CAPUT XV. De mercede temporali, quam Deus reddidit bonis moribus Romanorum.
Quibus ergo non erat daturus Deus uitam aeternam cum sanctis angelis suis in sua ciuitate caelesti, ad cuius societatem pietas uera perducit, quae non exhibet seruitutem religionis, quam λατρείαν Graeci uocant, nisi uni uero Deo, si neque hanc eis terrenam gloriam excellentissimi imperii concederet: non redderetur merces bonis artibus eorum, id est uirtutibus, quibus ad tantam gloriam peruenire nitebantur. De talibus enim, qui propter hoc boni aliquid facere uidentur, ut glorificentur ab hominibus, etiam Dominus ait: Amen dico uobis, perceperunt mercedem suam. Sic et isti priuatas res suas pro re communi, hoc est re publica, et pro eius aerario contemserunt, auaritiae restiterunt, consuluerunt patriae consilio libero, neque delicto secundum suas leges neque libidini obnoxii; his omnibus artibus tamquam uera uia nisi sunt ad honores imperium gloriam; honorati sunt in omnibus fere gentibus, imperii sui leges inposuerunt multis [*]( 20 Mt. 6, 2 ) [*]( 3 illi ont. (J1 7 tam quam C 10 reddet C 12 era/t, n eraso, C deus dat. v 13 suis na. 1 sup. lin. C ciuit. sua v 14 exbiebet C 15 latrian a; latriam LAC de 20 ominibus C 21 receperunt a\' e 22 pro re pub. C 23 acerario d; aerio et 24 liuero ei 25 linidini L 25 Sed his e 27 imperii.... gentibus in marg. e )
243
gentibus. hodieque litteris et historia gloriosi sunt paene in omnibus gentibus: non est quod de summi et ueri Dei iustititia conquerantur; perceperunt mercedem suam.
CAPUT XVI. De mercede sanctorum ciuium ciuitatis aeternae, quibus utilia sunt Romanorum exempla uirtutum.
Merces autem sanctorum longe alia est etiam hic obprobria sustinentium pro ueritate Dei, quae mundi huius dilectoribus odiosa est. Illa ciuitas sempiterna est; ibi nullus oritur, quia nullus moritur; ibi est uera et plena felicitas, non dea, sed donum Dei; inde fidei pignus accepimus, quamdiu peregrinantes eius pulchritudini suspiramus; ibi non oritur sol super bonos et malos, sed sol iustitiae solos protegit bonos; ibi non erit magna industria ditare publicum aerarium priuatis rebus angustis, ubi thensaurus communis est ueritatis. Proinde non solum ut talis merces talibus hominibus redderetur Romanum imperium ad humanam gloriam dilatatum est; uerum etiam ut ciues aeternae illius ciuitatis, quamdiu hic peregrinantur, diligenter et sobrie illa intueantur exempla et uideant quanta dilectio debeatur supernae patriae propter uitam aeternam, si tantum a suis ciuibus terrena dilecta est propter hominum gloriam., [*]( 12 lit. 5, 45 ) [*]( 2. 3 summimoros,dem, omissa uerba ad (sic pro et) ueri... perceperunt ill marg., e 7 mercis d 8 ueritate codd.; ciuitate qs v 9 Illa.. est om. e 11 fide L1 12 respiramus b 14 publ. aer. codd.; aer. (he- rar. q) publ. qv 15 thensaurus L Ai p (I.; htenfauruf C 18 aeternae om. 01 19 sobri/e, a eras., L; subrie C 20 debetur 01 ) [*]( 16* )
244
CAPUT XVII. Quo fructu Romani bella gesserint et quantum his quos uicere contulerint.
Quantum enim pertinet ad hanc uitam mortalium, quae paucis diebus ducitur et finitur, quid interest sub cuius imperio uiuat homo moriturus, si illi qui imperant ad inpia et iniqua non cogant? Aut uero aliquid nocuerunt Romani gentibus, quibus subiugatis inposuerunt leges suas, nisi quia id factum est ingenti strage bellorum? Quod si concorditer fieret, id ipsum fieret meliore successu; sed nulla esset gloria triumphantium. Neque enim et Romani non uiuebant sub legibus suis, quas ceteris inponebant. Hoc si fieret sine Marte et Bellona, ut nec Victoria locum haberet, nemine uincente ubi nemo pugnauerat: nonne Romanis et ceteris gentibus una esset eademque condicio? praesertim si mox fieret, quod postea gratissime adque humanissime factum est, ut omnes ad Romanum imperium pertinentes societatem acciperent ciuitatis et Romani ciues essent, ac sic esset omnium, quod erat ante paucorum; tantum quod plebs illa, quae suos agros non haberet, de publico uiueret; qui pastus eius per bonos administratores rei publicae gratius a concordibus praestaretur quam uictis extorqueretur.
Nam quid intersit ad incolumitatem bonosque mores, ipsas certe hominum dignitates, quod alii uicerunt, alii uicti sunt, omnino non uideo, praeter illum gloriae humanae inanissimum fastum, in quo perceperunt mercedem suam, qui eius ingenti cupidine arserunt et ardentia bella gesserunt. Numquid enim illorum agri tributa non soluunt? Numquid eis licet discere, quod aliis non licet? Numquid non multi senatores sunt in [*](I in C capitis XVII numerus adscriptus est uerbis Nam quid l. 23 2 gesserunt p 3 quas C uincere p; dicere C contulerant p 6 uibat L 8 subiungatis C 11 uibebant L 12 imponebat 01 14 none Cl gentibus ont. a IS CO) ibes L; cinis Cl si C1 a d 20 niberet L pastos C1 25 niomno C 27 ardentia] ingentia b2e2kl 28 solbunt L namquid 01 )
245
aliis terris, qui Romam ne facie quidem norunt? Tolle iactantiam, et omnes homines quid sunt nisi homines? Quod si peruersitas saeculi admitteret, ut honoratiores essent quique meliores: nec sic pro magno haberi debuit honor humanus, quia nullius est ponderis fumus. Sed utamur etiam in his rebus beneficio Domini Dei nostri; consideremus quanta contemserint, quae pertulerint, quas cupiditates subegerint pro humana gloria, qui eam tamquam mercedem talium uirtutum accipere meruerunt, et ualeat nobis etiam hoc ad obprimendam superbiam, ut, cum illa ciuitas, in qua nobis regnare promissum est, tantum ab hac distet, quantum distat caelum a terra, a temporali laetitia uita aeterna, ab inanibus laudibus solida gloria, a societate mortalium societas angelorum, a lumine solis et lunae lumen eius qui solem fecit et lunam, nihil sibi magnum fecisse uideantur tantae patriae ciues, si pro illa adipiscenda fecerint boni operis aliquid uel mala. aliqua sustinuerint, cum illi pro hac terrena iam adepta tanta fecerint, tanta perpessi sint, praesertim quia remissio peccatorum, quae ciues ad aeternam colligit patriam, habet aliquid, cui per umbram quandam simile fuit asylum illud Romuleum, quo multitudinem, qua illa ciuitas conderetur, quorumlibet delictorum congregauit inpunitas.
