Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Dicit et Esaias: humiliabitur et cadet contumelia hominum et exaltabitur dominus solus in illa die; et [*]( 8 Hier. 17, 5 sqq. 7 Phil. 2, 6 sq. 10 Ioh. 1, 14 . 1 14 Ioh. 14, 9 26 Es. 2, 17 sqq. ) [*]( 1 tantum ora. S mentionS (— add. tn. 2) L 2 ammonentis L 8 graue (g in ras.) C 4 agnosca Ll 5 agnoscerent (sec. n s. I.) L 9 qui] et qui X1 et quia L2 rapina L 10 esse aequalis (tn ras.) L 12 agnoscet Cb 16 sum (s. l. m. 1) C quid enim est b 17 et homo-dicitur (infta in marg.) S 18 aliud] illud CSG 20 uidet (bis) b 21 aedictum P dictum L editum C maledictum om. LM 23 mediatore (m er.) S mediatorem G 26 isaias C 27 dns] ds b )

389
manibus fabricata omnia abscondent in speluncis et in scissuris petrarum et in cauernis terrae a facie timoris domini et a maiestate uirtutis eius, cum surrexerit confringere terram. illa enim die proiciet homo abominationes aureas et argenteas, quas fecerunt, ut adorarent superuacanea et noxia. et forte iste gentilis, quem catechizamus, quem dixit Faustus cum risu dicturum: "non credo prophetis Hebraeis," aliqua manu fabricata idola abscondit in spelunca aut in scissura petrae aut in cauerna terrae aut aliquem amicum suum scit hoc fecisse aut in ciuitate uel in fundo sue scit factum esse a facie timoris domini, qui per reges terrae secundum eandem prophetiam iam sibi seruientes seque adorantes seuerissimis legibus terram confringit, id est terreni cordis frangit audaciam. quomodo ergo dicat "non credo prophetis Hebraeis," cum et in se ipso conpletum forte cognoscat, quod olim praedictum est a prophetis Hebraeis ?

Magis uerendum erat, ne tanta rerum euidentia circumfusus fortasse diceret, posteaquam ista per mundum fieri coeperunt, christianos has litteras conposuisse, ut ante diuinitus praedicta putarentur, ne quasi temere humanitus facta contemnerentur. hoc uerendum est, nisi esset late sparsus lateque notus populus Iudaeorum, Cain ille signo accepto, ne ab aliquo interficiatur, et ille Cham seruus fratrum suorum portando libros, quibus illi erudiantur, ipse oneretur. per eorum quippe codices probamus non a nobis tamquam de [*]( 23 cf. Gen. 4, 15 24 cf. Gen. 11, 25 ) [*]( 2 in ante cauernis s. I. m. 1 L faciae L1 4 exsurrexerit (ex s. I. m. 1) C 5 abhominationes S abhominationes GCM2 quae L' que C quę b 7 catecizamua SZL'MIOG2 catezizamus SIL2Mt.Gl 8 (et 15. 17) hebreis C 13 seuerissimis (se s. I. m. i) L uerissimis SMG uerissiniilie Pb 14 audatiam C 18 uegeraendum C 20 ceperunt C christianos (s. I. a m. 2) S literas C 22 contempnerentur (ult. n s. I.) C contempnerentur LCS 28 iudeorum C 24 interfltiatur C cam SlLCMxG 25 oneretur] onoretur L' honeretur C coneretur SlG )

390
rerum euentu commonitis ista esse conscripta, sed olim in illo regno praedicta atque seruata, nunc autem manifestata et inpleta: in quibus et ea, quae ibi minus perspicua sunt, quia in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obuenit, iam nunc inlustrata soluuntur, et quae umbris futurarum adhuc rerum opacabantur, iam factarum luce manifestantur.

