De Fide et Symbolo
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Sed parua erat pro nobis domini nostri humilitas in nascendo; accessit etiam, ut mori pro mortalibus dignaretur. humiliauit enim se, factus subditus usque ad mortem, mortem autem crucis, ne quisquam nostrum. etiamsi mortem posset non timere, aliquod genus mortis, quod homines ignominiosissimum arbitrantur, horreret. credimus itaque in eum, qui sub Pontio Pilato crucifixus est et sepultus. addendum enim erat iudicis nomen propter temporum cognitionem. sepultura uero illa cum creditur, fit recordatio noui monumenti, quod resurrecturo ad uitae nouitatem praeberet testimonium, sicut nascituro uterus uirginalis. nam sicut in [*]( 15 Phil. 2, 8 23 cf. Ioh. 19, 41 ) [*]( 1 hiis 0 suam naturam VO inde] in M aliqua om. M 2 sordiscere R 3 sit om. V si M potuit VO polli M 5 ibi V cum] cui P 7 sit fragilitate P secretus N ii nullo M uerbum dei nullo modo potuiese maculari N 8 quia (a m. 2 add.) V 10 meus eius M 11 uitare] ne uetare M 13 parua erat] paruerat F paruerat Sy para erat TN apparuit A apparuerat VO 14 accessit etiam] ita A etiam] et M mortalibus immortalis A dignaret 0 15 factus homo M usque ad mortem subditus M 16 morte autem R nostram M om. A 17 possit AFTNVOy 18 arbitrentur M itaque in eurn] ei M 19 Pontio om. 0 pylato 0 20 enim om. 7 21 fit] sit M monumenti noui M 22 monumenti] testamenti Pb resurrectio SM. 23 sic alt. M )
Credimus etiam illum tertio die resurrexisse a mortuis, primogenitum consecuturis fratribus, quos in adoptionem filiorum dei uocauit, quos conparticipes et coheredes suos esse dignatus est.