Contra Duas Epistulas Pelegianorum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Dicunt etiam, inquit, baptisma non dare omnem indulgentiam peccatorum nec auferre crimina, sed rarare, ut omnium peccatorum radices in mala carne teneantur. quis hoc aduersus Pelagianos nisi infidelis adfirmet ? dicimus ergo baptisma dare omnium indulgentiam peccatorum et auferre crimina, non rarare nec ut omnium peccatorum radices in mala carne teneantur quasi rasorum in capite capillorum, unde crescant iterum, resecanda peccata. nam et istam similitudinem comperi suae illos adhibere calumniae, tamquam hoc nos sentiamus atque dicamus.
Sed de ista concupiscentia carnis falli eos credo uel fallere, cum qua necesse est ut etiam baptizatus — et hoc si diligentissime proficit et spiritu dei agitur — pia mente confligat. sed haec etiamsi uocatur peccatum, non utique quia peccatum est, sed quia peccato facta est, sic uocatur, sicut scriptura manus cuiusque dicitur, quod manus eam fecerit. peccata autem sunt, quae secundum carnis concupiscentiam uel ignorantiam inlicite fiunt, dicuntur, cogitantur; quae transacta etiam reos tenent, si non remittantur. et ista ipsa carnis concupiscentia in baptismo sic dimittitur, ut, quamuis tracta sit a nascentibus, nihil noceat renascentibus. cx quibus tamen, si filios [*]( 3. 8 Iulianus 13 Iulianus 10 cf. Roni. 8, 14 ) [*]( 1 frenebant 0 et om. 0 2 potius om.GL qunmodomare L domare G 3 nos dicere EFV bd 4 sed]de B aliasGa.c.L 5dilectis Om1 7 calumniosus V fellente Oml 8 baptisma∗0(a fin. cx u ni2) omnem om.GL indulgentiaL 9 omnium peccatorum GL auffcrreO offerreC rareGa.c.L radere BDEFbd 11 ergo] enim V indulgentiam omniumG indulgentia omnium L 12 non—ut om.EF rarefra.c.L radere BDEFbd 15 comperi∗O 16 calumnia L 18 et] exG 21 tdctuOml 22 peccata autem sqq. praebentur fol,134b et sqq. V; ef. Praef. camis bis pon. D 23 innorantiam B ignorantia L cogitanturque L 21 reos tenent etiam B 25 ut post nascentibus praeb. B quamquam D trac∗∗taO sit om. r a om. 0m1 a nascentibus bispon. D 2G nihil noceat renascentibus om.UL filios si OB )
Hi omnes concupiscentiae partus et ipsius concupiscentiae reatus antiquus baptismatis ablutione dimissi sunt; et quidquid nunc parit ista concupiscentia, si non sint illi partus, qui non [*]( 7 cf. Tit. 3, 5 8 Matth. 6,12 14 cf. Prou. 20, 9 16 Mattli. 6, 13 17 Iac. 1,14.15 ) [*]( 1 ginnunt B gignunt**G trahitur G (a s. i) ruriusque La.c. est om. Om1 et D sit s. exp. est G nocet D 2 nisi-renascentibus om.C eadem B offutura CD 3 futurae om. Oml trae**tus 0 4 dimissus 0 (mis s. ras. m2) non sit s. I. Oml hoeom.D 5 peceato 0 (0 exam2) fieccandiO (is. ras. tn2) moueatur-delectatione om. F 7 adsumptusO assumtus BEFL absumtusG 9 post sic eras. sic D 10 siue in] siue(2—3 