Contra Academicos

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.

Taceo de homicidiis parricidiis sacrilegiis omnibusque omnino quae fieri aut cogitari possunt flagitiis ac facinoribus, quae paucis uerbis et, quod est grauius, apud sapientissimos iudices defenduntur: nihil consensi et ideo non erraui; quomodo autem non facerem quod probabile uisum est? qui autem non putant ista probabiliter posse persuaderi, legant orationem [*]( 19 cf. Ter. Enn. 331 cf. Retract. 1 1.10 29 cf. Sall. (1at. 20 ) [*](4 ut frustra om.M infigere M inficiare a persuadere uis 11 persuadere bis P persuadebis MT edd. Cnmano gymnasio edd. 5 Ptiam] eum M G nec] i.e T 8 sed] sed si II *homo P 14 succenseat M f edd. 16 consolatori HMP suscepia P suscepit et H ita—adulescenti om.M 17 qui iam] quam M 18 iocare Pml 24 humicidis MPml parricidis M patricidiis Tm1 sicrilegis M 20 cogitarioue (om. aut) M ac] aut cdd. 29 catileno Tml )

75
Catilinae, qua patriae parricidium, quo uno continentur omnia scelera, persuasit. iam illud quis non ridet? ipsi dicunt nihil se in agendo sequi nisi probabile et quaerunt magnopere ueritatem, cum eis sit probabile non posse inueniri. o mirum monstrum! sed hoc omittamus; minus id ad nos, minus ad uitae nostrae discrimen, minus ad fortunarum periculum pertinet. illud est capitale, illud formidolosum, illud optimo cuique metuendum, quod nefas omne, si haec ratio probabilis erit — cum probabile cuiquam uisum fuerit esse faciendum, tantum nulli quasi uero assentiatur — non solum sine sceleris sed etiam sine erroris uituperatione committat. quid ergo? haec illi non uiderunt? immo sollertissime prudentissimeque uiderunt, nec mihi ullo pacto tantum adrogauerim, ut Marcum Tullium aliqua ex parte sequar industria uigilantia ingenio doctrina; cui tamen asserenti nihil scire posse hominem si hoc solum diceretur: scio ita uideri mihi\', unde id refelleret non haberet.

Quid igitur placuit tantis uiris perpetuis et pertinacibus contentionibus agere, ne in quemquam cadere ueri scientia uideretur? audite iam paulo attentius non quid sciam sed quid existimem; hoc enim ad ultimum reseruabam, ut explicarem, si possem, quale mihi esse uideatur totum Academicorum consilium. Plato, uir sapientissimus et eruditissimus temporum suorum, qui et ita locutus est. ut quaecumque diceret magna fierent, et ea locutus est, ut quomodocumque diceret, parua non fierent, dicitur post mortem Socratis magistri sui, quem singulariter dilexerat, a Pythagoreis etiam multa didicisse. Pythagoras autem Graeca philosophia non contentus, quae tunc aut paene nulla erat aut certe occultissima, postquam commotus Pherecydae cuiusdam Syri disputationibus immortalem esse animum credidit, multos sapientes etiam longe lateque peregrinatus audierat. igitur Plato [*]( 21 cf Retract. I 1, 12 ) [*](2 se om M 3 probabile sit M 4 post inueniri inser. Mm2 sed nisum sit 7 omne] o. prohibet M 9 esse om.M tamen M llhocJ/ solertissime Pml 12 paoto] modo Tml 13 aIiqua Mm2 s.l. 14 si] qui Hm1MP 15 direretJla 18 sriam] agam M 20 possum M uideatur esse edd. 25 pithagoreis T phytagoreis M phytagoras M greca P 26 pr. aut om Mm127 pherecide IIMT pheretide P 28 siri T 29 etiam om.M lataeque P peregrinatos Mml )

76
adiciens lepori subtilitatique Socraticae, quam in moralibus habuit, naturalium diuinarumque rerum peritiam, quam ab eis quos memoraui diligenter acceperat, subiungensque quasi formatricem illarum partium iudicemque dialecticam. quae aut ipsa esset aut sine qua omnino sapientia esse non posset, perfectam dicitur composuisse philosophiae disciplinam, de qua nunc disserere temporis non est. sat est enim ad id, quod uolo, Platonem sensisse duos esse mundos, unum intellegibilem. in quo ipsa ueritas habitaret, istum autem sensibilem, quem manifestum est nos uisu tactuque sentire; itaque illum uerum, hunc ueri similem et ad illius imaginem factum, et ideo de illo in ea quae se cognosceret anima uelut expoliri et quasi serenari ueritatem, de hoc autem in stultorum animis non scientiam sed opinionem posse generari: quidquid tamen ageretur in hoc mundo per eas uirtutes, quas ciuiles uocabat, aliarum uerarum uirtutum similes, quae nisi paucis sapientibus ignotae essent, non posse nisi ueri simile nominari.

