Contra Duas Epistulas Pelegianorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ad testamentum autem uetus, quod est a monte Sina in seruitutem generans, quod est Agar, illi pertinent, qui [*]( 1. 8 Gal. 3,18. 19 4. 10 Rom. 4, 14. 15 13 cf. Gal. 4, 24 17 cf. Rom. 8,17 20 cf- Gal.4,26 23 cf. Gen-17,4 24 cf. Rom. 9,8 27 cf. Gal- 4,24 ) [*](3 promissione V repromissionem OmlD 4 lege V 5 est alt. om.DEFVbd 6 ostendit Vb utique est EFbd est om.D 7 per om.D deus donauit CV 9 posita DEF 10 subdidit similiter DEFbd 15 iohanne V iiliOml 16 filium 0(ium in ras. m2) 17 dei] suntOB 19 non potuerurit C 20 hyerusalem 17 hrtmO nostra est CDEFbd quamuis enim EF 21 anterioris OV anteriorei inueniuntur EF libera*e 0 liberare C 22 gestat OB 24 diceret C 26 reperitur ODEF )

495
cum acceperint legem sanctam et iustam et bonam, putant sibi ad uitain litteram posse sufficere et ideo qua fiant factores legis diuinam misericordiam non requirunt, sed ignorantes dei iustitiam et suam iustitiam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti. ex hoc genere fuit illa multitudo, quae aduersus deum in heremo murmurauit et idolum fecit, et illa, quae iam in ipsa terra promissionis fornicata est post deos alienos. sed haec in ipso quoque ueteri testamento ualde reproba est multitudo. illi etiam, quicumque ibi erant, sola quae ibi deus pollicetur terrena promissa sectantes et quid pro nouo testamento ea ipsa significent ignorantes eorum adipiscendorum amore et amittendorum timore dei praecepta seruabant, immo non seruabant, sed sibi seruare uidebantur; neque enim fides in eis per dilectionem operabatur, sed terrena cupiditas metusque carnalis. sic autem praecepta qui facit procul dubio inuitus facit ac per hoc in animo non facit; mauult enim omnino non facere, si secundum ea quae cupit et metuit permittatur inpune. ac per hoc in ipsa uoluntate intus est reus, ubi ipse qui praecipit inspicit deus. tales erant filii terrenae Hierusalem, de qua dicit apostolus: seruit enim cum filiis suis, pertinens ad testamentum uetus amon te Sinain seruitutem generans, quod est Agar. ex ipso genere fuerunt, qui dominum crucifixerunt et in eadem infidelitate manserunt. inde sunt etiam adhuc eorum filii in ingenti multitudine Iudaeorum quamuis iam nouo testamento, sicut prophetatum est, per Christi sanguinem patefacto atque firmato et a flumine, ubi baptizatus magisteriumque professus est, usque ad terminos terrae euangelio diffamato. qui ludaei secundum prophetias quas legunt per omnes sunt terras ubique dispersi, [*](1 cf. Rom- 7, 12 2 cf- Iac- 4,11 3 cf- Rom- 10, 3 5 cf. Xum-16, 41 7 cf I Par- 5, 25 13 cf- Gal. 5, 6 19 Gal. 4, 25. 24 25 cf. Mattli. 3, 16-17 ) [*](2 litteraO qua fiant] quasi sint D(sint s-l-) 3queruntZ) 4 uolcntes iustitiam 0 iustitiam om. DEF 6 eremo EF haerrmo V 7 quoque in ipso lJ 8 uetere CDEFlxl reprobataC reprobata Dbd 10 quod Om1 significat r significant Oml 12 conserllabant EF immo non scriiabant om.Oml 13 enim otn V eis] add. quę D 14 carnales V autem] enim D 15 magis uultEFd 16 facte Om117 praecppit V 18 hycrusalem V ihrlm D 19 suis om. EF 20 syna r 22 infelicitate 0 infidelitatc ex infirmitate D adhuc etiam filii eoruni CDEFbd 23 in om-DEF iudeorum V 25 et a ex ea Om2- baptizatos C 26 iudei V 27 prophetas quosOB )
496
ut ex eorum quoque codicibus christianae non desit testimonium ueritati.

