures et latrones estis, quia, priusquam uos ipse inluminaret. ut ueritatem ipsius praedicaretis, eum anteuenire uoluistis, ut uestram fallaciam iactaretis. [*]( 2 eunangelio C 4 intellegi L1 5 quia (a add. m. 2) S missi (sec. s s. I.) si (si paene er.) M 6 cum (s. I.) C 8 portafuerunt C 9 intellegitis Lf. 11 proph§tauerunt Cb prophetauerint SG 12 aliqui (s er.) L aliquiS (... add. m. 2) PG aliquis uestrum b 14 aliqui S tlri pphe-re M sunt om. C quos (s ex d corr.) CM 16 ablaturum JD' 17 quamquą.e L1 19 ceperan» C istum om. S 20 ilri (ex llrm) C fu*res L 24 uoluerunt Lb 25 attulerunt L 28 predicaretis C eum ante (signa adpos. fIl. 2) L ) [*]( 29* )
452

Illic autem, ubi ei dictum est a ludaeis: tu de te testificaris; testimonium tuum non est uerum, non mirum est non te uidere prosecutum eum, ut diceret de se prophetasse Moysen; non enim habes pium oculum, quo id possis uidere. nam ecce id ipsum, quod eis respondit, nempe: in lege uestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium uerum est. ego sum, qui testificor de me, et testificatur de me, qui me misit. pater, quid aliud sonat recte intellegentibus nisi illum testium numerum in lege prophetico spiritu consecratum et commendatum, ut etiam sic praenuntiaretur futura reuelatio patris et filii, quorum spiritus est in illa inseparabili trinitate spiritus sanctus? ideo scriptum est: in ore duorum uel trium testium stabit omne uerbum. alioquin et unus testis plerumque uerum dicit et plures plerumque mentiuntur, potiusque creditum est in exordio fidei gentium uni apostolo euangelizanti quam populis errantibus, a quibus persecutionem patiebatur. non igitur frustra quodam modo consecratus est iste numerus testium, et cum hoc dominus respondit, eo quoque ipso intellegi uoluit de se prophetasse Moysen. an forte inde calumniamini, quia non ait, in lege dei, sed in lege uestra scriptum est?'" ubi usitatam locutionem scripturarum quis non agnoscat? in lege uestra enim, dixit, uobis data, sicut dicit apostolus euangelium suum, quod se tamen accepisse testatur, non ab homine, sed per reuelationem Iesu Christi. an et Christum dicitis negasse se habere patrem deum. [*](1 loli. 8, 13 sqq. 13 Deut. 19, 15 23 n Tim. 2, 8; Gal. 1. 11 ) [*]( 1 ei (s. I.) C iudeis C 4 quo (d er.) L 5 possit LIМ1 pOBSes C 6 dvorum (v sup. 0 superscr. m. 1) L hominum (i s. I. a m. 1) C om. b 9 post recte ras. 1 uocab. L intellegentibus L1 ". testimQflium (m. 2 exp.) L 12 & sps S sci Lb 13 ideoq: scriptum est C 16 euuangelizanti C 17 post quibus hab. ipse SMG patiebatur b 19 intellegi i1 20 calumpniamini C 21 dfti SMG lege (ge s. I.) C 22 ubi om. C 23 in otn. CSMG enim uestra Cb 24 euuangelium C 2fi dicetis CMP1 se om. LCSGMh deum (add. m. 2) 8 )

453
ubicumque non ait: pater noster, sed pater uester? iam uero uocem illam, quam commemorasti caelo delatam: hic est filius meus dilectissimus, credite illi, quia uos non audistis, nolite illi credere. si autem ideo creditis, quia eam in scripturis sanctis inuenistis, ibi est et ista. cui credere non uultis de Christo scripsisse Moysen; ibi aliae multae, quibus pariter fidem derogatis nec timetis, miseri, ne ita profanus aliquis dicat istam uocem omnino non sonuisse de caelo. et sicut uos contra salutem generis humani, quae omnibus gentibus euangelica auctoritate confertur, etiam in uestram perniciem argumentamini, cum dicitis propterea non esse credendum, quod dixerit Christus de se scripsisse Moysen. quia si hoc ille dixisset. nec Iudaei tacere potuissent. quin statim, utpote maligni et astuti, quaererent, quidnam illud esset, quod de se a Moyse scriptum putaret: sic et ille uanus et perditus dicat: si de caelo uox illa sonuisset, omnes Iudaei, qui audierant, credidissent ? cur ergo non consideratis, insani, sicut fieri potuit, ut et post illam caelestem uocem dura Iudaeorum infidelitas permaneret, ita fieri potuisse, ut cum Christus diceret de se scripsisse Moysen, hoc magis maligna astutia timentes, unde conuincerentur, audire omnino non quaererent, quid de illo scripserit Moyses ?

