De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XII. De opinione eorum, qui Deum animam mundi et mundum corpus Dei esse putauerunt.

Quid: illud nonne debet mouere acutos homines uel qualescumque homines (non enim ad hoc ingenii opus est excellentia), ut deposito studio contentionis adtendant, si mundi animus Deus est eique animo mundus ut corpus est, ut sit unum animal constans ex animo et corpore, adque iste Deus est sinu quodam naturae in se ipso continens omnia, ut ex ipsius anima, qua uiuificatur tota ista moles, uitae adque animae cunctorum uiuentium pro cuiusque nascendi sorte sumantur, nihil omnino remanere, quod non sit pars Dei. Quod si ita est, quis non uideat quanta inpietas et inreligiositas consequatur, ut, quod calcauerit quisque, partem Dei calcet, et in omni animante occidendo pars Dei trucidetur? Nolo omnia dicere, quae possunt occurrere cogitantibus, dici autem sine uerecundia non possunt.

CAPUT XIII. De his, qui sola rationalia animantia partes esse unius Dei adserunt.

Si autem sola animalia rationalia, sicut sunt homines, partes Dei esse contendunt: non uideo quidem, si totus mundus Deus est, quo modo bestias ab eius partibus separent; sed [*]( 2 post uno Mett. editt. et Domb.1 inserunt inuitis libris mss. omnibus supplicaretur 4 qum L A 6 et priapus Ale 9 esse dei p putau. om. p 16 uibific. L 17 uibent. L nascendi codd. excepto q; nascentis q v 25 esse unius dei esse adserunt C 27 rationabilia e 29 deus est L A; e. d. C rel. v )

181
obluctari quid opus est? De ipso rationali animante, id est homine, quid infelicius credi potest, quam Dei partem uapulare, cum puer uapulat? Iam uero partes Dei fieri lasciuas, iniquas, inpias adque omnino damnabiles quis ferre possit, nisi qui prorsus insanit? Postremo quid irascitur eis, a quibus non colitur, cum a suis partibus non colatur? Restat ergo ut dicant omnes deos suas habere uitas, sibi quemque uiuere, nullum eorum esse partem cuiusquam, sed omnes colendos qui cognosci et coli possunt, quia tam multi sunt, ut omnes non possint. Quorum Iuppiter quia rex praesidet, ipsum credo ab eis putari regnum constituisse uel auxisse Romanum. Nam si hoc ipse non fecit, quem alium deum opus tam magnum potuisse adgredi credant, cum omnes occupati sint officiis et operibus propriis, nec alter inruat in alterius? A rege igitur deorum regnum hominum potuit propagari et augeri.

CAPUT XIIII. Augmenta regnorum Ioui incongruenter adscribi, cum, si Victoria tor i ut uolunt dea est, ipsa huic negotio sola sufficeret.

Hic primum quaero, quur non etiam ipsum regnum aliquis deus est? Quur enim non ita sit, si Victoria dea est? Aut quid ipso Ioue in hac causa opus est, si Victoria faueat sitque propitia et semper eat ad illos, quos uult esse uictores? Hac dea fauente et propitia, etiam Ioue uacante uel aliud agente, quae gentes non subditae remanerent? quae regna non cederent? An forte displicet bonis iniquissima inprobitate pugnare et finitimos quietos nullamque iniuriam facientes ad [*]( 3 lascibus L A 7 uibere L 11 romanorum A1 13 dum e occupati sint] inter haec uerba, quibus in L desinit fol. 92 p. v., et uerba qui maiori, quibus incipit fol. 93 (p. 192, 27) intercidisae quaternionem XVI. in praefatione monui 17 inconuenienter p 18 si ut uolunt dea S uictoria p 20 deus aliquis v 24 uel propitia A 26 inprouitate A )

182
dilatandum regnum bello spontaneo prouocare? Plane si ita sentiunt adprobo et laudo.

CAPUT XV. An congruat bonis latius uelle regnare.

Videant ergo ne forte non pertineat ad uiros bonos gaudere de regni latitudine. Iniquitas enim eorum, cum quibus iusta bella gesta sunt, regnum adiuuit ut cresceret, quod utique paruum esset, si quies et iustitia finitimorum contra se bellum geri nulla prouocaret iniuria ac sic felicioribus rebus humanis omnia regna parua essent concordi uicinitate laetantia et ita essent in mundo regna plurima gentium, ut sunt in urbe domus plurimae ciuium. Proinde belligerare et perdomitis gentibus dilatare regnum malis uidetur felicitas, bonis necessitas. Sed quia peius esset, ut iniuriosi iustioribus dominarentur, ideo non incongrue dicitur etiam ista felicitas. Sed procul dubio felicitas maior est uicinum bonum habere concordem quam uicinum malum subiugare bellantem. Mala uota sunt optare habere quem oderis uel quem timeas, ut possit esse quem uincas. Si ergo iusta gerendo bella, non inpia, non iniqua, Romani imperium tam magnum adquirere potuerunt, numquid tamquam aliqua dea colenda est eis etiam iniquitas aliena? Multum enim ad istam latitudinem imperii eam cooperatam uidemus, quae faciebat iniuriosos, ut essent cum quibus iusta bella gererentur et augeretur imperium. Quur autem et iniquitas dea non sit uel externarum gentium, si Pauor et Pallor et Febris di Romani esse meruerunt? His igitur duabus, id est aliena iniquitate et dea Victoria, dum bellorum causas iniquitas excitat, Victoria eadem bella feliciter terminat, etiam feriato Ioue creuit imperium. Quas enim hic partes Iuppiter haberet, cum ea, quae possent beneficia eius putari, di habentur, di uocantur, di coluntur, ipsi pro suis [*]( 9 rebus om. A 18 possit esse v et codd. praeter C; poesis liabere C )