Et uetus igitur testamentum deus condidit, quia deo placuit usque ad plenitudinem temporis promissis terrenis tamquam in praemio constitutis promissa uelare caelestia et populo terrenis bonis inhianti et propterea durum cor habenti quamuis spiritalem, tamen in tabulis lapideis legem dare. exceptis quippe librorum ueterum sacramentis, quae sola significandi ratione praecepta sunt — quamquam et in eis, quoniam spiritaliter intellegenda sunt, recte lex dicitur spiritalis — cetera certe, quae ad pietatem bonosque mores pertinentia non ad aliquam significationem ulla interpretatione referenda, sed prorsus ut sunt dicta facienda sunt, profecto illam dei legem non solum illi tunc populo, uerum etiam nunc nobis ad instituendam recte uitam necessariam nemo dubitauerit. si enim Christus nobis abstulit illud grauissimum multarum obseruationum iugum, ne carnaliter circumcidamur, ne pecorum uictimas immolemus, ne sabbato septeno dierum uolumine redeunte ab operibus etiam necessariis quiescamus et cetera huiusmodi, sed ea spiritaliter intellecta teneamus remotisque umbris significantibus in rerum ipsarum quae significantur luce uigilemus, numquid propterea dicturi sumus non ad nos pertinere quod scriptum est, ut alienum quodcumque perditum quis inuenerit reddat ei qui perdidit et alia multa similia, quibus pie recteque uiuere discitur, maximeque ipsum Decalogum, qui duabus illis lapideis tabulis continetur, excepta sabbati obseruatione carnali, quae spiritalem sanctificationem quietemque significat? quis enim dicat non debere obseruare Christianos, ut uni deo religionis obsequio seruiatur, ut idolum non colatur, ut nomen domini non accipiatur in uanum, ut parentes honorentur, ne adulteria, homicidia, furta, falsa testimonia [*](7cr. Ex. 24,12 22 cf. Leu. 6,3.4 24 cf. Ex. 20.2-17 25cf. Ex.20,11 ) [*](1 ex o}n.CEF quoque om.1\' 3 cordidit 0 (con sl, i pr- ex e) 4 ante terr. eras. terrenis B in om. V impracmio C 5 ualere EF 6 inhianti ex hinianti 0 9 ante quon. eras. quam B quoniam om- Db 10 quae om. h 11 pcrtinenentia B 14 rectam uitam EF necessaria C 15 nobis xps V jcps suo loco eras. post nobis s.l. add.0 16 ugum Om 1 pr. nec B 17 septimo I) 18 ea»0 20 nunquid 0 22 quisquis Dbd iuenerit Oml 23 uiuere om. D -dicitur DEF maximūque B 25 sanctif ] significationem DEF 29 non homicidia EF )

497
perpetrentur, nc uxor, nc omnino res ulla concupiscatur aliena? quis est tam iinpius, qui dicat ideo se ista legis non custodire praecepta, quia est ipse Christianus nec sub lege, sed sub gratia constitutus?