Sed hanc non solum sacrilegam aduersus euangelicam sanctitatem, uerum etiam eneruem ac debilem esse argumentationem sentit et Faustus atque intentionem suam in illud potius confert eoque se plus teneri dicit, quia omnem Moyseos scripturam scrutatus nullas ibi de Christo prophetias [*](1 Mfltth. 6, 26 . 32 2 Matth. 3, 17; 17, 5 ) [*]( 2 commemorasti (mo s. l.) C 4 illi (s. l. m. 1) L 6 mosen G moysen S2 7 prophanus C 9 humani (ni m. 2 retract.) L 10 eunangelica C 14 utpotem aligni (corr. ex. alieni) M quererent C 15 esset om. b de o'n. C 16 sic! et (nt er.) M 17 quur C 18 fieri non pot. GSl 19 iudeorum C 22 ft auderent (ñ et nt s. l. am. 2) M audere Lb quererent C quod Lx 23 euuangelicam C 24 eneruS (ã in ras.) L 25 intent$tionem S 26 conferte Ml eoque] oque L'Ml 27 scrutatur 81 nulla sibi M )

454
inuenit. cui cito respondeo: quia non intellegit; et si, cur non intellegat, quisquam quaesierit, respondebo "quia inimico, quia aduerso animo legit, quia non ideo scrutatur, ut sciat, sed quod nescit, scire se putat." haec praesumptio tumidae adrogantiae oculum cordis uel claudit, ut omnino non uideat, uel distorquet, ut peruerse uideat, et aliud pro alio probet aut inprobet. tu me, inquit, doce, quid est, quod me forte legentem praeterierit de deo ac domino nostro memoratum in scriptura Moysi. et hic cito respondeam: totum te praeteriit, quia totum ille de Christo scripsit. sed quia totum discutere et pertractare non possumus, hoc tibi in isto opere, si potero, domino adiuuante seraabo, quod superius dixi. ut ea ipsa, quae ad reprehendendum eligis, ostendam de Christo esse conscripta. quin etiam petis, ne dixerim, ut inperiti solent, hoc ipsum satis esse debere ad fidem, quia Christus dixerit de se scripsisse Moysen. quod quid.eÎn si dico, non ut inperitus, sed ut fidelis dico; non ualere autem hoc ad conuincendum gentilem uel Iudaeum et ego fateor; sed aduersus uos, qui quoquo modo nomine christiano gloriamini, satis esse idoneum ac praeualidum, tu quoque et si diu tergiuersatus tameJ;lJ coactus es confiteri dicens: nolo enim nunc ad me respicias, quem ad credendum professio mea fecit obnoxium, ut non possim non credere ei, quem sequor; sed puta nos cum Iudaeo tractare, puta cum gentili. quibus uerbis ostendisti te interim, cum quo mihi nunc res est, quia te ad credendum professio tua fecit obnoxium, satis esse conuictum de Christo scripsisse Moysen, quia ipsum Christum hoc dixisse in euangelio scriptum est, cuius tam praeclaram sanctamque auctoritatem labefactare non audes; quia et, cum id ex [*](1 intellegit L1 2 intelligat Z2 quesierit C 4 tumide C 5 adrogantiae G* 6 distorquit LłSIMI peruersie LxG peruersae M 7 inquid Lx 10 Нłs C illQ b 13 reprehenduin C repraehen- dendum L quoquo (pr. quo s. I.) G 25iudeo6' gentile LKMXG* quibus] quiuis Sx 27 obnoxium om, h )
455
obliquo audes, difficultatis tuae pressus angustiis et cernens, quanta ruina te obruat, cum tibi dicitur nullam esse scripturam, cui de factis et dictis Christi flagites esse credendum, si euangelio tam sancte lateque notissimo credendum esse non putas, et timens, ne amisso christiani nominis pallio nuda uanitas uestra omnibus conspuenda et detestanda remaneat, rursus te saucium colligere conaris et dicis, quod istis euangelii uerbis iam te ad credendum professio tua fecit obnoxium. sic ergo te interim, cum quo nunc ago, teneo, ferio, perimo, id est errorem tuum atque fallaciam, et cogo fateri de Christo scripsisse Moysen, quia hoc Christum dixisse -in euangelio legitur, cui te ad credendum professio tua fecit obnoxium. cum Iudaeo uero uel gentili si mihi necesse fuerit disputare, iam supra ostendi, quibus modis pro meis paruulis uiribus me agere oportere existimem.