CAPUT XVIII. Quam alieni a iactantia esse debeant Christiani, si aliquid fecerint pro dilectione patriae aeternae, cum tanta Romani gesserint pro humana gloria et ciuitate terrena.
Quid ergo magnum est pro illa aeterna caelestique patria cuncta saeculi huius quamlibet iucunda blandimenta [*]( 1 facite a 3 ammitt. L 6 qaantas k2 f 7 cupeditates subigerent C1 10 superoiam L ut] et e 14 solem fecit codd., fec. sol. v 17 et p. 246, 1. 7 terraena L 20 simile;, m eras., C 21 quod mult. e quo illa L A1 24 debent esse q 25 aeternae patriae v )
246
contemnere, si pro hac temporali adque terrena filios Brutus potuit et occidere, quod illa facere neminem cogit? Sed certe difficilius est filios interimere, quam quod pro ista faciendum est, ea, quae filiis congreganda uidebantur adque seruanda, uel donare pauperibus uel, si existat tentatio, quae id pro fide adque iustitia fieri conpellat, amittere. Felices enim uel nos uel filios nostros non diuitiae terrenae faciunt aut nobis uiuentibus amittendae aut nobis mortuis a quibus nescimus uel forte a quibus nolumus possidendae; sed Deus felices facit, qui est mentium uera opulentia. Bruto autem, quia filios occidit, infelicitatis perhibet testimonium etiam poeta laudator. Ait enim:
- Natosqne pater nona bella monentes
- Ad poenam pulchra pro libertate uocabit
- Infelix, utcumque ferent ea facta minores
.
Sed uersu sequenti consolatus est infelicem:
- Uincit amor patriae laudumque inmensa cupido.
Haec sunt duo illa, libertas et cupiditas laudis humanae, quae ad facta conpulit miranda Romanos. Si ergo pro libertate moriturorum et cupiditate laudum, quae a mortalibus expetuntur, occidi filii a patre potuerunt: quid magnum est, si pro uera libertate, quae nos. ab iniquitatis et mortis et diaboli dominatu liberos facit, nec cupiditate humanarum laudum, sed caritate liberandorum hominum, non a Tarquinio rege, sed a daemonibus et daemonum principe, non filii occiduntur, sed Christi pauperes inter filios conputantur?
[*]( 13 Aen. VI, 820 sqq. ) [*]( 4 conseruanda IX 7 dibitiae L uibentibus L 8 mortuus el j morientibus a nescimus-a quibus om. p 9 forte] certe a 10 quia] qui C 14 ad paenS pro libertatem pulchra uocabit L et A nisi quod libertate habet pulchra/, m eraso, C uocabit, b radendo in u mutato, C uocauit adep 15 ferant 16 consulatus G\'i 17 uinci.t, ex uincent corr., C; uicit p 18 haec L 19 compulere p v 19. 22 liuert. L 20 pro cupid. e laudumqao; L 23 liueros I, 24 liuerand. L ) 247
Si alius etiam Romanus princeps, cognomine Torquatus, filium, non quia contra patriam, sed etiam pro patria, tamen quia contra imperium suum, id est contra quod imperauerat pater imperator, ab hoste prouocatus iuuenali ardore pugnauerat, licet uicisset, occidit, ne plus mali esset in exemplo imperii contemti quam boni in gloria hostis occisi: ut quid. se iactent, qui pro inmortalis patriae legibus omnia, quae multo minus quam filii diliguntur, bona terrena contemnunt? Si Furius Camillus etiam ingratam patriam, a cuius ceruicibus acerrimorum hostium Veientium iugum depulerat damnatusque ab aemulis fuerat, a Gallis iterum liberauit, quia non habebat potiorem, ubi posset uiuere gloriosius: quur extollatur, uelut grande aliquid fecerit, qui forte in ecclesia ab inimicis carnalibus grauissimam exhonorationis passus iniuriam non se ad eius hostes haereticos transtulit aut aliquam contra illam ipse haeresem condidit, sed eam potius quantum ualuit ab haereticorum perniciosissima prauitate defendit, cum alia non sit, non ubi uiuatur in hominum gloria, sed ubi uita ad aeterna aeterna? Si Mucius, ut cum Porsenna rege pax fieret, qui grauissimo bello Romanos premebat, quia Porsennam ipsum occidere non potuit et pro eo alterum deceptus occidit, in ardentem aram ante eius oculos dexteram extendit, dicens multos tales, qualem illum uideret, in eius exitium coniurasse [*]( 1 etiam om. q tarquatns Cl 2 patria/, m eras., C 3 impera// uerat C 4 imperator pater L iuuenili e2pq v 7 de se e; de m. rec. sup. lin. C pro om. e 8 terraena L 9 cerbicibus L 10 ac. errimorum, c eraso, Ch ueientium, h "a. Met. superscript., C; beientium L AI; uegentium e depullerat L A damnatasque ..... liberauit om. p\' 11 liuerauit L 12 possit C uibere L gloriosius L A p; gloriosus rell. v qur L 13 ecclesab CI 16 haeresem L A ad e p q Domb.; haeresim C b" ad heret. perniciosissimam prauitatem p 17 pernitiosa b prau.] uanitate belA\' 18 sint LAp uibatur L 20 prgemebat A porsinnam 01 22 oculos eius v 23 multos tales C1 dett. v; multos se tales C2 e; m. esse tales LAp illum] \'malim. ipsum\' Domb. qui in eius erit. iurassent a )
248
cuius ille fortitudinem et coniurationem talium perhorrescens sine ulla dubitatione se ab illo bello facta pace conpescuit: quis regno caelorum inputaturus est merita sua, si pro illo non unam manum neque hoc sibi ultro faciens, sed persequente aliquo patiens totum flammis corpus inpenderit? Si Curtius armatus equo concito in abruptum hiatum terrae se praecipitem dedit, deorum suorum oraculis seruiens, quoniam iusserant, ut illuc id quod Romani haberent optimum mitteretur, nec aliud intellegere potuerunt, quam uiris armisque se excellere, unde uidelicet oportebat, ut deorum iussis in illum interitum uir praecipitaretur armatus: quid se magnum pro aeterna patria fecisse dicturus est, qui aliquem fidei suae passus inimicum non se ultro in talem mortem mittens, sed ab illo missus obierit; quando quidem a Domino suo eodemque rege patriae suae certius oraculum accepit: Nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere? Si se occidendos certis uerbis quodam modo consecrantes Decii deuouerunt, ut illis cadentibus et iram deorum sanguine suo placantibus Romanus liberaretur exercitus: nullo modo superbient sancti martyres, tamquam dignum aliquid pro illius patriae participatione fecerint, ubi aeterna est et uera felicitas, si usque ad sui sanguinis effusionem non solum suos fratres, pro quibus fundebatur, uerum et ipsos inimicos, a quibus fundebatur, sicut eis praeceptum est, diligentes caritatis fide et fidei caritate certarunt? Si Marcus Puluillus dedicans aedem Iouis Iunonis Mineruae falso sibi ab inuidis morte filii nuntiata, ut illo nuntio perturbatus abscederet adque ita dedicationis gloriam collega eius consequeretur, ita
