Contra Cresconium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

In paucis, inquis, frequenter est ueritas, errare multorum est, et ne uerbis tuis tantae illius sterilis fecunditati. contradicere uidereris, cui dictum est: multi filii desertae magis quam eius quae habet uirum, adhibuisti ex euangelio testimonium: quoniam pauci sunt qui saluantur. solue ergo quaestionem, quomodo ipse dominus dicat: quam arta et angusta est uia quae ducit ad uitam, et pauci sunt qui inueniunt eam, et idem ipse alibi dicat: multi ab oriente et occidente uenient et recumbent cum Abraham et Isaac et lacob in regno caelorum, quomodo etiam in Apocalypsi demonstratur eorum multitudo, quam numerare nemo potest, ex omni gente et tribu et lingua. habentium stolas albas palmasque ferentium, qui pressuras propter fidem Christi sustinuerant, quomodo idem sint pauci qui multi. neque enim alterum horum est uerum, alterum falsum, cum sit utrumque diuina ueritate prolatum, nisi quia idem ipsi boni uerique christiani, qui per se ipsos multi sunt, [*]( 4. 11 epist. Cresc. 18 Esai. 54, 1 15 epiat. Cresc. et Luc. 13. 23 16 Matth. 7, 14 18 Matth. 8, 11 21 cf. Apoc. 7, 9 ) [*]( 1 malus (s Mt ras. m2) X se om. WYml 2 ablaitar B coargoat scripsi da ergo ad codd. da ergo v 8 reconciliaretnr WXYml uel si (ter) WXmlYR 12 staerelis W sterelis Yml feconditate W 18 aedereris W 15 qaoniam ex quam W 18 ea W 20 abraam X issaac W 21 apocalipsi WY demonstretur v 22 poterat v gentes W 23 presuras W 24 iidem v, item Nn. 27 25 pro alterum1 alteri 00.. Wml )

481
in conparatione malorum falsorumque itidem pauci sunt. sic multa grana, quibus horrea magna conplentur, pauca dicimus in comparatione palearum, sic etiam — ut de ipso dei testamento dicam, quod factum est ad Abraham de semine eius, quod est Christus — multas stellas, quas numerare non possumus, e quibus tam grande caelum undique circumfulget, paucas dicimus in comparatione harenae maris. forte stellae significauerint spiritales christianos, maris autem harena carnales, per quos et ex quibus etiam haereses et schismata fiunt, utroque tamen genere plenus est mundus, quia idem dominus dicit: ager est hic mundus et tu ipse tibi ueritate extorquente dixisti: in nomen Christi totus cotidie uertitur mundus. per totum igitur agrum, hoc est per totum mundum frumenta, per totum zizania, quia de utroque dixit qui falli non potest: sinite utraque crescere usque ad messem.

Cohibeant itaque se frumentorum per totum mundum tanta ubertate crescentium impii desertores et non audeant de quorundam zizaniorum separatorum paucitate gloriari. quodsi gloriantur, etiam in hoc ipso procedunt aduersus eos idem illi Maximianenses in iudicio diuino ad eos in omnibus confundendos et si sapiant corrigendos appositi, quos multo pauciores praefidentia multitudinis suae persecuti sunt et persequendo ad suam communionem aliquos eorum denuo conuerterunt ac sic ceteros iustissimos quo paucissimos reliquerunt.

Non, inquis, communicat oriens Africae nec Africa orienti. non sane, sed in paleis haereticis ab area dominica [*]( 4 cf. Gen. 22, 17 10 Matth. 13, 38 12 epist. Cresc. cf. pag. 479, 15 15 Matth. 13, 30 26 epist. Cresc. ) [*]( 1 utidem WYml 2 orrea W 4 abraam X 5 multae sti,-e-X)llae WXml multae sunt stellae Yliv e otn. v 6 et paucas v 7 arenae YmlR signauerunt R significauerunt v 8 arena YtnlR 9 pr. et om. XZ 12 ChristiJ christianum v cotidie* totus Z 15 utroque WYml 18 quorumdam Zv 20 \\idem v pr. in del. Xm2, om. Zv 22 multos WXYR praesidentia YR 24 sicj si HZ ) [*]( LII. Angnst c. Don. IT. ) [*]( 31 )