Nec illud nego de Christo esse praedictum, quod tu tamquam facile refellendum elegisti, ubi deus loquitur ad Moysen dicens: suscitabo illis prophetam de fratribus ipsorum similem tibi. nec me tua lauta et lepida antitheta, quibus luteum sermonem quasi colorare ac pingere uoluisti, ullo modo ab hac fidei ueritate deterrent. conparans enim Christum atque Moysen et cupiens demonstrare dissimile, ut ob hoc non de Christo uideatur intellegendum esse, quod scriptum est: suscitabo illis prophetam similem tibi, obposuisti tibimet ex aduerso multa contraria, quod ille homo, hic deus, ille peccator. hic sanctus, ille ex coitu natus, hic secundum nos ex uirgine, secundum uos uero nec ex uirgine, ille offenso deo occiditur in monte. 'hic patri perplacens patitur propria uoluntate. quasi uero cum simile [*](18 Dent. 18, 15 . 18 ) [*]( 1 difficultates Ll MI prassus S praessus M 4 sanctę Sb 7 sautium CSG 9 te om. SG 10 terrorem SPMG ■ cogor S cogor LGJfb 13 iudeo C 14 paruolis Ml 16 nec (c s. I.) G.ēe (s. I.) G qd tu (8. Z.) M 19 antiteta G, (in ras.) M 22 dis- /• X similes b 27 uos] nos C 28 ille occiditur in monte offenso dfi 8 )

456
aliquid dicitur, ex omni parte atque ex omni modo simile intellegatur, quia non ea tantum, quae unius eiusdemque naturae sunt. dicuntur inter se esse similia, sicut gemini homines uel filii parentibus uel omnes homines omnibus hominibus, in quantum homines sunt, similes utique sunt — quod et in ceteris animalibus intueri facillimum est uel arboribus, ut olea oleae, laurus lauro similis dicitur — uerum etiam naturae disparis sunt et dicuntur multa similia, ut oliuae oleaster et far tritico. de rebus adhuc proximis et adtingentibus loquor; nam quid tam longe distans a filio dei, per quem facta sunt omnia, quam pecus et lapis? et tamen in euangelio legitur: ecce agnus dei et in apostolo: petra autem erat Christus: quae nullo modo quisquam recte diceret, si eorum aliquam similitudinem nullo medo ille susciperet. quid ergo mirum, si non est dedignatus Christus fieri similis ipsi Moysi, qui similis factus est oui, quam in eius praenuntiatione per ipsum Moysen praecepit deus manducari a populo suo eiusque sanguinem ad tutelam salutis adhiberi et pascha appellari, quod nunc in Christo esse conpletum nemo dissimulare permittitur? quapropter de scripturis agnosco dissimilem, de scripturis mecum agnosce et tu similem: non inde dissimilem, unde similem, sed alia causa illud, alia illud, dum tamen utrumque demonstrem. dissimilis homini Christus. quia deus: scriptum est enim de illo: quia est super omnia deus benedictus in saecula; et similis homini Christus, quia homo, quia de illo itidem scriptum est: mediator dei et hominum, homo Christus Iesus. dissimilis peccatori Christus, quia semper sanctus, et similis peccatori Christus. quia deus filium suum misit in similitudinem carnis peccati, [*](10 cf. Ioh. 1, 3 12 Ioh. 1, 29 I Cor. 10. 4 18 Ex. 20 24 Rom. 9, 5 26 I Tim. 2, 5 ) [*](1 intelligetur CI 2 quę (u ex 0 corr.) S 6 ut] uel L 7 olee C 8 disparis lS fin. add. m. 2) C dispares L 13 quisquam (s s. I.) G 16 quamj quem LlCP praenuntiationem ltIC 22 unde similem m. 2 scr. sup. dissimilem C aliud L' 24 scriptum namque est S qui h 25 secula C 29 misit filium suum S )
457
ut de peccato damnaret peccatum in carne. homini ex coitu nato dissimilis Christus, in quantum ex uirgine natus est, sed homini nato similis Christus, in quantum et ipse ex femina natus est, cui dictum est: quod nascetur ex te sanctum, uocabitur filius dei. homini propter peccatum suum mortuo dissimilis Christus. in quantum sine peccato et propria potestate mortuus est, sed rursus homini mortuo similis Christus, in quantum et ipse uera morte corporis mortuus est.