[*]( 15 Mt. 10, 28 ) [*]( 1 et om. C perorresc. IA1 2 dubitatione codd. praeter q; dila- tione q v 4 persequ/ente, a (?) eraso, C 5 alio L Al 6 babrutum e 13l mmttef C 14 a sup. lin. L; extra lin. (J2 quidem om. e 15 timere sup. lin. C 18 debouerunt I. 19 liuer. L 20 supemient L 22 si om. LAC e 25 pulbillus L; piluill. e 26 iobis L At Iunonis] uimonis el minerbae L Al; et mineruae a ) 249
contemsit, ut eum etiam proici insepultum iuberet (sic in eius corde orbitatis dolorem gloriae cupiditas uicerat): quid magnum se pro euangelii sancti praedicatione, qua ciues supernae patriae de diuersis liberantur et colliguntur erroribus, fecisse dicturus est, cui Dominus de sepultura patris sui sollicito ait: Sequere me et sine mortuos sepelire mortuos suos? Si Marcus Regulus, ne crudelissimos hostes iurando falleret, ad eos ab ipsa Roma reuersus est, quoniam, sicut Romanis eum tenere uolentibus respondisse fertur, postea quam Afris seruierat, dignitatem illic honesti ciuis habere non posset, eumque Carthaginienses, quoniam contra eos in Romano senatu egerat, grauissimis suppliciis necauerunt: qui cruciatus non sunt pro fide illius patriae contemnendi, ad cuius beatitudinem fides ipsa perducit? aut quid retribuetur Domino pro omnibus quae retribuit, si pro fide quae illi debetur talia fuerit homo passus, qualia pro fide quam perniciosissimis inimicis debebat passus est Regulus? Quo modo se audebit extollere de uoluntaria paupertate Christianus, ut in huius uitae peregrinatione expeditior ambulet uiam, quae perducit ad patriam, ubi uerae diuitiae Deus ipse est, cum audiat uel legat Lucium Valerium, qui in suo defunctus est consulatu, usque adeo fuisse pauperem, ut nummis a populo conlatis eius sepultura curaretur? audiat uel legat Quintium Cincinnatum, cum quattuor iugera possideret et ea suis manibus coleret, ab aratro esse adductum, ut dictator fieret,
[*]( 6 Mt. 8, 22 14 Ps. 115, 3 ) [*]( 1 proici etiam b in sepulchrum p sic LACale; et sic a2 b p qx Domb. 3 pdtsanctificatione, pdi corr. m. superscr., C 4 patrae C1 liuer. L 6 sepellire LAde 7 Marcus LAbepq; M. Cav Domb. crudelissimos, os ut uidetur ex um corr., C 10 cibis L 12 negauerunt X1 A\' 14 perducet 01 15 pro ante fide om. C 18 ut editur ZAC\' abdep f Domb.; se autem C2 a k; autem se qvtalia pauper uolun,tate, corr. m. emend., C 20 ipse Deus q t7 21 lucium codd. praeter C; L. sup. tin. C; L. v ualerio C 23 legat om. a Quintium codd.; Q. v 25 adductum LAC ad e Domb.; abductum bpqv ) 250
maior utique honore quam consul, uictisque hostibus ingentem gloriam consecutum in eadem paupertate mansisse? Aut quid se magnum fecisse praedicabit, qui nullo praemio mundi huius fuerit ab aeternae illius patriae societate seductus, cum Fabricium didicerit tantis muneribus Pyrrhi, regis Epirotarum, promissa etiam quarta parte regni, a Romana ciuitate non potuisse deuelli ibique in sua paupertate priuatum manere maluisse? Nam illud quod rem publicam, id est rem populi, rem patriae, rem communem, cum haberent opulentissimam adque ditissimam, sic ipsi in suis domibus pauperes erant, ut quidam eorum, qui iam bis consul fuisset, ex illo senatu hominum pauperum pelleretur notatione censoria, quod decem pondo argenti in uasis habere conpertus est; ita idem ipsi pauperes erant, quorum triumphis publicum ditabatur aerarium: nonne omnes Christiani, qui excellentiore proposito diuitias suas communes faciunt secundum id quod scriptum est in actibus apostolorum, ut distribuatur unicuique sicut cuique opus est, et nemo dicat aliquid proprium, sed sint illis omnia communia, intellegunt se nulla ob hoc uentilari oportere iactantia, id faciendo pro obtinenda societate angelorum, cum paene tale aliquid illi fecerint pro conseruanda gloria Romanorum?
Haec et alia, si qua huius modi reperiuntur in litteris eorum, quando sic innotescerent, quando tanta fama praedicarentur, nisi Romanum imperium longe lateque porrectum magnificis successibus augeretur? Proinde per illud imperium tam latum tamque diuturnum uirorumque tantorum uirtutibus praeclarum [*]( 17 Act. 2, 45; 4, 32 ) [*]( 3 praedicauit C qui L A Cab dep qakf Domb.; quod v 4 fu- rie//t C subductus e 7 deuelli (debelli ZA) IA C\'; diuelli Clo6 de pqv 8 illud quod, m. 2 ex illum cum corr., C 9 haberet C1 10 detiss. Cl 11 consul bis L A 12 paup. hom. v 14 ditauatur L Ai 17 actis v 19 oportere] debere C 20 optinenda ZAC 23 huius modi L A Cadep; huiusce m. b v Domb.; om. q repper. IAC1 25 romanum, ro ex hu corr., C latequ/e, a eras., C )
251
adque gloriosum et illorum intentioni merces quam quaerebant est reddita, et nobis proposita necessariae commonitionis exempla, ut, si uirtutes, quarum istae utcumque sunt similes, quas isti pro ciuitatis terrenae gloriae tenuerunt, pro Dei gloriosissima ciuitate non tenuerimus, pudore pungamur; si tenuerimus, superbia non extollamur; quoniam, sicut dicit apostolus, indignae sunt passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae reuelabitur in nobis. Ad humanam uero gloriam praesentisque temporis satis digna uita aestimabatur illorum. Unde etiam Iudaei, qui Christum occiderunt, reuelante testamento nouo quod in uetere uelatum fuit, ut non pro terrenis et temporalibus beneficiis, quae diuina prouidentia permixte bonis malisque concedit, sed pro aeterna uita muneribusque perpetuis et ipsius supernae ciuitatis societate colatur Deus unus et uerus, rectissime istorum gloriae donati sunt, ut hi, qui qualibuscumque uirtutibus terrenam gloriam quaesiuerunt et adquisiuerunt, uincerent eos, qui magnis uitiis datorem uerae gloriae et ciuitatis aeternae occiderunt adque respuerunt.
