Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

At ista uera sponsa Christi, cui de diptychio lapideo fronte inpudentissima insultas, intellegit, quid distet inter litteram et spiritum, quae duo dicuntur alio modo, lex et gratia, et non iam in uetustate litterae, sed in nouitate spiritus deo seruiens non est iam sub lege, sed sub gratia. neque enim litigiosa caecatur, sed mitis intendit uerbis apostoli, ut intellegat, quid appellet legem, sub qua nos iam non uult esse, quia transgressionis gratia posita est, donec ueniret semen, cui promissum est, et quia ideo subintrauit, ut abundaret delictum; ubi autem abundauit delictum, superabundauit gratia. nec ideo tamen eandem legem peccatum uocat, quia sine gratia non uiuificat; auget enim potius reatum praeuaricatione addita: ubi enim lex non est, nec praeuaricatio. et ideo per se ipsam, cum sola littera est sine spiritu, id est lex sine gratia, tantum-, modo reos facit; sed proponit sibi, quod putare minus intelle-' gentes possent, et aperit, quid dicat, cum ait: quid ergo dicemus? lex peccatum est? absit. sed peccatum non [*]( 9 cf. n Cor. 3, 6 11 cf. Rom. 7, 6 14 Gal. 3, 19 16 Rom. 5,20 19 Rom. 4, 15 23 Rom. 7, 7 sqq. ) [*]( 1 consuedine Cb 2 non (n fin. s. I.) C 3 compellat (a ex e m. 2 corr.) C 5 quod] quia (a s. I.) M uel—uis om. SG qui L1 7 de om. b dyticio M' dypticeo LC 8 impudentissima L* (m ex n m. 2 fec. et i ante pos.) intellegit Z1 9 qui b 11 seruientes L'SIG seruiens/// (s ex x corr. et es eras.) M 13 intellegat L' 14 quia /./. (a s. 1.) C posita est gratia C 18 »uiuificat (u er.) C avget (vs. I.) L 19 preuaricationem (exp. m. 2) LSG, m er. M 20 ipsa CLlb 21 gst (st s. 1. add. m. 2) L 22 intellegentes i1 23 apperit S apperit G 24 dicimus LSlG2Mlb »peccatum (pe ras.) C 6st (st s. I. add. M. 2) L )

433
cognoui nisi per legem. nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: non concupisces. occasione itaque accepta peccatum per mandatum fefellit me et per illud occidit. itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. quod ergo bonum est, factum est mihi mors? absit. sed peccatum, ut adpareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. haec ista, cui tu insultas, intellegit, quia gemens petit, quia humilis quaerit, quia mitis pulsat; et sic uidet non reprehendi legem, cum dicitur: littera occidit, spiritus autem uiuificat, sicut non reprehenditur scientia, cum dicitur: scientia inflat, caritas uero aedificat. nam utique ipse dixerat: scimus, quia omnes scientiam habemus, et tunc adiungit: scientia inflat, caritas uero aedificat. utquid ergo habebat ipse, quo inflaretur, nisi quia cum caritate non solum non inflat scientia, sed etiam firmat? ita littera cum spiritu et lex cum gratia iam non eo modo littera et lex appellatur, sicut per se ipsam cum occidit abundante delicto. ita enim lex et uirtus peccati dicta est, cum auget eius noxiam delectationem per seueram prohibitionem. nec tamen etiam sic mala est; sed peccatum ut adpareat peccatum, per bonum operatum est mortem. ita multa quibusdam sunt noxia, quamuis non sint mala. nam et uos cum oculos doletis, etiam contra deum uestrum solem fenestras clauditis. haec igitur sponsa Christi, iam mortua legi, id est peccato, quod legis prohibitione fit abundantius, cum lex sine gratia iubet, non iuuat. tali ergo legi mortua, ut sit alterius, qui ex mortuis resurrexit, discernit [*](10 n Cor. 3, 6 12 1 Cor. 8, 1 -19 cf. I Cor. 15, 56 ) [*]( 1 cognou (cog in ras. corr. ex non) C 4 s5am L 6 michi C 8 ihtellegit Ll 9 querit C 10 reprsehendi L 11 reprsehenditur L 13 scientiam (am 8. I.) L 15 infleretur L1 16 caritate (m er.) C 17 non om. b 18 et om. b 20 delectationem (ta s. l.) C 24 et uos] et si uos G et ipsi uos (ip s. 1. a m. 2) S 26 èSt (st sr. 1. add. m. 2) L prohibitiofie (e add. m. 2) L. ) [*]( XXV. Auif. neet. ti. ) [*]( 28 )
434
ista sine legis iniuria, ne sacrilegium committat in eius auctorem: quod tu facis in eum, quem non intellegis auctorem boni, cum audias apostolum dicentem: itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. ecce auctor boni est, qui tibi uidetur unus ex principibus tenebrarum. adtende ueritatem, ferit tibi oculos. ecce Paulus apostolus dicit: lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. ecce, cuius auctor est, qui diptychium illud, quod stulta inrides, in magni sacramenti dispensatione praemisit. eadem quippe lex, quae per Moysen data est, gratia et ueritas per legum Christum facta est, cum accessit litterae spiritus, ut inciperet inpleri iustitia legis. quae non inpleta reos etiam praeuaricatione faciebat. neque enim alia lex est sancta et iusta et bona, et alia, per quam peccatum mortem operatur, cui mori nos oportet, ut simus alterius, qui ex mortuis resurrexit, sed eadem ipsa est. ecce, sequere, lege. sed peccatum, inquit, ut adpareat peccatum, per bonum mihi est operatum mortem, ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum. surda, caeca, audi, uide. per bonum, inquit. mihi operatum est mortem. ergo lex semper bona est, siue obsit inanibus gratia, siue prosit plenis gratia, semper est bona, sicut sol semper est bonus, quia omnis creatura dei bona est, siue dolentibus oculis noceat, siue sanos mulceat. proinde quod est oculis sanitas ad uidendum solem, hoc est gratia mentibus ad inplendam legem. et sicut oculi sani non solis delectationi moriuntur, sed illis ictibus asperis radiorum, quibus [*]( 11 cf. Ioh. 1, 17 23 cf. I Tim. 4, 4 ) [*]( 1 (et 2) ayctorem (exp. tn. 2) L 2 intellegis L1 intellegit GSl 6 oculus SG 8 cuius] quis S1 9 dipticefl C dypticium L stulte b 10 dispensationem C 12 implere LIM1 iustitia] iustitia (pr. ri m. 2 add.) L uestigia SG 17 legem SGJSIb pecatum Ll 18 michi C est (add. m. 2) S 19 sup C peccator] peccans M 20 audi s. l. C 6 michi operatum (e s. I.) C 21 est bona CSGMb 26 delectaxioni (ta s. 1. i fin. carr. ex e) C delectatione b )
435
reuerberati in densiores tenebras pellebantur, sic anima, quae per caritatem spiritus salua facta est, non iustitiae legis mortua dicitur, sed illi reatui et praeuaricationi, quam lex per litteram, cum gratia defuit, faciebat. itaque de illa utrumque dicitur et: bona est lex, si quis ea legitime utatur et quod sequitur: sciens hoc, quia iusto lex non est posita, quia non opus habet terrente littera, quem delectat ipsa iustitia.