Verum haec plane magna distantia est, quod faciunt ista sub lege positi, quos littera occidit, terrenam felicitatem uel cupiditate adipiscendi uel timore amittendi et ideo non uere faciunt, quoniam carnalis cupiditas qua peccatur mutatur potius uel augetur cupiditate alia, non sanatur. hi ad uetus pertinent testamentum, quod in seruitutem generat, quia facit eos carnalis timor et cupiditas seruos, non euangelica fides et spes et caritas liberos. sub gratia uero positi, quos uiuificat spiritus, ex fide ista faciunt, quae per dilectionem operatur, in spe bonorum non carnalium, sed spiritalium, non terrenorum, sed caelestium, non temporalium, sed aeternorum praecipue credentes in mediatorem, per quem sibi non dubitant et spiritum gratiae subministrari, ut bene ista faciant, et ignosci posse cum peccant. hi pertinent ad testamentum nouum, filii promissionis, regenerati deo patre et libera matre. huius generis fuerunt antiqui omnes iusti et ipse Moyses testamenti minister ueteris, heres noui, quia ex, fide qua nos uiuimus una eademque uixerunt incarnationem passionem resurrectionemque Christi credentes futuram, quam nos credimus factam, usque ad ipsum Iohannem Baptistam tamquam praeteritae dispensationis limitem quendam, qui mediatorem ipsum non aliqua umbra futuri uel allegorica significatione uel ulla prophetica pranuntiatione uenturum esse significans, sed digito demonstrans ait: ecce agnus dei, ecce qui tollit peccatum mundi, tamquam dicens: \'quem multi iusti uidere concupiuerunt, in quem uenturum ab ipsius humani generis initio [*](3 cf. Rom. 6,14 5. 11 ef. II Cor. 3, 6 9 cf. Gal. 4, 24 11 cf.Gal- 5,6 16 cf. Rom. 9, 8 23 cf. Col. 2, 17 25 Ioh. 1, 29 )[*](def. B) [*](1 all. ne om 0m1 est om.D 2 legis — 507,16 sufficit tibi in B desunl 3 constitutus] custodireO 4haecom.D planc O(as- e ml) faciuntow.C\' 5 ante felic. eras. uid. futuram 0 cupiditatem OV 6 a*mittendiO 7 quia D peccatur]peccatum CDbd commutaturWd mutatur—uelom. Db SpertinentesF 9 se uirtutem Oml generant Cml carnalesl7 11 ex] et Vb fideistaV . per dilectionc V 16 pro...sionis V (mis eras.) ct regenerationis a deo D et regenerati a deo 6 17patreom.O 18 heres nouus V 20 passionrmque Cml resurrcctionemque C(que s.l.m2) 21 baptismum EF tamquam] quaC quasi EFd 23adlegorica V uel nulla EF 24 pronuntiatione 0 25 peccata 0 26 cnpieruntCjBf concupierunt Dbd 27 ab V (b s- eras. d) ) [*]( LX. August. VIII para I. Vrbl et Zyeba. ) [*]( 32 )

498
crediderunt, de quo Abrahae dictae sunt promissiones, de quo scripsit Moyses, de quo lex et prophetae sunt testes, ecce agnus dei, ecce qui tollit peccatum mundi\'. ab hoc Iohanne et deinceps coeperunt de Christo fieri praeterita uel praesentia, quae ab illis omnibus anterioris temporis iustis credebantur, sperabantur, desiderabantur futura. eadem igitur fides est et in illis, qui nondum nomine, sed re ipsa fuerunt antea Christiani, et in istis, qui non solum sunt, uerum etiam uocantur, et in utrisque eadem gratia per spiritum sanctum. unde dicit apostolus: habentes autem eundem spiritum fidei secundum quod scriptum est: credidi, propter quod locutus sum, et nos credimus, propter quod et loquimur.

Aliter itaque dicitur iam obtinente loquendi consuetudine uetus testamentum lex et prophetae omnes, qui usque ad Iohannem prophetauerunt — quod distinctius uetus instrumentum quam uetus testamentum uoratur -,aliter autem sicut apostolica appellat auctoritas siue hoc nomen exprimens siue significans. exprimit enim, ubi dicit: usque in hodiernum diem, quamdiu legitur Moyses, id ipsum uelamen in lectione ueteris testamenti manet, quod non reuelatur, quia in Christo euacuatur. sic enim utique uetus testamentum ad Moysi rettulit ministerium. item dicit: u t seruiamus in nouitate spiritus et non in uetustate litterae, idipsum significans testamentum nomine \'litterae\'. item alio loco: qui et idoneos nos fecit, inquit, ministros noui testamenti non litterae, sed spiritus; littera enim occidit, spiritus autem uiuificat. et hic per commemorationem noui illud utique uetus intellegi uoluit. multo [*]( 2 Ioh. 1, 29 9 II Cor. 4,13 18 II Cor. 3,14. 15 22 Rora. 7, 6 25 II Cor. 3, 6 ) [*](del. B) [*]( 1 Abrahae—quo om.Oml promissionis r 2 agnus dei ecce om.D 3 peccataO 4 ceperuntOml 5 et desiderabantur (om. sperabantur) r 6 est Qm.OCD illis 0(is s. ras. m2) 7 anteO 8 etiam] add. etF eadem-dicit add. Om3 11 et locutus sum CF 13 dine-prophetae in mg. 0m2 15 prophetauerunt 0 (uerunt add. m2) 16 appellatn r (ur eras.) appellat auctoritas ml ex appellata ueritas 0 18 dicitur CEF usque o»M. 0 hodiernam C 19 uelamtQ C 22 retulit codd. prael. OC 23 in] et C 24 item] add. dicit D 25 idoneus V inquit om.DEFbd 2G littera Ob spuO 27 enim mn.0 )