CAPUT XVIIII. Quo inter se differant cupiditas gloriae et cupiditas dominationis.
Interest sane inter cupiditatem humanae gloriae et cupiditatem dominationis. Nam licet procliue sit, ut, qui humana gloria nimium delectatur, etiam dominari ardenter adfectet, tamen qui ueram licet humanarum laudum gloriam concupiscunt, dant operam bene iudicantibus non displicere. Sunt enim multa in moribus bona, de quibus multi bene iudicant, [*]( 7 Rom. 8, 18 ) [*]( 1 quaerebatn C 2 communitionis C1 e; in marg. communionis e 4 quas isti m. 1 sup. lin. L terrenae ciuitatia C 6 superuia L 8 rebelauitur X; reuelauitur C\' ninobif C 9 extimabatur I. A 11 uetere//uelatum, re eras. C 17 quaesiuerunt LAabep; quaesierunt Cqv Domb. et adquisiuerunt om. a 21 dift\'erunt p 24 proclibe L Å 1 )
252
quamuis ea multi non habeant; per ea bona morum nituntur ad gloriam et imperium uel dominationem, de quibus ait Sallustius: \'Sed ille uera uia nititur.) Quisquis autem sine cupiditate gloriae, qua ueretur homo bene iudicantibus displicere, dominari adque imperare desiderat, etiam per apertissima scelera quaerit plerumque obtinere quod diligit. Proinde qui gloriam concupiscit, aut uera uia nititur aut certe dolis adque fallaciis contendit, uolens bonus uideri esse, quod non est. Et ideo uirtutes habenti magna uirtus est contemnere gloriam, quia contemtus eius in conspectu Dei est, iudicio autem non aperitur humano. Quidquid enim fecerit ad oculos hominum, quo gloriae contemtor appareat, ad maiorem laudem, hoc est ad maiorem gloriam, facere si credatur, non est unde se suspicantium sensibus aliter esse, quam suspicantur, ostendat. Sed qui contemnit iudicia laudantium, contemnit etiam suspicantium temeritatem, quorum tamen, si uere bonus est, non contemnit salutem, quoniam tantae iustitiae est qui de spiritu Dei uirtutes habet, ut etiam ipsos diligat inimicos, et ita diligat, ut suos osores uel detractores uelit correctos habere consortes non in terrena patria, sed superna; in laudatoribus autem suis, quamuis paruipendat quod eum laudant, non tamen paruipendit quod amant, nec eos uult fallere laudantes, ne decipiat diligentes; ideoque instat ardenter, ut potius ille laudetur, a quo habet homo quidquid in eo iure laudatur. Qui autem gloriae contemtor dominationis est auidus, bestias superat siue crudelitatis uitiis siue luxuriae. Tales
[*]( 3 Cat. 11, 1 ) [*]( 1 per eaqi a morum om. C nitantur a 3 illa et 5 disiderat (J1 7 bera L 8 bonus, u m. 2 ex o corr., C 11 hmnanum Cl 12 ad] et C 13 se m. 1 sup. lin. L 16 bere L 17 tanta eine iustitia a est om. pt 18 uirtutef C 19 ut, u m. 2 in ras. C fuof fu|furronef, fu in fine uersus et furronef m. 2 in ras. C, m. 1 scriptum fuisse uidetvr fuofororef. priore r ut saepe pro f scripto 20 rfupena C 22 amant L A Cab ev; eum amant pq Domb. n,oceof L m. Met. corr. 24 illo C1 laudetur a1 25 contemptor gloriae v abidus uestias L ) 253
quidam Romani fuerunt. Non enim cura existimationis amissa dominationis cupiditate caruerunt. Multos tales fuisse prodit historia; sed huius uitii summitatem et quasi arcem quandam Nero Caesar primus obtinuit, cuius fuit tanta luxuries, ut nihil ab eo putaretur uirile metuendum; tanta crudelitas, ut nihil molle habere crederetur, si nesciretur. Etiam talibus tamen dominandi potestas non datur nisi summi Dei prouidentia, quando res humanas iudicat talibus dominis dignas. Aperta de hac re uox diuina est loquente Dei sapientia: Per me reges regnant et tyranni per me tenent terram. Sed ne tyranni non pessimi adque inprobi reges, sed uetere nomine fortes dicti existimentur (unde ait Vergilius:
- Pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni):
apertissime alio loco de Deo dictum est: Quia regnare facit hominem hypocritam propter peruersitatem populi. Quam ob rem, quamuis ut potui satis exposuerim qua causa Deus unus uerus et iustus Romanos secundum quandam formam terrenae ciuitatis bonos adiuuerit ad tanti imperii gloriam consequendam: potest tamen et alia causa esse latentior propter diuersa merita generis humani, Deo magis nota quam nobis, dum illud constet inter omnes ueraciter pios, neminem sine uera pietate, id est ueri Dei uero cultu, ueram posse habere uirtutem, nec eam ueram esse, quando gloriae seruit humanae; eos tamen, qui ciues non sint ciuitatis aeternae, quae in sacris litteris nostris dicitur ciuitas Dei, utiliores esse terrenae ciuitati, quando habent uirtutem uel ipsam, quam si nec ipsam. Illi autem, qui uera pietate praediti bene uiuunt, si habent scientiam regendi populos, nihil est felicius rebus
[*]( 9 Pron. 8, 15 18 Aen. VII. 266 14 Iob 84, 30 25 Ps. 45, 5; 47. 3 ) [*]( t li De 4 luxurię/, I eras., d nt om. d unihil C 6 sciretnr e; si nesciretur om. Al 7 potestas domin. C 10 thyranni L At 12 uirg. C e2 13 paj-cis L tetegisse C 14 quia L A Cb2dαƒ; qui abtepqv Domb. 15 populi sui a 16 elpoBuerim, i eraso a, C 17 df unus df uerus e 18 adinberit L 19 et aliaj talia Z\' A I 27 uibunt L ) 254
humanis, quam si Deo miserante habeant potestatem. Tales autem homines uirtutes suas, quantascumque in hac uita possunt habere, non tribuunt nisi gratiae Dei, quod eas uolentibus credentibus petentibus dederit, simulque intellegunt. quantum sibi desit ad perfectionem iustitiae, qualis est in illorum sanctorum angelorum societate, cui se nituntur aptare. Quantumlibet autem laudetur adque praedicetur uirtus, quae sine uera pietate seruit hominum gloriae, nequaquam sanctorum exiguis initiis conparanda est, quorum spes posita est in gratia et in misericordia ueri Dei.
CAPUT XX. Tam turpiter seruire uirtutes humanae gloriae quam corporis uoluptati.