482
separatis; in frumentis autem catholicis et interioribus paleis omnino communicat oriens Africae et Africa orienti. alii quippe hic, alii uero alibi atque alibi haeretici cum diffusa ubique catholica unitate confligunt. ubique est enim illa, de qua exierunt qui esse ubique minime potuerunt, dicentes secundum id quod de illis praedictum est: ecce hic est Christus, ecce illic, alii hoc loco, alio alii suarum praesumptionum uel potius amputationum proprias particulas ostendentes atque impia superbia radicem unde fracti sunt abnegantes. huic ergo ecclesiae, quae copiosis successibus, cum dilatatur toto orbe terrarum, ex omni gente, tribu et lingua parit multitudinem candidatorum et palmatorum, sicut in Apocalypsi scriptum est, quam numerare nemo potest, huic, inquam, ecclesiae, cui partem Donati non communicare manifestum est, maiores uestri probare debuerunt quaecumque uera documenta de traditoribus habuerunt. quod si fecissent, ipsi in illa essent, extra illam uero illi quos accusassent. nunc autem cum accusatos in illa permansisse uideamus, quid boni de accusatoribus sentire debemus, quos extra illam uidemus? ac per hoc in illa mea quadripertita distributione, ubi dixi, cum de traditoribus proferuntur ex utraque parte documenta, aut utraque uera esse aut utraque falsa aut nostra uera et uestra falsa aut nostra falsa et uestra uera, cum uideres in superioribus tribus uos facillime superari, frustra tibi hoc extremum quasi qua euaderes elegisti. quamuis enim quam inpudenter dicatur aduertas, tamen ea ipsa uera uestra si qua essent humana documenta, illi ecclesiae probari debuerunt, quam probant documenta diuina. [*]( 6 Matth. 24, 23 12 cf. Apoc. 7, 9 20 cf. Petil. I 21, 23 ) [*]( 1 paleis bis WYml 3 haeretici cum] haereticum WXmlYml haeretici Ym2R 7 alio alii suarum scripsi alio aliis uarium WXmlYml alio alii (alii aliis Ym2R) uariarum Xm2Ym2RZv 10 copiis Yml 12 apocalipsi W 13 quam] quia Trml nemo numerare v 16 illa essent v illa messe WYml illa mensi Xml illam essent Ym2R illa mansissent Xm2Z 19 quos] quod JYYml ac] hac WYmlR mea scripsi ea JVXmlY, et R, del. Xm2, om. Zv, cf. IIII 57, 68 init. 20 quadriperetita nrml 23 uideris Z 25 elegit 22 )
483

Dic mihi, obsecro te — sed noli offundere nebulas imperitis, ut, quoniam traditores accusatos non uales conuincere, identidem uelis artes dialecticas accusare —, dic ergo, rogo te, causa ista uestra cum ueris documentis uestris perducta est ad iudicium transmarinarum ecclesiarum labore apostolico fundatarum an non est perducta? si perducta est, uicistis in eo iudicio an uicti estis? si uicisse uos dicitis, cur eis ecclesiis, in quarum iudicio uicistis, non eommunicastis? si autem, quod satis ipsa indicat ab eis alienata uestra communio, uicti estis, quid nobiscum uel mala uel bona causa perdita litigatis, id habentes maximum crimen, quod crimine traditorum, quos in iudicio transmarinarum ecclesiarum etiam uera documenta proferentes conuincere minime potuistis, orbem christianum perfunditis, quia in ea causa, in qua interesse non potuit, elegit iudicibus credere, non accusatoribus uictis? non itaque ideo rei estis, quia bonam causam, ut secundum uos loquar, in transmarino iudicio perdidistis, sed quia crimen reorum atque - ut nimium nobis cedatur—et iudicum tot innocentibus populis christianis per tot gentes longe lateque diffusis obicere minime dubitatis; quorum communioni tamquam frumentis dominicis cohaerendo et illos uiros, sicut dicitis, traditores et illos malos, sicut arbitramini, iudices secundum euan gelicas litteras etiam monente Cypriano usque ad tempus uentilationis tamquam paleam tolerare debuistis, ne aream deserendo periretis. si autem causa illa uestra cum ueris, quod tibi elegisti, documentis suis ad iudicium transmarinarum ecclesiarum non est perducta, quomodo ab eis potuerunt tot episcopi in suis plebibus constituti causa incognita et ad se omnino non delata iure damnari? aut quomodo debuerunt Afri christiani, non dico illi, qui eos putauerant innocentes, [*]( 22 cf. Matth. 13, 29-30 23 cf. Cypr. epist. 54, 3 ) [*]( 1 effandere Wml 8 communicatis Xm2Zv 10 nobis (om. cum) R 15 eligit HT 16 qui II m7 18 retorum WXm2YmlZ iudit(-c-JR)ium YR 20 obicire W minine r communionis WXmJYml 24 nec WXmlYml 25 perireetis Xml pariretis R 26 elegistis WXYml 30 putauerunt YmlRv ) [*]( 31* )

484
uerum etiam illi, si qui eos nouerant traditores, propter zizania, quae in ecclesia esse cernebant, a frumentorum tam longe lateque crescentium et hos ignorantium tam manifesta innocentia (se) separare, ut propter crimen alienum, quo pro unitate tolerato non macularentur, uiolatae ipsius unitatis crimine damnarentur?

Quid tibi ergo ad causam prodest hoc ex illis quattuor propositis elegisse, ut uestra documenta sint uera, contra uestros autem quae proferimus falsa esse deputentur? ecce et hic uinceris, quoniam ueris quae putas documentis tuis non potuerunt ubi debuerunt conuinci traditores, siue a uestris eadem documenta occultata sint siue ipsi traditores qualibet astutia se iudicibus occultauerint siue ab ipsis prauis iudicibus occultati sint. semen Abrahae respice, quod in testamento dei per omnes gentes crescit sicut stellae caeli et sicut arena maris, et utrum propter occultata quibuslibet causis nescio qua Africana zizania tam copiosa messis per agrum mundum perire potuerit aude dicere, aude credere, aude, si ullus in te dei timor est, cogitare.