litt. eras.)G 11 quodlibet (i s. od) D, om.V eum] quod LG per om. V 12operando siue loquendo] per uohuitatem malam GL 13 celeberrimum OGL, cf. p. 266, 24 14 post omnibus exp. quod ait G omnibus quod ait L etiam fidelium om.GL castum—gloriabitur om.v 15 illud] id GL sineOml 17 traiptatione V 19 qua abstractus E abstr.cone. "inmg.L deindeCGbd 20 paret V 21 liiiOmlD 22 antiqusOwi anticus C antiqui D antiqui. (n s.l.)G antiquus quib ab**lutioneG absolutioneL dimissi*L quiequid (c ex d)0 23 parit nunc EFbd uunc om.D sint om. r )
Iam de cetero itaque uideamus, quemadmodum, posteaquam nobis calumniose putauit obicienda quae credimus et fingenda quae non credimus, suam ipse uel Pelagianorum fidem profiteatur. contra haec, inquit, nos cotidie disputamus et ideo nolumus praeuaricatoribus adhibere consensum, quia nos dicimus liberum arbitrium in omnibus esse naturaliter necAdae peccato perire potuisse, [*]( 2 Matth. 6, 12 5 Luc. 6, 37. 38 7 Tit. 1,6 9 I Tim. 3, 10 21 Iulianus ) [*]( 1 solum-uerum] pecca I ueruin 0 peccauerunt L crimiiw om.C peccato Ga.c.L cotidianę O (ę s.l.m2) 2 orationis G (s in ras.) dimitte nobis D dim. nobis deb. nostra EFGbd sicut et Lb sicut et nos dimittimus D 3 elimosinarum OGL elemosinarum B helemosinarum CD quisquam bd si V 4 decipit B 6 possit OCE 7 sine peecato est BG ait oin.V 9 ait V (i ex u) lldixeritF aducrsum BCDEFbd nos om.L 12 inflaiitur GL dinnllpantur BDGa.c.L dirrumpantur C non om.GL aliquid peccati EFb remaneat QL 13 post in uocabulum eras. V dimittatur L a nobis IIEFd in nobis Db lius Gml 14 infirmatc iufirmitatc G a. c. L a. c. co.tidie G cottidieF 15 ct misericorditer opcrantibus om. GL misericorditcr om. D co#tidie G cottidie V 16 fidesLa.c. 17 haereticcF 18 itaque de cetero DEFGbd quemammodumG 19 putmt F credimus—quae om.GL 20 si iam ex suam B 21 haec] nec B inquit] quidem V,om.B uolumus B 23naturaturaliter D addQD )
Dicimus, inquit, has, quae nunc aguntur in orbe terrarum, a deo nuptias institutas nec reos esse coniuges, sed fornicatores et adulteros condemnandos. hoc uerum est et catholicum; sed quod uos hinc uultis efficere, ut de commixtione maseuli et feminae nihil peccati nascentes trahant, quod lauacro regenerationis expietur, hoc falsum est et hereticum.
Malum, inquit, genitalium, id est ipsam uirilitatem, sine qua non potest esse commixtio, a deo dicimus institutam. ad hoc respondemus motum genitalium et, ut uerbo eius utar, uirilitatem, sine qua non potest esse commixtio, deus sic instituit, ut nihil haberet pudendum. non enim fas fuit ut eius erubesceret creatura de sui opere creatoris; sed inoboedientia membrorum supplicio iusto primis hominibus inoboedientibus reddita est, de qua erubuerunt, quando foliis ficulneis pudenda texerunt, quae prius pudenda non fuerunt.