Forte etiam hinc se diceret permoueri. quod ipsi, in quorum libris haec inueniuntur esse praenuntiata, quae nunc cernuntur inpleta. non nobiscum tenent eiusdem euangelii societatem. cum uero doceretur etiam hoc ab eisdem prophetis esse praedictum, quantum moueretur ad fidem, quistam demens est, ut non uideat? quis tam inpudens, ut se uidere dissimulet? quis enim dubitet hoc de Iudaeis fuisse prophetatum, cum Esaias dicat: agnouit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui; Israhel autem me non cognouit et populus meus me non intellexit aut illud, quod apostolus commemorat: tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem et maxime illud: dedit illis deus spiritum conpunctionis, oculos, ut non uideant, et aures, ut non audiant et non intellegant et multa huiusmodi? quodsi diceret: quid ergo peccauerunt Iudaei, si deus illos excaecauit, ne agnoscerent Christum? quantum possemus, inbuendo rudi homini ostenderemus ex aliis occultis peccatis deo cognitis uenire iustam poenam huius caecitatis; quod non solum dixisse [*]( 4 I Cor. 10, 11 15 Es. 1, 3 18 Rom. 10, 51; Es. 65, 2 20 Rom. 11, 8; Es. 6, 10 ) [*]( 1 esse om. C 2 praedicata S praedicata GMb predicata C 4 in illis LCSMG autem (s. I. m. 1) C 5 fines LlM*SlG 6 futurorum Llb 7 oppagabantur b 8 se (s. I.) S, om. G 11 sociaitatem S 13 ut non uideat (in ras.) L uigeat (s. g a m. 1 d) C imprudens GCSMb inp.udens (r er.) L 14 hoc] et hoc SG iudeis C 15 isaias C 16 praesepem L 17 meus om. LC 21 et om. b 23 excecauit LC 2G cecitatis L )

391
apostolum de quibusdam: propter hoc tradidit illos deus in concupiscentiam cordis eorum uel in reprobum sensum. ut faciant, quae non conueniunt, uolentem ostendere quaedam peccata manifesta ex poena uenire quorundam occultorum, sed nec ipsos hoc tacuisse prophetas demonstraremus. nam. ne pergam longius, idem Hieremias eo ipso loco, ubi ait: et homo est. et quis agnoscit eum? ne quasi hoc ipso excusati essent Iudaei, quia non cognouerunt — si enim cognouissent, sicut apostolus dicit, numquam dominum gloriae crucifixissent — sequitur et ostendit occulti eorum meriti fuisse, ut non cognoscerent. ait enim: ego dominus interrogans corda et probans renes, ut dem unicuique secundum uiam eius et secundum fructum studiorum eius.

Porro si hoc gentilis ille moueretur, cur etiam ipsi, qui appellantur christiani, in multas haereses uariasque discedunt. neque hoc a prophetis Hebraeis praetermissum esse doceremus. tamquam enim esset consequens, ut Iudaeis in sua caecitate demonstratis hoc illi ueniret in mentem, quod etiam multi sub nomine christiano ab ipsa christiana societate deuiarent, ipse Hieremias uelut catechizandi ordinem nobis insinuans continuo subiecit: clamauit perdix, congregauit, quae non peperit, faciens diuitias suas non cum iudicio. perdix enim, nimis contentiosum animal, notum est, quanta auiditate ipsius contentionis currat in laqueum. non enim disputare amant haeretici, sed quoquo modo superare [*]( 1 Rom. 1, 24 . 28 7 cf. Hier. 17, 9 9 I Cor. 2, 8 1J ffier. 17. 10 ) [*]( 1 illis SIG deus om. L 2 concupiscen/ltiam (d er. et xia in ras.) S concupiscendam G 3 conueniint C 4 pena C quorum SlG 6 item b 7 agnoscet Cb 8 hoc quasi hoc ipso C 13 secvn- Uum (v sup. Q a m. 1) M 16 in] at in S hereses LC 18 enim om. SG esse LlMK 19 cecitate C 21 catacizandi Lt catezizandi 82L2 cathezizandi (h 8. l.) M catecizandi CG 28 iudicio (io ec co a m. J) C 25 quantQ S contionis IJM 26 heretici LC quo ISM superent (ent in ras.) M )