Haec et alia huius modi mihi uidentur inter successores eius, quantum poterant, esse seruata et pro mysteriis custodita. non enim aut facile ista percipiuntur nisi ab eis, qui se ab omnibus uitiis mundantes in aliam quandam plus quam humanam consuetudinem uindicarint, aut non grauiter peccat, quisquis ea sciens quoslibet homines docere uoluerit. itaque Zenonem principem Stoicorum, cum iam quibusdam auditis et creditis in scholam relictam a Platone uenisset, quam tunc Polemo retinebat, suspectum habitum suspicor nec talem uisum, cui Platonica illa uelut sacrosancta decreta facile prodi committique deberent, priusquam dedidicisset ea ea, quae in illam scholam ab aliis accepta detulerat. moritur Polemo, succedit ei Arcesilas, Zenonis quidem condiscipulus, sed sub Polemonis magisterio, quam ob rem cum Zeno sua quadam de mundo et maxime [*]( 1 sochraticae P in moralibus] immortalibus P in mortalibus Hml id est inter mortales Hm2 s.l. 2 quos P in raa. 3 commemoraui Tml 5 qua om.M sapientia omnino edd. esse non posset om.M esse*T 7 tempus a et Migne 8 ueritas ipsa T 9 nos] non P 10 ita a 12 fenerari ex serenari Pm2 16 note T ueri similes M 17 mihi orn.M 18 misteriis T 21 uindicauerint cdd. quotlibet (corr. m2) P quodlibet H 23 scolam cndd. a*P platone* (m ras.) P 25 tale II 26 prodo Tml dedicisset Pmlm didi- cisset MPm2Ta 27 palemo M 28 archesilas codd. ubique discipulus Tml )

77
de anima, propter quam uera philosophia uigilat, sententia delectaretur dicens eam esse mortalem nec quicquam esse praeter hunc sensibilem mundum nihilque in eo agi nisi corpore — nam et deum ipsum ignem putabat — prudentissime atque utilissime mihi uidetur Arcesilas, cum illud late serperet malum, occultasse penitus Academiae sententiam et quasi aurum inueniendum quandoque posteris obruisse. quare cum in falsas opiniones ruere turba sit pronior et consuetudine corporum omnia esse corporea facillime sed noxie credatur, instituit uir acutissimus atque humanissimus dedocere potius quos patiebatur male doctos quam docere quos dociles non arbitrabatur. inde illa omnia nata sunt, quae nouae Academiae tribuuntur, quia eorum necessitatem ueteres non habebant.

Quodsi Zeno expergefactus esset aliquando et uidisset neque quicquam comprehendi posse nisi quale ipse definiebat neque tale aliquid in corporibus posse inueniri, quibus ille tribuebat omnia, olim prorsus hoc genus disputationum, quod magna necessitate flagrauerat, fuisset extinctum. sed Zeno imagine constantiae deceptus, ut ipsis Academicis uidebatur nec mihi etiam non uidetur, pertinax fuit fidesque illa corporum perniciosa, quoquo modo potuit, peruixit in Chrysippum, qui ei — nam maxime poterat — magnas uires latius se diffundendi dabat, nisi ex illa parte Carneades acrior et uigilantior superioribus ceteris ita restitisset, ut mirer illam opinionem aliquid etiam postea ualuisse. namque Carneades primo illam uelut calumniandi impudentiam, qua uidebat Arcesilam non mediocriter infamatum, deposuit, ne contra omnia uelle dicere quasi ostentationis causa uideretur, sed ipsos proprie sibi Stoicos atque Chrysippum conuellendos euertendosque proposuit.

Deinde cum undique premeretur, si nulli rei esset assensus, nihil acturum esse sapientem — o hominem mirum atque adeo non mirum! ab ipsis enim Platonis fontibus profluebat — attendit sapienter, quales illi actiones probarent, easque nescio quarum [*]( 2 cf. Cie. Tusc. I 79 29 cf. Cic. Acad. II 39. 62. 108 ) [*](1 declaretur T 2 quisquam Mm1 7 et] ex M 9 credantur M 15 ille] ipse M 19 pernitiosa MT 20. 27 crysippum HP chrisippum T crisippum M nam] quam Tmla 21 magna T latius om.Mml 22 ita] ei ita? 24 illa P 28 cun T 31 illis T actionis Pml )