Exaggeras persecutiones quas uos pati dicitis, quibus in tam sacrilega et manifesta obstinatione aduersus pacem sanctae ecclesiae rebellantibus mirabili mansuetudine parcitur, et dicis in primis partibus epistulae tuae, quod imperatori Constantino Caeciliani crimen cum fieret manifestum, ipse quoque eum ut Brixae in exilio degeret sua sententia condemnauit. in quo te quis dubitet uel falli uel fallere, quando et Felicem Aptugnensem commemorasti in iudicio proconsulis ab Ingentio nescio quo de traditione conuictum? [*](7 cf. epist. Cresc. 14 cf. Gen. 22, 17 19. 22. 26 cf. epist. Cresc. ) [*]( 1 z-y-aanam II" xJtt z qaaej qua II quam lmxtt ceraebat Xml 3 se innocentia Xm2Z 4 se addidi separari Y»i2ltv 6 prodes Z 7 quator (sic) Z 11 occulta Zv 13 non (tn ras. B. sint lf) sint codd. habrahae tfX in om. W 14 stillae JVml 15 propter om. R nesio W 16 africa X affrica Z nieBaes WXm1Ym1 17 jpr. audi Yml 22 epistolae Xm2YRZv 24 Briiiae v 26 aptugnense WXnłl aptunensem R in om. W 27 ab Ingentio scripsi a uincentio codd. (v) quoJ qua R )

485

Ecce ego insero sententiam Aeliani proconsulis, qua purgatus atque absolutus est Felix. si tota gesta uis legere, ex archiuo proconsulis accipe. Aelianus pro consule dixit: ex professione Caeciliani, qui acta falsa esse dicit atque epistulae plurima addita, manifestum est qua uoluntate haec gesserit Ingentius, et ideo recipietur in carcerem; est enim artiori interrogationi necessarius. Felicem autem religiosum episcopum liberum esse ab exustione instrumentorum deificorum manifestum est, cum nemo in eum aliquid probare potuerit, quod religiosas scripturas tradiderit uel exusserit. omnium enim interrogatio supra scriptorum manifesta est nullas scripturas deificas uel inuentas uel corruptas uel incensas fuisse. hoc actis continetur, quod Felix episcopus religiosus illis temporibus nec praesens fuerit neque conscientiam commodauerit neque tale aliquid fieri iusserit.

Insero etiam rescriptum imperatoris Constantini ad Probianum id ipsum attestantis et quam molesti apud eum maiores uestri accusatores innocentium fuerint ostendentis. Imperatores Caesares Flauii Constantinus et Maximinus et Ualerius Licinianus Licinius ad Probianum [*](3 Acta pargationis Felicis Auturanitani (Optat. ed. Ziwaa p. 203, 34 sqq.) 8 Felicem cet.] Optat. I 27 20 Rescriptum Constantini ad Probianum; eztat etiam epist. 88 (= e) cf. Breuic. III 23, 41. Post gesta 32, 55 ) [*]( 1 ergo ego nrml eliani XYZ heliani X 3 elianus WXYZ helianns B proconsul XYm2RZv Acta 4 ex om. Acta ceciani WYml falsata Acta, 5 plurimae WR plurime XmlYmJ manifestatum Acta 6 gessent W reciperetur Z recipiatur Acta 8 episcopi TVYmJ 11 relegiosas JrXml religioaissimas Acta, Optat. prodiderit Acta, Optat. exsusserit If excusserit Zrnl 12 scriptorum ego ex Optato I 27 scripturam (p ex b) Y scrip(-b- TF)tura TVXZ scripta Rv Acta manifestata Acta 14 incessas Xtnl 15 nec] neque Acta, Optat. 16 accommodauerit Acta, Optat. 20 fuerit W ostendentes Xml imperatoris YR 21 flauius eodd. praeter lVYml et MaximinusJ Malimus e Maximianus v 22 lucianus lucinius rrrR )

