Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Christum dicitis ab Israhelitis prophetis non esse praedictum, cui praedicendo omnes illae paginae uigilant, si eas perscrutari pietate quam exagitare leuitate malletis. quis alius in Abraham exit de terra sua et de cognatione sua. ut apud [*]( 8 I Cor. 11. 19 ) [*]( 2 consotiato C 4 (et 7) hereticis LC 5 heretici LC alii om. b 7 secclesiae C 8 hereses LC 9 calumpniaa C 15 ebriaaate L hebrietate C quae] q C 17 quam—terris (m. poster. add.) S 19 ut dixi om. b 20 honoramus b 24 pernitiosa CG utiles b probatis L 26 dicitis om. b 27 pagine L 28 Quis incipit c. 25 b 29 sua-cognatione (in marg. m. 1 add.) C cognatione (e ex &) L ) [*]( XXV. Ang. sect. 6. ) [*]( 28 )

354
exteros ditetur et locupletetur, nisi qui relicta terra et cognatione Iudaeorum, unde secundum carnem natus est, apud gentes ita praepollet et praeualet, ut uidemus? quis alius in Isaac lignum sibi portabat ad uictimam, nisi qui crucem sibi ad passionem ipse portauit? quis alius aries inmolandus in uepre cornibus adhaerebat, nisi qui crucis patibulo pro nobis offerendus adfigebatur?.

Quis alius in angelo cum Iacob luctatus, cum sibi praeualentem quasi fortiorem infirmior uictusque uictorem partim benedicit, partim latitudinem femoris eius claudam reddit, nisi qui praeualere aduersus se passus populum Israhel quosdam. qui crediderunt, benedixit in eis? latitudo autem femoris Iacob in multitudine carnalis populi claudicauit. quis alius lapis positus ad caput Iacob, ut nominatim quodam modo exprimeretur. etiam unctus est nisi caput uiri Christus? quis enim Christum nescit ab unctione appellari? qui etiam hoc ipsum in euangelio commemorans et de se figuratum apertissime testificans, cum quendam Nathanahelem dixisset uere Israhelitam, in quo dolus non esset, et cum ille tamquam lapidem illum habens ad caput confessus eum esset filium dei et regem Israhel - ista confessione quodam modo unguens lapidem, id est ipsum esse confitens Christum — ibi oportune dominus etiam illud commemorauit, quod tunc uidit Iacob, qui per benedictionem appellatus est Israhel. amen dico uobis, inquit, uidebitis caelum apertum et angelos dei ascendentes et descendentes super filium hominis. hoc enim Israhel uiderat, cum illum lapidem ad caput habebat, a terra in caelum scalas, per quas ascendebant et descendebant angeli dei; in quibus [*]( 1 cf. Gen. 12, 1 sqq. 4 cf. Gen. 22, 6 10 cf. Gen. 32, 24 sqq. 24 Ioh. 1, 47 sqq. 27 cf. Gen. 28, 11 sqq. ) [*]( 4 sibi om. S 5 portabat b 6 adherebat LC 7 effigebatur 81G 9 uictorque LSG uictusque (corr. ex uictorq' m. 3) P 10 claudtl b 16 quo BIG euangelio fn add. m. 2) L 18 israhelitem SlG 21 ungens Mb 22 opportune SG comraemorauit illud C 25 (et 27) celum C )

355
significati sunt euangelistae, praedicatores Christi. ascendentes utique, cum ad intellegendam eius supereminentissimam diuinitatem excedunt uniuersam creaturam, ut eum inueniant in principio deum apud deum, per quem facta sunt omnia; descendentes autem, ut eum inueniant factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret. in illo enim scalae a terra usque ad caelum, a carne usque ad spiritum, quia in illo carnales proficiendo uelut ascendendo spiritales fiunt. ad quos lacte nutriendos etiam ipsi spiritales descendunt quodam modo, cum eis non possunt loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus: sic et ascenditur et descenditur super filium hominis. filius enim hominis sursum in capite nostro, quod est ipse saluator; et filius hominis deorsum in corpore suo, quod est ecclesia. ipsum et scalas intellegimus, quia ipse dixit: ego sum uia. ad ipsum ergo ascenditur, ut in ecclesiis intellegatur; et ad ipsum descenditur, ut in membris suis paruuli nutriantur; et per illum ascenditur et descenditur. exemplum quippe eius sequentes praedicatores eius non solum se erigunt, ut eum sublimiter expectent, sed etiam humiliant, ut eum temperanter adnuntient. uidete apostolum ascendentem: siue, inquit, mente excessimus. deo; uidete et descendentem: siue, inquit, temperantes sumus, uobis. dicat et per quem ascenderit et descenderit: caritas enim, inquit. Christi conpellit nos iudicantes hoc, quoniam unus pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt; et pro omnibus mortuus est, ut qui uiuunt. iam non sibi uiuant, sed ei. qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. - [*]( 4 cf. loh. 1, 1 sqq. 6 cf. Gal. 4, 4 sq. 11 cf. I Cor. 3, 1 sqq. 15 Ioh. 14, 6 21 n Cor. 5, 13 sqq. ) [*]( 4 descentes M 7 usq; (q; 8. I. add. m. f) C 8 profltiendo C tielud SJG 9 lactg G 14 corpo 01 16 ecclesiis Eug. (ed. Kntill p. 267): excelsis lib. b 17 paruulis Eug. 18 exemplum quippe eius (in ras. add. m. 2) 8 19 spectent C 21 excesimus Z' 26 si unus b 26 qui] & qui (& 8. I.) S ) [*]( 23* )
356