Solent philosophi, qui finem boni humani in ipsa uirtute constituunt, ad ingerendum pudorem quibusdam philosophis. qui uirtutes quidem probant, sed eas uoluptatis corporalis fine metiuntur et illam per se ipsam putant adpetendam. istas propter ipsam, tabulam quandam uerbis pingere, ubi uoluptas in sella regali quasi delicata quaedam regina considat, eique uirtutes famulae subiciantur, obseruantes eius nutum, ut faciant quod illa imperauerit, quae prudentiae iubeat, ut uigilanter inquirat, quo modo uoluptas regnet et salua sit; iustitiae iubeat, ut praestet beneficia quae potest ad conparandas amicitias corporalibus commodis necessarias, nulli faciat iniuriam, ne offensis legibus uoluptas uiuere secura non possit; fortitudini iubeat. ut, si dolor corpori accesserit, qui non conpellat in mortem, teneat dominam suam, id est uoluptatem, fortiter in animi cogitatione, ut per pristinarum deliciarum [*]( 14 Cic. Fin. II. 21 ) [*]( 10 in misericordia LAp; in om. reM. v Domb. 12 gloriae om. II 16 prouant IA1 18 talbulam, ta m. 2 in marg., C 19 sella] sede a delicata, a in fine uoc. m. 2 in ras. C consideat a 21 quod] quae a 22 nreget C 24 faciant L A\'jp 25 uibere L secura om. a 26 accesserit LAp; acciderit C reM. v Domb. 28 animi in ras. C )
255
suarum recordationem mitiget praesentis doloris aculeos; temperantiae iubeat, ut tantum capiat alimentorum etsi qua delectant, ne per inmoderationem noxium aliquid ualetudinem turbet et uoluptas, quam etiam in corporis sanitate Epicurei maximam ponunt, grauiter offendatur. Ita uirtutes cum tota suae gloria dignitatis tamquam imperiosae cuidam et inhonestae mulierculae seruient uoluptati. Nihil hac pictura dicunt esse ignominiosius et deformius et quod minus ferre bonorum possit aspectus; et uerum dicunt. Sed non existimo satis debiti decoris esse picturam, si etiam talis fingatur, ubi uirtutes humanae gloriae seruiunt. Licet enim ipsa gloria delicata mulier non sit, inflata [tamen] est et multum inanitatis habet. Unde non ei digne seruit soliditas quaedam firmitasque uirtutum, ut nihil prouideat prouidentia, nihil distribuat iustitia, nihil toleret fortitudo, nihil temperantia moderetur, nisi unde placeatur hominibus et uentosae gloriae seruiatur. Nec illi se ab ista foeditate defenderint, qui, cum aliena spernant iudicia uelut gloriae contemtores, sibi sapientes uidentur et sibi placent. Nam eorum uirtus, si tamen ulla est, alio modo quodam humanae subditur laudi; neque enim ipse, qui sibi placet, homo non est. Qui autem uera pietate in Deum, quem diligit, credit et sperat, plus intendit in ea, quibus sibi displicet, quam in ea, si qua in illo sunt, quae non tam ipsi quam ueritati placent; neque id tribuit, unde iam potest placere, nisi eius misericordiae, cui metuit displicere; de his sanatis gratias agens, de illis sanandis preces fundens.
[*]( 1 recordationemm.itiget L 2 ut m. 1 sup. lin. L 3 llaUtud. C 4 sanitateiṇ̇ C 6 sua d gloria L Al (J2 d p oct\'; gloriam CI; gloriae A2 a b e q 1* fv dignitatia L A1 C dp a k*; dignitate A2abeqk2J\' inhonesta|e. e in marg. m. 2, C 7 mulier mulierculae, mulier punctis superpositis deletum, C hac] ac d esse dicunt a 11 seruiant q v ipsa LAp; ista rell. v Domb. 12 [tamen] om. LA Cadp 14 pro- uidentia L A Cab dep; prudentia qv Domb. diatribuat m. 1 corr. L 17 defenderent C 19o eruin C 22 in ea quibus L (ea in ras.), Alp; in ea in quibus C As reM. v Domb. ) 256
CAPUT XXI. Romanum regnum a Deo uero esse dispositum, a quo est omnis potestas et cuius prouidentia reguntur uniuersa.
Quae cum ita sint, non tribuamus dandi regni adque imperii potestatem nisi Deo uero, qui dat felicitatem in regno caelorum solis piis; regnum uero terrenum et piis et inpiis. sicut ei placet, cui nihil iniuste placet. Quamuis enim aliquid dixerimus, quod apertum nobis esse uoluit: tamen multum est ad nos et ualde superat uires nostras hominum occulta discutere et liquido examine merita diiudicare regnorum. Ille igitur unus uerus Deus, qui nec iudicio nec adiutorio deserit genus humanum, quando uoluit et quantum uoluit Romanis regnum dedit; qui dedit Assyriis, uel etiam Persis, a quibus solos duos deos coli, unum bonum, alterum malum, continent litterae istorum; ut taceam de populo Hebraeo, de quo iam dixi quantum satis uisum est, qui praeter unum Deum non coluit et quando regnauit. Qui ergo Persis dedit segetes sine cultu deae Segetiae, qui alia dona terrarum sine cultu tot deorum, quos isti rebus singulis singulos, uel etiam rebus singulis plures praeposuerunt: ipse etiam regnum dedit sine cultu eorum, per quorum cultum se isti regnasse crediderunt. Sic etiam hominibus: qui Mario, ipse Gaio Caesari; qui Augusto, ipse et Neroni; qui Vespasianis, uel patri uel filio, suauissimis imperatoribus, ipse et Domitiano crudelissimo; et ne per singulos ire necesse sit, qui Constantino Christiano, ipse apostatae Iuliano, cuius egregiam indolem decepit amore dominandi sacrilega et detestanda curiositas, cuius uanis deditus oraculis erat, quando fretus securitate uictoriae naues, quibus uictus necessarius portabatur, incendit; deinde feruide [*]( 11 illi Cx 14 assyria Lx 16 historum m. 2 in historiarum conr. e ebreo C 18 fsegetefine C 19 deae ..... cultu m. 1 in marg. infer. A segestiae C terr//arum, en eras., C cultu ut tot d 22 credederunt Cl 30 portauatur L )
257
instans inmodicis ausibus et mox mento temeritatis occisus in locis hostilibus egenum reliquit exercitum, ut aliter inde non posset euadi, nisi contra illud auspicium dei Termini, de quo superiore libro diximus, Romani imperii termini mouerentur. Cessit enim Terminus deus necessitati, qui non cesserat Ioui. Haec plane Deus unus et uerus regit et gubernat, ut placet; et si occultis causis, numquid iniustis?
CAPUT XXII. Tempora exitusque bellorum ex Dei pendere iudicio.