Neque enim sibi tunicas, ut totum corpus tegerent post peccatum, sed succinctoria consuerunt, quae nonnulli interpretes nostri minus diligenter \'tegmina\' interpretati sunt. quod quidem uerum est; sed generale nomen est tegmen, quo indumentum et operimentum omne possit intellegi. et ideo debuit ambiguitas euitari, ut quemadmodum graecus πεζμβτα posuit, quibus non [*]( 6 Iulianus 10 cf. Tit. 3, 5 12 Iulianus 19. 22 cf. Gen. 3, 7 ) [*]( 1 scripturarum omnium DEFid quidem admodum 0 quemammo- dumCG 2alt. non] nvcGLb concessam C 4inquantumEF 6dicamusGL agantur Ga.c.L 7adoV constitutas VGL reosO (oexu) coniungisOml 8 uerum est catholicum OV uerum et cath. est DEFbd 9 efficer V ut post feminaepon.GL,om.b 11 est] h»ocG haecL 13 ipsa commixtio V a-institutam om.DGL 14 motum genitalium om.DGL genialium 0 uirilitateGL 17 operi * Oml menbrorum B 18 erubuerintGa.c.L 21 tonicasG (u s. o),L 22 succintoriaC subcinctoriaDG 23 diligentos DGbd 24 quod Om2BDL 25 et operimentum om.D posset GL 26 * euitari 0 quemammodum G perizomata OBEFV πεζώατα C periziomata G a.c. L perizamata D (per in ras., o. s a) in quibusGL )
Hoc pudoris genus, haec erubescendi necessitas certe cum omni homine nascitur et ipsis quodammodo naturae legibus inperatur, ut in hac re uerecundentur etiam ipsa pudica coniugia nec quisquam tam male turpiterque proficiat, ut, quia cognouit deum esse conditorem naturae auctoremque nuptiarum, ideo etiam miscendus uxori, si quis eum uideat, non de his motibus erubescat quaeratque secretum, ubi non solum alienorum, uerum etiam suorum omnium possit uitare conspectum. itaque sua culpa sibi accidens malum natura humana permittatur agnoscere, ne cogatur aut, quod est inpudentissimum, de his suis motibus non erubescere aut, quod est ingratissimum, de sui creatoris operibus erubescere. quo tamen malo propter bonum generationis filiorum bene utuntur pudica coniugia; solius autem carnalis uoluptatis causa libidini consentire peccatum est, quamuis coniugatis secundum ueniam concedatur.
Sed constituite, Pelagiani, seruata honestate ac fecunditate nuptiarum, si nemo peccasset, qualem uelitis in paradiso uitam illorum hominum cogitare et unum de his quattuor rebus eligite. procul dubio enim aut quotienscumque libuisset, totiens. concubuissent; aut frenarent libidinem, quando concubitus necessarius non fuisset; aut tunc ad nutum uoluntatis libido consurgeret, quando esse concubitum necessarium casta prudentia praesensisset; aut nulla ibi omnino existente libidine ut cetera [*]( 17 cf. I (br- 7, 6 ) [*]( 1 et s. I. B, om.D 2 creatori] sareatori r 3 ammittere F accipere Db 5 ipsi C quodam (uo in ras., dam s.l.m2)0 quoda*G quodadmodumL modo (o tin. ex u)G natorae V legalibus B imperanturOB 6 hoc b re om DGL uerecundentur (e fin. ex i)0 ne F 7 mala Oml proficiat mn.GL aut qui agnouitGL 8 esse om.D 9 moris C eum] enim B moribus B 11 ante conspectum eras. cons D sibi s.l Oml, om.D accedens r post accidens eras sibiO 12 permittitur EF 13 suis om.OB aut—erubescere in mg.B 14suis Ctnl quo∗G quod L 16 solius (i s.l.) G solus L uoluntatis Bml 19 seruata om.Dml ac om.V 20 ueletisC uelletisL 22 elegire T", a.c GL quotiescumqueOEFd libuissent Gm2L totiesOEFd; totiens concubuissent om.GL 23 frenassent Dllll 24 notum Om2 uoluptatisDGL consurgetGa c.L 25 esse] et D pudentia b 26 precessisset D praesens essetGac.L ibi om D *urO )