392
inpudentissima peruicacia, ut congregent, sicut hic dixit quae non pepererunt. christianos enim, quos maxime Christi nomine seducunt, iam per ipsius Christi euangelium natos inueniunt et faciunt illos diuitias suas, non sane cum iudicio, sed cum temeritate inconsiderata. non enim intellegunt ibi esse ueram et salubrem et quodam modo germanam atque radicalem christianam societatem, unde istos separauerunt, quos ad suas diuitias congregarunt. et quia de talibus dicit apostolus: sicut enim Iamnes et Mambres restiterunt Moysi. sic et isti resistunt ueritati. homines mente corrupti, reprobi circa fidem: sed ultra non proficient: dementia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit, sequitur et hic propheta et dicit de perdice, qui congregauit, quae non peperit: in dimidio dierum eius derelinquent eum et in nouissimis suis erit insipiens. id est qui primo tamquam per pollicitationem et ostentationem excellentis sapientiae seducebat, erit insipiens, id est adparebit insipiens. eis quippe, quibus primo sapiens erat, tunc erit insipiens, cum adparebit. quia dementia eius nota erit omnibus.

Et tamquam ille, quem catechizamus, quaereret et diceret: quo ergo signo manifesto adhuc paruulus et nondum ualens liquidam discernere a tot erroribus ueritatem, quo manifesto indicio tenebo ecclesiam Christi. in quem iam credere tanta rerum antea praedictarum manifestatione conpellor? [*]( 9 H Tim. 3, 8 sq. ) [*]( 1 peruicatia LsSKG ut] aut SMG dicit S 2 pepererunt (alt. r s. 1. a m. 2) G pepereunt SlG1 pariunt S1 4 illas (a corr. ex 0) 8 iuditio C 6 et ante sal. om. C 7 quos (s sup. d) L 9 mambres (m init. in ras.) L 13 prophaa Z1 et (s. 1. a tn. 2) L 14 quia S: 15 derelinquunt LSG derelinquent (en in ras.) M 16 (et 17) gst (BT S. 1. add. m. 2) L pollicitationem (in ras.) L 17 apparebit (pare in ras.1 L 21 catezizamus TJS1 cathezizamus (z carr. ex c) M catecizamus CLWG quereret C 22 manifesto ipdicip ţęų.ę'bQ ęcclm C 23 discernere (in ras.) L a»»»erroribus (tot. er.; m. 2 b sup. a scr3 L 24 indicto SG secclesiam C ecclesiam xpi (t.n ras.) L 25 predictarum L )

393
sequitur idem propheta et tamquam motus animi eius ordinatissime excipiens docet eum ecclesiam Christi ipsam esse praedictam, quae omnibus eminet et adparet. ipsa enim est sedes gloriae, de qua dicit apostolus: templum dei sanctum est, quod estis uos. unde iste dicit: sedes autem gloriae exaltata est. sanctificatio nostra. propter hos enim motus paruulorum, qui possunt seduci ab hominibus. manifestationem claritatis ecclesiae dominus quoque prouidens ait: non potest ciuitas abscondi supra montem constituta, quia utique sedes gloriae exaltata est, sanctificatio nostra, ut non . audiantur illi. qui ad religionum scissuras traducunt dicentes: ecce hic est Christus, ecce illic. partes enim ostendunt dicentes: ecce hic, ecce illic. cum illa ciuitas super montem . sit, quem montem. nisi eum. qui secundum prophetiam Danihelis ex paruulo lapide creuit et factus est mons magnus, ita ut inpleret uniuersam terram? nec illi audiantur, qui nomine quasi secretae et apocryphae ueritatis d hominum paucitatis dicunt: ecce in cubiculis, ecce in deserto, quia non potest abscondi ciuitas super montem constituta. quia sedes gloriae exaltata est, sanctificatio nostra.