Sic etiam tempora ipsa bellorum, sicut in eius arbitrio est iustoque iudicio et misericordia uel adterere uel consolari genus humanum, ut alia citius, alia tardius finiantur. Bellum piratarum a Pompeio, bellum Punicum tertium ab Scipione incredibili celeritate et temporis breuitate confecta sunt. Bellum quoque fugitiuorum gladiatorum, quamuis multis Romanis ducibus et duobus consulibus uictis Italiaque horribiliter contrita adque uastata, tertio tamen anno post multa consumta consumtum est. Picentes, Marsi et Peligni, gentes non exterae, sed Italicae, post diuturnam et deuotissimam sub Romano iugo seruitutem in libertatem caput erigere tentauerunt, iam multis nationibus Romano imperio subiugatis deletaque Carthagine; in quo bello Italico Romanis saepissime uictis ubi et duo consules perierunt et alii nobilissimi senatores, non diuturno tamen tempore tractum est hoc malum; nam quintus annus ei finem dedit. Sed bellum Punicum secundum cum maximis detrimentis et calamitate rei publicae per annos [*]( 4 c. 29 ) [*]( 2 relinquit L A\' 3 possit C a 4 libro superiore C 6 iobi L guuernat L 11 atjterrere , re m. 2, C; /terrere, a ante t ut uidetur eraso, e consulari 01 13 pyratarum LAa pqv 14 et omn. LA Cb ep q 15 fugitiborum L quambis L 16 ducibus///////et C 18 consumtum L; con[fumatl1 e] litterae inclusae tn. 2 in ras, e prạeligni C 20 liuert. L 21 Karthag. a Domb. 22 saepissimạ̇e C 23 consoles C1 24 tractatum, ta In. rec. in marg., C 25 annus ei L; annas ei//, us eras., A; ei annus v quum L ) [*]( XXXX Aug. opera Sectio V pars I. ) [*]( 17 )
258
decem et octo Romanas uires extenuauit et paene consumsit; duobus proeliis ferme septuaginta Romanorum milia ceciderunt. Bellum Punicum primum per uiginti et tres annos peractum est; bellum Mithridaticum quadraginta. Ac ne quisquam arbitretur rudimenta Romanorum fuisse fortiora ad bella citius peragenda, superioribus temporibus multum in omni uirtute laudatis bellum Samniticum annis tractum est ferme quinquaginta; in quo bello ita Romani uicti sunt, ut sub iugum etiam mitterentur. Sed quia non diligebant gloriam propter iustitiam, sed iustitiam propter gloriam diligere uidebantur, pacem factam foedusque ruperunt. Haec ideo commemoro, quoniam multi praeteritarum rerum ignari, quidam etiam dissimulatores suae scientiae, si temporibus Christianis aliquod bellum paulo diutius trahi uident, ilico in nostram religionem proteruissime insiliunt, exclamantes, quod, si ipsa non esset et uetere ritu numina colerentur, iam Romana illa uirtute, quae adiuuante Marte et Bellona tanta celeriter bella confecit, id quoque celerrime finiretur. Recolant igitur qui legerunt, quam diuturna bella, quam uariis euentis, quam luctuosis cladibus a ueteribus sint gesta Romanis, sicut solet orbis terrarum uelut procellosissimum pelagus uaria talium malorum tempestate iactari, et quod nolunt aliquando fateantur, nec insanis aduersus Deum linguis se interimant et decipiant inperitos.
CAPUT XXIII. De bello, in quo Radagaisus rex Gothorum, daemonum cultor, uno die cum ingentibus copiis suis uictus est.
Quod tamen nostra memoria recentissimo tempore Deus mirabiliter et misericorditer fecit, non cum gratiarum actione [*]( 1 extenuabit JL pe.n.eC 3XX. III. a 4 imithridaticum, i m. 2, C; metridat. p quadr. annis q*v 6 apergenda, a m. 2 C 11 phedusque C 14 paulolu. e ilico LAC; illico r 16 romatLf. C 17 cạeleriter C 19 bueuentif, bu m. 2, e 23 aduefuf C 26 reda- gasius p 27 cupiis C 29 actionem commemoratn C )
259
commemorant, sed, quantum in ipsis est, omnium si- fieri potest hominum obliuione sepelire conantur; quod a nobis si tacebitur, similiter erimus ingrati. Cum Radagaisus, rex Gothorum, agmine ingenti et inmani iam in Urbis uicinia constitutus Romanis ceruicibus inmineret, uno die tanta celeritate sic uictus est, ut ne uno quidem non dicam extincto, sed uulnerato Romanorum multo amplius quam centum milium prosterneretur eius exercitus adque ipse mox captus poena debita necaretur. Nam si ille tam inpius cum tantis et tam inpiis copiis Romam fuisset ingressus. cui pepercisset? quibus locis martyrum honorem detulisset? in qua persona Deum timeret? cuius non sanguinem fusum, cuius pudicitiam uellet intactam? Quas autem isti pro dis suis uoces haberent, quanta insultatione iactarent, quod ille ideo uicisset, ideo tanta potuisset, quia cottidianis sacrificiis placabat adque inuitabat deos, quod Romanos facere Christiana religio non sinebat? Nam propinquante iam illo his locis, ubi nutu summae maiestatis obpressus est, cum eius fama ubique crebresceret, nobis aput Carthaginem dicebatur, hoc credere spargere iactare paganos, quod ille dis amicis protegentibus et opitulantibus, quibus immolare cottidie ferebatur, uinci omnino non posset ab eis, qui talia dis Bomanis sacra non facerent nec fieri a quoquam permitterent. Et non agunt miseri gratias tantae misericordiae Dei, qui cum. statuisset inruptione barbarica
[*]( 2 oblibione sepellire L 3 quum radendo in cum corr. L; Quur e radagaisus L AI a d ep at k f; radagaysua At; radagaissus C; radg/isus b; redagaisus q; Rhadagaisus v o cerbicibue L 6 extinto C 7 sed nec uuln., nec m. 2, e 8 ipse mox captus codd. excepto e, qui post captus habet cam filiis; ipse cum filiis mox captus v 9 tetam C 10 copiis m. 1 sup. lin. e quibus locis martyrum honorem L A; quibus honorem locis mart. C rell. v 12 bellet L 13 isti om. at haberent ........ tanta m. 2 in marg. infer. d 15 placauat L 17 locis hie transpositione significata A 19 Karth. a Domb. spargere sup. lin. correctoris manu C; aspargere A 21 immolare, imm m. 2 in ras., e ) [*]( 17* ) 260
grauiora <pati> dignos mores hominum castigare, indignationem suam tanta mansuetudine temperauit, ut illum primo faceret mirabiliter uinci, ne ad infirmorum animos euertendos gloria daretur daemonibus, quibus eum supplicare constabat; deinde ab his barbaris Roma caperetur, qui contra omnem consuetudinem gestorum ante bellorum ad loca sancta confugientes Christianae religionis reuerentia tuerentur ipsisque daemonibus adque inpiorum sacrificiorum ritibus, de quibus ille praesumserat, sic aduersarentur nomine Christiano, ut longe atrocius bellum cum eis quam cum hominibus gerere uiderentur; ita uerus dominus gubernatorque rerum et Romanos cum misericordia flagellauit, et tam incredibiliter uictis supplicatoribus daemonum nec saluti rerum praesentium necessaria esse sacrificia illa monstrauit, ut ab his qui non peruicaciter caciter contendunt, sed prudenter adtendunt, nec propter praesentes necessitates uera religio deseratur, et magis aeternae uitae fidelissima expectatione teneatur.