Haec sponsa Christi gaudens in spe plenae salutis suae et tibi optat bonam conuersionem a fabulis ad ueritatem, ne Adoneum quasi adulterum reformidans cum uersutissimo adultero serpente remaneas. Adoneus enim uerbum hebraeum est et interpretatur dominus eo modo, quo solus deus dicitur dominus, sicut latria, quod uerbum graecum est et interpretatur seruitus, non quaecumque, sed illa, qua tantummodo deo seruitur; sicut Amen interpretatur "uerum," non ubicumque et quomodocumque. sed mystica religione. quodsi a te quaeratur, unde tu quoque habeas praeter hebraeas litteras uel quae ex hebraeo sunt, non inuenies. non ergo timet ecclesia Christi istorum nominum obiectionem, intellegit et amat; nec curat inperitum insultatorem; et quae nondum intellegit, credit esse talia, qualia nonnulla experta est, quae nondum intellecta sic erant. obiciat ei quisque quod Emmanuhel adamauerit, inridet inscitiam illius hominis, amplectitur ueritatem huius nominis. obiciat quod amauerit Messiam, repellit exstinctum aduersarium, tenet unctum magistrum. ita te quoque cupit [*]( 5 I Tim. 1, 8 sq. ) [*]( 1 quae (s. I.) LlCM, om. PGb 2 iusticiae G 5 ea (m. er.) L2M 7 delectat LPsSl delecta CGMP1 8 iusticia C 10 et (er.) C conuersationem LMGb conuersationem S 11 (et 12) adonai b (in mg. 'al. adonefl) 12 adonaus C 13 solus////dicitur S 14 grecum LC 17 niistica C 18 queratur C preter C hebreas C 19 inuenies scripsi: inuenis CLPGMb ininuenis S aecclesia C 20 obiectionem noniinum C intellegit (et 21) L1 21 insukaxorem (ta s. I. add. m. 2) L 24 insci/ xiam (en er.) C 25 adamauerit (ad s. I.) L extinctum (c s. 1.) C 26 xene/Tunctum Ll tene t uncxum SG1 tene tunctum M ) [*]( 28* )

436
sanari a uanis erroribus et aedificari super fundamentum apostolorum et prophetarum. quem dicis Hippocentaurum, nesciens quid loquaris, nec adtendis, quid tibi tua fabula confecerit, cum ex parte dei tui et ex parte terrae tenebrarum falsum mundum fabricat in corde tuo. itane ille non est Hippocentaurus semiferus et semideus ? uere, quia nec Hippocentaurus dicendus est. quid autem sit, tu adtende et. erubesce et mitesce, ut corruptionem tuam a serpente adultero perhorrescas: cuius astutiam si apud Moysen credendam non putasti, apud Paulum cauere debuisti, qui ueram ecclesiam uolens uirginem castam exhibere Christo, timeo, inquit, ne sicut serpens Euam fefellit in uersutia sua, corrumpantur mentes uestrae a simplicitate et castitate, quae est in Christo. hoc tu cum audires, usque adeo tamen desipuisti et uenenatis incantationibus eius amens facta es, ut aliis multis haeresibus aliud atque aliud idem serpens, tibi autem etiam se Christum esse persuaserit. porro si errant multae fallaciis eius uariis et multiformibus inretitae, quae tamen hanc admonitionem apostoli ueram fatentur, tu quantum adulterata es, quam in longinquo prostituta, quae ipsum pro Christo habes, a quo apostolus Christi seductam Euam atque corruptam clamat, ut ab eo uirginem sponsam Christi tali admonitione custodiat? tenebrauit cor tuum, qui tecum in phantasmatis lucidorum nemorum uolutatur. quae sunt, ubi sunt, unde sunt fidelia promissa eius?s o ebria, non a uino !

Nempe conuiciata es inpudentia sacrilega deo [*](2 cf. Ephes. 2, 20 11 II Cor. 11, 2 sq. 25 cf. Es. 51, 21 ) [*](1 a om. SG fundamenxa (u ex 0 corr. et m er.) C 2 hyppocentaurum SG ippocentaurum C hypocentaurum LM 3 confecerit (fecerit in ras.) C 5 (et 6) ippocentaurus M, (a ex u) C hyppocentaurus LSG 6 nec om. SG 9 si] sicut SG non om. SG 10 aecclesiam C 12 fuam C 14 tu s. I. C 15 uenenatis (ne s. I.) C facta (a fin. in ras.) L factus SG es] est (8. I.) PL1 es (■— supra e exp. et s add. m. 2) L ut] id Ll 16 heresibus LC 17 suaserit C 18 fallatiis C 19 ammonitionem LGlMl 23 ammonitione C ammonitiofie (e s. I. add. m. 2) L 24 fantasmatis LCM fantasmatibus GSb 26 dd* C)

437
prophetarum. quod ipsis Iudaeis sibi seruientibus non exhibuerit, quod promisit. nec sane dixisti, quid promiserit et non exhibuerit, ne ibi conuincereris aut iam exhibitum, quod non intellegis, aut adhuc futurum. quod non credis. tibi quid promissum est et praesentatum, unde tibi fides fieret te accepturam triumphos nouorum saeculorum super terram tenebrarum? si aliquos prophetas protuleris, in quibus legamus cum laude praedictos futuros Manichaeos, unde iam tibi aliquid exhibitum putes, hoc ipso, quia esse uos uidemus, prius probatura es, quod non ipse Manichaeus tibi prophetas finxerit, qui sibi ut crederes uoluit. neque enim putat turpe mendacium, aut uero potest dubitare falsos prophetas ostendere in pellibus ouinis, qui Christum laudans adseuerat falsas cicatrices ostendisse in membris suis. at ego uos plane praedictos lego, non solum a prophetis aliquando obscurius, uerum et ab apostolo expressius. sed uidete quemadmodum. spiritus, inquit, manifeste dicit, quia in nouissimis temporibus recedent quidam a fide, intendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum cauteriatam habentium conscientiam suam, prohibentes nubere, abstinentes a cibis, quos deus creauit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his, qui cognouerunt ueritatem, quia omnis creatura dei bona est, et nihil abiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur. haec quemadmodum in uobis inpleta sint, et luce clarius omnium, qui uos nouerunt, oculos tangit et supra pro tempore ostendimus. [*]( 16 I Tim. 4, 1 sqq. i ) [*]( 1 iudeis C deseruientibus b 2 qupd S quod G 4 intellegis L1 5 fieret fides C 8 manicheos LCSG 10 manicheus LCSG 12 mendatium C aut (u s. I.) C dubitare Cx falsas prophetias LSGM falsos prophetias C falsas prophetis Px 14 prędicatores SlG predicatos LPMb prędictos esse S3 15 a om. SG aliquanto M 16 quemammodum LSXM*GX 19 demoniorum C hipocrisi S 21 prohibentium LPSMGb 22 graciarum S 24 nichil C 25 quemammodum LG 27 nouerint C )
438

Ista autem, quam doctrina apostolica uirginem castam uni uiro exhibens Christo, a fallacia serpentis, qua tu corrupta es, monet ut caueat, agnoscit deum prophetarum, deum uerum. deum suum; huius ultimae pollicitationi secura credit, cuius tanta promissa conpleta iam tenet, nec quisquam dicit ad praesens tempus ei confictos esse prophetas, - quos in Iudaeorum codicibus adserit. quid enim incredibilius promittebatur quam id, quod Abrahae dictum est: in semine tuo benedicentur omnes gentes? et quid certius iam tenemus exhibitum? illa certe est ultima eius promissio, quam propheta breuiter ita commemorat: beati, qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te. finita quippe omni indigentia et nouissima inimica morte destructa perpetua dei laus erit otiosorum negotium: quo iam nemo accedet, unde iam nemo discedet. quod alibi propheta ita commemorat: conlauda, Hierusalem, dominum; lauda deum tuum. Sion. quoniam confirmauit seras portarum tuarum, benedixit filios tuos in te. clausis portis nullus intrabit. nullus exibit. quod et ipse sponsus in euangelio dicit fatuis uirginibus etiam pulsantibus se non aperturum. haec Hierusalem, sancta ecclesia, sponsa Christi, in apocalypsi Iohannis copiosius uberiusque describitur. non credat huic propheticae promissioni uirgo casta, si non iam tenet, quod ei per eandem prophetiam hoc tempore futurum promissum est: audi filia et uide et inclina aurem tuam et obliuiscere populum' tuum et domum patris tui, quoniam concupiuit rex speciem tuam, quia ipse est deus tuus, et adorabunt eum filiae Tyri in muneribus; uultum tuum [*](8 Gen. 22, 18 11 Ps. 83, 5 13 cf. I Cor. 15, 26 16 Pa. 147, 1 sq. 20 cf. Matth. 25, 12 24 Ps. 44, 11 sqq. 1U ) [*]( 2 fallatia C 4 9ptim$C pollicitatione C' pollicitationi L' 6 presens C iudeorum C 14 accçdet (4 a m. 2) L 15 discedit LllI discędet XS 17 qih (— add. m. 3) P confortaait CMl 18 filiis tuis GSb intrabit (b ex u corr.) Lsl'tiG 19 exibit tb ex u corr.) L1GM 21 apocalipsi C 25 inclina (i init. in ras.) C )