Cum ergo iste gentilis his atque huiusmodi aliis testimoniis prophetarum de persecutione regum et populorum, de fide regum et populorum, de abolitione idolorum, de caecitate Iudaeorum, de probatione codicum ab ipsis custoditorum, de amentia haereticorum. de excellentia sanctae ecclesiae [*]( 4 I Cor. 3, 17 5 Hier. 17, 10 sqn. 8 Matth. 5, 14 16 cf. Dan. 2, 84 sq. 18 Matth. 24, 25 sq. ) [*]( 1 eius om. SG 3 est enim SGMb 4 sedis L*SXG templum enim b 7 admanifestationg (d s. l. et ~ add. m. 2) L a manifestatione Mb manifestatione SG 8 praeuidens C dicit b 9 constitutaj posita S 12 xps (s. I. m. 2) C partes-illic (in super. marg. m. 2) C 13 super] per SG 14 quem] Vęţ quem 82 15 paruo C lapide (m. cr.) LSMG 17 secrete b apocrifap LSM, apocriphae C apocryphe b hominis b 19 ciuitas abscondi C 2u sedis Lx 21 gentilis iste Gb 22 reg*um (n er.) L 24 cecitate C iudcorum C 25 heretirorum LC ecclesiae C )

394
uerorum et germanorum christianorum ante praedicta nunc inpleta conspiceret, quid inueniret fide dignius quam illos prophetas, quibus de diuinitate Christi eligeret credere? etenim si antequam ista fierent, ingererem gentili prophetas Hebraeos, quibus ea futura crederet, quae facta nondum uideret, merito fortasse diceret: quid mihi est cum istis prophetis, quos unde ueraces probem, non mihi ostenditur? cum uero tam magna et tam multa, quae praedixerunt. iam ad effectum manifestationemque perducta sunt, plane ille. si peruersus esse nollet, nec ista ullo modo contemneret, quae tanto ante et tanto adparatu praeuidenda et praenuntianda commendari meruerunt, nec illos, a quibus praeuideri et praenuntiari potuerunt. nullis . enim prudentius credimus uel de praeteritis, quae olim facta sunt. uel de futuris. quae nondum facta sunt, quam eis, qui nobis fidem uerborum suorum tam multis tamque magnis, quae ab eis praedicta iam facta sunt, probauerunt.

Sibylla porro uel Sibyllae et Orpheus et nescio quis Hermes et si qui alii uates uel theologi uel sapientes uel philosophi gentium de filio dei aut de patre deo uera praedixisse seu dixisse perhibentur, ualet quidem aliquid ad paganorum uanitatem reuincendam. non tamen ad istorum auctoritatem amplectendam, cum illum deum nos colere ostendimus, de quo nec illi tacere. potuerunt, qui suos congentiles populos idola et daemonia colenda partim docere ausi sunt, partim prohibere non ausi sunt. a\ illi sancti auctores nostri eum populum, eam rempublicam, tale regnum imperante et adiuuante deo propagauerunt atque rexerunt. [*]( 1 uirorum Llb predicta C 4 habreos C 8 dixerunt SJIG iam defectum est manifestationeque perducta sunt. Plane sqq. b affectum LG 9 sint C 10 contempneret CLK 11 prenuntianda C 12 a (s. l) S 13 preteritis C 14 uel—sunt (in marg add. in. 1) C 15 tam] in tam SGMb 16 predicta C 17 sybylla S sybilla LCM sybilJae LCBG orphe*us M HS thelogi C 19 philosofi SG 20 seu] aut b perhibentur (rhigentur in ras.) L 22 nos (s. I. a m. 2) S 23 ille SG . congentiles (on retr. m. 2) LS7 cumgentiles SIMG secd gentiles b 24 demonia C 25 pllrhibere L ausi n sunt b 27 rexerunt (in ras.) L )