78
uerarum similes uidens id, quod in hoc mundo ad agendum sequeretur, ueri simile nominauit. cui enim esset simile, et perite norat et prudenter tegebat idque etiam probabile appellabat. probat enim bene imaginem, quisquis eius intuetur exemplum. quomodo enim approbat sapiens aut quomodo simile sequitur ueri, cum ipsum uerum quod sit ignoret? ergo illi norant et approbabant falsa, in quibus imitationem laudabilem rerum uerarum aduertebant. sed quia hoc tamquam profanis nec fas nec facile erat ostendere, reliquerunt posteris et quibus illo tempore potuerunt signum quoddam sententiae suae, illos autem bene dialecticos de uerbis mouere quaestionem insultantes inridentesque prohibebant. ob haec dicitur Carneades etiam tertiae Academiae princeps atque auctor fuisse.

Deinde in nostrum Tullium conflictio ista durauit iam plane saucia et ultimo spiritu Latinas litteras inflatura. nam nihil mihi uidetur inflatius quam tam multa copiosissime atque ornatissime dicere non ita sentientem. quibus tamen uentis faeneus ille Platonicus Antiochus satis, ut mihi uidetur, dissipatus atque dispersus est. nam Epicureorum greges in animis deliciosorum populorum aprica stabula posuerunt. quippe Antiochus, Philonis auditor, hominis, quantum arbitror, circumspectissimi, qui iam ueluti aperire cedentibus hostibus portas coeperat et ad Platonis auctoritatem Academiam legesque reuocare — quamquam et Metrodorus id antea facere temptauerat, qui primus dicitur esse confessus non directo placuisse Academicis nihil posse conprehendi, sed necessario contra Stoicos huius modi eos arma sumpsisse — igitur Antiochus, ut institueram dicere, auditis Philone Academico et Mnesarcho Stoico in Academiam ueterem quasi uacuam defensoribus et quasi nullo hoste securam uelut adiutor et ciuis inrepserat nescio quid inferens mali de Stoicorum cineribus, quod Platonis adyta uiolaret. sed huic arreptis iterum [*]( 6 cf. Retract. I 1, 11 ) [*](1 id uidens H ad JIT in HP 2 ueri similes M 3 appellabatur T 4 eius om M enim] nihil ergo T 6 quod HP quid MTedd. approbant P falsam HP 7 animaduertebant Tm 11 hoc edd. 17. 19. 25 authiocus ///\' 18 delitiosorum P aprica] ad prisca M 19 philionis HP 20 quamtum P 22 ante M 23 directo scripsi derecto HMPa decreto Tvt 25 sumsisse T ut om Mml instituerant Mml 26 audistis M philione Hm2Pm2 philionem Hm1Pm1 Mnesarcho] omne area lIPa omne archo M 29 adita codd. )

79
illis armis et Philo restitit, donec moreretur, et omnes eius reliquias Tullius noster oppressit se uiuo impatiens la befactari uel contaminari quidquid amauisset. adeo post illa tempora non longo interuallo omni peruicacia pertinaciaque demortua os illud Platonis. quod in philosophia purgatissimum est et lucidissimum, dimotis nubibus erroris emicuit maxime in Plotino, qui Platonicus philosophus ita eius similis iudicatus est, ut simul eos uixisse, tantum autem interest temporis, ut in hoc ille reuixisse putandus sit.

Itaque nunc philosophos non fere uidemus nisi aut Cynicos aut Peripateticos aut Platonicos, et Cynicos quidem, quia eos uitae quaedam delectat libertas atque licentia. quod autem ad eruditionem doctrinamque attinet et mores, quibus consulitur animae, quia non defuerunt acutissimi et sollertissimi uiri, qui docerent disputationibus suis Aristotelem ac Platonem ita sibi concinere, ut imperitis minusque attentis dissentire uideantur, multis quidem saeculis multisque contentionibus, sed tamen eliquata est, ut opinor, una uerissimae philosophiae disciplina. non enim est ista huius mundi philosophia, quam sacra nostra meritissime detestantur, sed alterius intellegibilis. cui animas multiformibus erroris tenebris caecatas et altissimis a corpore sordibus oblitas numquam ista ratio subtilissima reuocaret, nisi summus deus populari quadam clementia diuini intellectus auctoritatem usque ad ipsum corpus humanum declinaret atque summitteret, cuius non solum praeceptis sed etiam factis excitatae animae redire in semet ipsas et resipiscere patriam etiam sine disputationum concertatione potuissent.

