Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Quod si istis displicet, aperte se fateantur idolorum uel daemoniorum esse cultores: quod quidem ignoranter essent eo ipso solo, quod essent haeretici. de talibus enim dixit apostolus: quia in nouissimis temporibus recedent quidam a fide, intendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum. qui enim nisi daemones. quibus est amica fallacia, istis [*](27 I Tim. 1, 1 sq. ) [*]( 1 ostendera X1 2 uera Cb 4 doceam (a ex o corr. tn. 2) L 5 fautus S hoc] ob hoc G 6 suo (o 8. I. a m. 1) L 9 inquidZ1 14 ita (s. I. a In. 1) S 18 aborrentem GL*SlMl 19 aduersum CSMG 20 demonia C 23 (et 27) demoniorum C cultores esse C 24 quo essent b heretici LCSG 27 ypochrisi S mendaci loquorum C 28 demones C fallatia C )

411
persuaderent, quod Christus fallaciter passus, fallaciter mortuus sit, fallaciter cicatrices ostenderit, id est non uere passus nec uere mortuus sit nec illae uerae fuerint ex ueris uulneribus cicatrices? quae sunt euidentiores doctrinae mendaciloquorum daemoniorum quam istae,, quibus persuadetur filium dei, id est ipsam ueritatem esse mendacem? sed isti in doctrina sua habent et apertam non quidem daemoniorum, sed tamen creaturae culturam, quam damnat apostolus dicens: et coluerunt et seruierunt creaturae potius quam creatori.

Proinde isti in phantasmatis fabularum suarum idola et daemonia nescientes colunt; in sole autem et luna nouerunt se seruire creaturae. et quod putant se etiam creatori seruire, multum falluntur; phantasmati enim suo seruiunt, creatori autem nullo modo seruiunt, quando ea negant deum creasse, quae aperte apostolus ad dei creaturam pertinere demonstrat dicens, cum de cibis et carnibus ageret: omnis enim creatura dei bona est, et nihil abiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur. uidete, quid sit sana doctrina, quam non ferentes uos ad fabulas conuertistis. quomodo apostolus et creaturam dei laudat et ei tamen cultum religionis exhiberi uetat, sic et Moyses, qui uobis uidetur nulli diuinorum pepercisse — non ob aliud suspicor, nisi quia solem et lunam uetuit adorari, ad quorum circuitum uos per omnes angulos uertitis, ut eos adoretis — solem et lunam uera laude laudauit, cum eos factos a deo et in caelesti ordine ad peragenda sua opera conlocatos, sicut est, ita narrauit: solem in potestatem diei, lunam in potestatem noctis. falsis autem uestris laudibus sol et luna non gaudent. [*]( 8 Rom. 1, 25 16 I Tim. 4, 4 23 cf. Dent. 17, 3 27 Gen. 1, 16; PB. 135, 8 sq. ) [*]( 1 quod (corr. ex quos m. 2) SML quos G 3 ille CS uere LC 5 Îstę (, add. m. 2) L 8 dampnat C 10 rantasmatiR X1 fantasmatibus C phantasmatibus b 11 nouerint b 13 fantasmati LCSMG 15 apostolus aperte C aperto S 23 circQitQ b 24 angulas (8. a superscr. o a tJI. 1) L 27 potestate (bis) SGb )

412
diabolus nouit falsa laude gaudere, praeuaricatrix creatura. potestates uero caelorum, quae peccato non lapsae sunt, artificem suum in se laudari uolunt: quarum illa uera laus est. qua creatori illarum non fit iniuria. fit autem, cum dicitur, quod partes eius sunt aut membra eius aut aliquid substantiae ipsius. ille enim perfectus et nullius indigens et nusquam defluens neque discissus neque per loca distentus apud se totus incommutabilis sibique sufficiens. se ipso beatus propter abundantiam bonitatis per uerbum suum dixit et facta sunt; mandauit, et creata sunt. proinde si terrestria corpora, de quibus loquebatur apostolus. cum cibum nullum inmundum diceret, bona sunt, quia omnis creatura dei bona est: quanto magis caelestia, in quibus excellunt sol et luna. cum ipse apostolus dicat: corpora caelestia et corpora terrestria; sed alia est caelestium gloria, alia terrestrium.