Duarum uero reliquarum quamlibet elegeritis, non est aduersus uos ulla contentione laborandum. etsi enim quartam nolueritis eligere, ubi est omnium oboedientium membrorum sine ulla libidine summa tranquillitas, quoniam iam uos ci fecit uestrarum disputationum inpetus inimicos, illud uobis saltem placebit, quod tertio loco posuimus, ut illa carnalis concupiscentia, cuius motus ad postremam, quae uos multum delectat, peruenit uoluptatem, numquam in paradiso, nisi cum ad gignendum esset necessaria, ad nutum uoluntatis exsurgeret. hanc si placet uobis in paradiso collocare et per talem concupiscentiam carnis, quae nec praeueniret nec tardaret nec excederet imperium uoluntatis, uobis uidetur in illa felicitate filios potuisse generari non repugnamus. ad hoc enim, quod agimus, sufficit nobis, quia nunc talis in hominibus non est, qualem in illius felicitatis loco esse potuisse conceditis. qualis quippe [*]( 2 iussiL seruirent D 3 eligereliL duo ex putoOm2 4 resputctisZ) ubi] quibusGLb sernitusOa.c.L 5 prim r 7 pręcędente C agere C turpessimam V 8 non] neeGL 10 commixtione D iurgantem V surgente GL menteGL placereCEFd 11 satiaretGL netcesseO non consentiendoGL 12 reliquiarumGa.c.L eligeritisOCr eligatis GL e**0 13∗uos O nos B eo Cml qu irtum V quant i GL nolueritis-est] nulla (celera dallnt) GL uolueritis EFb 14 oboedicntin b 15 iam—fccit om.GL uestrarumque L (quo s. que)G 1G inpctus] nngis GL illi ut nobisOL salti UDGl. 17 cuius motns] cuiGL 18 sd eam postremam Db ad postremain (u 8. a)G uoluntatemOGL 19 cum om.D 20 uoluntatis nutum DEFbd exurgcrc V exurgeret BCD 21 per] non GL 22 excederet] exerceret CE exiret F uidentur V felicitati in mg. B 23 generare Db ««generari (re eras.) L quodexnonfl 24 uobis(alnobis)F quiL 25 quale T felicitatemGa.c.L concedetis T" conceditis (t in ras.) L ) [*]( 29* )
Homines, inquit, dei opus esse defendimus nec ex illius potentia uel in malum uel in bonum inuitum aliquem cogi, sed propria uoluntate aut bonum facere aut malum, in bono uero opere a dei gratia semper adiuuari, in malum uero diaboli suggestionibus incitari . ad haec respondemus homines esse opus dei, in quantum homines sunt, sed sub diabolo esse, in quantum peccatores sunt, nisi eruantur inde per eum, qui non ob aliud factus est inter deum et [*]( 19 Iulianus 25 cf. I Tim. 2, 5 ) [*]( 1 sit] est GL ueracundia O 2 confi*tetur0 eamqu*eG eamquaeL per tempcrantiamZ) temperantiam GL 3inportunaqu»eG\'L sollicitat*G sollicitateL 4 uolentibus (n s. u init.)G subtrahit nolentibus om.GL 5 inobocdientiam suamOG 6 et] ex GL liominisF 7 se] iamGL utcumque (ut in ras., cumque s.l.m2)0 se esscGL 8 opcraGa.c.L scde V 9 pciia in mg.B nos B 10 pr- pro om.V 12 extraherOml talc.o in paradyso DGL 13 conabimini DEFVGLb conabimi C potuisse esse V 14 inhoncstes D 15 coerceret ODEFGbd corcrceretC dissccnsio C 16 delcctatF quisquisF 18 liber∗tur 0 liberentur V 19 omines B homineZ)6 inquidi Y 21 uereF a dei] de V adoOadeoL 22 semper gratiaGL iuuariGL iri raaloV in malr.*G sugestionibusO subgestionibus C suggessionibus F 23 repondemus B quam- tum B 24 pcccatorc D nisi seruanturGL )