395
ubi sacrilegium esset, quod istis religio fuit. itaque si qui illic in . cultum simulacrorum et daemonum laberentur, aut poena plectebantur ipsis suae reipublicae legibus aut liberrimo tonitru cohercebantur propheticis uocibus. unus enim ab eis colebatur deus, qui fecit caelum et terram, prophetico sane ritu, hoc est significatiuo futurorum, qui ritus aboleretur. cum illa uenissent, quae per eum significabantur esse uentura, quandoquidem ipsum regnum magnus quidam propheta fuit, ubi rex et sacerdos mystica significatione ungebantur: quod non ante ipsis quoque Iudaeis ignorantibus ac per hoc inuitis ablatum est, nisi cum uenisset ille gratia spiritali unctus deus prae participibus suis, ille sanctus sanctorum, idem uerus rex consulendo nobis et idem uerus sacerdos se ipsum offerendo pro nobis. quamobrem quantum distat de Christi aduentu inter praedicationem angelorum et confessionem daemoniorum. tantum inter auctoritatem prophetarum et curiositatem sacrilegorum.

His et talibus. quae nunc breuiter tangimus. tunc forte pro necessitate depellendi ueternosi erroris aliquanto latius disputatis et robore uberioris probationis adsertis ille gentilis, quem nobis catechizandum Faustus proposuit. si salutem suam peccatis suis praeponeret, profecto moueretur ad fidem: qua inbutus et in ecclesiae catholicae gremio fouendus conlocatus consequenter etiam moneretur, quos mores tenere deberet. neque perturbaretur eorum multitudine, in quibus ea non inueniret, quae obseruare iuberetur. quamuis cum eo [*]( 9 cf. Deut. 18, 15; Ps. 2, 6; 109, 4; I Reg. 10, 1; Ex. 29 12 cf. Dan. 9. 24: Ps. 44. 8 ) [*]( 2 demonum C daemon.um (i er. cet. in ras. L 3 re*ipublicae L . legimus b 4 tonitru] tollebat (llebat tn ras.) L coercebantur (coer in ras.) LS1C 5 celum C 6 aboletur LK aboleret b 7 evm (v er a) C 8 Magnus quidem b quidam fe in a corr. m. 1) C 9 unguebantur CS=1'11t 12 post deus lit. sex litt. C 15 aduentu (m er. uid.) L 16 demoniorum C tanta S inter om. S 20 ruborc G robore (u corr. in 0) 8 asseritis GSl 21 catecizandum LiC 22 proponeret L* 23 ęc- clesiae C fOllcnJis L I collocatus fouend'* M 26 inueniret (ni 8. I.) L)

