Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
FAUSTUS dixit: Cur non accipis testamentum uetus? quia et ab ipso hoc et ex nouo didicimus aliena non concupiscere. quid autem, inquis, alienum habet. testamentum uetus? immo quid habet non alienum? diuitias promittit et uentris saturitatem et filios et nepotes uitamque longam et cum his Chananitidis regnum, sed omnia haec circumcisis et obseruantibus sabbata et immolantibus sibi et abstinentibus a porcina et huiusmodi ceteris: quae quia ego neglego et christianus omnis, ut inepta scilicet et ad salutem animi minime pertinentia, idcirco nec quae promittit. ad me iam expectare cognosco, memorque quia sit mandatum: non concupisces aliena, Iudaeis bona sua habere libens uolensque permisi solo scilicet euangelio et regni caelorum splendida hereditate contentus. nam ut Iudaeo, si sibi euangelium usurparet. iure increpitans dicerem: "inprobe, quid tibi cum eo est, cuius praecepta non seruas?" sic uereor, ne mihi eadem Iudaeus increpitet tenenti testamentum uetus, cuius mandata contemnam.
AUGUSTINUS respondit: Eadem saepe uana repetere istum non pudet, sed eadem saepe quamuis uera respondere [*]( 17 Ex. 20, 17 Rom. 7, 7 ) [*]( 1 ecce] etce (t in ras.) C 2 fructura G radici LCSG pinguedinis CSG. (i in e corr.) L 3 impietas (im in ras.) L 5 naturali] natura S 7 caţ. XX LSPJIG 12 cananitulis LCSG chananitibis ih s. I.) M omnia (ni ex m) L 13 inmolantibus C 14 ceterisq: L 16 spectare Cb 18 iudeis C sua (s. 1.) S permissi L l4 iudeo (i in I ras.) C, (o in ras) S iudaeos LJlll iudeii M2 si om. LM susurparet M 22 precepta C sic (c s. l.) C nec S 23 contempnam LCS*MxGr 24 cap. XXI LSPJlG sepe CSG 25 sepe ( t a m rec i C sepe SG )