Haec in scripturis sanctis sancta spectacula quem non delectant. sanam doctrinam non sustinens ad fabulas conuertitur. et illae quidem fabulae animas in qualibet corporis aetate pueriles uaria quadam delectatione sollicitant. sed nos, iam corpus Christi, agnoscamus in psalmo uocem nostram et dicamus ei: narrauerunt mihi iniusti delectationes, sed non sicut lex tua, domine. Christus mihi ubique illorum librorum, ubique illarum scripturarum peragranti et anhelanti in sudore illo damnationis humanae siue ex aperto siue ex occulto occurrit et reficit. ipse mihi et ex nonnulla difficultate inuentionis suae desiderium inflammat, quo id quod inuenero, auide sorbeam medullisque reconditum salubriter teneam.

Ipse mihi in Ioseph innuit, qui persequentibus et uendentibus fratribus in Aegypto post labores honoratur. didicimus enim labores Christi in orbe gentium, quem significabat Aegyptus, per uarias passiones martyrum; et nunc uidemus honorem Christi in eodem orbe terrarum erogatione frumenti sui sibi omnia subiugantis. ipse mihi innuit in uirga Moysi, quae in terra serpens effecta eius mortem figurauit a serpente uenientem; sed — quod adprehensa cauda significat - posterius peractis iam omnibus in fine actionis ad id, quod fuerat, resurgendo reuertitur, ubi per uitae reparationem morte consumpta nihil serpentis adparet. nos quoque, corpus eius, [*](2 cf. n Tim. 4, 4 6 Ps. 118, 85 15 Gen. 37—47 21 cf. Ex. 4, 2 sqq. ) [*]( 2 conuertitur 81 8 ille L 4 quedam S 6 delect. (in mg. al. fabulationes) b 7 ubi L 8 anhelanti (h s. I.) SM anelanti LG 9 dampnationis C 10 occurrit (s. I. m. 2) S 11 quod C quod L 12 auidius (in ras.) S abide LGltfl sorbeam (b ex u fact.) SMG sorueam L sorbeatur b 14 (et 19) innuitur P3b 15 ęgypto C didicimus (alt. di s. l.) C 18 orbe (m er.) L erogatione (m er.) L 19 sibi om. LCb 20 serpente (m. er.) L 21 apprehensa GM cauda (d corr. ex s) MG post cauda seq. eius rursus uirga redditur in SMG 22 peractis] partis M 23 fuerat (in marU. m. 2 add.) L reparatione G )

357
in eadem mortalitate per lubrica temporum uoluimur, sed fine nouissimo uelut cauda saeculi per manum, id est per potestatem iudicii, ne ultra prolabatur adprehensa, reparabimur et nouissima inimica morte destructa resurgentes in dextera dei uirga regni erimus.