439
deprecabuntur diuites plebis. omnis gloria eius filiae regis intrinsecus in fimbriis aureis circumamicta uarietatibus; adferentur regi uirgines post eam, proximae eius adferentur tibi, in laetitia et exultatione adducentur in templum regis. pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram; memores erunt nominis tui in omni progenie et generatione; propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi. sed tu infelix a serpente corrupta quando uel cogitare conaris, quae sit pulchritudo filiae regis intrinsecus? ipsa est enim castitas mentis, ubi tu uitiata es, ut aperirentur tibi oculi ad amandum et adorandum solem et lunam, acsi per iustum iudicium dei alienareris a ligno uitae, quod est aeterna et interna sapientia, nihilque aliud uocares putaresque ueritatem atque sapientiam nisi lucem istam, quam per male apertos oculos tractam et in inmensum auctam multipliciterque uariatam per imagines faculosas inpudica mente conuolueres. - hae sunt fornicationes tuae nimis abominandae. et tamen patienter cogita eas et. reuertere ad me,, dicit ueritas. reuertere ad me, et mundaberis, reparaberis, si confundaris tibi et refundaris mihi. hoc audi, hoc dicit uera ueritas, quae nec fallacibus formis cum tenebrarum gente pugnauit nec fallaci sanguine te redemit.

.LIBER SEXTUS DECIMUS.

FAUSTUS dixit: Quare Moysen non accipitis, cum Christus dicat: Moyses de me scripsit, et: si crederetis Moysi. [*]( 26 Ioh. 5, 46 ) [*]( 1 gła//I C 2 finbriis C 3 ea L pronmi L 4 afferentur in laitia tibi G aff. in letitia tibi S leticia C 8 generatiofle (e add. m. 2) L 10 pulchriT*udo (t er.) C 12 uiciata C aperirentur (r med. a. I. add. m. 2) L & (8. Z. m. 2) L 13 si] sic b 14 alienares GLSM te alienaret b ante aeterna habet et 8. Z. C 15 nichilque C 17 auctam (c in ras.) L 19 nimis 8. Z. G abhominande plC abhominandae PaSMzG pacienter C 20 mundaueris Mt 21 reparaueris LIMI michi C 25 Cap. XXXII LPSMG 26 moysi crederetis C credideritis Ll )

440
crederetis et mihi? ego uero non solum Moysen de Christo scripsisse uelim, sed omnes etiam prophetas Iudaeorum et gentium. quid enim hoc nostrae fidei noceret, aut quid non potius prodesset, si congrua et conuenientia undique in deum nostrum testimonia carperemus? siquidem esset etiam tum liberum nobis odio manente atque execratione superstitionis eorum solas ab eisdem de Christo excerpere prophetias; adeo mihi contrarium non potest esse, si et Moyses, quamuis sit alienus a Christo, nonnihil tamen uideatur scripsisse de Christo. an quisquam hominum non optauerit de spinis omnibus florem legere, de omni herba frugem, de muscis omnibus mel, quamuis nec muscas nec gramen in cibum nec spinas in coronae usurpemus ornatum? an quisquam nollet in omni profundo margaritam nasci, in omnibus terris gemmas, in siluis omnibus poma? ac si piscem de mari edere non nocet, aquam bibere nocet, sciuntque homines utilibus sumptis inimica respuere: nobis liberum non esset religionis cuiusque ritu damnato, si esset inutilis nobis, solas inde de Christo prophetias accipere? neque hoc prodesset erroribus ad capiendos nosmet ac redigendos in propriam seruitutem. quia nec spiritibus inmundis, cum idem Iesum esse filium dei exerte indissimulanterque confiterentur, profuit, ut minime sint nobis exosi. quare si et Moyses secundum hoc testimonium de Christo aliquid scripsit, accipiam, ita tamen, ut ipsi hoc minime prosit ad captiuandum me in propriam legem, quam nihil uideam a paganismo distare. quapropter nihil omnino est quod arbitreris, si probatum hoc fuerit, me minime gauisurum spiritum omnem prophetasse de Christo. [*]( 22 cf. Matth. 8, 29 ) [*]( 2 iudeorum C 5 tunc CSGMb 6 exsecratione SG superstitionis (superst in ras.) C 7 hisdem G hisdem LMb hisdS (s s. I.) C 8 non potest om. b 9 a xpo om. S nonnichil C 10 obtauerit SMG 15 ac] at C 17 regionis Ll 18 cuiueuis S, (uis 8. l.) G 23 nobis (s. l.) C 25 prosit (s. l. m. 2) C propriA (-.- add. m. 2) L 26 nichil C paganis modistare M 27 quo (d er.) L )
441

Tibi sane insufficientes referam gratias, si quemadmodum ostendis, quia Christus Moysen de se scripsisse testatus sit, ita etiam illud doceas, quaenam sint ea quae scripsit. nam ego quidem scripturas eius perscrutatus, ut iussum est, nullas ibidem de Christo prophetias inueni, siue quia nullae sunt, siue quia intellegere ipse non potui. unde in ingenti positus aestu ratione cogebar in alterum e duobus, ut aut falsum pronuntiarem capitulum hoc, aut mendacem Iesum. sed id quidem alienum pietatis erat deum existimare mentitum. rectius ergo uisum est scriptoribus ascribere falsitatem quam ueritatis auctori mendacium. quippe cum et ipsum dicentem audirem fures fuisse et latrones omnes, qui uenerunt ante se: qua sententia primum omnium uideo feriri Moysen. ad haec et cum maiestatem suam loquenti eidem, ubi se mundi lumen appellat, Iudaei indignantes reclamarent: quia tu de te testificaris, testimonium tuum non est uerum, non eum uideo prosecutum, ubi maxime locus exigebat, ut diceret de se prophetasse Moysen, sed tamquam reuera alienus et nullum habens ex eorum patribus testimonium respondit: nempe in lege uestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium uerum est. ego sum qui testificor de me; et testificatur de me, qui me misit pater, illud eis commemorans, quod de caelo dictum omnes audierant: hic est filius meus dilectissimus, credite illi. necnon et illud mihi uerisimile non uidetur Iudaeos potuisse tacere, cum Christus diceret de se scripsisse Moysen, quin statim, utpote maligni et astuti, [*]( . 13 cf. Ioh. 10, 8 16 Ioh. 8, 13 . 17 . 18 24 Matth. 3, 17 Luc. 9, 35 ) [*](1 quemammodum LMG1 2 se (a. l.) SG 3illud etiam C 4 pręscrutatus SG perapscrutatus (e s. l.; corr. m. 2) L pscrutatus (corr. ex p m. 3) P pl/Iacratatus M 5 iusaum] uisfl (in ras.) C iustum b 6 intellegere L I 7 estu C altero b 8 pronunciarem C 10 asscribere C 11 agctori L2 mendatium CSl 13 primo LPGSMb 14 ad haec] adhuc b 15 iudei C 23 eos SGMb celo C 25 michi C 26 iudeos C )

442
quaererent, quidnam illud esset, quod de se a Moyse scriptum putaret. sed et haec eorum omnifaria taciturnitas non minus Iesum nihil tale dixisse significat.