Vos autem in bono opere sic putatis adiuuari hominem gratia dei, ut in excitanda eius ad ipsum bonum opus uoluntate nihil eam credatis operari. quod satis ipsa tua uerba declarant. cur enim non dixisti hominem dei gratia in bonum opus excitari, sicut dixisti: in malum diaboli suggestionibus incitari, sed aisti: in bono opere a dei gratia semper adiuuari? tamquam sua uoluntate, nulla dei gratia bonum opus a lgressus in ipso iam opere diuinitus adiuuetur, pro meritis uidelicct uoluntatis bonae, ut reddatur debita gratia, non donetur indebita ac sic gratia iam non sit gratia, sed sit illud, quod Pelagius in iudicio Palestino ficto corde damnauit, \'gratiam dei secundum merita nostra dari\'. dic mihi, obsecro, quid boni Paulus adhuc Saulus uolebat ac non potius magna mala, quando spirans eaedem pergebat ad uastandos horrenda mentis caecitate ac furore Christianos? quibus meritis bonae uoluntatis deus illum ab his malis ad bona mirabili et repentina uocatione conuertit ? quid ego dicam, quibus meritis, cum ipse clamet: non exoperibus iustitiae quae nosfecimus, sed secundum suam misericordiam saluos nosfecit ? quid illud, quod iam commemoraui dixisse dominum: nemo potest uenire ad [*]( 6 Pail. 2, 13 7 Prou. 8, 35 13 Iulianus 17 cf. Rom. 11, 6 19 cf. De gestis Pelagii (CSEL XLII 84, 5. 15) 20 cf. Act. 9, 1. 3. 15 24 Tit. 3, 5 27 Ioh. 6, 6G ) [*]( 5 gratiarGL etiam om.GL G enim est D (e s.l.),nL nobis DmlEFL 10 uoluntatemGa.c.L 11 eum F credatis (a jw ras., i ex e)0 ipseOml quur (u alt. s. I. m2)0 cumGL 12 hominem—dixisti om. GL in dei gratiaOB siicutl7 13 suggessionibus T" aisti (ais add. m2) 0 adisti C dixisti Db 14 a*0 gratiaintfa.c.L suam uoluntatem Ga.c.L 15 adgressus] aduersusL adiuuet La.c. 17 si L 18 palestino codd. 19 damnari a.c.GL miehi BC obsegro r quod B 20 ac ex at O annon (OJM. ac) C 21 inspiransGL caecitatem T" 22 ac] et GL 23 et] ac B 24*egoO ergo BYLa.c. quibus] cui L 25 fecinum nosD miserrordiun suamOL 26 illumL quod om.C 27 commemorani∗∗∗0 )
Hoc uerum esse non coniectura suspicamur humana, sed euidentissima diuinarum scripturarum auctoritate dinoscimus. legitur in Paralipomenon libris: etquidem in Iudafacta [*]( 5 cf. Jlatth. 5, 44 9 cf. Act. 9, 3 sqq- 15Ioh. G, 44 24 II Paral. 30,12 ) [*](2 boneOml 3 datur] dicaturO credat ex reddatO sicutiL 4 ad- ucrsus B a*uersus D 5 praecipit (pr. i exe)0 praecepit BDFGbd 6 perse- cuntur BC hoc om.D horamusD TtribuaturGL ac] aut G ut L 8 ipsa] eorum b uteturOmi sicut credimus sqq. exhibentur foll. 55a sqq. V 9 non om.GL oratu* (t s. ras.)0 pro saulo ut (u ei ut s.l )0 ad om.0 10 ipsiusGL 11 facta∗0 facto D aperuitB 12 Christi om.GL cottidie OG quotidie EP subit gratia dei trauntur V 13 posuis***sem 0 14 nunc obluctetur] nisi ci oboediretur GL loclamabatV ad me s.1 L 16 me misit V 17 nt illic m2 ex uillicO illucF 18 uenit (1 s. n ni2)0 19 ergo] enimD ut ue\'it] uelisC illo**0 intus om.GL 20 hominis V potes C 21 ut om. V 22 suscipiaturO susspicamur CsuspicaniusV huma Om1 23euidcntissima V 24 paralvpomenon B paralippomenon GL, et quidem] aequidemC equidemEF in] ni B uda V )