Hoc mihi de Academicis interim probabiliter, ut potui, persuasi. quod si falsum est, nihil ad me, cui satis est iam non arbitrari non posse ab homine inueniri ueritatem. quisquis autem putat hoc sensisse Academicos, ipsum Ciceronem audiat. ait enim illis morem fuisse occultandi sententiam suam nec eam cuiquam, nisi [*]( 14 cf. Cic. Acad. I 18 29 cf. Cic. Acsd. frag. 21 Miiller (p. 61,17 Plasberg) ) [*](1 filo T filio HP 2 condemnari M 4 peruicatia MT 6 eroris P 7 autem om.JI 8 ut om.M 9 philosophis Tml 10 cynichos T peripatecos Pml peripatheticos MT 12 et] en HMPa 13 solertissimi Pml 14 aristotilem HM ac] et T 15 sentire M 17 disciplinae philosophia M 19 multiformis T 21 deus om.M 23 committeret T 24 ipsos Tml recipere T respicere m 25 etiam om..M )

80
qui secum ad senectutem usque uixissent, aperire consuesse. quae sit autem ista, deus uiderit; eam tamen arbitror Platonis fuisse. sed ut breuiter accipiatis omne propositum meum, quoquo modo se habeat humana sapientia, eam me uideo nondum percepisse. sed cum tricensimum et tertium aetatis annum agam, non me arbitror desperare debere eam me quandoque adepturum. contemptis tamen ceteris omnibus, quae bona mortales putant, huic inuestigandae inseruire proposui. a quo me negotio quoniam rationes Academicorum non leuiter deterrebant, satis, ut arbitror, contra eas ista disputatione munitus sum. nulli autem dubium est gemino pondere nos impelli ad discendum auctoritatis atque rationis. mihi ergo certum est nusquam prorsus a Christi auctoritate discedere; non enim reperio ualentiorem. quod autem subtir:ssima ratione persequendum est - ita enim iam sum affectus, ut quid sit uerum non credendo solum sed etiam intellegendo apprehendere impatienter desiderem — apud Platonicos me interim, quod sacris nostris non repugnet, reperturum esse confido.

Hic postquam sermonis finem me fecisse aspexerunt, quamquam iam erat nox et aliquid etiam lucerna inlata scriptum erat, tamen illi adulescentes intentissime exspectabant, utrum Alypius uel alio die se responsurum esse promitteret. tum ille: Nihil mihi aliquando, inquit, tam ex sententia prouenisse affirmare paratus sum, quam quod hodierna disputatione discedo superatus. nec istam meam tantum puto debere esse laetitiam. communicabo ergo eam uobiscum, concertatores mei uel iudices nostri, quando quidem isto se pacto a suis posteris uinci ipsi etiam fortasse Academici optarunt. quid enim nobis hoc sermonis lepore iucundius, quid sententiarum grauitate perpensius, quid beniuolentia promptius, quid doctrina peritius uideri aut exhiberi posset? prorsus nequaquam digne ammiraripossum, quod tam facete aspera, tam fortiter desperata, tam moderate [*](1 uixisset MmlT 2 fuisse om-M 3 habet a 5 trige*simuni (g ex c, 1 ras.) P tricesimum HMT 6 debere om.Jl 8 megotio (om. rae) Pm] 0 ut opinor arbitror T ista] tota Migne 10 munitissimum 11 muniti sumus a 11 ergo (go in ras.) P autem cdd. 12 a add. T s.l. .13 repperio Pm1T persuadendum M 14 effectus Hm2M 16 a*pud P aut H 20 aduliscentes P 23 disputatione om Mm1 27 iocundius MT iocur.dis Pm] 29 exiberi T posset? prorsus edd. prorsus posse P nosse prorsus II possit pr. M potest pr. T admirari HPm2T 30 quo m pr. et alt. tam om.M )

81
conuicta, tam dilucide obscura tractata sunt. quare iam, socii mei, exspectationem uestram, qua me ad respondendum prouocabatis. certiore spe mecum ad discendum conuertite. habemus ducem, qui nos in ipsa ueritatis arcana deo iam monstrante perducat.