Quamuis ergo et haec non parua uideantur ad contirmandam suspicionem falsi de capitulo isto, plus tamen illo teneor, quia omnem, ut dixi, Moyseos scripturam scrutatus nullas ibi de Christo prophetias inueni. nunc tamen te conpertus melioris intellegentiae lectorem consecuturum me aliquid credo acturumque fateor gratias, si spem profectus ac doctrinae, quam mihi obiurgationis tuae fiducia promittit. nulla frustreris inuidia, sed doceas, si quid est, quod me forte legentem praeterierit de deo ac de domino nostro memoratum in scriptura Moysi. nec dixeris, quaeso, ut inperiti solent, hoc ipsum satis esse debere ad fidem, quia Christus dixerit de se scripsisse Moysen. nolo enim nunc ad me respicias, quem ad credendum professio mea fecit obnoxium, ut non possim non credere ei, quem sequor; sed puta nos cum Iudaeo tractare, puta cum gentili. cum eis dixerimus "Moyses de Christo scripsit," quaesituri erunt probationes. quid offeremus? num quidnam dicere poterimus "Christus hoc dixit," cui adhuc illi minime credunt? nempe opus erit nos ipsis ostendere, quid scripserit.

Quid ergo ostendemus ? an illud, quod uos soletis, ubi deus suus loquitur ad Moysen dicens: suscitabo illis prophetam de fratribus ipsorum similem tibi? sed hoc quidem ad Christum minime spectare nec Iudaeum latet nec nobis sic credere conducibile est, quia non propheta Christus [*](24 Deut. 18, 15 . 1S . ) [*]( 1 quererent C 2 et (s. l.) C 3 ihllm (m 8. I. add. tn. 1) L nichil C 5 suspitionem C capitulo (i 8. I.) C 6 moseos SG 8 melioris (is in ras.) C intellegentiae Lx 10 michi C 11 fru. straeris (se ex e m. 2) C frustraris LIb 12 de dn5] dno C 13 moysei (18. l.) LC queso C 15 nolo (lo 8.1.) M 16 respitias M 18 Indaeo] iudeo LC iudeis S iudeos Gl gentile LlMx 19 quesituri C erant b 20 offerimus LsSGMb poterimus dicere C 22 ipsos LCSMIGb 23 ostendimus LSGM An inc. c. 4 in b 27 conducibile X1 )

443
nec Moysi similis propheta, si quidem ille fuerit homo, hic deus; ille peccator, hic sanctus; ille ex coitu natus, hic secundum te ex uirgine, secundum me uero nec ex uirgine; ille offenso deo suo occiditur in monte, hic patri perplacens patitur propria uoluntate. quomodo ergo ipse erit propheta similis Moysi ? nempe statim nos Iudaeus aut ut inperitos ridebit aut coarguet ut mendaces.

An illud offeremus ei, quod perinde soletis inducere: uidebunt uitam suam pendentem, et non credent? cui uos quidem adicitis "in ligno:" nam non habet. sed hoc quoque probare, qucd ad Christum minime pertineat, nihil tam in promptu est. inter maledictorum enim saeua, quae prompsit in populum suum, si a lege sua desciscerent, etiam hoc adiecit. futuros eosdem dicens in captiuitate hostium suorum finemque sui meditaturos diebus ac noctibus, ut nec uitae ipsius suae fiduciam gererent, quae sibi esset a uictoribus condonata, quia eadem ex incerto penderet pauens ac sollicita semper sub inminentia gladiorum. ne hoc quidem ergo ad Christum pertinet; quaerenda sunt alia. nam illud quidem uix crediderim de Christo uos dictum putare maledictum esse omnem, qui pendet in ligno, aut illud aliud interficiendum esse prophetam siue principem populi, qui eos a deo suo uellet auertere aliquidue infringere mandatorum. quod ego quidem Christum fecisse plane negare non possum. sed tu contra de ipso haec esse scripta plane fateri non poteris, ne si hoc sit, quaerere rursus incipiamus, etiam in quonam spiritu Moyses prophetauerit. ut aut malediceret [*]( 4 cf. Deut. 34, .5 5 cf. 10, 18 9 Deut. 28, 66 21 cf. Deut. 21, 23 23 cf. Deut. 13, 5 ) [*](2 co«itu (h er.) M _6 iudeus C avt (v s. I.) C ut om. Lb 7 inridebit SG ut om. SMG 8 offerimus L'SG 9 uidebant Ll uidebunt er. C 10 nam scriptura non habet (scriptura s. I. a m. 2) M 11 probare quoq; C 13 promisit Lb promsit C in om. b disciscerent 01 14 ostium SG 16 essegt (expo m. 2) L 17 pendGret M 19 querenda C 20 uix om. C 21 pependit C 24 fecisse (c an T dubium) C 26 poteris (is in ras.) C querere C )

444
Christo, aut eum iuberet occidi. si enim spiritum dei habuit, haec de Christo non dixit; si haec de Christo dixit, spiritum dei non habuit. neque enim diuinus spiritus aut malediceret Christo aut eum iuberet interfici. ut ergo Moysen ab hoc crimine uindicetis, fateamini necesse est ne haec quidem eum scripsisse de Christo. quodsi haec de Christo minime scripsit, aut alia dabitis aut nulla erunt. si nulla fuerint, nec Christus. potuit adseuerare, quod nusquam est. ita si Christus hoc minime adseuerauerit, capitulum illud falsum esse constiterit.

Sed nec illud quidem uerisimile est, quod prosequitur: si crederetis Moysi, crederetis et mihi, quia dissimilis admodum traditio est et longe altera Moyseos et Christi, ut si eorum alteri Iudaei crederent, alteri necessario repugnarent. nam Moyses quidem prae ceteris ab opere omni abstinendum docet in sabbato causamque inducit religionis huius hanc esse, quia deus cum mundum et quae in eo sunt omnia fabricaret, sex diebus indulserit operi, septima uero cessauerit — quod est sabbatum — idcircoque benedixerit, id est sanctificauerit, tamquam suae tranquillitatis portum legemque dederit insuper, ut qui idem solueret, occideretur. hoc igitur Iudaei uehementer credebant docente Moyse, idcircoque Christo ne aures quidem adcommodandas putabant adseueranti deum semper operari nec ullum sibi cessationis statuisse diem, quia sit iugis et infatigabilis uirtus; seque adeo idcirco numquam debere cessare, ne sabbatis quidem; pater enim, inquit, meus semper operatur et me oportet operari. item Moyses carnis [*]( 11 Ioh. 5, 46 20 cf. Ex. 20, 8 sqq.; 31, 18 sqq. 25 Ioh 5, 17; 9. 4 ) [*]( 3 enim om. C 4 moyses Cl 6 ne] neque SG ne—ipo (in marg add. m. rec.) C eum om. b scripsisse eum S 8 aseuerare L 9 flQminime (ni 8. I.) C adseuerauit P3CSMG 11 credideritis i1 crederitis X1 12 ammodum LMłGI traditio (pr. i ex u) C moseos SG moyseos (y 8. l.) M 13 iudei C 14 moses SG omni opere b 16 omnia quae in eo sunt C 19 tranquillitatis (q ex g corr.) C 20 iudei C 21 moseo Smoyseo LCb idcircoquae (up. m. 2) L 24 in circo b 26 item] ita SG moses S )