Dicimus, inquit, sanctos ueteris testamenti perfecta hinc iustitia ad aeternam transisse uitam, id est studio uirtutis ab omnibus recessisse peccatis, quia et illi, quos legimus aliquid peccasse, postea tamen eos emendasse cognouimus. quantaelibet fuisse uirtutis antiquos praedicet iustos, non eos saluos fecit nisi fides mediatoris, qui in remissionem peccatorum sanguinem fudit. ipsorum enim uox est: credidi, propter quod locutus s u m. unde ait et apostolus Paulus: habentes autem eundem spiritum fidei, secundum quod scriptum est: credidi, propter quod locutus sum, et nos credimus, propter quod et loquimur. quid est \'eundem spiritum\', nisi quem iusti quoque illi habuerunt, qui ista [*]( 2 Phil. 2, 13 7 cf. Rom. 9,14 8 cf. Rom. 9, 22. 23 9 Rom. 11, 31 12 cf. 1 Cor. 4, 7 14 Iulianus 19 cf. Col. 1, 14 20 Ps. 115, 1 21 II Cor. 4, 13 ) [*]( 1 indignationeaOLp.c. aomOdeD uol.] lcnitatemL 2 fouendiCL deus est enim qui operatur GLb 3 nunquid D 4 dei spiritus D ita 0,om.F 5 lib. hom. arb. EFGLbd 7 commodauit V 8 dum CEF alios-alios Dbd alio-aliaGa.c.L 9 gratiam] misericordiamGL 12 accipimlls V quidaccepimus om. DGL 14 inquit] enim B ueteri V perfcctJm-iustitiam Ga.e.L 16 aliquid (ali s.l.m2)0 17 nouimusGL quantalibct-uirtute EFb fnissc om.GL 18 poFt uirtutis exp. ab omib; reccssissc uirtutis D praedices CEFVGLbd 20 et locutus sum CE 21 post. sum add. et nos E ait et om.GL 23 credid 0m1 quod locutus sum om.B et locutus C nos s. exp. nunc Oml 24 etom.O quimurOmi 25 quem iusti om.V quem] quod GL, illiom.GL )
Gratiam Christi, inquit, omnibus necessariam, et maioribus et paruulis, confitemur et eos qui dicunt de duobus baptizatis natum non debere baptizari, anathemamus. nouimus, quomodo non secundum Paulum apostolum, sed secundum hereticum Pelagium ista dicatis: paruulis uidelicet baptismum necessarium non propter remissionem peccatorum, sed tantummodo propter regnum caelorum. datis enim eis extra regnum dei locum salutis et uitae aeternae, etiamsi non fuerint baptizati, nec adtenditis quod scriptum est: qui crediderit et baptizatus fuerit. saluus erit, qui autem non crediderit, condemnabitur. propter quod in ecclesia saluatoris per alios paruuli credunt, sicut ex aliis ea quae illis in baptismo remittuntur peccata [*]( 1 Act. 15, 10. 11 6 cf. De pccc. originali 26, 30 (CSEL XLII 190, 4 sqq.) 111 Tim. 2, 5 14 Iulianus 19—21 cf. Aug. De haeresibus c. 88 (XLII 48 M) 22 Marc. 16,10 ) [*](1 iugum om.GL 2 impunere EF gentibus] liominibus EF portare potuimusDEFbd 3 nostri orn.OB uestri FF 4 dni nri BDb saluosO nos saluos GL nos saluift quemammodum) CGm1 5 liuic om. Db gratiae Christi b 6 distribuistisOB distributis Ga.c.L 7 legitur ex agitur Uml 8 legem] add. hocGL saluos om.EF per naturam Db 12 unus bis pon.C 14 xpi gratiain L gratia T inquiunt Dbd necessariun Gm1L 16 ana- theinatizauimus B anathematizamus DEFGbd noui B 17 palum 1 pelagium hereticum DEFbd 19 tantumodo C 22 est] sit (VL qui baptizatus fuerit credens salum erit EF 23 saluus erit om. R 21 paruuli∗0 2o ut sicut alii EF )
Eos etiam, qui dicunt, inquit, baptisma non omnia peccata delere, condemnamus, quia scimus plenam purgationem per ipsa mysteria conferri. hoc dicimus et nos; sed paruulos quoque per ipsa mysteria primae natiuitatis et obnoxiae successionis uinculis solui non dicitis uos. propter quod de ecclesia Christi, quae hoc antiquitus tenet, oportet ut sicut alii heretiei segregemini et uos.