486
proconsulem Africae. Aelianus prodecessor tuus merito, cum de perfectissimis Uerus uicarius praefectorum tunc per Africam nostram incommoda ualetudine teneretur, eiusdem partibus functus inter cetera etiam id negotium uel inuidiam, quae Caeciliano episcopo et ecclesiae catholicae uidetur esse commota, ad examen suum atque iussionem credidit esse reuocandam. etenim cum iam Superium centurionem et Caecilianum magistratum Aptugnitanorum et Saturninum ex curatore et Calibium iuniorem eiusdem ciuitatis curatorem atque Solum seruum publicum supra scriptae ciuitatis praesentes esse fecisset, audientiam praebuit conpetentem, adeo ut, cum Caeciliano fuisset obiectum, quod a Felice eidem episcopatus uideretur esse delatus, cui diuinaJ.:um scripturarum proditio atque exustio uideretur obiecta, innocentem de eo Felicem fuisse constiterit. denique cum Maximus Ingentium decurionem Ziquensium ciuitatis epistulam Caeciliani ex duumuiris falsasse contenderet, et eundem ipsum Ingentium suspensum actis quae suberant peruidimus et ideo minime tortum, quod se decurionem Ziquensium ciuitatis esse adseuerauerit. unde uolumus eundem ipsum Ingentium sub idonea prosecutione ad [*](1 elianua XRZ praedecessor XZv dum e 2 de] uir VI: perfectiasimos WXZ fectissimos Yml perfectissimus ve Uerus ed. L-owm. ex epist. 88 uiros WXYmlZ uiris Ym2R praefatorum R 3 ualitudine XRZe 4 eisdem Ym2R cęteras Z 5 de ceciliano episcopo et ecclesia catholica Ym3R(v) de Caeciliano episcopo ecclesiae catholicae e 6 uidebatur XZ 7 reuocandum Ym2R 8 iam "tam WXYmlBZ. del. Ym2 9 abtugnitanorum R saturnium Z excuratorem XZ" 11 Solonem v 14 a Felice] arelicet WXZ areliqet Yml clare liquet (libet BtnJ) Ym2R eidem] et idem codd. episcopus JrYB 15 cui] cum WYR 16 de eo] deo TrXYmlZ filicera W\'ml 17 decuriorem WYml decurionen R, item lin. 21 18 exduumuiri v 19 et del. Ym2. om. Rve 23 eiundem Wml eumdem Y ut eundem e)
487
comitatum meum Constantini Augusti mittas, ut illis, qui in praesentiarum agunt atque diurnis diebus interpellare non desinunt, audientibus et coram adsistentibus apparere et intimari possit frustra eos Caeciliano episcopo inuidiam conparare atque aduersus eum uiolenter insurgere uoluisse. ita enim fiet, ut omissis, sicuti oportet, eiusmodi contentionibus populus sine dissensione aliqua religioni propriae cum debita ueneratione deseruiat.

Insero adhuc et uerba Constantini ex litteris eius ad Eumalium uicarium, ubi se inter partes cognouisse et innocentem Caecilianum conperisse testatur. cum enim narrasset in his, quae supra locutus est, quemadmodum ad iudicium eius post episcopalia iudicia partes perductae fuerint: in quo peruidi, inquit, Caecilianum uirum omni innocentia praeditum ac debita religionis suae officia seruantem eique ita ut oportuit seruientem, nec ullum in eo crimen repperiri potuisse euidenter apparuit, sicut absenti fuerat aduersariorum suorum simulatione conpositum.

Tu quare non inseruisti sententiam Constantini, qua eum dicis esse damnatum et Brixae in exilio constitutum, uir disertissime? quanto congruentius hanc inseruisses quam nescio quid de Serdicensi concilio, quod nec ad uos nec ad causam, [*](1 ut tllis—6 insurgere uoluixseJ Post gesta 32, 55 15 Constantini litterae ad Eamalium 24 cf. cap. 34, 38 ) [*]( 1 commitatam Xml illie] his Post gesta 2 atque] et Post gesta diuturnis Xf) 3 audientibus] praesentibus Post gesta quoram R 5 conparasse Post gesta 6 insurgire Xml siet W 8 dissensionem WXmlYml aluqua Xml 10 Inserto R 11 EumaliumJ alium Ym2R 13 eatj es Z 15 inquid JD\' 16 praedictum JVXYml hac IVXYmJ deabita W dehabita XmlYml religioni Xm2Z 17 eique] eaqui W eiqui Yml 18 reperiri tFXZ euidenter] euidem WYml eidem Ym2Rv 19 absenti) absens WXYmlZ simulationem WXmlYml 22 Brixiae v 23 quantoJ quam Z 24 quid] quod R diserdicensi YmJ de sardicensi Ym2R(v) )

488
quae inter d>» est et uos. omnino pertinere monstretur! cor enim fuerit Brixae Caecilianus. quod uos ealnmnio?issime appellatis? exilium. cum suam praesentiam maluit ecclesiae deesse quam pacem. quid a me opus est dici? tu interim damnantis imperatoris sententiam nullam recitas et damnatum ab imperatore Caecilianum tamen temere non dico audiendum uel dicendum, sed etiam scribendum putas. uerumtamen secundum uerba tua ecce uideo in exilio Caecilianum imperatore damnante: saltem responde quo accusante et modo me inter- roga, quod in epistula tua post multa (inania) similiter inane posuisti: quis prolato testamento minus consentit. qui persecutionem patitur a" qui (ar\'it? haec certe uerba tua sunt. aspice ergo Caecilianum persecutionem passum et. sisut ipse dixisti. in exilio constitutum, aspice etiam uestros. sicut suis uerbis imperator ipse testatur. aduersum Caecilianum diurnis diebus interpellare non desistentes, et isdem ipsis uerbis tuis interroganti mihi responde: quis minus testamento prolato consentit, qui persecutionem patitur an qui facit? diligenter autem perlectis omnibus inuenies Caecilianum a uestris etiam apud imperatorem persecutionem passum. sed non inuenies ab imperatore damnatum, immo etiam inuenies absolutum.