445
peritomen in sacris et deo amabilibus numerat iubetque circumcidi masculinum omne carne praeputii ipsorum esseque hoc docet necessarium signum testamenti illius, quod deus suus disposuerit ad Abraham, adfirmatque, quod utrorum uirorum quisquis non hoc gestauerit, exterminabitur ille de tribu sua et hereditatis, quae Abrahae repromissa sit ac semini eius, non ueniet in consortium. et hoc ergo Iudaei ualde crediderant adseuerante Moyse, idcircoque fidem Christo habere non poterant infirmanti ea et insuper adseueranti, quod dupliciter gehennae filius fieret, qui esset circumcisus. item Moyses carnalium ciborum sollicitam facit discretionem et inter pisces ac uolucres et quadrupedia helluonis in modum disceptator sedet iubetque alia quidem abligurriri pro mundis, alia uero pro inmundis ne contingi quidem: quorum in parte porcum taxat et leporem et si quid in piscibus caret squama aut in quadrupedibus ungulam fissam non habet nec ruminat. haec ergo Iudaei fortiter crediderunt scribente Moyse idcircoque Christo. iam credere non poterant indifferentiam docenti ciborum et a suis quidem discipulis omnia penitus remouenti, saecularibus uero uulgo concedenti omnia, quae possent edi, atque adseueranti, quod eos nihil in os intrans pollueret, quia quae de ore inprudenter procedant, ea sola sint, quae polluant hominem. haec atque alia multa Moysi contraria Iesum dogmatizare, nemo qui nesciat. [*]( 7 Gen. 17, 9 sqq. 10 Matth. 23, 15 16 cf. Dent. 14, 8 sqq. 22 cf. Matth. 15, 11 sqq. ) [*]( 1 circumcidi (ci 8. l.) C 2 carnem (exp. m. 2) LS2 carnem Gb praepncii C esaequae LlG 3 quod (s. I. m. 2) C 4 atfirmatquae Mx utrorum] utrorum (s. I. i omniil) M om. C 5 hoc non SMG 6 habrahae 8 7 non/// (eo uid. er.) C iudei C 8 adseuerante (d sup. s m. 1) C moseo GM>Sb moyseo LC idcircoq;/// M xpo] ipi SG 18 iubetquae i2 abliguriri GSMb 14 parte// C 16 non habet fiflsam C 17 iudei C moseo Į-J.J.1SGb moyseo LC idcircoquae L'lG 20 saecularibus (b s. I. a m. 1) L concędenti L aedi SGM edi (a er.) L 21 nichil C 22 inprudenter (prius r paene er.) P inpudenter b procedant (a sup. ę a m. 1) L polluant G1 )
446

Quae quia singula percurrere longum est, unum pro multis ostendam, id est quia christianarum haeresium pars maxima et, quod est in promptu, catholici nihil eorum seruare curant, quae Moyses scribit. quod ipsum si non de errore descendit aliquo, sed ex uera illa Christi et discipulorum eius traditione, uos omnino fateamini necesse est, contraria inuicem sibi Iesum docuisse atque Moysen, idcircoque nec creditum Christum a Iudaeis, quia fidem uellent exhibere Moysi. quorsum ergo falsum non erit illud legum dixisse ad eos: si crederetis Moysi. crederetis et mihi? cum sit longe manifestum idcirco magis eos non credidisse Iesu. quia Moysi crederent, potuisse autem fidem Christo habere, si Moysi credere destitissent. tu tamen, ut dixi, ubinam Moyses de Christo aliquid scripserit, quaeso nos doceas.

Alias, inquit. si christianus es, crede dicenti Christo, quia de se scripsit Moyses; quod si non credis, christianus non es. inepta haec semper et inbecilla responsio est nihil habentium, quod ostendant. quanto igitur melius fecisses, si idem confitereris simpliciter? et tamen hoc mihi quidem dicere potuisti. quem scias necesse habere, ut credam causa religionis, qua famulor Christo, licet hoc ipsum adhuc quaeratur, utrum sit et hoc Christi testimonium, ut credi debeat absolute, an scriptoris, ut examinari sollicite. nec si nos non crediderimus falsis, Christum hinc offendimus, sed falsatores. tamen utcumque hoc ferri poterit christianis obpositum. quid autem de illis agemus, quos retuli, Iudaeo scilicet atque gentili, quibus dicere non possumus: si christianus es, crede; si non credis, christianus non es? quamquam de christiano quidem hoc rectissime dixeris, cum Christus Thomam [*](2 heresium LSC 3 nichil C 4 scripsit L scribit (bit in ras.) C 6 traditione (m er.) L 7 sibi innicem C 8 iudeis C 9 quorsumj quomodo (modo in ras. a m. 2) L quorsum (r et um s. I. a m. 2) 8 quorum lIfGI quare b 10 michi C 14 queso C 17 nichil C 18 fecisse Ll 23 scriptores b examinari (ri s. I.) C 24 credidimus LGMb credimus C 25 ferri C: fieri LSGMb 26 quod b iudeo C 27 gentili. Z )

447
apostolum dubitantem de se aspernatus non sit; sed quo animi eius uulneribus mederetur, corporis sui cicatrices ostendit nec dixit: si discipulus es, crede; si non credis, discipulus non es. tu mihi hoc dicas non de Christo dubitanti, sed de sententia, utrum sit eius. an subinducta. at, inquis, beatiores appellat, qui non uiderunt et crediderunt. hoc si ideo dictum putas. ut sine ratione et iudicio quidque credamus, esto tu beatior sine sensu, ego mihi contentus ero cum ratione beatus audisse.

AUGUSTINUS respondit: Astute quidem paratum te dicis, si quas in libris Moysi de Christo prophetias inueneris, ita percipere, ac si piscem de mari, cum aquam ipsam unde piscis capitur, respuas. sed quia Moyses omne quod scripsit, de Christo est, id est ad Christum omnino pertinet, siue quod eum figuris rerum uel gestarum uel dictarum praenuntiet, siue quod eius gratiam gloriamque commendet, tu, qui commenticium fallacemque Christum de Manichaei litteris credidisti, ista Moysi non uis credere, sicut nec piscem uis edere. uerum hoc interest, quod Moysen hostiliter insectaris, piscem autem fallaciter laudas. si enim piscem de mari edere non nocet, sicut ipse dixisti, cur ita eum uos noxium praedicatis. ut si alia esca non occurrat, prius fame consumamini quam pisce uescamini? quid ? quod si omnis caro inmunda est, ut dicitis, et in omni aqua omnique herba uita illa misera dei uestri retinetur, quae per uestra alimenta purgata est, detestabilis superstitio tua et piscem te cogit proicere, quem laudasti, et aquam marinam bibere ac spinas edere, quas uituperasti. quo uero etiam daemonibus dei famulum conparasti, ut, quales illi fuerunt, cum Christum confiterentur, talis et iste [*]( 6 cf. Ioh. 20, 27 . 29 28 cf. Matth. 8, 29 ) [*]( 4 michi C 5 ante an lit. unius litt. C sub in ducta (in in ras.) S 7 quidqug.e L'lG2 quicquam b 8 contentus (ten ex tem) C ratiofie (e 8. 1. add. 111. 2) L 9 Cap. XXXIII LPM, om. SG Agustinus L 10 mosi SG 13 /// quod C 14 praenunciet C 16 manichei C 24 purganda Cb 25 supersticio C 27 doemonibus 028 demonibus C )

448
accipiatur, si aliquid in eius libris reperiri potuerit, quod praedicet Christum, ille quidem non dedignatur obprobrium domini sui. si enim paterfamilias Beelzebub appellatus est, quanto magis domestici eius! sed uos uidete, a quibus ista didiceritis, profecto sceleratiores quam illi, qui domino ita conuiciati sunt. illi enim non eum Christum esse credebant et ideo fallacem putabant; uos autem doctrinam non putatis esse ueracem, nisi quae Christum audet praedicare fallacem.