Iam uero quod ita concludit epistulam, ut dicat: nemo ergo uos seducat nec se negent impii ista sentire, sed, si uerum dicunt, aut audientia detur aut certe isti ipsi episcopi, qui nunc dis-\' sident, damnent quae supra dixi cum Manicheis ista tenere, sicut nos ista damnamus quae de nobis iactant, et fit plena concordia. quod si nolunt, scitote eos esse M anicheos et ab eorum uos abstinete consortiis, contemnendum est potius quam refellendum. quis enim nostrum dubitat anathema dicere Manicheis, qui dicunt a bono deo nec homines nec nuptias institutas nec legem datam, quae per Moysen Hebreo populo ministrata est? sed et Pelagianis non inmerito anathema dicimus, qui tam sunt inimici gratiae dei, quae uenit per Iesum Christum dominum nostrum, ut eam dicant non gratis, sed secundum merita nostra dari ac sic gratia iam non sit gratia, [*]( 2 Ioh. 6,54 10 Iulianus 17 Iulianas 27 cf. Rora. 7,25 28 cf. Roni. 11, 6 ) [*]( 1 ilhid] hoc GL 2 expartes CGLa.c. expertisV 5 posse cm.GL 7 quurG baptizntisGa.c.L 8 quieminem Cm1 10 Etiam eos b nominia Om1 12 sed om.D 13 prima Lml et] ex 0,om.L 14 de] abO in mg. 15 alii] ceteriGLb 16 non iam GL epistola GL dicas V 17 ergo nemoDGL negant GL ita GL 18 pr. aut] ut C 19 manichaeisO (ae semper fere) se ista tenere DGL nos**G 20 fit] sit B 21 esse om.D consortiis] concordiis V,b in tng. 23 a bono] ab nnoO a buno B 24 constitntasOL q : Om1 25 haebreoO et om.O pela- ginis B 26 qui*0 sunt om.GL 27 n exnuncO 28 sic] si BCEFGL sit] est OB )
Iam nunc aliam, non Iuliani tantum, sed ei communem cum pluribus Pelagianis episcopis, quam Thessalonicam miserunt, consideremus epistulam eique domino adiuuante respondeamus, ut possumus. quod opus nostrum ne longius fiat, quam causae ipsius necessitas postulat, quid opus est ea quoque refellere, quae dogmatis eorum insidiosa uenena non continent, sed tantum in auxilium suum uel pro catholica fide contra Manicheorum, sicut loquuntur, profanitatem consensionem orientalium episcoporum uidentur exposcere nihil aliud nitentes, nisi ut horribili heresi obiecta, cuius se aduersarios esse confingunt, lateant inimici gratiae in laude naturae? quis enim eis hinc commouit aliquando quaestionem ? aut cui catholicorum propterea displicent, quia damnant eos, quos praedixit apostolus recessuros a fide, cauteriatam habentes conscientiam, prohibentes nubere, abstinentes a cibis, quos inmundos putant, nec putantes a deo cuncta esse condita? quis eos aliquando negare conpulit, quod omnis creatura dei bona sit et nulla substantia sit, quam non summus fecerit deus, nisi ipse deus qui non est ab aliquo factus ? non ista in eis, quae constat esse catholica, reprehenduntur atque damnantur. inpietatem quippe Manicheorum nimium stultam et noxiam non solum fides catholica detestatur, uerum etiam heretici omnes, qui non sunt Manichei. unde et isti Pelagiani hoc bene faciunt Manicheis anathema dicere et eorum erroribus contradicere. sed faciunt duo mala, quibus et ipsi anathemandi sunt: unum, quod catholicos Manicheorum nomine criminantur, alterum, quod [*](13-17 cf. I Tim. 4. 1-4 ) [*]( 2 ei] et Vb 3 pluri (bus eras.) B plurimis EFbd pelaginis B theso- lonicamO thesalonice B 5 possimus B ne] non BD longum VJ 6 docmatisO 7 insidioseOmHnsiosaCml 8 pro om.Oml locunturOCD 9 concessionemOB 10 ut om.C 11 configuntOml 12 commouetD 13 dannant B 15 abstinentis C 16 putantes] putant D 19 constant D constant EF 20 nimiam b 22 pelagini B 23 manichaeiOml et eorum (et e s. ras. m2)0 24 anathematizandi BDEFbd )