Porro si — quod tibi pro magno elegisti, ut de criminibus traditionum quae uos profertis documenta uera sint, quae autem nos proferimus falsa sint: etiam in eo uos dei ueritas superat, quae sicut praedixit ita reddit ecclesiam in uniuerso mundo fructificantem atque crescentem, quia nihil [*]( 11 epist. Cresc. ) [*]( 2 Brixiae v calainniosisuie Jr 3 ecclesia Yml 4 deesse] decem B quid a me] quidam eo u.rml quid ad me R dici? tnl dicito Yml dici com to Ym2Rv 5 clamantis ir imperatores Wml 6 ab] ad W tamen] tam Xm2YRZv 1 sed. Y sed ta R 8 in ezsilio nideo v 9 saltim XZ 10 inania insertii inane] inani 1 VYml inaniter Ym2R multa sim. inania Engelbrecht 11 potoisti IYYml 13 pereequutione U. 15 adaeraus v diuturnis c 16 hisdem WZ eindem v 17 interrogante WYml 20 persecntionum WYml 22 eligisti WYml 23 traditorum r 25 ueritas dei XYRZv praedixi Z )

489
ei praeiudicant alienorum criminum licet uera documenta, quae propinquioribus episcopis transmarinis, per quos in longinquiores partes siue transit talium rerum fama siue non transit. aut non sunt demonstrata sicut debuerunt aut non sunt credita quibus demonstrari potuerunt aut credita et occultata nequaquam ad alios peruenerunt, nec quisquam uel unus homo, quanto minus tantus christianorum numerus in tot gentibus constitutus reus potest esse participati sceleris alieni, si uel nulla eius uera documenta cognouerit uel eum simulata innocentia falsis documentis quisque fefellerit —: si ergo, ut dicere coeperam, in hoc, quod tibi pro magno elegisti, ut quae uos de traditoribus testimonia profertis uera sint, quae autem proferuntur contra uos falsa sint, nihil ualetis aduersus ecclesiam catholicam toto terrarum orbe diffusam et aduersus prouidentiam dei, qua in christianum nomen, ut tuis uerbis utar, totus cotidie uertitur mundus, quanto magis deficitis in accusationibus uestris. cum hanc ipsam traditionem, cuius nomen uelut horrentes, qui hoc schisma fecerunt, a Christi corpore separatos se ipsos diabolo tradiderunt. multo probabilius, sicut in illis litteris dixi et nunc dico, nos uobis obicimus, qui uos nomina et crimina traditorum dicere tantummodo audimus, nos autem et gesta ecclesiastica, quibus de se ipsi confessi sunt, et gesta municipalia, quibus hoc fecisse leguntur, ostendimus!

Tu uero callidus examinator appensorque uerborum doces nos, quid ualeat conparatiuus gradus, et tamquam uictor exultas, quod non possem dicere: \'traditionem probabilius nos uobis obicimus,\' nisi uos nobis eam probabiliter obicere confiterer. si enim uos, inquis, probabilius, nos ergo [*]( 14 epist. Creac. cf. pag. 479, 15 16 Petil. I 21, 2tt 21 cf. c. 27, 80 22 cf. c. 29, 33 28 epist. Cresc. ) [*](4 pr. sint B 5 occulta WYRZ 8 si] eine WXYRv 10 documentas Wml refellerit JVrR 13 noletis Tf* 14 qaa in] quam Tf* 15 utor Xml ueatitur W 16 dificitia W 20 qui uos scripsi quibus WXmlYR a quibus Xm2Zv 21 traditorem Xml dici XmtiZv 25 conpartibus gradibne WXmlYmtti 26 traditione Tf 28 ergo] autem X )

490
+ probabiliter, et hoc docens: quia sic est probabiliter et probabilius, ut si dicas uere) et \'uerius\' et quia gradus iste quod ante positum est auget, non quod ante dictum est inprobat. adiungis alia uerba, quibus hoc euidentius intellegamus, ac dicis: sic est bene) et <melius>, \'male* et *peius\\ \'horribiliter\' et horribilius, sic esse ostendens probabiliter) et probabiliter). unde colligi putas, quia, si ego probabilius quod falsum est obicio, superest ut uos probabiliter quod uerum est obiecisse confirmes. hic ego numquid dico, quod in quaestione uel in disputatione ecclesiastica nos artificialia grammatica docere conaris, quid ualeat conparatiuus gradus, quia id quod ante positum est auget, non quod ante dictum est inprobat? uideo enim, quam hoc inepte tibi obiciam quod tu uidere noluisti, quando mihi anticategorian uelut ex arte rhetorica obiciendam putasti, quod genus quaestionis, ubi dicitur: \'non ego feci, sed tu fecisti), etiam in auctoritate prophetica demonstraui.