499
autem euidentius, quamuis non dixerit aut uctus aut nouum, duo ipsa testamenta distinxit per duos filios Abrahae, unum de ancilla, alium de libera, quod iam superius commemorauimus. quid enim expressius quam ut diceret: dicite mihi sub lege uolentes esse: legem non audistis? scriptum est enim quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera. sed ille quidem qui de ancilla secundum carnem natus est, qui autem de libera, per re promissionem. quae sunt in allegoria; haec enim sunt duo testamenta, unum quidem a monte Sina in seruit utem generans, quod est Agar r - Sina enim mons est in Arabia, quae coniuncta est huic quae nunc est Hierusalem; seruit enim cum filiis suis —, quae autem sursum est Hierusalem, libera est, quae est mater nostra. quid clarius, quid certius, quid ab omni obscuritate atque ambiguitate remotius? et paulo post: nos autem fratres, inquit, secundum Isaac promissionis filii sumus. item paulo post: nos autem, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae; qua libertate Christus nos liberau i t. eligamus igitur utrum antiquos iustos ancillae filios dicamus an liberae. absit autem ut ancillae; ergo si liberae, ad nouum pertinent testamentum in spiritu sancto, quem uiuificantem litterae occidenti opponit apostolus. nam quo pacto ad gratiam noui testamenti non pertinent hi, de quorum dictis et libris istos eiusdem gratiae dementissimos et ingratissimos inimicos refellendo conuincimus?

Sed dicet aliquis: \'quomodo uetus appellatur, quod post quadringentos et triginta annos factum est per Moysen, et nouum [*]( 4 Gal. 4, 21-26 18 Gal. 4, 28 19 Gal. 4, 31 28 cf. Gal. 3, 17 ) [*](el. B) [*]( 2 destinxit V duosom.O 3 aliudO; alium-lin. 7 ancillaom.EF 51(\'gc.O 6 quod 0 (d s.l.m2) quoniam DEFbd ab abraham 0 abuit V 9 repromissionpsO(s Jin. s. eras. m) 11 amontSVinmoute Dbd 12 quae EF 13 qui coniunctus est EF 14 hyerusalem Tr ierusalera D 16 quid clarius om.V 17remotius] add. promissionis filiis Dbd 18 isac D 19 item] Et EF 21 libera****- uit 0 (bera eras.) 22dicamC 23an] nonO si s.l.0m1 fillii Db 24 quaem V 26 pertinet Om1 de om.O dic.tis 0 27 refellendos EF 29 quadrigentos F pr. et om.CV ) [*]( 32* )