Unde autem tibi uidetur legem Moysi nihil a paganismo distare? an quia templum, sacrificium, altare sacerdotemque commendat? at haec omnia nomina et in nouo testamento reperiuntur. soluite, inquit, templum hoc, et in triduo resuscitabo illud et: cum offers munus tuum ad altare et: uade, ostende te sacerdoti et offer pro te sacrificium, quod praecepit Moyses, in testimonium illis. quorum autem figurae fuerint istae, partim dominus ipse demonstrat, cum templum corporis sui templo illi conparat, partim apostolica doctrina cognoscimus; templum enim dei sanctum est, ait apostolus, quod estis uos et: obsecro itaque uos per misericordiam dei, ut exhibeatis corpora uestra hostiam uiuam, sanctam, deo placentem et cetera huiusmodi. proinde illa omnia figurae nostrae fuerunt, sicut idem dicit et saepe commemorandum est, quia non daemoniis exhibebantur, sed uni uero deo, qui fecit caelum et terram, non tamquam indigenti talibus, sed tempora distinguenti et iubenti praesentia, per quae significaret futura. uos autem, qui ut seducatis et decipiatis idiotas inperfectosque [*](4 cf. Matth. 10, 25 12 Ioh. 2, 19 13 Matth. 5, 24 14 Matth. 8, 4 18 I Cor. 3, 17 19 Rom. 12, 1 22 I Cor. 10, 6 ) [*](1 reperire G1 repperiri C repperire Lx 2 dedignatur (i s. I.) <7 dni di sui b 3 beelzebub (med. e 8. I.) L 5 couiciati C conuitiati L I 7 putastis G28 8 audet (corr. ei aridet) C 9 nichil C 11 ad LIJIIGI 12 repperiuntur LISJGM 16 iste b 20 exibeatis 3P 21 uiuentem 81 23 sepe C sepę S 24 uero] uiro LSGM1 celum C 26 presentia C 27 iziotas SG, (corr. ec idiotas) M )

449
christianos, paganismum uos fingitis detestari, edite nobis auctoritatem christianoram librorum, in quibus uobis solem ac lunam colere atque adorare praeceptum sit. uester ergo potius error paganismo similis est. quandoquidem nec Christum colitis. sed Christi nomine nescio quid, quod uobis mentiendo finxistis, et deos uel in isto conspicuo caelo uisibiles uel alios innumerabiles conmenticios adoratis. quibus phantasmatis quasi uanis atque inanibus simulacris non aediculas fabricastis, sed corda uestra templa fecistis.

Exigis a me, ut ostendam, quaenam scripserit de Christo Moyses. iam quidem superius multa demonstrata sunt, sed quis possit omnia demonstrare? praesertim quia, si quaedam commemorem, paratus uidetur iste peruersus uel in alium sensum ea conari peruertere uel, si fuerit euidentia clarioris ueritatis obpressus, dicere se illa tamquam de mari salso suauem piscem capere nec ideo se ad totam scripturam Moyseos uelut ad aquam marinam bibendam cogi oportere. quapropter sufficere arbitror huic operi, ut ea ipsa, quae reprehendenda secerpsit de scriptura legis Hebraeorum. ad Christum praedicandum pertinere, si recte intellegantur. ostendam: ex quo satis adpareat multo magis cetera uel statim pronuntiata uel diligenter ac ueraciter perscrutata christianae fidei conuenire, si ea, quae deridenda atque damnanda obicit inimicus, eis ipsis conuincatur christiana ueritate damnandus. quapropter, o plene omni fallacia, cum dominus in euangelio dixerit: si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit. nihil est, quod te in ingenti aestu [*]( 26 Ioh. 5, 46 ) [*]( 5 quicquid SGt quidquid G 7 commenticios CSGjU fantasmatis C phantasmatib' 3I2b 8 simulachris S ediculas L edicolas Pb fabricatis LSGPM 9 fecistis templa C 13 commemoraem C 18 huic (i s. 1.) C opere Z' 19 reprsehendenda L repraehendenda M reprehendenda snnt C secerpit CSMG ebreorum C 20 intellegantur Ll 22 pronunciata C 24 conuincetur CI damnandis C'1 26 mosi SGM michi C 27 nichil C te (s. 1.) C positu L ) [*]( XXV. Aug. seot. 6. ) [*]( 29 )

450
positum fingas et cogi uidearis in alterum e duobus. ut aut falsum pronunties capitulum hoc aut mendacem Iesum. sicut enim hoc capitulum uerum est, ita et uerax est Iesus. rectius uisum est, inquit, scriptoribus ascribere falsitatem quam ueritatis auctori mendacium. itane tu Christum credis ueritatis auctorem, quem praedicas carnis et mortis et uulnerum et cicatricum simulatorem ? uolo mihi ostendas. unde auctorem ueritatis didiceris Christum, si eis, qui de illo scripserunt, quorum auctoritas recenti memoria commendata atque firmata in posteros emanauit. audes adscribere falsitatem. non enim uidisti Christum, aut quemadmodum cum apostolis locutus est tecum, aut de caelo te sicut Saulum uocauit. quid de illo sentire, quid credere possumus. nisi quod scriptura testatur ? porro si mendax est euangelium disseminatum et notum omnibus gentibus et ab initio praedicationis nominis Christi in ecclesiis omnibus in tanto sanctitatis culmine conlocatum, quae scriptura proferri potest, cui de Christo fides habenda sit? quid poteris proferre scriptum, quod non ille, qui hoc non uult credere, dicat esse confictum. si tanta euangelii notitia uenit in dubium?

Deinde subiungis ipsum te audisse dicentem fures fuisse et latrones omnes, qui uenerunt ante se. unde illum audisti hoc dicentem nisi ex euangelio? at si hoc. quod ita credis ex euangelio, ut tamquam ex ore domini audisse te dicas. alius falsum esse contendat atque hoc dixisse Christum neget. quo ibis? quid facies? nonne euangelicam auctoritatem quantis potueris uiribus praedicabis? miser, illic scriptum est, quod non uis credere, ubi didicisti quod ita credis, ut hoc te ab [*]( 12 cf. Act. 9, 3 sqq. 22 cf. Ioh. 10, 8 ) [*]( 2 capitulum (i ex o corr.) C 3 est alt. om. LSMG 4 inquis Ll asscribere C 7 michi C 10 semanauit BIG eminauit LyPl seminauit Mx asscribere C 11 quemammodum L'MGl 12 te om. C uocauit sanltim C 15 inicio C 19 dicat (a corr. ex e) C 20 noticia C 22 uenerint SG 23 (et 24) eu»angelio (u er.) C ac b quod] ut SG ut (ras.) LM 24 audissa edicas 11f1 26 ibis (s .'1. l. a m. J) L nangelicam X1 euijangelicam C )

