Contra Duas Epistulas Pelegianorum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Eos etiam, qui dicunt, inquit, baptisma non omnia peccata delere, condemnamus, quia scimus plenam purgationem per ipsa mysteria conferri. hoc dicimus et nos; sed paruulos quoque per ipsa mysteria primae natiuitatis et obnoxiae successionis uinculis solui non dicitis uos. propter quod de ecclesia Christi, quae hoc antiquitus tenet, oportet ut sicut alii heretiei segregemini et uos.
Iam uero quod ita concludit epistulam, ut dicat: nemo ergo uos seducat nec se negent impii ista sentire, sed, si uerum dicunt, aut audientia detur aut certe isti ipsi episcopi, qui nunc dis-\' sident, damnent quae supra dixi cum Manicheis ista tenere, sicut nos ista damnamus quae de nobis iactant, et fit plena concordia. quod si nolunt, scitote eos esse M anicheos et ab eorum uos abstinete consortiis, contemnendum est potius quam refellendum. quis enim nostrum dubitat anathema dicere Manicheis, qui dicunt a bono deo nec homines nec nuptias institutas nec legem datam, quae per Moysen Hebreo populo ministrata est? sed et Pelagianis non inmerito anathema dicimus, qui tam sunt inimici gratiae dei, quae uenit per Iesum Christum dominum nostrum, ut eam dicant non gratis, sed secundum merita nostra dari ac sic gratia iam non sit gratia, [*]( 2 Ioh. 6,54 10 Iulianus 17 Iulianas 27 cf. Rora. 7,25 28 cf. Roni. 11, 6 ) [*]( 1 ilhid] hoc GL 2 expartes CGLa.c. expertisV 5 posse cm.GL 7 quurG baptizntisGa.c.L 8 quieminem Cm1 10 Etiam eos b nominia Om1 12 sed om.D 13 prima Lml et] ex 0,om.L 14 de] abO in mg. 15 alii] ceteriGLb 16 non iam GL epistola GL dicas V 17 ergo nemoDGL negant GL ita GL 18 pr. aut] ut C 19 manichaeisO (ae semper fere) se ista tenere DGL nos**G 20 fit] sit B 21 esse om.D consortiis] concordiis V,b in tng. 23 a bono] ab nnoO a buno B 24 constitntasOL q : Om1 25 haebreoO et om.O pela- ginis B 26 qui*0 sunt om.GL 27 n exnuncO 28 sic] si BCEFGL sit] est OB )