CAPUT XXIIII. Quae sit Christianorum imperatorum et quam uera felicitas.
Neque enim nos Christianos quosdam imperatores ideo felices dicimus, quia uel diutius imperarunt uel imperantes filios morte placida reliquerunt, uel hostes rei publicae domuerunt uel inimicos ciues aduersus se insurgentes et cauere obprimere potuerunt. Haec et alia uitae huius aerumnosae uel munera uel solacia quidam etiam cultores daemonum [*]( 1 grauiora pati dignos Cv; grauiora dignos iAfta1 A; f; grauiore dignos a1 d e C12 k2; grauiori dignos a2p 2 temperabit L1 prima C 4 suplic. L 01 6 bellorum ante gest. v 8 sacrificiorum tn. 2 ix marg. C 9 aduersaretur C1 nomine LAC al b d ql Domb.; nomini e; pro nomine a2 p q2 v 11 dfif, nf in ras., C gubernatorque rerum ,et roma- nus C 13 suplicat. L salutis C 14 qui om. C1 16 necessitate praesentes C religio uera v 22 felicis C\' 24 cibes L caueret C mdeonum m. Met. ex deorum corr. L; demmonum A )
261
accipere meruerunt, qui non pertinent ad regnum Dei, quo pertinent isti; et hoc ipsius misericordia factum est, ne ab illo ista qui in eum crederent uelut summa bona desiderarent. Sed felices eos dicimus, si iuste imperant, si inter linguas sublimiter honorantium et obsequia nimis humiliter salutantium non extolluntur, et se homines esse meminerunt; si suam potestatem ad Dei cultum maxime dilatandum maiestati eius famulam faciunt; si Deum timent diligunt colunt; si plus amant illud regnum, ubi non timent habere consortes; si tardius uindicant, facile ignoscunt; si eandem uindictam pro necessitate regendae tuendaeque rei publicae, non pro saturandis inimicitiarum odiis exerunt; si eandem ueniam non ad inpunitatem iniquitatis, sed ad spem correctionis indulgent; si, quod aspere coguntur plerumque decernere, misericordiae lenitate et beneficiorum largitate conpensant; si luxuria tanto eis est castigatior, quanto posset esse liberior; si malunt cupiditatibus prauis quam quibuslibet gentibus imperare et si haec omnia faciunt non propter ardorem inanis gloriae, sed propter caritatem felicitatis aeternae; si pro suis peccatis humilitatis et miserationis et orationis sacrificium Deo suo uero immolare non neglegunt. Tales Christianos imperatores dicimus esse felices interim spe, postea re ipsa futuros, cum id quod expectamus aduenerit.
[*]( n ne n 3e 1 pertinet L, pertint C 2 pertinet C 3 crederent C\'; credirent C2. (qui correxit acripturus arat uel crediderint uel crediderunt, restitit h m tamen e in extrema syllaba) 5 utiliter A m. 2 corr.; utiliter, in marg. humiliter, p 6 et se L A bepj sed se a v Domb.; si se q memita nerunt, min in ras., C 8 timenf C diligant colant C 11 regana daetendeque C 12 exfemnt L At Cd 13 quod m. 2 ex cum corr. C\' lo eis om. p\' castigatior est L A1 16 possit a 20 et orationis om. e uero om. a kl non om. el 21 imperat. christ. L A 22 ape om. e1 quum L A; qua e ) 262
CAPUT XXV. De prosperitatibus, quas Constantino imperatori Christiano Deus contulit.
Nam bonus Deus, ne homines, qui eum crederent propter aeternam uitam colendum, has sublimitates et regna terrena existimarent posse neminem consequi, nisi daemonibus supplicet, quod hi spiritus in talibus multum ualerent, Constantinum imperatorem non supplicantem daemonibus, sed ipsum uerum Deum colentem tantis terrenis inpleuit muneribus, quanta optare nullus auderet; cui etiam condere ciuitatem Romano imperio sociam, uelut ipsius Romae -filiam, sed sine aliquo daemonum templo simulacroque concessit. Diu imperauit, uniuersum orbem Romanum unus Augustus tenuit et defendit; in administrandis et gerendis bellis uictoriosissimus fuit, in tyrannis obprimendis per omnia prosperatus est; grandaeuus aegritudine et senectute defunctus est, filios imperantes reliquit. Sed rursus ne imperator quisquam ideo Christianus esset, ut felicitatem Constantini mereretur, cum propter uitam aeternam quisque debeat esse Christianus: Iouianum multo citius quam Iulianum abstulit; Gratianum ferro tyrannico permisit interimi, longe quidem mitius quam magnum Pompeium colentem uelut Romanos deos. Nam ille uindicari a Catone non potuit, quem ciuilis belli quodam modo heredem reliquerat; iste autem, quamuis piae animae solacia talia non requirant, a Theodosio uindicatus est; quem regni participem fecerat, cum paruulum haberet et fratrem, auidior fidae societatis quam nimiae potestatis. [*]( 6 auplicet L A 7 hi m. 1 sup. lin. C 8 enplicantem L A Cl 9 uerum m. 1 sup. lin. L; dih uerum A 12 imperauit ut unin. C 14 amministr. I, A ngeredif C uitorioa. C 15 prosperatuB est LAabdpqakƒv; cprofpetatnf est, c m. 2, e; prosperatus omisso est C Domb. 16 grandebus L.11 17 relinquit L A1 18 qu.m L 21 tyranno 61 22 pom peium C 24 hạ̇eredem C relinquerat L Al 26 haberet et fratrem LACbdepqakf; haberet fratrem v Domb ; fratrem hab. a 27 fide C e )
263
CAPUT XXVI. De fide ac pietate Theodosii Augusti.