Hic ego, cum illi puerili quodam studio, quod Alypius responsurus non uidebatur, quasi fraudatos se uultu ostenderent: Inuidetis, inquam arridens, laudibus meis ? sed quoniam de Alypii constantia iam securus nihil eum timeo, ut uos quoque mihi gratias agatis, instruo uos aduersus illum, qui tantam intentionem uestrae exspectationis offendit. legite Academicos et, cum ibi uictorem — quid enim facilius ? — istarum nugarum Ciceronem inueneritis, cogatur iste a uobis hunc nostrum sermonem contra illa inuicta defendere. hanc tibi, Alypi, duram mercedem pro mea falsa laude restituo. — Hic cum arrisissent, finem tantae conflictionis — utrum firmissimum nescio — modestius tamen et citius, quam speraueram, fecimus. [*]( 11 cf. Retract. I 1, 13 ) [*]( 1 delucide P 2 qua me] quam P 4 archana M PT 5 pueruli M 6 uultu se edd. 7 laudibus] plaudibus HPml plausibus MPm2 10 achademichos P 13 dura mercede demoro M pro] oro HP 16 fecimus finem (finem add. m2)M AURELI (AURELII H) AUGUSTINI ACHADEMICO- RUM LIB III EXPLICIT HP, EXPLICIT LIBER AURELII AUGUSTINI DE ACHA*****T, deest in M ) [*]( LXIII. August. I pars III. ed. Knoell. ) [*]( G )

82

AUGUSTINI RETRACTATIONUM LIB. I CAP. I. (PAG. 11, 3 ED. KNOELL).

Cum ergo reliquissem uel quae adeptus fueram in cupiditatibus huius mundi uel quae adipisci uolebam et me ad Christianae uitae otium contulissem, nondum baptizatus contra Academicos uel de Academicis primum scripsi, ut argumenta eorum, quae multis ingerunt ueri inueniendi desperationem et prohibent cuiquam rei adsentiri et omnino aliquid, tamquam manifestum certumque sit, adprobare sapientem, cum omnia eis uideantur obscura et incerta, ab animo meo, quia me mouebant, quantis possem rationibus amouerem. quod miserante atque adiuuante domino factum est.

Sed in eisdem tribus libris meis non mihi placet totiens me appellare fortunam, quamuis non aliquam deam uoluerim hoc nomine intellegi, sed fortuitum rerum euentum uel in corporis nostri uel in externis bonis aut malis. unde et illa uerba sunt, quae nulla religio dicere prohibet: forte, forsan, forsitan, fortasse, fortuito, quod tamen totum ad diuinam reuocandum est prouidentiam. hoc etiam ibi non tacui dicens: etenim fortasse, quae uulgo fortuna nominatur, occulto quodam ordine regitur, nihilque aliud in rebus casum uocamus, nisi cuius ratio et causa secreta est. dixi quidem hoc, uerum tamen paenitet me sic illic nominasse fortunam, cum uideam homines habere in pessima consuetudine, ubi dici debet: hoc deus uoluit, dicere:

hoc uoluit fortuna. quod autem quodam loco dixi: ita conparat am est siue pro meritis nostris siue pro necessitate naturae, ut diuinum animum mortalibus inhaerentem nequaquam philosophiae portus accipiat et cetera, aut nihil horum duorum dicendum fuit, quia etiam sic sensus posset esse integer, aut satis erat dicere: pro meritis nostris, sicut uerum est ex Adam tracta miseria, nec addere: siue pro necessitate naturae, quando quidem naturae nostrae dura [*]( 3 Aug. Conf. IX 4. 7 6 Cic. Acad. II 28 sq. G6. 68. 76 8 Cic. Acad. II 59. 67. cf. Gell. Xoct. Att. XI 5. 6 12 De Acad. I 1, 1. 9, 25. II 1,1. 3, 9. III 2, 2. 3. 4 18 Do Acad. I 1, 1 23 ibid. )

83
necessitas merito praecedentis iniquitatis exorta est.

itemque illic quod dixi: nihil omnino colendum esse totumque abiciendum quidquid mortalibus oculis cernitur, quidquid ullus sensus adtingit, addenda erant uerba, ut diceretur: quidquid mortalis corporis sensus adtingit; est enim sensus et mentis. sed eorum more tunc loquebar, qui sensum non nisi corporis dicunt et sensibilia non nisi corporalia. itaque ubicumque sic locutus sum, parum est ambiguitas euitata nisi apud eos, quorum consuetudo est locutionis huius.

item dixi: quid censes aliud esse beate uiuere nisi secundum id, quod in homine optimum est, uiuere ? et quid dixerim in homine esse optimum, paulo post explicans: quis, inquam, dubitauerit nihil esse aliud hominis optimum quam eam partem animi, cui dominanti obtemperare conuenit cetera, quaeque in homine sunt ? haec autem, ne aliam postules definitionem, mens aut ratio dici potest. hoc quidem uerum est — nam quantum adtinet ad hominis naturam, nihil est in eo melius quam mens et ratio — sed non secundum ipsam debet uiuere, qui beate uult uiuere. alioquin secundum hominem uiuit, cum secundum deum uiuendum sit, ut possit ad beatitudinem peruenire, propter quam consequendam non se ipsa debet esse contenta, sed deo mens nostra subdenda est.