Contra Cresconium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Mortui sunt, inquis. sed quid faceret, qui baptizandus ad eos ignarus accessit? nunc ergo faciat, quando illo prodito se agnouit a mortuo baptizatum. si enim conscientia propterea [*]( 10 Eccli. 17. 26 15 Eccli. 31, 30 19 Eccli. 17, 26 28 Sap. 1, 5 26 epist. Cresc. ) [*]( 2 omnemqae v 4 posit W adiungendum Wml tuj ut WXmlYR 6 tamquam a Wml 8 similationis Z absumtue R absorptus v 9 saltim Wm2 10 sribtum (sic) W uelud li 11 tantis R 12 dimerso Ym2 15 minine Yml 22 spiritum R penitus om. R exapirauerit RZ dicentes Wml 23 effugiet X X 24 adhuc] fort. ad hoc 26 baptizandos Yml )

392
laedi non potuit, quia nesciuit, nunc incipit laedi, quia sciuit; uelut si tunica de latrocinio nesciens uestiretur, ex illo fit iniquitatis uestis illa, ex quo cognouerit, et ipse iniquus, nisi abiecerit, et qui nesciens uxorem duxerit alienam, ex illo fit adulter, ex quo didicerit, nisi discesserit. abiciat ergo et iste baptismum, quem se a mortuo percepisse cognouit. habet enim quod faciat, adhuc baptizari iterum potest. postremo scierit nescierit a mortuo baptizatus, quid ei prodest lauatio eius? stricta sententia est, sicut et tu ipse clamas, neminem excepit. a mortuo, inquam, baptizatus est, nihil ei prodest lauatio eius. mundate hominem baptizando, qui uiuitis, aut uos ipsos potius ab hoc errore mundate, ne talia sentiendo pereatis. contendis enim uelut aduersus me, ut nullum exceptum dicas in eo quod scriptum est: oleum peccatoris et: qui baptizatur a mortuo, nec te sentis nodum quo ligatus es renitendo constringere. hoc enim ago, hoc insto, hinc uos ad mutandam nanam peruersamque sententiam urgenter inpingo, ut in oleo peccatoris et mortui baptismo nullus mortuus, nullus peccator exceptus sit, sicut tu pro me uelut contra me loqueris. ita enim nec occultus excipitur, quo euertitur omne quod loqueris, ac sic rebaptizare coguntur, qui te talia docuerunt, omnes quos ab occultis malis baptizatos in hac uita repperire potuerint.

Quid agis, quo te conuertis? uerba tua tibi recitantur. non solum enim mea cum dicerem non refellisti, sed nesciens quid meum legeris aliis uerbis tamquam tuum hoc idem ipse dixisti et, ut diligentius audiri et considerari posset, scripsisti, ut tibi quotiens libuerit recitetur. audi ergo — [*]( 12 cf. epist. Cresc. 14 Ps. 140, 5 Eccli. 31, 30 ) [*]( 1 qui nescioit B 2 sic unica B 3 adiecerit WmlYml 6 precepisae Yml quid Yml 7 prostremo Xml scieret Yml 8 labatio Wml 9 excipit Z 12 alia W 13 aduersum XZ 15 nodo Wm2 est R 17 urguenter YmlRml urguentur Rm2 inpinguo WXYmlB impinguo Z 19 etceptus Wml tu om. WXYmlZ 21 ac] hac Xml 22 reperire WXZ 28 potuerunt Yml 25 mea] ea YR" 26 elegeris WXmlYBv 28 possit Wm2 scibsisti (sic) W quoties B" )