Non ergo conuiciatur Moyses soli et lunae, cum eos uetat adorari. sed eos laudat tamquam creaturam caelestem, deum autem laudat tamquam creatorem caelestium et terrestrium nec uult offendi deum, cum illi pro illo adorantur, qui propter illum et ex illo laudantur.

At quam sibi Faustus argute reprehendere uisus est. quod etiam maledictum uocat Moyses, qui solem adorauerit ac lunam. si ergo, inquit, sub gentili positus rege solem cogar adorare et, cum restitero maledictum hoc metuens, iubear crucifigi, in aliud eius incurram maledictum, quod aduersus eum deprompsit. qui pendet in ligno. uos quidem nullus rex gentilis cogit adorare solem. [*]( 9 Ps. 148, 5 14 I Cor. 15, 40 ) [*]( 1 preuaricatrix S 2 potestas S'G celoruJD C 4 creator Lx non (s. I. m. 2) S 5 sint b aut pr.] aut?m L*Ml ' 6 ipsius] eius S 7 discessus (e in i corr. a m. 1) L 8 suffitiens C 11 loquębatur C 12 sunt (in ras; uid. corr. ex fiunt) S 18 eicaellunt L 15 iet 18) celestium C 16 ergo (r s. l.) S 17 celestem C 21 At inc. c. 12 in b atj ad LxSlMG reprehendere] sententiam respondere (sent. s. I. resp. in ras.) M rephendere LC 26 depromsit LK )

413
quod nec ipse sol cogeret, si in terra regnaret, quia nec nunc a uobis hoc uult fieri; sed sicut creator ipse inpios blasphematores suos usque ad iudicium sustinet, sic et ipsa caelestia tolerant uanos adoratores suos usque ad iudicium creatoris sui. tamen mementote christianum regem non posse cogere, ut sol adoretur. de gentili enim rege exemplum Faustus proposuit sciens profecto ad gentiles pertinere, quod facitis, cum solem adoratis. non est hoc ergo christianum; sed ubique iam . perdix nomen Christi ponit, ut congreget, quae non peperit. uidete tamen. quam facile respondeat ueritas et sana doctrina quam facile disrumpat hunc uestrae quaestionis tamquam ineuitabilem et bicipitem laqueum. ecce faciamus aliquem armatum regia potestate comminari homini christiano, ut si solem adorare noluerit, suspendatur in ligno. si declinauero, inquis, maledictum, quod lex prompsit in solis adoratorem, incidam in illud, quod eadem lex prompsit in eum, qui pependerit in ligno. ita uero turbaberis; sed tu. immo nec tu, qui et nullo cogente adoras solem. at uero christianus aedificatus supra fundamentum apostolorum et prophetarum adtendit singulas causas et singula maledicta, uidet unum pertinere ad corpus mortale, quod ligno suspenditur, alterum ad animum, quo sol adoratur. etsi enim corpus inclinatur in adorando, animus tamen aut colit, quod adorat, aut fingit; utrumque autem perniciosum est. quapropter quoniam maledictum in utroque mors meruit, sicut mors corporis in ligno pendere, ita mors animi est solem adorare. eligendum est igitur maledictum in corporis morte, quo maledicto et ipsum corpus in resurrectione [*]( 9 cf. Hier. 17, 11 19 cf. Ephes. 2, 20 ) [*](1 nec (c s. I. a m. 11 L nunc ic s. I. a m. 1) C 3 (et 4) iu- ditium) C 11 di,rumpati dirumpat 6 quaestiones L 12 laquPum C 15 (et 16) promisit Ll promsit G prom»sit 8 17 turbaueris G turbaberis (be corr. ex ue) S turuaberis Ml 18 ad L'SlJ1'G super C 19 adtendit Sl 21 animv (v ex a fact. uid.) L animam SPGb a quo (a init. lin. m. 2 add.) L 23 ad*orat (d cum. o coni. tn. 2) L 25 mors (s s. I.) M est in corporis M )
414
liberabitur; . deuitandum autem maledictum in animae morte, ne cum suo corpore in aeterno igne damnetur. hanc enim quaestion m nobis dominus soluit dicens: nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere; sed eum timete, qui habet potestatem et animam et corpus occidere in gehennam ignis, tamquam diceret: nolite timere maledictum corporalis mortis, quod temporaliter soluitur, sed timete maledictum spiritalis mortis, per quod anima in aeternum cum suo corpore cruciatur. ecce non est anicularis maledictio, sed prophetica praedictio: maledictus omnis, qui pendet in ligno. sic enim auferet Christus de maledicto maledictum, quomodo de morte mortem, de peccato peccatum. sic ergo non blasphemauit Moyses dicendo: maledictus omnis qui pendet in ligno, quomodo non blasphemauerunt apostoli docendo: mortuus est et: uetus homo noster confixus est cruci c um illo et: de peccato damnauit peccatum et: eum, qui non nouerat peccatum, peccatum pro nobis fecit et multa huiusmodi. uos autem cum horretis maledictum Christum, fatemini uos horrere mortem Christi. ubi adparet uestra non anicularis maledictio, sed diabolica simulatio, qui mortem corporis Christi animae uestrae morte non creditis. quam tamen mortem Christi non ueram, sed simulatam suadetis. quasi non audeatis per nomen christianum homines fallere, nisi ipsum Christum magistrum fallaciae faciatis.