Iam de exitu Israhel ex Aegypto non ego, sed apostolus loquatur: nolo autem uos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes per mare transierunt et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari et omnes eandem escam spiritalem manducauerunt et omnes eundem potum spiritalem biberunt; bibebant enim de spiritali consequenti petra, petra autem erat Christus. exponendo unum in cetera introduxit intellectum. si enim petra Christus propter firmitatem, cur non et manna Christus tamquam panis uiuus, qui de caelo descendit? quo uere qui uescuntur, spiritaliter uiuunt; nam illi ueterem figuram carnaliter accipientes mortui sunt. sed cum dicit apostolus: eundem cibum spiritalem manducauerunt, ostendit et illud spiritaliter intellegi in Christo: sicut et potum cur spiritalem dixisset, aperuit. cum subiunxit: petra autem erat Christus; quo aperto cuncta fulserunt. cur ergo non et nubes Christus et columna, quia rectus et firmus et fulciens infirmitatem nostram, per noctem lucens, per diem non lucens, ut qui non uident. uideant, et qui uident, caeci fiant? rubet et mare rubrum: baptismus utique Christi sanguine consecratus. hostes sequentes a tergo moriuntur: peccata praeterita. [*]( 4 cf. I Cor. 15, 26 7 I Cor. 10, 1 sqq. 16 cf. Ioh. 6. 42 24 Ioh. 9, 39 ) [*]( 1 nouissimo fine C 3 iuditii C plabarur M1 appraehensa L appraehensa G adprehensa C 4 inimicam L 7 loquitur LSGMb quoniam b 9 moysen G moyse (n er.) Cy (y superscr.) M 10 sescam C 12 enim] autem Sb spiriTali (ri s. l. add. m. 1) L sequente C consequente eos b 15 quur L 16 apiritnaliter C 18 (et 20) spiritualem C 22 cur fi ergo 999 (fi s. l.) S xpf non et nubes C et om. LS1 23 quia (a 8. I.) S fnltiens C 25 ceci C ruhet] nubes (corr. ex rube) P3b )

358

Ducitur populus per desertum: baptizati omnes nondum perfruentes promissa patria, sed quod non uident sperando et per patientiam expectando tamquam in deserto sunt; et illic laboriosae et periculosae temptationes, ne reuertantur corde in Aegyptum. nec ibi tamen Christus deserit; nam et illa columna non recedit. et amarae aquae ligno dulcescunt, quia inimici populi signo crucis Christi honorificato mansuescunt: et duodecim fontes septuaginta palmae arbores inrigantes apostolicam gratiam praefigurant populos in septenario numero decuplato rigantem, ut per septiforme spiritus donum legis decalogus inpleatur. et hostis intercludere molitus uiam extensis Moysi manibus signo crucis dominicae superatur. et morsus mortiferi serpentum exaltato et respecto aeneo serpente sanantur. quod uerbis ipsius domini declaratur: sicut exaltauit, inquit; Moyses serpentem in heremo. sic oportet exaltari filium hominis, ut omnis, qui credit in eum. non pereat, sed habeat uitam aeternam. itane etiam ista non clamant? tantane est surditas in cordibus duris ? fit pascha in occisione ouis: occiditur Christus, de quo in euangelio dicitur: ecce agnus dei, ecce qui tollit peccatum mundi. prohibentur qui pascha faciunt ossa frangere: non franguntur in cruce ossa domini; adtestatur euangelista hinc esse dictum: os eius non comminuetis. sanguine inliniuntur postes, ut pernicies depellatur: signantur signo dominicae passionis in frontibus populi ad tutelam salutis. datur ibi lex [*]( 1 cf. Ez. 17, 1 8 cf. Hom. 8, 25 6 cf. Num. 14, 14 8 cf. Ei. 15, 23 sqq. 12 cf. Ex. 17 14 Num. 21, 8 Ioh. 8, 14 20 Ioh. 1, 29 23 Ex. 12, 46 Ioh. 19, 39 24 cf. Ex. 12, 22 sq. ) [*]( 2 s*perando C 4 cordae (exp. m. 2) L 5 aegyptom «S'6?1 6 amare L quia]qfli b 7 inimici (c in ras.) S ibi mihi (b ex n corr.) G 9 septinario bGM' 10 septiforme b 18 mortiferi. (s uid. er.) L v serpentam (v m. 1 superscr; e m. 2 easp.) L serpentium S G 15 eremo Ll 16 credit Eug. (ed. Kndll p. 271): credidit S credident LCGMb 19 ęuangelio C 20 peccata Cb 23 eius (s in ras.) S enim G inlinuntur Cl 24 pernities C )

359
quinquagesimo die post actum pascha: uenit spiritus sanctus quinquagesimo die post domini passionem. dicitur illic scripta lex digito dei: dicit dominus de spiritu sancto: in digito dei eicio daemonia. et clamat Faustus oculis clausis nihil se in illis litteris inuenisse, quod ad praenuntiationem Christi pertineat! quid autem mirum, si oculos habet ad legendum et cor ad intellegendum non habet, qui positus ante ostium clausum diuini secreti non fide pietatis pulsat, sed elatione inpietatis insultat? plane ita sit, ita fiat; iustum est enim. claudatur superbis ianua salutis, ueniat mansuetus, quem docet dominus uias suas : uideat et haec in illis libris et cetera uel omnia uel quaedam, qualia credat in omnibus.