500
dicitur, quod ante tot annos factum est ad Abraham?\' qui ex hoc non litigiose, sed studiose mouetur, intellegat primum, quia si ex anteriore tempore dicitur uetus, ex posteriore autem nouum, reuelationes eorum considerantur in his nominibus, non institutiones. per Moysen quippe reuelatum est testamentum uetus, per quem lex data est sancta et iusta et bona, per quam fieret non abolitio, sed cognitio peccati, qua conuincerentur superbi suam iustitiam nolentes constituere, quasi diuino adiutorio non egentes, et rei facti litterae confugerent ad spiritum gratiae non sua iustitia iustificandi, sed dei, hoc est quae illis esset ex deo. nam, sicut idem apostolus loquitur, per legem cognitio peccati. nunc autem sine lege iustitia dei manifestata est, testificata per legem et p r ophetas. lex quippe eo ipso, quod in ea nemo iustificatur, testimonium perhibet iustitiae dei; quod enim in lege nemo iustificatur apud deum, manifestum est, quiaiustus exfideuiuit. sic ergo cum lex non iustificat inpium de praeuaricatione conuictum, mittit ad iustificantem deum atque ita iustitiae dei perhibet testimonium; prophetae uero testimonium perhibent iustitiae dei praenuntiando Christum, qui factus est nobis sapientia a deo et iustitia et sanctificatio et redemptio, u t, quemadmodum scriptum e s t, qui gloriatur, in domino glorietur. erat autem occulta ista lex ab initio, cum homines iniquos natura ipsa conuinceret aliis facientes, quod sibi fieri noluissent. reuelatio autem noui testamenti in Christo facta estcum est manifestatus in carne; in quo apparuit iustitia dei, id est quae hominibus ex deo est. sic enim ait: nunc autem sine legeiustitiadei manifestata est. ecce qua causa illud dicitur uetus testamentum, quia priore, hoc autem nouum, quia posteriore tempore reuelatum est. deinde quia testamentum uetus 30 [*](6cf. Rom. 7, 12 7 cf. Rom. 7,7.10,3 11 Rom. 3, 20. 21 15 Gal. 3,11 20 I Cor. 1, 30.31 27 Rom. 3, 21 )[*](def. B) [*](2 quia om.V si om. Db cum d 4 comunibus C omnibus EF 6 da ta est lex EFbd quem OCEF 7 quia D 9 gratiae spiritum DEFbd 10 in illisO essentD sicut] si cum V 11 legem] add. enim 0 14 quo codd. praeter V testimonium-iustificatur om. V perhibe. t O 18 perhibent C tentimoninmC 25 uoluissent Oml 27 sic] hicE hincFd 29 testamentum uetusO prionre*O 30 uelatum Oml\' )
501
pertinet ad hominem ueterem, a quo necesse est hominem incipere, nouum autem ad hominem nouum, quo debet homo ex uetustate transire, ideo in illo sunt promissa terrena, in isto promissa caelestia, quia et hoc ad misericordiam dei pertinuit, ne quisquam uel ipsam terrenam qualemcumque felicitatem nisi a domino creatore uniuersitatis putet cuiquam posse conferri. sed si propter illam colatur deus, seruilis est cultus pertinens ad filios ancillae, si autem propter ipsum deum, ut in aeterna uita sit deus omnia in omnibus, liberalis est seruitus pertinens ad filios liberae, quae est mater nostra aeterna in caelis. quae prius tamquam sterilis apparebat, quando perspicuos filios non habebat, nunc autem uidemus, quod de illa prophetatum est: laetare, sterilis, quae non paris, erumpe et exclama, quae non parturis:, quia multi filii desertae magis quam eius quae habet uirum, id est \'magis quam illius Hierusalem, quae legis quodammodo uinculo maritata est et seruit cum filiis suis\'. tempore igitur ueteris testamenti spiritum sanctum in eis, qui etiam tunc secundum Isaac promissionis filii erant, non solum adiutorem, quod isti suo dogmati sufficere existimant, uerum etiam largitorem dicimus fuisse uirtutis, quod isti negant libero eam potius arbitrio tribuentes contradicentibus illis patribus, qui sciebant ad dominum ueraci pietate clamare: diligam te, domine, uirtus mea!

Aiunt etiam, \'quod omnes apostoli uel prophetae non plene sancti definiantur a nobis, sed in conparatione peiorum minus malos eos fuisse dicamus et hanc esse iustitiam, cui deus testimonium perhibet, ut quomodo dicit propheta iustificatam Sodomam conparatione ludaeorum, sic etiam nos criminosorum conparatione [*]( 8 cf. I Cor. 15, 28 9. 16 cf. Gal 4, 26 12 Esai. 54, 1 18 cf. Gal. 4, 28 22 Ps. 17, 2 24 Iulianus 27 cf. Ezech. 16, 46 sqq. ) [*](def. B) [*](1 ad s.l.Om2 ueterera—hominem in mg. Om2 2 quod ibetO 4 dei misericordiam DEFbd 5 felicitate C si C creatore.o 6 sed ipsi C \' 8 dnmO lOapparebitV 121atere C paris-noninmg. D 13 erumpe-parturisom 0 clama Db 15 quam om.0 illa * (a in ras.) r illa OCEF hyerusalem r iesusEF 18 ysaacC isahac D 19 aestimantO 20 fuisse dicimusO eam bispon.u 22 deum CEFbd uera CEFV 24 aiuntO (aiu add.m2) 25 plana D plenae V non definiantur E ante a eras. qu V 26 eos malos Db 27 ut otn.C iustificata C 28 iudeorum r nos r (s s. eras. str) )