393
uerba tua nempe ista sunt —: quodsi idoli cultorem, inquis, tantum libi placet excipere, quid ille de quo dicitur: nolo oleum peccatoris ungat caput meum? utrumne et hic peccator ille solus, est qui idolum colit, an quisquis quod non licet admittit? quodsi et peccatorem tantum culto-rem idoli putas, r-hristianus ergo si quid contra legem gesserit peccasse non dicetur? quodsi nihil dici stultius nec absurdius potest, aperte praedictum est, ut non solus idoli cultor, sed quisquis peccator inter omnes homines fuerit, ius sibi baptismatis non usurpet. haec certe quae inserui uerba tua sunt. ego cultorem idoli non excepi, sed ipsos deos eorum mortuos esse dixi, quorum a nullo baptizari aliquid prodest; ab ipsis enim diis sibi baptizari uidentur, in quorum nomine se mundari arbitrantur. tu autem nullum peccatorem excepisti. quodsi hoc loco peccator et mortalis homo qui baptizat intellegendus est, nullum peccatorem excipiens procul dubio nec occultum excepisti: aperte, inquis, praedictum est, ut non solus idoli cultor, sed quisquis peccator inter omnes homines fuerit, ius sibi baptismatis non usurpet. audi ergo te ipsum. \'quisquis peccator\' dixisti, nec manifestum nec occultum excepisti. proinde qua fronte cogunt baptizari post manifestum qui nolunt post occultum, ubi adserunt neminem exceptum? fuge igitur, frater. ab insano intellectu ad sanum, ut in hoc testimonio de oleo peccatoris, sicut superiora eiusdem psalmi uerba praescribunt, blandam lenitudinem fallacis iam adulatoris intellegas. ita enim et nullus erit exceptus et non inpinget in angustias insuperabiles malus baptizator occultus. sic et in alio testimonio, ubi dictum est: qui baptizatur a mortuo quid ei prodest [*]( 1 cpist. Cresc. 2 P.s. 140, 5 16 epist. Cresi\\ 24 cf. Ps. 140, 4 28 Eccli. 81, 30 ) [*]( 1 quid si R 2 ille scrijtsi illud codd. v 3 unguat XYmlZ capud R 5 mittit WYR et s. I. Y idoli cultorem Zml 7 dicitur WXmlYRv * solum R 9 utsurpet W 15 batizat Z 17 solum Rml 22 igiturj ergo v fnsanu YmlR 2") fallacia iam scripsi fallaciam WXmlYR fallacis Xm2Zv adolatoris WXmlYml 26 inpingit WXmlR inpingetur Y fort. inpinget te 27 baptizatnr JVml in s. I. X testamento R )
394
lauatio eius?, aut inspice diligenter codices antiquos et maxime Graecos, ne forte ipsa uerba aliter conscripta ex praecedenti et consequenti contextione sermonis alium sensum intiment, aut certe mortuos intellegamus, sicut dixi, in quorum nomine baptizantur idolorum cultores, ut ab illo quemque intellegas baptizatum, in cuius nomine se credit esse mundatum. ita enim et illic nullus excipitur; nullus quippe mortuus deus paganorum mundare potest credentes in se. si autem hoc loco omnem hominem peccatorem intellexeris mortuum. tanta quae non uis te secuntur, ut ipse quemadmodum uiuas inuenire non possis, dicente Iohanne: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est, ut omnino non inuenias hominem a quo baptizeris, si omnem peccatorem deuitare uolueris.

Quamquam si prorsus mortuum non intellegeres nisi haereticum uel schismaticum, ut, quisquis apud eos baptizatur, a mortuo (baptizetur, de quo dictum est: qui baptizatur, a mortuo) quid ei prodest lauatio eius? — quod uides quam praecipiti praesumptione sic accipiatur, ac si dictum sit: (qui baptizatur ab haeretico uel schismatico* —, nec sic contra nos esset, qui fatemur nihil prodesse homini baptismum Christi, si apud haereticos uel schismaticos baptizetur eis ipsis tribuens baptismum quo baptizatur, sed tunc ei prodesse incipere, cum transit ad corpus Christi, quod est ecclesia dei uiui. tunc enim sub eodem baptismo, quod et foris Christi erat, sed foris posito nihil proderat, mundatio proderit non ab eo, cuius manibus tinctus est, sed ab eo, cuius membris insertus est. [*]( 11 I Ioh. 1, 8 17 Eccli. 31, 30 ) [*]( 1 labatio Wtnl 10 sequuntur Z sequentur v 11 dixeris Xml 15 intellegeris WXYml intellexeris Ym2 17 baptizetur-mortuo coni. Louan., sed pro dictum est maluerunt ait scriptura, om. v 18 labatio "JVml 20 si] sic R sit] est *YR, sed sit add. mg. Y 21 esset] est Xm2Z 23 eos ipsos Xml quo] quod R 26 mundatio scripst mun- . dato codd. v 27 non del. Y, om. v ab eo—sed om. YRv alt. ab] hab Yml )