396
corporaliter congregarentur in ecclesiam et eadem sacramenta perciperent. sciret cum paucis hereditatem dei. cum multis autem signacula eius participanda: cum paucis communicare sanctitatem uitae et donum caritatis diffusae in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, ad quem fontem interiorem nullus alienus accedit; cum multis autem sanctitatem sacramenti, quod qui manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit: qui autem manducare contemnit, non habebit in se uitam et ideo non perueniet ad uitam aeternam. eosdemque paucos in conparatione multitudinis malorum paucos dici; esse autem per se ipsos consideratos in magno numero, diffusos toto orbe terrarum. crescentes inter zizania et cum palea usque ad diem messis et uentilationis. hoc in euangelio dictum est, hoc a prophetis ante praedictum. ante enim praedictum est: sicut lilium in medio spinarum. ita proxima mea in medio filiarum: ante praedictum est: inhabitaui cum tabernaculis Cedar; cum his, qui oderant pacem, eram pacificus: ante praedictum est: signa in fronte eos. qui gemunt et maerent ob iniquitates populi mei. quae fiunt in medio eorum. itaque iste gentilis, qu-em tali adloquio firmaremus, iam factus ciuis sanctorum et domesticus dei nec iam alienus ab Israhel, sed uerus Israhelita, in quo dolus non esset. disceret etiam ista uerba ex corde simplici dicere quae subsequenter contexit idem ipse Hieremias: patientia [*]( .*> cf. Rom. f),:) 7 cf. I Cor. 11. 20 9 cf Ioh. 6, 54 14 cf. Matth. 13, 25 sq. ; 3, 12 I:) Cant. 2. 2 17 Ps. 119, 5 . 7 19 Ezech. 9, 1 23 cf. Ephes 2, 19 . 12 23 cf. Ioh. 1, 47 ) [*]( .1 ęcclesiam C ecclesia (m er.) L 4 diffusa M' diffusae! C diffusae (feeia m. 2) h 5 nobis om. S 7 sacramenti. (s er.) S sacramentis G ntf 8 contempnit OSLI 9 habebit (be s l. a m. 1) L 10 uitam aetjrnam L eoadem C 12 diffuso LCSMb 14 est om. SGMb 15 predictmn (bis) C 17 inhabitabit SG 19 gement Cx 20 merent LCSG 21 iste (i corr. in e m. 1) L gentilis (is e.c es) L tali, (a e.rp. m. 1) LCS talia Mb alloqui MS*Gb alloquio (0 fn. add. m. 1) L 24 discere te SG 25 subsecnntur LS'MG subsequuutur C )
397
Israhel, domine; uniuersi, qui te dereliquerunt, terreantur. cum enim de perdice dixisset, quae clamat et congregat, quae non peperit, commendauit excellentiam ciuitatis super montem positae, quae abscondi non potest, ut ab ecclesia catholica haereticum hominem non separaret dicens: sedes autem gloriae exaltata est. sanctificatio nostra. deinde, quasi ueniret in mentem: quid ergo facimus de tam multis malis, qui tanto amplius ubique permixti sunt, quanto excellentior est Christi gloria in unitate omnium gentium ? subiecit statim: patientia Israhel, domine. patienter enim ferendum est, quod ait: sinite utraque crescere usque ad messem nec inpatientia tolerandi malos relinquantur boni. qui proprie sunt corpus Christi, et ideo cum ipsi relinquuntur. ille relinquitur. unde subiecit atque addidit: uniuersi, qui te derelinquunt, terreantur; confundantur qui recesserunt in terram. terra est enim homo de se praesumens atque alios. ut de ipso praesumatur, inducens, et ideo sequitur: euertentur. quoniam dereliquerunt fontem uitae, dominum. quid enim aliud clamat perdix, nisi apud se esse et a se dari fontem uitae, ad quem congregati recedunt a Christo Christi promissione decepti, cuius nomine iam tenebantur inbuti? non enim quos peperit, congregat, sed ut congreget. quos non peperit, dicit: salus, quam Christus promisit, apud me est; ego dabo. sed uide. iste quid dicat: sana me, domine, et sanabor; saluum me fac, et saluus ero. unde apostolus dicit: nemo glorietur in homine, et iste subiungit: quoniam gloriatio mea tu es. his modis nos [*]( 11 Matth. 13, 30 26 I Cor. 3, 21 'J7 Hicr. 17, 13 sq. ) [*]( 1 derelinqf C derelinquunt b 2 qui (i ex e) CL2 5 hominem hereticum P. (ci in cv corr. a m. 1) C 590 (exp. m. 1) C separaret CPLxMlb separa S'G separent Sl 6 exaltata (al ex el a JII. 1) M 10 pacientia C pacienterLC 12 ne b inpacientia L 13 propriae S sunt om. SG 1*5 presumens C 17 de ipso] in ipsos C' (m. rec, superBcr. de se ipso), ipso LlSlGM1 19 se (s. I. a m. 2) S 20 a (s. I. a m. 2) S recedant Cb . 22 r.ongrega/// C 26 dicit (a in i corr.) C 27 hisj illis SMG nos] non 81 nos (s a m. 1 s. n) L )
398
instruimus hominem ex apostolica propheticaque doctrina, ut aedificetur super fundamenta apostolorum et prophetarum.