502
dicamus sanctos aliquam exercuisse uirtutem\'. absit, ut ista dicamus, sed aut non ualent intellegere aut nolunt aduertere aut calumniandi studio dissimulant se scire quod dicimus. audiant ergo uel ipsi uel potius hi quos idiotas et ineruditos decipere moliuntur. nostra fides, hoc est catholica fides, iustos ab iniustis non operum, sed ipsa fidei lege discernit, quia iustus ex fide uiuit. per quam discretionem fit, ut homo ducens uitam sine homicidio, sine furto, sine falso testimonio, sine appetitu rei ullius alienae, parentibus honorem debitum reddens, castus usque ad continentiam ab omni omnino concubitu, etiam coniugali, elemosynarum largissimus?, iniuriarum patientissimus, qui non solum non auferat aliena, sed nec sua reposcat ablata uel etiam uenditis omnibus suis crogatisque in pauperes nihil suum propriumque possideat, cum suis tamen istis uelut laudabilibus moribus, si non in deum fidem rectam et catholicam teneat, de hac uita damnandus abscedat. alius autem — habens quidem opera bona ex fide recta, quae per dilectionem operatur, non tamen ita ut ille bene moratus incontinentiam suam sustentat honestate nuptiarum, coniugii carnale debitum et reddit et repetit nec sola propagationis causa, uerum etiam uoluptatis quamuis cum sola uxore concumbit, quod coniugatis secundum ueniam concedit aposto- Ius, iniurias non tam patienter accipit, sed ulciscendi cupiditate fertur iratus, quamuis, ut possit dicere: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, rogatus ignoscat, possidet rem familiarem, faciens inde quidem elemosynas, non tamen quam ille tam largus, non aufert aliena, sed quamuis ecclesiastico iudicio, non forensi tamen repetit sua — nempe iste qui moribus illo uidetur [*]( 6 cf. Rom. 1,17. Hab. 2, 4. Gal. 3, 11 7 cf. Matth.19. 18-21 16 cf. Gal. 5, 6 18. 20 cf. I Cor. 7, 3. 6 22 Matth. 6,12 ) [*](dej. B) [*](1 aliquos scs b exercuisse 0 (c s. eras. lilt.) 2 auertere V 3 nescire F(n s.l.) 4hidiotasC 7 docens V sappetitur eiV 9redden#sO concu- pitu Oml 10 elemosinaiumO helcmosinaium CD largissimosV iniuriarum pat. om.V 11 repos»cat 0 (at add. m2) 13 paures 0 proprium Db 14 si- catholicam in mg.0 15 abscedet 0 habenso»».D 16 quidem om.C queOml per s.l.Om2 17 isti D bene moratus] mortuusO moratus CD morigeratlls EF honestate«V 18 conillgi CEFV carnalis bd reppetitO 19 propaginis D uoluntatis V 21 tamen non b accepitV 24 elymosinasO hclemosinas C elcmosinasZ) tam largas quam illeDb quaO 251argas DEFbd non] qui nonEF auferri V aufretC auferatZ)6 )
503
inferior propter rectam fidem quae illi est in deum, ex qua uiuit et secundum quam in omnibus delictis suis se accusat, in omnibus bonis operibus deum laudat sibi tribuens ignominiam, illi gloriam atque ab ip?o sumens et indulgentiam peccatorum et dilectionem recte faetorum, de hac uita liberandus et in consortium cum Christo regnaturorum recipiendus emigrat. quare nisi propter fidem? quae licet sine operibus neminem saluat — ipsa est enim non reproba fides, quae per dilectionem operatur —, tamen per ipsam etiam peccata soluuntur, quia iustus ex fide uiuit, sine ipsa uero etiam quae uidentur bona opera in peccata uertuntur; omne enim quod non est ex fide, peccatum est. et fit propter hanc maximam differentiam, ut, cum dubitante nullo perseuerans uirginalis integritas coniugali castitate sit potior, tamen mulier etiam bis nupta catholica professae uirgini hereticae praeferatur nec ita praeferatur, ut ista melior sit in dei regno, sed ut illa ibi non sit omnino. nam et ille, quem uelut melioribus descripsimus moribus, si adsit ei fides recta, superat illum alterum, sed ambo illic erunt; si autem fides ei desit, sic ab illo superatur, ut ipse ibi non sit.