395

Nec illam tuam nimium seueram sententiam formidabo, qua dixisti: quisquis peccator inter omnes homines fuerit, ius sibi baptismatis non usurpet, nisi quia non inuenis, quis ueraciter dicat in oratione dominica: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, nisi peccatorem se esse fateatur. uellem singulos interrogare, qui baptizant apud uos, utrum peccatores omnino non sint. potest enim mihi quilibet eorum respondere: (non sum traditor, non sum turificator, non adulter, non homicida, non idolorum cultor, non postremo haereticus, non schismaticus\'; (non sum\' autem \'peccator* nescio utrum quisquam uel haeretica superbia repperiri possit qui audeat dicere, audeat cogitare; nescio utrum quisquam tanto arrogantiae tumore caecetur, ut non dicam uoce profiteatur, sed uel apud se ipsum tacitus arbitretur non sibi esse necessariam deprecationem, in qua dicimus deo: dimitte nobis debita nostra. neque enim pro eis debitis dimittendis rogamus, quae semel in baptismo dimissa esse confidimus, sed pro eis utique, sine quibus humana fragilitas non est, quantumcumque in obseruandis praeceptis dominicis uigilemus. postremo suscipiat qui uoluerit huius inpudentiae frontem et dicat: (non sum peccator; e* quo mihi in baptismo cuncta dimissa sunt, nullum in me peccatum poterit inueniri\'. magis ego Iohanni credo et multo fidentius respondeo: \'te ipsum decipis et ueritas in te non est.\' neque hoc agit praeceps et fallax ista professio, ut in te peccata non inueniantur, sed ut quae inueniuntur non dimittantur. si ergo iam baptizatus es, uellem scire quem reppereris, qui contra Iohannem apostolum diceret: \'peccatum non habeo\'. si enim talem quemquam repperire potuisti. quomodo baptizatus es ab eo, qui se ipsum decipiebat et in quo ueritas non erat? si [*]( 2 epist. Creac. 4. 16 Matth. 6, 12 24. 30 cf. I Ioh. 1, 8 ) [*]( 1 siueram Wml 4 in oratione dominica dicat Zml ratione B i demittimus W 6 singulis Xml 8 quilibet eorum mihi v 9 non sum adnlter v dolorum Xml 12 reperiri WXYm2Z 27 est WXmlYR repereris WXZ 29 reperire WXYZ est WXmlYR )

396
autem qualiscumque humilitatis non inmemor peccatorem se esse dicebat, quomodo sibi secundum tuam sententiam ius baptismatis usurpabat? tu enim dixisti, tu etiam scribere minime timuisti, ut, quisquis peccator inter omnes homines fuerit, ius sibi baptismatis non usurpet. si autem nondum baptizatus es, aut hanc uanissimam sententiam corrige aut a quibus baptizeris angelos quaere.

Sed arbitremur te conuictum correxisse: (quisquis eo crimine quod nostri obiciunt peccator inter omnes homines fuerit, ius sibi baptismatis non usurpet\'. neque hoc contra nos est, quia, si etiam talis usurpauerit et dederit, non eum sibi usurpare debuisse dico, non autem dedisse non dico. ille uero qui accepit si homo bonus ab homine malo, si fidelis a perfido, si pius ab impio, perniciosum erit danti, non accipienti. illud quippe sanctum male utentem iudicat, bene utentem sanctificat. si autem et ille qui accepit inique accepit, nec sic rescissum, sed agnitum, quod peruerso oberat, correcto proderit sacramentum.

Sic enim te putabo dixisse non iam \'quisquis peccator\', quia nisi fallor iam cernis quam temere dictum sit, sed: \'peccator, qualem nostri describunt, quisquis inter omnes homines fuerit, ius sibi baptismatis non usurpet\', quemadmodum scriptum est: peccatori autem dicit deus: ut quid tu enarras iustificationes meas et adsumis testamentum meum per os tuum ? et ut ostenderet, quali peccatori hoc diceret, ne omnes homines a praedicando uerbo eius sese abstinerent, qui nec sentire audent nec dicere se peccatores non esse, sequitur eumque describit: tu uero odisti [*]( 23 Ps. 49, 16 28 Ps. 49, 17-20 ) [*]( 1 autem] enim R 2 secdum Yml 3 minime scribere Rv 6 est WYR corrigere ZmJ alt. aat] ut YmlR 8 sed] sub Yml, om. R correiisse om. R 9 nostris Xml 17 rescisum W peruerso] per se WXmlYR 20 tenere R 23 dixit Z, cf. Parm. II 9, 18. Dt bapt. VII 15, 29 deus s. I. X 24 asumit Xml assumis Xm2 25 hos R 28 eum qui Xml )