Considera tamen diligentius, ne forte inuenias in Latinae locutionis auctoribus, quibus grammaticorum artificialia seruiunt, non semper istum gradum quod ante positum est augere, sed aliquando contrario superferri. cuius locutionis exemplum interim mihi ex apostoli epistula occurrit quam scripsit ad Hebraeos. cum enim loqueretur de benedictione terrae, quae accepta pluuia fructum reddit, deinde subiecit: proferens autem spinas et tribulos reproba et maledictioni proxima est, cuius finis in ustionem. quod ne illis quibus loquebatur optasse uideretur, confisi sumus autem, inquit, de uobis, fratres carissimi, meliora et [*]( 14 cf. c. 26, 29 24 Hebr. 6. 8 26 Hebr. 6, 9 ) [*]( 1 doces Ym2v 5 sic] sicut Z .7 collegi WXml Yml quia si] quasi W 9 ego) ergo TVXYml alt. in om. B 10 artiftcialia nos Zml grammaticae XmSZv 11 qaid] qui W 18 obicem WYml 14 ante cacegorian W anticategoriam XYm211 antecategoriam Yml ante cacegoriam 22 anticathegoriam Z rethorica RZ 15 pnatasti Ff* 17 considerat W 19 ante propositam W 20 cuiu. in tng. Y 21 apostoli epistu(-o-Y)li epistu(-o-Y )\')la JVYml 22 hebreos W haebreos XYR 25 inationem W 26 ne] de W confidimus Ym2R (πεπεὶσμsϑα) )

491
haerentia saluti. attendis certe quomodo hic diierit\'meliora\', non quia bona erant, quae supra dixerat proferre spinas et tribulos et ustionem mereri, sed magis quia mala erant, ut illis deuitatis meliora eligerent et optarent, hoc est bona tantis malis contraria. sed forte apostolum sic audiendum esse arbitraris quemadmodum de se ipse dicit, tamquam hominem etsi imperitum sermone, sed non scientia, et ideo non uerborum in eo, sed rerum atque sententiarum auctoritatem putas esse sectandam, \'bona\' poni debuisse contendens ubi posuit ipse \'meliora/ quid, si et ego iam his litteris adsuefactus et illas quas puer didici oblitus sic dixi: obicitis traditionem. hanc ipsam multo probabilius nos uobis obicimus, tamquam dicerem \'probabiliter\', conparatiuum pro positiuo ponens, non quia uos probabiliter, sed magis quia inprobabiliter, sicut ille \'meliora\', non quia illa erant bona, sed magis quia mala? tu quare tam temere concludis ex hoc me confirmasse \'uos probabiliter\', quia dixi \'nos probabilius\'?

Quamquam nec secundum grammaticos in uerbo me errasse reprehenderes, si saltem uerborum ipsorum auctores uel attente legere uel memoriter recolere uoluisses. pueriles enim habent litterae, sed non a puero imperito dictum: di meliora piis erroremque hostibus illum. discissos nudis laniabant dentibus artus. quomodo ergo \'meliora\' piis, quasi bona essent istis ac non potius magna mala, qui discissos nudis laniabant dentibus artus? iam uides certe, quia, sicut iste piis potuit optare meliora, quamuis illa, in quorum conparatione optabat, non essent bona, sic et ego potui dicere: traditionem [*]( 6 of. II Cor. 11, 6 11. 28 Petil. I 21, 23 22 Uerg. Georg. III 518 sq. ) [*](1 actendiB Tf 2 erunt WYml dixerant JJPYmlRml 3 mereri 1m in ras. m2) X 6 se om. Xml 7 sermonem UP ideoj idem Wml 8 sentiam tF putat WYml patas esse om. XZ sectandem WYml 11 ipsa WXmlYml ipsi Ym2R 16 confirmasse me v 20 attende WXmlYml attendere uel legere rm:JR 22 di) de YmlR dii Z 27 optabant YmlR )

492
probabilius nos uobis obicimus. quamuis eam uos nobis non probabiliter obiceretis. at omittam. quia et probabile quando dicitur non consequenter est uerum. cum a dicuntur. quae fieri possunt ae solent et ideo probantur. hoc est adprobantur et creduntur. etiamsi facta non sint: quod autem uerum est cum ostenditur. necessario probabile est et illo utique probabilius. recole libro, ubi uerba didicisti: quam te non fallam profecto repperies.

Unde etiamsi uestros probabiliter nostris traditionem obiecisse concederem. non ideo uerum obiecisse contenderem et recte nos dicerem probabilius hanc obicere, quandoquidem a nobis nominari tantum traditores solemus audire, nullis autem gestis uel ecclesiasticis uel publicis recitari demonstrarique confessos, a nobis autem proferri et gesta publica, ubi uestri tradiderunt. et ecclesiastica. ubi confessi deo iudici derelicti sunt

Sed non omitto tam manifestum adiutorium tuum, quo nobis etiam nesciens plurimum faues docendo regulas conparatiui gradus, quia id quod ante positum est auget. non quod ante dictum est inprobat. secundum hanc enim regulam tuam, secundum quaedam uerba tua in epistula tua sine ulla difficultate obtinuimus causam nostram. tu enim dixisti in primis partibus litterarum tuarum, uelut nostram pertinaciam criminando, tot documenta legalia quod melius et uerius est nobis persuadere non posse. ubi ego concludo secundum artificialia tua iam nos uerum et bonum tenere, si, quod uerius et melius est, nobis persuaderi non potest cum ergo nos non rescindamus, ut secundum te loquar, uerius et melius baptisma uestrum, quare uos rescinditis uerum et bonum nostrum? item cum dixisses: hoc et nos uolumus ut Christus [*]( 14 cf. c. 29, 38 15 cf. c. 27, 30 23 cf. epist. Cresc. 30 epist. CreBC. cf. c. 7, 7 extr. ) [*](1 noe addidi eam] etiam YmlB 8 conseqaentur Xml 4 probantar ex putantur Y 6 cum] com ut TT 8 reperies WXZ 10 obicisne WXmlYml 18 pablices Wml 15 iudicii N" 20 enim hanc r 27 persaderi H* 28 melias et aerias Zml )