183
partibus inuocantur? Haberet hic autem etiam ille aliquam partem, si Regnum etiam ipse appellaretur, sicut appellatur illa Victoria. Aut si regnum munus est Iouis, quur non et uictoria munus eius habeatur? Quod profecto haberetur, si non lapis in Capitolio, sed uerus rex regum et dominus dominantium cognosceretur adque coleretur.

CAPUT XVI. Quid fuerit quod Romani omnibus\'rebus et omnibus motibus deos singulos deputantes aedem Quietis extra portas esse uoluerunt.

Miror autem plurimum, quod, cum deos singulos singulis rebus et paene singulis motibus adtribuerent, uocauerunt deam Agenoriam, quae ad agendum excitaret, deam Stimulam, quae ad agendum ultra modum stimularet, deam Murciam, quae praeter modum non moueret ac faceret hominem, ut ait Pomponius, murcidum, id est nimis desidiosum et inactuosum, deam Streniam, quae faceret strenuum, his omnibus dis et deabus publica sacra facere susceperunt, Quietem uero appellantes, quae faceret quietum, cum aedem haberet extra portam Collinam, publice illam suscipere noluerunt. Utrum indicium fuit animi inquieti, an potius ita significatum est, qui illam turbam colere perseueraret non plane deorum, sed daemoniorum, eum quietem habere non posse? ad quam uocat uerus medicus dicens: Discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris. [*]( 5 Apoc. 19, 16 24 Mt. 11, 29 ) [*]( 1 haberet hic autem etiam ille C rell. praeter A; haberet etiam ille hic A; Hab. autem hic etiam ille v 9 depotantes C 13 exercitaret C 18 publica tufciP C 21 /quieti, I eraso, a an potius) etiam potius C 23 ad quem A 24 accedite ad me, in marg. m. 1: discite a me, e quia \'a q v )

184

CAPUT XVII. An, si Iouis summa potestas est, etiam Victoria dea debuerit aestimari.

An forte dicunt, quod deam Victoriam Iuppiter mittat adque illa tamquam regi deorum obtemperans ad quos iusserit ueniat et in eorum parte considat? Hoc uere dicitur non de illo Ioue, quem deorum regem pro sua opinione confingunt, sed de illo uero rege saeculorum, quod mittat non Victoriam, quae nulla substantia est, sed angelum suum et faciat uincere quem uoluerit; cuius consilium occultum esse potest, iniquum non potest. Nam si uictoria dea est, quur non deus est et triumphus, et uictoriae iungitur uel maritus uel frater uel filius? Talia quippe isti de dis opinati sunt, qualia si poetae fingerent adque a nobis exagitarentur, responderent isti ridenda esse figmenta poetarum, non ueris adtribuenda numinibus; et tamen se ipsi non ridebant, cum talia deliramenta non aput poetas legebant, sed in templis colebant. Iouem igitur de omnibus rogarent, ei uni tantummodo supplicarent. Non enim, quo misisset Victoriam, si dea est et sub illo rege est, posset ei audere resistere et suam potius facere uoluntatem.\'

CAPUT XVIII. Felicitatem et Fortunam qui deas putant, qua ratione secernunt.

Quid, quod et Felicitas dea est? Aedem accepit, aram meruit, sacra congrua persoluta sunt. Ipsa ergo sola coleretur.I Ubi enim ipsa esset, quid boni non esset? Sed quid sibi uult. [*]( 3 aestimari Cqv; existimari Domb.; dea extimari debuit jp 6 par-\' tem C consedat 02 8 uero om. C 10 iniquum esse A 11 deus est] est om, u1 12 iungatur a 14 exagirarentur at, exaggerarentur a2 15 adtribuendam a 16 ipsos ei uidebant A C e deleramenta A\' a 18 ei] et A 19 quo misisset] cfl. misisset e; cο̄misissent, in marg. i q misisset, a est et] eet a 20 possit C 25 et quod A 26 congrua ACab1dp alklf Domb.; ei congr. b2eqv )