397
disciplinam et abiecisti sermones meos post te. os tuum abundauit malitia- et lingua tua amplexa est dolositatem. si uidebas furem, concurrebas ei et cum adulteris portionem tuam ponebas. sedens aduersus fratrem tuum detrahebas et aduersus filium matris tuae ponebas scandalum. tali ergo peccatori dicit: ut quid tu enarras iustificationes meas et adsumis testamentum meum per os tuum?, tamquam diceret: \'frustra hoc facis; quantum ad te adtinet, non tibi prodest; hoc tibi ad iudicium damnationis, non ad meritum salutis ualebit\'. uerumtamen si etiam tali peccatore narrante iustificationes dei et adsumente testamentum eius per os suum illi, qui ex eius ore audiunt, credant faciant proficiant, nonne illo reprobato laudabuntur, illo culpato iustificabuntur, illo damnato coronabuntur, quoniam curauerunt oboedire domino dicenti: quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. dicunt enim et non faciunt? sicut ergo iste peccator, si ius sibi praedicandi testamenti diuini usurpauerit, sibi nihil prodest, audientibus autem et facientibus non ipse sed quod praedicat prodest, ita et ille, qui ius baptismatis sibi usurpare non debuit, sibi nocet qui bonum male usurpauit, non ei qui bonum bene percepit.

Uides non solum te non potuisse refellere, quod ego contra Petilianum dixi, sed quanta luce ueritatis modis omnibus refellatur, quod contra me ipse dixisti. et adhuc pergis et dicis, quod causam nostram non probam faciamus et quodammodo peccatores nos esse fateamur, quoniam, dum nobis obicitur ius baptismatis qua nobis licentia uindicemus, non de merito actuum, non de innocentia uitae tractamus, [*]( 7 Ps. 49, 16 16 Matth. 23, 3 26 cf. epist. Cresc. ) [*]( 1 adif\'cisti WX poste W 2 habandauit WXYmlRZ tua otn. W R ampleiata Z 11 peccatori oarranti-adsumenti Wm2 18 faciant om. R 18 iUB) nis W 21 ius] uis Wml alt. qui] quo Yml 22 eis Xml 27 quodadmodo WmlYml nos] non YR quoniam dum) quemadmodum codd. 28 licentiam R )

398
sed cuicumque licere dicimus. attende certe ex his, quae dicta sunt, non cuicumque licere nos dicere. sed ei poenam esse, qui sanctum tractat inlicite, et eum esse corrigendum. non sanctum quod inlicite tractat inlicite rescindendum, sicut homines non legitime lege utentes corrigi uolomus, non ipsam legem inritam ducimus, sicut dei testamentum inlicite per os suum adsumentem reprehendimus. non ipsum testamentum negamus aut scindimus. nec ideo nos peccauisse confitemur, quia et in peccatore quod est ipsius inprobamus, quod autem dei est honoremus, quia in deum credentem non ex occultis humanis pendere uolumus, sed in domino gloriari de quo certus est admonemus. neque enim et apostolus malae suae conscientiae diffidebat, sed spem credentis poni nolebat in homine et in deo stabiliter conlocabat, cum diceret: neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus. non itaque nos dicentes quod scriptum est: non nobis, domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam accusamus nostram conscientiam, sed uos in hominum moribus eorum spem, qui baptizantur, poni uolentes non agnoscitis uestram superbiam.

