De Fide et Symbolo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Haec est fides, quae paucis uerbis tenenda in symbolo nouellis christianis datur. quae pauca uerba fidelibus nota sunt, ut credendo subiugentur deo, subiugati recte uiuant, recte uiuendo cor mundent, corde mundato quod credunt intellegant. [*]( 1 I Cor. 15, 52 9 I Cor. 15, 54. 55 ) [*]( 1 in ictu] an ut M sine ullis] diuine utiles M talibua] tabulis S creditur P 2 mirabili R 3 nostra] natura P phylosophi A; post philosophi in cod. R epistulae cuiusdam Augustini ad JSieronymum pars sequitur, sed uersu 17 verbis quod scriptum est ad hanc orationem transit 5 adserunt S ullum M omne] nec P quodlibet Obd om. AFSVf 6 pr. corpus om. FSVj, s.l.A 7 facta a] corpus et AFS concedunt et V et T corpus TN temporali A liberatum AFSTNV corpus liberatum 7 8 ineffabilitate M caritate om. M atque stabilitate om. AFSTNChf sine corruptione bd: om. codd. 9 perfruetur NТ\'j fruemur V enim om. SMf illud fiet M illud om. YO absorpta FPbd 10 uictoriam STNbd 12 symbulo RS simbolo M 13 nobellis R nonnullis uerbis V uerba pauca M nota] non VO 14 subiungantur R om. AFSTNVy deo om. AFSTNVf recte S et recte A 15 recte uiuendo—credunt om. R 16 et intellegant R intellegant et sic est finis huius operis V Eiplicit liber secundus de fide 12 Explicit Aurelii Augustini tractatus de fide catholica A Explicit fol. 65* F Explicit sermo beati Augustini de symbolo item sermo beati Augustini epi de fide fol. 172 P Expt de fide ac symbolo fol. 376 N, fol. 19sb TExpf tractatus Augustini de fide katholica r; M lol. 104*- subscriptione caret Explicit in dno xpo filio dei tractatus Aurelii Augustini de fide katholica fol. 66* S, fol. 277* V, 0 )

33

LOCI LIBR. RETRACTATIONVM.

De fide et symbolo pag. 30, 16 sqq.

Retract. I 17. In hoc libro cum de resurrectione ageretur. resurget, inquam, corpus secundum christianam fidem, quae fallere non potest. quod cui uidetur incredibile, qualis sit nunc caro adtendit, qualis autem tunc futura sit, non considerat, quia illo tempore immutationis angelicae non iam caro erit et sanguis, sed tantum corpus et cetera quae ibi de corporum terrestrium in corpora caelestia mutatione disserui, quoniam dixit apostolus, cum inde loqueretur: caro et sanguis regnum dei non possidebunt. sed quisquis ea sic accipit, ut existimet ita corpus terrenum, quale nunc habemus, in corpus caeleste resurrectione mutari, ut nec membra ista nec carnis sit futura substantia, procul dubio corrigendus est, commonitus de corpore domini, qui post resurrectionem in eisdem membris non solum conspiciendus oculis, uerum etiam manibus tractandus apparuit carnemque se habere etiam sermone firmauit dicens: palpate et uidete, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere. unde constat apostolum non carnis substantiam negasse in dei regno futuram, sed aut homines, qui secundum carnem uiuunt, carnis et sanguinis nomine nuncupasse aut ipsam carnis corruptionem, quae tunc utique nulla erit. nam cum dixisset: caro et sanguis regnum dei non possidebunt, bene intellegitur tamquam exponendo quid dixerit continuo subdidisse: neque corruptio incorruptionem possidebit. de qua re ad persuadendum infidelibus difficili diligenter, quantum potui, me disseruisse reperiet, quisquis de ciuitate dei legerit uolumen.

693