Manichei dicunt deum bonum non omnium naturarum esse creatorem, Pelagiani dicunt deum non esse omnium aetatum in hominibus mundatorem, saluatorem, liberatorem. catholica utrosque redarguit et contra Manicheos defendens dei creaturam, ne ab illo instituta negetur ulla natura, et contra Pelagianos, ut in omnibus aetatibus perdita requiratur humana natura. Manichei carnis concupiscentiam non tamquam accidens uitium, sed tamquam naturam ab aeternitate malam uituperant, Pelagiani eam tamquam nullum uitium, sed naturale sit bonum insuper laudant. catholica utrosque redarguit Manicheis dicens: non natura, sed uitium est\', Pelagianis dicens: \'non a patre, sed ex mundo est\', ut eam uelut malam ualitudinem sanari utrique permittant, desinendo illi tamquam insanabilem credere, isti tamquam laudabilem praedicare. Manichei negant homini bono ex libero arbitrio fuisse initium mali, Pelagiani dicunt etiam hominem malum sufficienter habere liberum arbitrium ad faciendum praeceptum bonum. catholica utrosque redarguit et illis dicens: fecit deus hominem rectu m, et istis dicens: si uos filius liberaucrit, uere [*]( 11 cf. De natnra boni 41 (CSEL XXV 874, 23. 24) 21 cf. I Ioli. 2, 1G 27 Ecclc. 7, 30 28 Ioli. 8, 36 ) [*]( lnoui] nobisO inducant V 3 pestilcntiac est DEFbd 4 praenuntiasset EF SliberatumOB ydropicum r si-aegrotum om. V G prospexissct B 7 qu.apropterO 8 anathematizamus BDEFbd in eis] add. detestamnrOZi 9euim om.Uml 10 detestamur Cm1 11 esse naturanim B 12 pel. uerodicuntF 13 emundatorem OB 1 iberatorcm om.Oml 15 instituta«0 inst ex instrncta Ilml 18 natura F 20 cattholicaO (sic saepius) 21 a om.Oml ex om.Oml 22 ualetudinem HEF 23 insanauilemOwiI 24 bono] add. non OB 28 isti C liberauitZJ )
Iam uero gratiam Christi simul oppugnant, baptismum eius simul euacuant, carnem eius simul exhonorant, sed etiam haec modis causisque diuersis. nam Manichei meritis naturae bonae, Pelagiani autem meritis uoluntatis bonae perhibent diuinitus subueniri. illi dicunt: \'debet hoc deus laboribus membrorum suorum\', isti dicunt: \'debet hoc deus uirtutibus seruorum suorum\'. utrisque ergo merces non inputatur sec.mdum gratiam, sed secundum debitum. Manichei \'lauacrum regenerationis, id est aquam ipsam dicunt esse superfluam nec prodesse aliquid profano corde contendunt', Pelagiani autem, \'quod in sacro baptismate ad expianda peccata dicitur nihil opitulari infantibus nullum peccatum habentibus adserunt\'. ac per hoc in paruulis baptizandis, quantum ad remissionem adtinet peccatorum, Manichei uisibile destruunt elementum, Pelagiani autem etiam inuisibile sacramentum. Manichei carnem Christi exhonorant partum uirginis blasphemando, Pelagiani autem carnem [*](5 Matth. 12, 33 9 I Ioh. 1, 8 20 cf. Rom. 4, 4 ) [*](1 estis B 2 natura T" male Oml mala D comixtion? T\'comixioueO 3 istam D 4 peccata D 6 bonam-arborem om.V 7 malam om.C fructus eius malos EF 8 quia (a s.l.ml)0 9 pelagianis (s mls.l. jO 10 nosmetO 11 contrariis inter se EF 12 dissimili ore simili uoluntate separati D,b in mg. 13 mcnte»F 16 posl meritis eras. uoluntatisO 18 pr. dicciut Cml 19 deus om.Dl\'b 20 ante debitum exp. meritum B. 22 prophanoOD 23 dicitur] datur EF 25 babtizantis (d s. t. m1)0 26 helementum C post autem eras. uemm B 27 inuisibile∗O manichei autem CD 28 uirginis om. CEF blaphemando B )