451
ipso Christo dicas audisse. ecce nos utrumque credimus, quia euangelio sancto credimus, ubi utrumque scriptum est: et de Christo scripsisse Moysen et omnes, qui ante Christum uenerunt, fures fuisse et latrones. uenisse quippe ita uult intellegi, quia missi non sunt; nam qui missi sunt, sicut Moyses et sancti prophetae, non ante ipsum, sed cum ipso uenerunt, quia non eum per superbiam praecedere noluerunt, sed eum per ipsos loquentem humiliter portauerunt. uos autem, qui haec uerba domini sic intellegitis, secundum uestrum intellectum satis confitemini nullos uos habere prophetas, qui uenturum Christum prophetauerunt, et ideo uobis eum sicut uoluistis, ita finxistis. nam si aliqui sunt uestri. quibus quidem propterea fides habenda non est, quia nonnisi a uobis proferuntur, tamen si aliqui sunt, quos dicere audeatis prophetasse Christum falsa carne uenturum, falsa morte passurum, falsas cicatrices dubitantibus discipulis oblaturum, non dico ex hoc ipso, quam sint detestandi atque fugiendi, quamque non possint esse ueraces, quibus de mendacio Christus placet: ut hoc non dicam, certe ut dicere coeperam, secundum istum intellectum uestrum fures fuerunt et latrones, quoniam ante Christum uenerunt, qui eum uenturum quoquo modo praedicauerunt. porro si ille intellectus est uerus, ut ipsi ante Christum uenisse dicantur, qui cum Christo, id est cum uerbo dei uenire noluerunt, sed cum eos non miserit deus, mendacia sua hominibus adtulerunt: uos quoque ipsi. quamuis post Christi passionem et resurrectionem in hoc mundo nati fueritis, fures et latrones estis, quia, priusquam uos ipse inluminaret. ut ueritatem ipsius praedicaretis, eum anteuenire uoluistis, ut uestram fallaciam iactaretis. [*]( 2 eunangelio C 4 intellegi L1 5 quia (a add. m. 2) S missi (sec. s s. I.) si (si paene er.) M 6 cum (s. I.) C 8 portafuerunt C 9 intellegitis Lf. 11 proph§tauerunt Cb prophetauerint SG 12 aliqui (s er.) L aliquiS (... add. m. 2) PG aliquis uestrum b 14 aliqui S tlri pphe-re M sunt om. C quos (s ex d corr.) CM 16 ablaturum JD' 17 quamquą.e L1 19 ceperan» C istum om. S 20 ilri (ex llrm) C fu*res L 24 uoluerunt Lb 25 attulerunt L 28 predicaretis C eum ante (signa adpos. fIl. 2) L ) [*]( 29* )
452

Illic autem, ubi ei dictum est a ludaeis: tu de te testificaris; testimonium tuum non est uerum, non mirum est non te uidere prosecutum eum, ut diceret de se prophetasse Moysen; non enim habes pium oculum, quo id possis uidere. nam ecce id ipsum, quod eis respondit, nempe: in lege uestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium uerum est. ego sum, qui testificor de me, et testificatur de me, qui me misit. pater, quid aliud sonat recte intellegentibus nisi illum testium numerum in lege prophetico spiritu consecratum et commendatum, ut etiam sic praenuntiaretur futura reuelatio patris et filii, quorum spiritus est in illa inseparabili trinitate spiritus sanctus? ideo scriptum est: in ore duorum uel trium testium stabit omne uerbum. alioquin et unus testis plerumque uerum dicit et plures plerumque mentiuntur, potiusque creditum est in exordio fidei gentium uni apostolo euangelizanti quam populis errantibus, a quibus persecutionem patiebatur. non igitur frustra quodam modo consecratus est iste numerus testium, et cum hoc dominus respondit, eo quoque ipso intellegi uoluit de se prophetasse Moysen. an forte inde calumniamini, quia non ait, in lege dei, sed in lege uestra scriptum est?'" ubi usitatam locutionem scripturarum quis non agnoscat? in lege uestra enim, dixit, uobis data, sicut dicit apostolus euangelium suum, quod se tamen accepisse testatur, non ab homine, sed per reuelationem Iesu Christi. an et Christum dicitis negasse se habere patrem deum. [*](1 loli. 8, 13 sqq. 13 Deut. 19, 15 23 n Tim. 2, 8; Gal. 1. 11 ) [*]( 1 ei (s. I.) C iudeis C 4 quo (d er.) L 5 possit LIМ1 pOBSes C 6 dvorum (v sup. 0 superscr. m. 1) L hominum (i s. I. a m. 1) C om. b 9 post recte ras. 1 uocab. L intellegentibus L1 ". testimQflium (m. 2 exp.) L 12 & sps S sci Lb 13 ideoq: scriptum est C 16 euuangelizanti C 17 post quibus hab. ipse SMG patiebatur b 19 intellegi i1 20 calumpniamini C 21 dfti SMG lege (ge s. I.) C 22 ubi om. C 23 in otn. CSMG enim uestra Cb 24 euuangelium C 2fi dicetis CMP1 se om. LCSGMh deum (add. m. 2) 8 )

453
ubicumque non ait: pater noster, sed pater uester? iam uero uocem illam, quam commemorasti caelo delatam: hic est filius meus dilectissimus, credite illi, quia uos non audistis, nolite illi credere. si autem ideo creditis, quia eam in scripturis sanctis inuenistis, ibi est et ista. cui credere non uultis de Christo scripsisse Moysen; ibi aliae multae, quibus pariter fidem derogatis nec timetis, miseri, ne ita profanus aliquis dicat istam uocem omnino non sonuisse de caelo. et sicut uos contra salutem generis humani, quae omnibus gentibus euangelica auctoritate confertur, etiam in uestram perniciem argumentamini, cum dicitis propterea non esse credendum, quod dixerit Christus de se scripsisse Moysen. quia si hoc ille dixisset. nec Iudaei tacere potuissent. quin statim, utpote maligni et astuti, quaererent, quidnam illud esset, quod de se a Moyse scriptum putaret: sic et ille uanus et perditus dicat: si de caelo uox illa sonuisset, omnes Iudaei, qui audierant, credidissent ? cur ergo non consideratis, insani, sicut fieri potuit, ut et post illam caelestem uocem dura Iudaeorum infidelitas permaneret, ita fieri potuisse, ut cum Christus diceret de se scripsisse Moysen, hoc magis maligna astutia timentes, unde conuincerentur, audire omnino non quaererent, quid de illo scripserit Moyses ?

Sed hanc non solum sacrilegam aduersus euangelicam sanctitatem, uerum etiam eneruem ac debilem esse argumentationem sentit et Faustus atque intentionem suam in illud potius confert eoque se plus teneri dicit, quia omnem Moyseos scripturam scrutatus nullas ibi de Christo prophetias [*](1 Mfltth. 6, 26 . 32 2 Matth. 3, 17; 17, 5 ) [*]( 2 commemorasti (mo s. l.) C 4 illi (s. l. m. 1) L 6 mosen G moysen S2 7 prophanus C 9 humani (ni m. 2 retract.) L 10 eunangelica C 14 utpotem aligni (corr. ex. alieni) M quererent C 15 esset om. b de o'n. C 16 sic! et (nt er.) M 17 quur C 18 fieri non pot. GSl 19 iudeorum C 22 ft auderent (ñ et nt s. l. am. 2) M audere Lb quererent C quod Lx 23 euuangelicam C 24 eneruS (ã in ras.) L 25 intent$tionem S 26 conferte Ml eoque] oque L'Ml 27 scrutatur 81 nulla sibi M )