Quod autem inuidus continentiae uel uirginitati Fausto uisus est, quia dixit: maledictus omnis, qui non [*](3 Matth. 10, 28 15 II Cor. 5, 14 sq. 16 Horn. 6. 6 17 Rom. 8. 3 II Cor. 5, 21 27 Deut. 25, 7 ) [*]( 1 animę (t add. m. 2) L mortem LSG morte (m er.) M 2 dampnetur C 4 occidere non possunt SG 5 et ante animam om. S 6 gehaennam S 8 spiritijalis C 10 agnicularis L'I 11 praedicatio SG pendet (e ex i corr. m. 2) LSJ-f 12 maledictum om. CSPG. lill marg. m. 2 add.) LM 13 si b 16 cruci (s. I.) S 17 de peccato de peccato SG. (alt. de pecc. exp.) M dampnauit C et (e in ras.) C 19 orretis S Ml 22 xpi corporis mortS b)

415
suscitauerit semen in Israhel, legant Esaiam clamantem: haec dicit dominus spadonibus omnibus: qui obseruauerint praecepta mea et elegerint, quae ego uolo. et custodierint testamentum meum, dabo illis in domo mea et in muro meo locum nominatum, meliorem filiorum et filiarum; nomen aeternum dabo illis et non deerit illis. aut si contrarium putant Esaiam Moysi, hic eis placeat, si ille displicet, non est parum aduersus istos. nobis enim sufficit scire unum deum locutum et per Moysen et per Esaiam. et maledictum esse omnem, qui non suscitauerit semen in Israhel, siue tunc, cum populo secundum carnem propagando etiam carnalis prolis operatio in coniugali castitate ad officium ciuicum pertinebat, siue nunc, ne quisquam spiritaliter natus putet sibi debere sufficere. nec instet dominicis lucris, quibus quisque pro modulo suo praedicando Christum debet generare christianos. ita illa diuina sententia tempora utriusque testamenti mira breuitate complectitur: maledictus omnis, qui non suscitauerit semen in Israhel.

LIBER QVINTUS DECIMUS.

FAUSTUS dixit: Quare non accipitis testamentum uetus? quia et omne uas plenum superfusa non recipit, sed effundit et stomachus saturus reicit ingesta. proinde et Iudaei ex praeoccupatione Moyseos testamento uetere satiati respuerunt nouum, et nos ex Christi praeuentione nouo referti respuimus netus. uos ideo utrumque accipitis, quia in neutro estis pleni, [*](1 Es. 56, 4 sq. ) [*]( 1 (et 7 et 10) isaiam C hec C 2 obseruauerint (i ex u corr.) M 3 eligerint LSX eligerent G 6 nomen enim S nom. erat G 7 hicj hic (i ex e corr. m. 1) C his (exp. m. 1) L his G, (h in ras.) S is b 8 displiceat S 13 offitium C cibicum L ciuia b 15 modolo L1 16 gerare L'Ml 21 Cap. XXX LPSGM 23 sthomacus L satunjs (us erp. m. 2) L 24 ueteri b 2:; praeuentione (sequente lac. decem litt.) M )