493
sit origo et radix caputque christiani, continuo subiecisti: sed quaerimus per quem hoc melius fiat. quod dicendo utique concessisti et per malum ministrum bene fieri, sed melius per bonum. cum itaque nos non rescindimus baptismum, quem per uestrum tamquam per bonum ministrum dari dicitis, quare uos rescinditis baptismum, quem per nostrum tamquam per malum ministrum datum esse contenditis? tu enim dixisti: quaerimus per quem melius fiat, et tua regula est, quia gradus iste quod ante positum est auget. unde si per uestrum sicut putas melius fit, ergo et per nostrum bene fit, ac per hoc, quando per nos baptizatum rebaptizatis, id quod ex ista tua regula bene factum esse conceditis sacrilega praesumptione rescinditis.

Uereor ne nimis urgeam uerecundiam tuam, si ostendam, quam leuiter et scurriliter quaedam etiam uerba mea quae translata posui, frontem pro pudore, os pro sermone, tridens telum pro tripertita oratione, tricipitem bestiam pro errore tribus calumniis aduersus tot populorum innocentiam saeuiente, quasi urbanus et dicax exagitanda putaueris. serua potius puerilia pueris. neque enim me mouet, quod Neptunium telum propter tridentem dicis episcopum non decere, cum sit et piscatorium ac per hoc apostolicum, quod suos apostolos dominus piscatores hominum fecit. nam et deum nostrum scriptura dicit et alas habere et sagittas, nec tamen Cupidinem colimus.

Quin etiam me promissam in exordio lenitatem non seruasse reprehendis, eo quod Manicheorum facta mentione [*]( 8 epist. Cresc. cf. pag. 490, 2 15. 27 cf. epist. Cresc. 16 cf. Petil. I 27, 29 23 cf. Mattb. 4, 19 24 cf. Ps. 16, 8. 35, 8. 17, 15 ) [*]( 2 qaod] quo W 10 fit] sit utroque loco W 11 ex ista] existat WXmlYR 12 praesumptionem WYml 14 urgueam R 15 qua Xml scuriliter WXYml 16 posuisti Y 17 trecipitem Yml uestiam WXml 19 saeuientem YR 22 piscatorum Z ac] hac W quod scripsi qaos codd. v 23 deum] dominum Wm 1 24 alias WYml 27 seruassem Xml Yml )

494
permotus dixerim: sicut non potest, quod dominus ait, satanas satanan excludere, ita non potest errorem Manicheorum Donatistarum error euertere, quasi Petilianum satanae conparauerim ac non errorem, cuius eum cupio laqueis expediri. bene quod apostolus nos aduersus tales calumnias communiuit eo ipso loco, ubi nos mites, patientes et modestos esse admonet, quando aliquem dissentientem corripimus. cum enim dixisset: seruum autem domini litigare non oportet, sed esse mitem ad omnes, docibilem, patientem, in modestia corripientem diuersa sentientes, continuo subiunxit: ne forte det illis deus paenitentiam ad cognoscendam ueritatem et resipiscant de diaboli laqueis, captiuati ab ipso secundum ipsius uoluntatem. ecce apostolica mansuetudo! cum quibus placide, patienter modesteque agi praecepit, eos ipsos dicit a diabolo captiuatos, nec tamen lenitatem quam commendabat amisit, quia eam quam docebat tacere noluit ueritatem.

Sed ipse uideris cuius partes agas, qui mea uerba uelut conuiciosa et saeua criminando eos, quos ad disputandum conuenire non uis, ad litigandum niteris excitare; nolo enim dicere, quia et te litigare delectat. parcius quippe ac uerecundius, sed quasi ex obliquo mihi obicis quae ad me omnino non pertinent. quid enim iudicem de Manicheorum pestilentiosissima et christianis omnibus anathemanda uanitate, si tantum dicere solerem ac non etiam conscriptis libris multis multiplicibusque testarer, ne sic quidem esset aduersus me [*]( 1 Petil. I 26, 28. cf. Marc. 3, 23 8 II Tim. 2, 24-26 22 cf. epist. Cresc. ) [*]( 2 sathanas sathanan Z satanam (!\'(«) errorem] error Ym3Sv 3 errorem uertere JVXml YR errorem euertere v 4 sathane Z 6 eo] eos WYml 7 ammonct X 10 modestiam WYml diuersam lVYml 11 patientiam JJPml agnoscendam YJRv, cf. I 6, 8 15 dixit Bml diabulo TT* 16 lenitatem om. WYJt, post amisit exhibet v quan docebat TT* 21 te om. W 23 iudicae(-e }*) WYml iudicer Ym2R manichaeorum ir 24 uanitate si] unitate nisi WXmJYR 26 ne sic] nisi WXmlYml nec sic Ym2R esse WYR me om. Z )

495
UIIUB calumniae uestrae locus. neque enim me catholica falso a nobis argui miraretur, a quibus totus christianus orbis cum tot ecclesiis, etiam illis primis apostolico labore propagatis, falsis criminibus accusatur. cum uero contra Manicheos, qui me adulescentulum aliquando deceperant, mea tanta scripta qui uoluerit legere possit, non usque adeo desipit, ut de me credat potius uerbis uestris quam oculis ac sensibus suis.