Uideat Iesum introducentem populum in terram promissionis. neque enim hoc temere ab initio uocabatur. sed ex ipsa dispensatione nomine mutato Iesus appellatus est. uideat botrum de terra promissionis in ligno pendentem. uideat in Hiericho tamquam in hoc mortali saeculo meretricem — de qualibus ait dominus, quod praecedant superbos in regnum caelorum — per fenestram domus suae tamquam per os corporis. sui coccum mittentem — quod est utique sanguinis signum — propter remissionem peccatorum confiteri ad salutem. uideat muros ipsius ciuitatis tamquam munitiones mortalis saeculi septies circumacta testamenti arca cecidisse, sicut nunc per tempora. quae septem dierum uicissitudine dilabuntur, [*](1 cf. Ei. 20 2 cf. Act. 2, 1 aqq. 3 cf. Ex. 31, 10 Luc. 11, 20 11 cf. Pa. 24, 9 14 cf. Ios. 3 16 cf. Num. 13, 24 18 cf. Matth. 21, 31 20 cf. los. 2, 18 23 cf. Ios. 6, 7 sqq. ) [*]( c 1 ai/rrcum C uenita (& in ras.) S uenienti G 2 passione SHr 4 demonia CS osculis C 5 litteris illis Mb C quod 81 7 hostium L 8 /elatione (d er.) L 9 en! est b 10 mansuetos L 13 introducentem (du s. I. a m. 1) S populos S 15 est (s. I. m. 2) L 16 terram L 17 hierico LCM1 18 superuos C 19 celorum C 20 sannl. gnis S2 sanguis GS'?NI' 22 mvros (v s. o a m. 1) L mortalis L Eug (ed. Knoll p. 273) : mortales CSJIG 23 archa C cecidiase (e fin s. ra*. add. m. 2) C )

360
testamentum dei circuit toto orbe terrarum, ut in fine temporum mors, nouissima inimica, destruatur et ex inpiorum perditione unica domus tamquam unica ecclesia liberetur. mundata a turpitudine fornicationis per fenestram confessionis in sanguine remissionis.

Uideat tempora primo iudicum postea regum, sicut erit primo iudicium, deinde postea regnum; inque ipsis temporibus iudicum et regum iterum atque iterum multis et uariis modis Christum et ecclesiam figurari. quis erat in Samson obuium leonem necans, cum petendae uxoris causa ad alienigenas tenderet. nisi qui ecclesiam uocaturus ex gentibus dixit: gaudete, quia ego uici saeculum? quid sibi uult in ore ipsius leonis occisi fauus exstructus, nisi quia ecce conspicimus leges ipsas regni terreni, quae aduersus Christum ante fremuerant, nunc iam perempta feritate dulcedini euangelicae praedicandae etiam munimenta praebere? quid est illa mulier plena fiduciae hostis tempora ligno transfigens nisi fides ecclesiae cruce Christi regna diaboli perimens ? quid uellus conplutum area sicca et postea conpluta area sicco uellere nisi primo una gens Hebraeorum habens occulte in sanctis mysterium dei, quod est Christus, quo mysterio totus orbis uacuus erat? nunc autem in manifestatione totus orbis id habet, illa uacuata est. [*]( 2 cf. I Cor. 15, 26 11 cf. Iud. 14 12 Ioh. 16, 33 18 cf. Iud. 14. 8 17 cf. Iud. 4, 21 20 cf. Iud. 6, 37 sqq. ) [*]( 1 circui LGM1 circuito C circnire M2 circtlit b totum C 3 aecclesia C liberetur om. b 5 sanguing L 6 iudicium Ll pi regum (um m ras.) CS regnum G reg.um (n er.) ML2 7 iudicum Cl postea oni. C regnum (n s. l. utn in ras.) C inquae LG inquą.e S inq'/// M 8 iudicium Ll regnum SG reg*um (n m. 2 er.) L regum (u ex n fact. et u er.) M 10 sansom C fafon L. 11 acclesiam C uocaturõs S1 13 fabus SIMIG eitructus CM 16 predicande L predicandae C prebere CL 17 fidutiae l' timpora MS2 18 acclesiae C 19 uellus (u ex b m. 2) L 20 bellere Ll prima C hebreoram C occulte (pr. c s. 1.) C occultae L )

361