416
sed semi alterumque ex altero in uobis non tam repletur quam corrumpitur, quia et sema uasa numquam de dissimili inplentur materia, sed de eadem ac sibi simili, ut uini uino et mellis melle et aceti aceto: quibus dissimilia et non sui. generis superfundas, ut melli fel et aquam uino et aceto garos, non repletio uocabitur haec, sed adulterium. hoc ergo causa est, unde nos parum accipimus testamentum uetus. et quia ecclesia nostra, sponsa Christi, pauperior quidem ei nupta. sed diuiti, contenta sit bonis mariti sui, humilium amatorum dedignatur opes, sordent ei testamenti ueteris et eius auctoris munera famaeque suae custos diligentissima nisi sponsi sui non accipit litteras. uestra sane ecclesia usurpet testamentum uetus. quae ut lasciua uirgo inmemor pudoris alieni uiri et muneribus gaudet et litteris. amator denique ille uester et pudoris corruptor Hebraeorum deus diptychio lapideo suo aurum uobis promittit et argentum, uentris saturitatem et terram Chananaeorum. hi uos delectauerunt tam sordidi quaestus, ut libeat peccare post Christum, ut sitis ingrati tam inmensis dotibus eius. haec uos inliciunt, ut in Hebraeorum depereatis deo post nuptias Christi. discite ergo iam nunc etiam falli uos et decipi falsis promissionibus eius. pauper est, egenus est, ne ea quidem praestare potest, quae promittit: nam si suae propriae coniugi, dico autem synagogae, nihil horum praestat, quae pollicetur. et quidem morem gerenti sibi per omnia et seruienti summissius quam ancilla, uobis praestare quid poterit alienis ab se et mandatorum suorum [*](16 cf. Deut. 8, 7 sqq. 17 cf. Ex. 23, *23 ) [*]( 2 corrumpitur (corr. ej: con m. 2) S 4 prim. et om. SG dissimilia] si dissimilia CM, (si s. I. a m. 1) M, si om. LlPxSG 6 aduterium Ll hoc] haec 01 hec (e corr. ex 0) Mb 8 acclesia C xpil sit xpi LCSG 9 conten*ta (p er.) C armatorum C amatori b (in mg. at amatorfl) 10 opes (s. I. m. 2) C 11 cvstos (v s. 0 scr. m. 1) L 12 uestra sane eccl.] uestrasan eccl. PSlG uris anecclesia L1 15 (et 19) hebreorum C dyptichio S dypticeo LlIflG dipticeo C dipticio b 17 chananeorum LCM questus C 19 uobis (erp. m. 2) L nobis SGM 23 sinagogae LC 25 sOmissius CL summisius M1 )
417
detrectantibus iugum superba ceruice? sed uos quidem pergite agere, ut coepistis, rudem pannum ueteri uestimento committite, nonum uinum ueternosis utribus credite, duobus maritis nulli placituri seruite, christianam denique fidem Hippocentaurum facite, nec equum perfectum nec hominem: nobis soli Christo seruire permittite, eius tantum inmortali dote contentis et imitantibus apostolum, qui dicit: sufficientia nostra ex deo est, qui nos idoneos probauit ministros noui testamenti. Hebraeorum dei et nostra admodum di- * uersa condicio est, quia nec ipse, quae promittit, inplere potest et nos ea fastidimus accipere. superbos nos aduersus blanditias eius Christi liberalitas fecit. ac ne incongrue me haec conparasse existimes, Paulus in nos hanc coniugalis disciplinae similitudinem prior contulit dicens: quae sub uiro est mulier uiuente, uiro alligata est lege uiri; si autem mortuus fuerit uir eius, soluta est a lege uiri. ergo uiuente uiro uocabitur, inquit, adultera, si iuncta fuerit alteri uiro; quodsi mortuus fuerit uir eius, non erit adultera alii coniuncta, per haec ostendens spiritu moechari eos, qui non ante repudiantes et in mortuis quodam modo ponentes legis auctorem tum demum se copulauerint Christo. quod dictum ad eos praecipue spectat, qui crediderint ex Iudaeis, uidelicet ut ipsi sint primae superstitionis obliti. nobis uero in hoc quid opus est uel praecepto, quibus ex gentilitate conuersis ad Christum Hebraeorum deus non mortuus debet uideri, sed nec natus? sane Iudaeo, si credat, Adoneus debet uideri defunctus, gentili uero idolum, [*]( 8 cf. Matth. 9, 16 sq. 7 II Cor. 3, Õ sq. 14 Rom. 7, 2 sq. ) [*]( 2 Cfpistis C uestimento] testamento Cl 8 meritis SlG 4 ippocentaurum LCSGM 5 equum] eum SlG ecum LlMl 7 qui (s er.) S quis G suffitientia L 8 probauit (ex prouabit corr.) M ministros (ni ex no) L 9 hebreomm C 12 christi s. I. S liberalitatjs (corr. m. 1) S 13 copasse (a. I. m. 2) C 17 inquid Ll adultera inquit C 18 alti (in ras.) C 19 alio S hoc b 20 spiritu in C post eos leg. maeehari C immortnis SGM 21 tum] cum b 22 precipue C 23 iudeis C super- sticionis C 26 nec natus] negatus SG iudeo C 27 idoneus Cb adoneusZ1 ) [*](XXV. Aok sect. e. ) [*](27 )
418
et unicuique quod est ueneratus ante cognitum Christum. nam si post idolatriae diuortia Hebraeorum quis deum et Christum pariter colat, nihil ille quidem detriti pudoris a femina discrepauit, quae post unius mariti obitum duobus nupserit.