Sed epistulam, inquis, principis uestri, qua nescio quid de te scripsit, cum te ordinari nollet, tenent non pauci nostrorum. illam uero minime curarem, nec si eius a quo scripta dicitur non perspicua pro nobis sententia legeretur illam calumniam falsitatemque condemnans; quanto minus eam curat catholica ecclesia, cuius causam contra uos agimus, cui tot diuinis testimoniis praefidenti nulla humana de quoquam homine testimonia seu uera seu falsa qua gaudet auferunt ueritatem! desine talibus: unus homo sum. ecclesiae inter nos agitur causa, non mea, ecclesiae, inquam, quae in nullo homine spem ponere a suo didicit redemptore. quamquam nec de me ipso nobis, etiamsi meam conuersationem nossetis, recte crederetur inimicis mihi. ad existimationem hominum magna testium qui me nouerunt suppetit copia, ad dei uero conspectum sola conscientia, quam contra uestras criminationes cum intrepidam geram, non me tamen sub oculis omnipotentis iustificare audeo magisque ab illo afluentem misericordiae largitatem quam iudicii summum examen expecto, cogitans quod scriptum est: cum rex iustus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? [*]( 8 epist. Cresc. cf. Petil. III 16, 19 25 Prou. 20, 8 - 9 ) [*]( 4 manichaeoB HT 7 ac] et v 8 epistulam suam UP quam qua Wml 9 nollent JVXmJ Y nolent R 10 uero] ego Xm2Z 14 praesidenti XYHv, cf. p. 481, 22 15 seu falaa seu uera XZ aufertur (tur m2) X 16 unus om. W egitur Xml 17 non om. W 20 testium- W 24 affluentem XYm2RXr 25 exapecto YBm2v)

496

Sed quid ad rem, cuius inter nos uertitur quaestio, qualis ipse sim, cum in area dominica sim stipula si malus, granum si bonus? uos tamen si grana essetis, paleam conmixtam, sicut admonet etiam ipse Cyprianus, ante tempus uentilationis non refugeretis. proinde nos, si quem repperimus in nobis notum hominem malum, recte uobis obicimus; ibi enim tota defensio uestra consistit, quia propterea uos separastis, ne alienorum peccatorum contagione periretis. unde nouum genus areae uos fecisse gloriamini, aut quae solum triticum habeat aut in qua solum triticum appareat, cui non sit necessarius uentilator, sed perscrutator. nam et Parmenianus uester praeclaram uestram munditiam uelut inmunditiae nostrae. a contrario conparans ausus est interponere sententiam prophetae Hieremiae, ubi ait: quid paleae cum tritico? quod ille dixit, ut ipsa indicat lectio, aduersus eos, qui diuinis oraculis sua somnia coaequabant. adrogantia tamen uestra et horrenda superbia Parmeniani litteris declaratur, ubi uos contra scripturas diuinas et contra monita Cypriani ante ultimam uentilationem, quam mundus expectat, tamquam purgatum a palea triticum praedicauit.

Quid igitur dignius aduersus hanc fallacissimam elationem quam causa Maximianensium uobis potuit procurari? quaecumque in nos dicere tamquam in traditores soletis, in Maximianenses, quos recepistis damnatos, quando damnati sunt grauiora dixistis, de imperatoribus nobis tamquam persecutoribus facitis inuidiam: uos apud iudices, quos ipsi imperatores miserunt, Maximianensibus persecutionem fecistis. baptismum ecclesiae dari extra ecclesiam non posse contenditis: uos [*]( -2 cf. Petil. III 12, 13 init. 4. 18 cf. Cypr. epist. 54, 3 11 cf. Parm. III 3, 17 sqq. 14 Hier. 23, 28 ) [*]( 3 granum] granam WYml grana Xml bonum WYml 4 ammonet X 5 reperimus WrRv 6 ubi WXmlYml 7 quia] qua YmJ 11 parmonpanuB W 12 uester] uestn Yml pereclaram W 14 iheremie Z palea WYRZ cum] con W 15 aduersis X 17 permeniani WYml 19 exppectat YZv 20 praedicabit W praedicatis Z 21 igitur] ergo v 22 causam Xml )

497
baptismum, quem in crimine schismatis Maximianenses dederunt, in receptis eis quibus dederunt non rescidistis. si haec pro pace unitatis fieri debuerunt, unde nos accusetis non inuenitis; si autem non debuerunt, nos non accusetis, nisi uos ipsos damnaueritis. nolo te per multa distendas; nam et ego possem breuiter ea quae contra te dicta sunt in memoriam reuocare. sed hinc solum cogita, Maximianensium causam tibi ante oculos pone. si de hac nobis respondere potueris, adgredere cetera; si autem non potueris, melius quiescas quam calces aduersus stimulum iactes.