Quid, quod etiam beati Cypriani mentionem facere audetis, uelut ille auctor sit uestrae diuisionis, tantus defensor catholicae unitatis et pacis? primo esto in ecclesia, quam constat tenuisse ac praedicasse Cyprianum, et tunc aude uelut auctorem sententiae tuae nominare Cyprianum. primo. imitare pietatem humilitatemque Cypriani, et tunc profer concilium Cypriani. nos enim nullam Cypriano facimus iniuriam, cum eius quaslibet litteras a canonica diuinarum scripturarum auctoritate distinguimus. neque enim sine causa tam salubri uigilantia est canon ecclesiasticus constitutus, ad quem certi [*]( 11 cf. I Cor. 1, 81 14 I Cor. 3, 7 16 Ps. 113,1 21 cf. epist. Cresc. ) [*]( 2 cuique Z 5 corrige W 6 diciraus XYmlZ inlicite om. B 9 pectore B 10 hoccaltis Wml 11 humane YR 12 male WYR 19 uolentia Yml 21 quid] qui Wm2 28 cononica W 29 auctoritatem Wml 30 uigilantia est] uigilantia W uigilantiae YmlR constitua WB constitutus est v )

399
prophetarum et apostolorum libri pertineant, quos omnino iudicare non audeamus et secundum quos de ceteris litteris uel fidelium uel infidelium libere iudicemus. proinde cum dicat apostolus, cuius epistulae in auctoritate canonica uigent: quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus; et si quid aliter sapitis, id quoque uobis deus reuelabit, quamdiu aliter sapuit Cyprianus, si scripta eius esse constat quae pro uobis proferenda arbitramini, quamdiu ergo de hac re aliter sapuit quam ueritas diligentius considerata patefecit, donec ei deus id quoque reuelaret, ineffabili laude caritatis unitatem pacemque catholicam etiam cum collegis suis, a quibus aliter sapuit, non reliquit.

Uerba eius ex epistula ad Iubaianum inseruisti litteris tuis, quibus ei placuisse monstrares baptizandos eos esse in ecclesia catholica, qui fuerint in haeresi uel schismate baptizati. ego huius epistulae auctoritate non teneor, quia litteras Cypriani non ut canonicas habeo, sed eas ex canonicis considero, et quod in eis diuinarum scripturarum auctoritati congruit cum laude eius accipio, quod autem non congruit cum pace eius respuo. ac per hoc si ea. quae commemorasti ab illo ad Iubaianum scripta, de aliquo libro apostolorum uel prophetarum canonico recitares, quod omnino contradicerem non haberem. nunc uero quoniam canonicum non est quod recitas, ea libertate, ad quam nos uocauit dominus, eius uiri, cuius laudem adsequi non ualeo, cuius multis litteris mea scripta non conparo, cuius ingenium diligo, cuius ore delector, cuius caritatem miror, cuius martyrium ueneror, hoc quod aliter sapuit non accipio. non accipio, inquam, quod de [*]( 5 Phil. 3, 15 13 cf. epist. Cresc. 24 cf. Gal. 5, 13 ) [*]( 2 audemus Xml 5 perfecti ergo YtnlB 6 reuelauit Xml YmlR 7 quandiu YZ 8 hac] ac R 10 ineffabile YmlE 12 relinquit WYmlR 13 iuuaianum YmlR 14 ei] eis WXYmlRZv placuisti YmlR 17 eas 8. I. X 18 auctoritate WYR 21 iuuaianum YmlR 22 quodj quid XYRZv 23 quoniam om. R 24 recitas ea] recita se » W recitasse a R 27 martirium W 28 pro non om. Wml alt. non accipio om. WXmlYmlR )

400
baptizandis haereticis et schismaticis beatus Cyprianus sensit, quia hoc ecclesia non accipit, pro qua beatus Cyprianus sanguinem fudit. sed quia dicitis eum pro hac sententia legalia documenta firmasse, quamquam non ille documenta legalia firmare potuit. sed eis potius quaecumque recte sensit ipse firmauit. relinque ergo scripta Cypriani et ea ipsa legalia documenta, quibus eum dicis usum esse, commemora. si non ea demonstrauero uestram causam nihil adiuuare, uicisti. quapropter ita hoc Cypriani non accipio, quamuis inferior inconparabiliter Cypriano, sicut illud apostoli Petri, quod gentes iudaizare cogebat, nec accipio nec facio, quamuis inferior inconparabiliter Petro. uos autem, qui scripta Cypriani nobis tamquam firmamenta canonicae auctoritatis opponitis, quidquid de Cypriano contra uos proferre potuerimus, necesse est cedatis et iustum est ut uicti taceatis ac uos aliquando ab errore perniciosissimae dissensionis ad unitatem catholicam conuertatis.