AUGUSTINUS respondit: Audite haec, quorum corda possidet Christus, et uidete, si toleratis, nisi quia ipse est uestra patientia. Faustus nouo melle plenus respuit acetum uetus et Paulus aceto uetere plenus effudit dimidium, quo caperet infusum mel nouum, non seruandum, sed corrumpendum. uides enim, quod ait apostolus Paulus: seruus Christi Iesu, uocatus apostolus, segregatus in euangelium dei, ex melle nouo est; illud autem quod sequitur: quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis de filio suo, qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem, ex aceto uetere. quis hoc sustineret audire, nisi nos consolaretur idem dicens: oportet qu haereses esse, ut probati manifesti fiant in uobis? sed quid opus est eadem iam superius satis dicta repetere? nam pannum nouum et uestimentum uetus et uinum nouum et utres ueteres non duo testamenta significare, sed duas uitas et spes duas, ad duo uero testamenta intellegenda illam datam esse a domino similitudinem: propterea scriba eruditus in regno dei similis est patrifamilias proferenti de thesauro suo noua et uetera, ex his, quae ante diximus recordetur, qui potuerit, uel certe recenseat, qui uoluerit. duas enim spes si quis habendas putauerit, ut et propter felicitatem terrenam et propter regnum caelorum deo seruiat, [*](11 Rom. 1, 1 sqq. 17 I Cor. 11, 19 19 lib. VIII 23 Matth. 13, 52 ) [*]( 2 dibortia M1 3 ade triti SG 4 discrepabit Ll marit L' 5 nubserit Ll 6 Cap. XXXI LSPMG 7 g (s. I. m. 2) L 8 pacientia C 11 dei christi b 16 audire substineret C 17 consularetur Lt hereses LC 19 satis om. SG repetere satis dicta C 24 dahe*sauro (n er.) M 26 recordetur (cor in ras.) L qui (i ex 0) L 28 deo seruiat] deseruiat SG )

419
haec illam non capit, et cum haec aliqua tribulatione fuerit perturbata, deficiens homo amittet etiam illam. inde est et illud: nemo potest duobus dominis seruire, quod exposuit dicens: non potestis deo seruire et mammonae. uetus autem testamentum recte intellegentibus prophetia est noui testamenti. itaque et in illo primo populo sancti patriarchae et prophetae, qui intellegebant, quod agebant uel quod per eos agebatur, in nouo testamento habebant istam spem salutis aeternae; ad illud enim pertinebant, quod intellegebant et diligebant, quia etsi nondum reuelabatur, iam tamen figurabatur; ad uetus autem illi pertinebant, qui non illic amplius quam promissa temporalia cogitata concupiscebant, in quibus aeterna figurata et prophetata non intellegebant. sed haec iam satis superque prioribus responsionibus nostris dicta.