Unde et ille non solum uiuo seruauit quam debebat fidem,_ uerum etiam post eius mortem pulsum ab eius interfectore Maximo Valentinianum eius paruulum fratrem in sui partes imperii tamquam Christianus excepit pupillum, paterno custodiuit adfectu, quem destitutum omnibus opibus nullo negotio posset auferre, si latius regnandi cupiditate magis quam benefaciendi caritate flagraret; unde potius eum seruata eius imperatoria dignitate susceptum ipsa humanitate et gratia consolatus est. Deinde cum Maximum terribilem faceret ille successus, hic in angustiis curarum suarum non est lapsus ad curiositates sacrilegas adque inlicitas, sed ad Iohannem in Aegypti eremo constitutum, quem Dei seruum prophetandi spiritu praeditum fama crebrescente didicerat, misit adque ab eo nuntium uictoriae certissimum accepit. Mox tyranni Maximi extinctor Valentinianum puerum imperii sui partibus, unde fugatus fuerat, cum misericordissima ueneratione restituit, eoque siue per insidias siue quo alio pacto uel casu proxime extincto alium tyrannum Eugenium, qui in illius imperatoris locum non legitime fuerat subrogatus, accepto rursus prophetico responso fide certus obpressit, contra cuius robustissimum exercitum magis orando quam feriendo pugnauit. Milites nobis qui aderant rettulerunt extorta sibi esse de manibus quaecumque iaculabantur, cum a Theodosii partibus in aduersarios uehemens uentus iret et non solum quaecumque in eos iaciebantur concitatissime raperet, uerum etiam [*]( 1 C. XXVI in indice cod. p numeratur c. I libri VI 2 ac C; et p q v 3 aernabit L; seruiuit el debeat e 4 post eius] pofteriuf L A1 5 ualentinia.num a suae partis imperio a 6 pupulum p cuatodibit L 7 negutio\' al 9 beneficieudi Al 13 iohannen L A 14 heremo LAae; haeremo C profet. C 16 uic turiae C 17 balent. L 19 per C 20 iquin C 24 retulerunt L A C2 a e 25 iaculauantur I. 26 aduerfario C 27 iaciabantur A; iacebantur Cle; iactabantur k2.:)
264
ipsorum tela in eorum corpora retorqueret. Unde et poeta Claudianus, quamuis a Christi nomine alienus, in eius tamen laudibus dixit:
- O nimium dilecte Deo, cui —
- militat aether,
- Et coniurati ueniunt ad classica uenti!
Victor autem, sicut crediderat et praedixerat, Iouis simulacra, quae aduersus eum fuerant nescio quibus ritibus uelut consecrata et in Alpibus constituta, deposuit, eorumque fulmina, quod aurea fuissent, iocantibus (quod illa laetitia permittebat) cursoribus et se ab eis fulminari uelle dicentibus hilariter benigneque donauit. Inimicorum suorum filios, quos, non ipsius iussu, belli abstulerat impetus, etiam nondum Christianos ad ecclesiam confugientes, Christianos hac occasione fieri uoluit et Christiana caritate dilexit, nec priuauit rebus et auxit honoribus. In neminem post uictoriam priuatas inimicitias ualere permisit. Bella ciuilia non sicut Cinna et Marius et Sylla et alii tales nec finita finire uoluerunt, sed magis doluit exorta quam cuiquam nocere uoluit terminata. Inter haec omnia ex ipso initio imperii sui non quieuit iustissimis et misericordissimis legibus aduersus inpios laboranti ecclesiae subuenire, quam Valens haereticus fauens Arianis uehementer adflixerat; cuius ecclesiae se membrum esse magis quam in terris regnare gaudebat. Simulacra gentilium ubique euertenda praecepit, satis intellegens nec terrena munera in daemoniorum, sed in Dei ueri esse posita
[*]( 1 III. Cona. Hon. 96 sqq. ) [*]( 1 retorquereṇ̇t C 2 apiano,no mine, no in fine uersus m. 2, C 4 cui militat] inuitis libris integra Claudiani uerba cui fundit ab antris Aeolus armatas hiemes, cui militat cett. hic edi solent 8 secreta A I, mar- gini adscript. e 11 belle L ueniqgne; L\' Al 12 iussu belli LAC su t ft de p GC k ! j iussu sed belli b; iussus, sed belli aqv 13 abstulerat -l rtb 14 fieri uoluit] hic desinit L 15 priuabit A1 rebus om. q et] sed apqv 17 cynna A mariauf C finita,reuoluer, erasae esse ui- n dentur litterae fini superscriptae, A 19 iter C 22 arrianis Ce adflixit, it ex et com., C ) 265
potestate. Quid autem fuit eius religiosa humilitate mirabilius, quando in Thessalonicensium grauissimum scelus, cui iam episcopis intercedentibus promiserat indulgentiam, tumultu quorundam, qui ei cohaerebant, uindicare conpulsus est et ecclesiastica cohercitus disciplina sic egit paenitentiam, ut \'imperatoriam celsitudinem pro illo populus orans magis fleret uidendo prostratam, quam peccando timeret iratam? Haec ille secum et si qua similia, quae commemorare longum est, bona opera tulit ex isto temporali uapore cuiuslibet culminis et sublimitatis humanae; quorum operum merces est aeterna felicitas, cuius dator est Deus solis ueraciter piis. Cetera uero uitae huius uel fastigia uel subsidia, sicut ipsum mundum lucem auras, terras aquas fructus ipsiusque hominis animam corpus, sensus mentem uitam, bonis malisque largitur; in quibus est etiam quaelibet imperii magnitudo, quam pro temporum gubernatione dispensat.
Proinde iam etiam illis respondendum esse uideo, qui manifestissimis documentis, quibus ostenditur, quod ad ista temporalia, quae sola stulti habere concupiscunt, nihil deorum falsorum numerositas prosit, confutati adque conuicti conantur adserere non propter uitae praesentis utilitatem, sed propter eam, quae post mortem futura est, colendos deos. Nam istis, qui propter amicitias mundi huius uolunt uana colere et non se permitti puerilibus sensibus conqueruntur, his quinque libris satis arbitror esse responsum. Quorum tres priores cum edidissem et in multorum manibus esse coepissent, audiui quosdam nescio quam aduersus eos responsionem scribendo praeparare. Deinde ad me perlatum est, quod iam scripserint, sed tempus quaerant, quo sine periculo possint edere. Quos admoneo, non optent quod eis non expedit. Facile est enim cuiquam uideri respondisse, qui tacere noluerit. Aut quid est [*]( 4 est om. Ce 5 disciplina co.ercitua C cohercitus Cld 7 te- meret Cl IS documentif C 19 soli e caconpiscunt A 20 falsorum om. A 21 aferere A,1 propter C 22 post mortem om. at 24 sensibus om. Cl 25 priores om. at quum A 30 ammoneo A b )
266
loquacius uanitate? quae non ideo potest quod ueritas, quia, si uoluerit, etiam plus potest clamare quam ueritas. Sed considerent omnia diligenter, et si forte sine studio partium iudicantes talia esse perspexerint, quae potius exagitari quam conuelli possint garrulitate inpudentissima et quasi satyrica uel mimica leuitate, cohibeant suas nugas et potius a prudentibus emendari quam laudari ab inpudentibus eligant. Nam si non ad libertatem uera dicendi, sed ad licentiam maledicendi tempus expectant, absit ut eis eueniat quod ait Tullius de quodam, qui peccandi licentia felix appellabatur:s o miserum, cui peccare licebat! Unde quisquis est, qui maledicendi licentia felicem se putat, multo erit felicior, si hoc illi omnino non liceat, cum possit deposita inanitate iactantiae etiam isto tempore tamquam studio consulendi quidquid uoluerit contradicere et, quantum possunt, ab eis quos consulit amica disputatione honeste grauiter libere quod oportet audire.