454
inuenit. cui cito respondeo: quia non intellegit; et si, cur non intellegat, quisquam quaesierit, respondebo "quia inimico, quia aduerso animo legit, quia non ideo scrutatur, ut sciat, sed quod nescit, scire se putat." haec praesumptio tumidae adrogantiae oculum cordis uel claudit, ut omnino non uideat, uel distorquet, ut peruerse uideat, et aliud pro alio probet aut inprobet. tu me, inquit, doce, quid est, quod me forte legentem praeterierit de deo ac domino nostro memoratum in scriptura Moysi. et hic cito respondeam: totum te praeteriit, quia totum ille de Christo scripsit. sed quia totum discutere et pertractare non possumus, hoc tibi in isto opere, si potero, domino adiuuante seraabo, quod superius dixi. ut ea ipsa, quae ad reprehendendum eligis, ostendam de Christo esse conscripta. quin etiam petis, ne dixerim, ut inperiti solent, hoc ipsum satis esse debere ad fidem, quia Christus dixerit de se scripsisse Moysen. quod quid.eÎn si dico, non ut inperitus, sed ut fidelis dico; non ualere autem hoc ad conuincendum gentilem uel Iudaeum et ego fateor; sed aduersus uos, qui quoquo modo nomine christiano gloriamini, satis esse idoneum ac praeualidum, tu quoque et si diu tergiuersatus tameJ;lJ coactus es confiteri dicens: nolo enim nunc ad me respicias, quem ad credendum professio mea fecit obnoxium, ut non possim non credere ei, quem sequor; sed puta nos cum Iudaeo tractare, puta cum gentili. quibus uerbis ostendisti te interim, cum quo mihi nunc res est, quia te ad credendum professio tua fecit obnoxium, satis esse conuictum de Christo scripsisse Moysen, quia ipsum Christum hoc dixisse in euangelio scriptum est, cuius tam praeclaram sanctamque auctoritatem labefactare non audes; quia et, cum id ex [*](1 intellegit L1 2 intelligat Z2 quesierit C 4 tumide C 5 adrogantiae G* 6 distorquit LłSIMI peruersie LxG peruersae M 7 inquid Lx 10 Нłs C illQ b 13 reprehenduin C repraehen- dendum L quoquo (pr. quo s. I.) G 25iudeo6' gentile LKMXG* quibus] quiuis Sx 27 obnoxium om, h )
455
obliquo audes, difficultatis tuae pressus angustiis et cernens, quanta ruina te obruat, cum tibi dicitur nullam esse scripturam, cui de factis et dictis Christi flagites esse credendum, si euangelio tam sancte lateque notissimo credendum esse non putas, et timens, ne amisso christiani nominis pallio nuda uanitas uestra omnibus conspuenda et detestanda remaneat, rursus te saucium colligere conaris et dicis, quod istis euangelii uerbis iam te ad credendum professio tua fecit obnoxium. sic ergo te interim, cum quo nunc ago, teneo, ferio, perimo, id est errorem tuum atque fallaciam, et cogo fateri de Christo scripsisse Moysen, quia hoc Christum dixisse -in euangelio legitur, cui te ad credendum professio tua fecit obnoxium. cum Iudaeo uero uel gentili si mihi necesse fuerit disputare, iam supra ostendi, quibus modis pro meis paruulis uiribus me agere oportere existimem.

Nec illud nego de Christo esse praedictum, quod tu tamquam facile refellendum elegisti, ubi deus loquitur ad Moysen dicens: suscitabo illis prophetam de fratribus ipsorum similem tibi. nec me tua lauta et lepida antitheta, quibus luteum sermonem quasi colorare ac pingere uoluisti, ullo modo ab hac fidei ueritate deterrent. conparans enim Christum atque Moysen et cupiens demonstrare dissimile, ut ob hoc non de Christo uideatur intellegendum esse, quod scriptum est: suscitabo illis prophetam similem tibi, obposuisti tibimet ex aduerso multa contraria, quod ille homo, hic deus, ille peccator. hic sanctus, ille ex coitu natus, hic secundum nos ex uirgine, secundum uos uero nec ex uirgine, ille offenso deo occiditur in monte. 'hic patri perplacens patitur propria uoluntate. quasi uero cum simile [*](18 Dent. 18, 15 . 18 ) [*]( 1 difficultates Ll MI prassus S praessus M 4 sanctę Sb 7 sautium CSG 9 te om. SG 10 terrorem SPMG ■ cogor S cogor LGJfb 13 iudeo C 14 paruolis Ml 16 nec (c s. I.) G.ēe (s. I.) G qd tu (8. Z.) M 19 antiteta G, (in ras.) M 22 dis- /• X similes b 27 uos] nos C 28 ille occiditur in monte offenso dfi 8 )

456
aliquid dicitur, ex omni parte atque ex omni modo simile intellegatur, quia non ea tantum, quae unius eiusdemque naturae sunt. dicuntur inter se esse similia, sicut gemini homines uel filii parentibus uel omnes homines omnibus hominibus, in quantum homines sunt, similes utique sunt — quod et in ceteris animalibus intueri facillimum est uel arboribus, ut olea oleae, laurus lauro similis dicitur — uerum etiam naturae disparis sunt et dicuntur multa similia, ut oliuae oleaster et far tritico. de rebus adhuc proximis et adtingentibus loquor; nam quid tam longe distans a filio dei, per quem facta sunt omnia, quam pecus et lapis? et tamen in euangelio legitur: ecce agnus dei et in apostolo: petra autem erat Christus: quae nullo modo quisquam recte diceret, si eorum aliquam similitudinem nullo medo ille susciperet. quid ergo mirum, si non est dedignatus Christus fieri similis ipsi Moysi, qui similis factus est oui, quam in eius praenuntiatione per ipsum Moysen praecepit deus manducari a populo suo eiusque sanguinem ad tutelam salutis adhiberi et pascha appellari, quod nunc in Christo esse conpletum nemo dissimulare permittitur? quapropter de scripturis agnosco dissimilem, de scripturis mecum agnosce et tu similem: non inde dissimilem, unde similem, sed alia causa illud, alia illud, dum tamen utrumque demonstrem. dissimilis homini Christus. quia deus: scriptum est enim de illo: quia est super omnia deus benedictus in saecula; et similis homini Christus, quia homo, quia de illo itidem scriptum est: mediator dei et hominum, homo Christus Iesus. dissimilis peccatori Christus, quia semper sanctus, et similis peccatori Christus. quia deus filium suum misit in similitudinem carnis peccati, [*](10 cf. Ioh. 1, 3 12 Ioh. 1, 29 I Cor. 10. 4 18 Ex. 20 24 Rom. 9, 5 26 I Tim. 2, 5 ) [*](1 intelligetur CI 2 quę (u ex 0 corr.) S 6 ut] uel L 7 olee C 8 disparis lS fin. add. m. 2) C dispares L 13 quisquam (s s. I.) G 16 quamj quem LlCP praenuntiationem ltIC 22 unde similem m. 2 scr. sup. dissimilem C aliud L' 24 scriptum namque est S qui h 25 secula C 29 misit filium suum S )
457
ut de peccato damnaret peccatum in carne. homini ex coitu nato dissimilis Christus, in quantum ex uirgine natus est, sed homini nato similis Christus, in quantum et ipse ex femina natus est, cui dictum est: quod nascetur ex te sanctum, uocabitur filius dei. homini propter peccatum suum mortuo dissimilis Christus. in quantum sine peccato et propria potestate mortuus est, sed rursus homini mortuo similis Christus, in quantum et ipse uera morte corporis mortuus est.

Nec ideo Moysi famulo dei derogaueris, quia eum 'peccatorem fuisse et offenso deo suo in monte occisum esse dixisti. nouerat enim et ipse in domino gloriari, ut ab eo saluus fieret: a quo et ille, qui dicit: Christus Iesus uenit in hunc mundum peccatores saluos facere, quorum primus ego sum. arguitur enim Moyses uoce diuina. quod eius fides ad aquam de petra eiciendam aliquantum titubauerit: quod ei cum peccato Petri potest esse commune. qui in mediis fluctibus simili fidei defectu dubitauit. uerum absit, ut credamus hinc eum esse alienatum ab aeterna societate sanctorum. qui cum sancto Helia. sicut euangelium loquitur, meruit clarificato in monte domino adsistere. nam, ut in ueteribus legimus libris, etiam post ipsum peccatum quantum sit apud deum meritum eius adparet. sed quid causae fuerit. ut de peccato eius tali morte uindicando deus loqueretur, quoniam pollicitus sum ea ipsa demonstrare ad praenuntiandum Christum pertinere, quae tu reprehendenda delegeris, faciam, sicut possum, domino adiuuante, ut hoc etiam, quod in Moysi morte reprehendisti. prophetiam fuisse de Christo recte intellegentibus doceam.