185
quod et Fortuna dea putatur et colitur? An aliud est felicitas, aliud fortuna? Quia fortuna potest esse et mala; felicitas autem si mala fuerit, felicitas non erit. Certe omnes deos utriusque sexus (si et sexum habent) non nisi bonos existimare debemus. Hoc Plato dicit, hoc alii philosophi, hoc excellentes rei publicae populorumque rectores. Quo modo ergo dea Fortuna aliquando bona est, aliquando mala? An forte quando mala est, dea non est, sed in malignum daemonem repente conuertitur? Quot sunt ergo deae istae? Profecto quotquot homines fortunati, hoc est bonae fortunae. Nam cum sint et alii plurimi simul, hoc est uno tempore, malae fortunae, numquid, si ipsa esset, simul et bona esset et mala; his aliud, illis aliud? An illa, quae dea est, semper est bona? Ipsa est ergo Felicitas: quur adhibentur diuersa nomina? Sed hoc ferendum est; solet enim et una res duobus nominibus appellari. Quid diuersae aedes, diuersae arae, diuersa sacra? Est causa, inquiunt, quia felicitas illa est, quam boni habent praecedentibus meritis; fortuna uero, quae dicitur bona, sine ullo examine meritorum fortuito accidit hominibus et bonis et malis, unde etiam Fortuna nominatur. Quo modo ergo bona est, quae sine ullo iudicio uenit et ad bonos et ad malos? Ut quid autem colitur, quae ita caeca est passim in quoslibet incurrens, ut suos cultores plerumque praetereat et suis contemtoribus haereat? Aut si aliquid proficiunt cultores eius, ut ab illa uideantur et amentur, iam merita sequitur, non fortuito uenit. Ubi est definitio illa Fortunae? Ubi est [*]( S erit] est A certe enim k 8 in om. Al 9 quod At 01 10 quotquod C1; qugdquot A 12 et bona esset et mala A adep Domb.; et mala esset et bona 011 13 his aliud et his C bona est v 14 diuersa AC deF qak I Domb.; duo v utraque lectio exstat in codd. a b, qui post diuersa nomina habent: ipsa est ergo felicitas. cur duo nomina numina d sed et hoc bs e; se det hoc a 16 diuersa simut lacra, m. 2 in marg. diuersa sacra, C 17 et causa d 19 fortuj.o, ex fortuno ut uidetur corr., A; fortuitu d v accedit A C1 21 et malos IX 24 et si e 26 fortuito AC (J de a kl; fortuitu b p qk1 fv ubi... fortunae om. (J1 est def. codd.; est ergo def. v )
186
quod a fortuitis etiam nomen accepit? Nihil enim prodest eam colere, si fortuna est. Si autem suos cultores discernit, ut prosit, fortuna non est. An et ipsam, quo uoluerit, Iuppiter mittit? Colatur ergo ipse solus; non enim potest ei iubenti et eam quo uoluerit mittenti Fortuna resistere. Aut certe istam mali colant, qui nolunt habere merita, quibus dea possit Felicitas inuitari.

CAPUT XVIIII. De Fortuna muliebri.\'

Tantum sane huic uelut numini tribuunt, quam Fortunam uocant, ut simulacrum eius, quod a matronis dedicatum est et appellata est Fortuna muliebris, etiam locutum esse memoriae memoriae commendauerint adque dixisse non semel, sed iterum, quod eam rite matronae dedicauerint. Quod quidem si uerum, sit, mirari nos non oportet. Non enim malignis daemonibus etiam sic difficile est fallere, quorum artes adque uersutias hinc potius isti aduertere debuerunt, quod illa dea locuta est, quae fortuito accidit, non quae mentis uenit. Fuit enim Fortuna loquax et muta Felicitas, ut quid aliud, nisi ut homines recte uiuere non curarent conciliata sibi Fortuna, quae illos sine ullis bonis meritis faceret fortunatos? Et certe si Fortuna loquitur, non saltem muliebris, sed uirilis potius loqueretur, ut non ipsae, quae simulacrum dedicauerunt, putarentur tantum miraculum muliebri loquacitate finxisse.

CAPUT XX. De Virtute et Fide, quas pagani templis et sacris honorauerunt praetermittentes alia bona, quae similiter colenda fuerint, si recte aliis diuinitas tribuebatur.

Virtutem quoque deam fecerunt; quae quidem si dea esset, multis fuerat praeferenda. Et nunc quia dea non est, sed [*]( Ii 6 ma,colant A dea possit codd.; p. d. v 10 nomini At Cx 12 mulieris A1 18 fortuitu bqv accedit A 01 21 meritis bonis A 23 ut] ▼ et e dedicanerint A 24 fincxisse A 27 alia enim bona C 28 fuerint C; fuerunt pqv aliis Cpqv; illis Domb. ex coni. Dügneri trubuebatur C )

187
donum Dei est, ipsa ab illo inpetretur, a quo solo dari potest, et omnis falsorum deorum turba uanescet. Sed quur et Fides dea credita est et accepit etiam ipsa templum et altare? Quam quisquis prudenter agnoscit, habitaculum illi se ipsum facit. Unde autem sciunt illi quid sit fides, cuius primum et maximum officium est, ut in uerum credatur Deum? Sed quur non suffecerat et Virtus? Nonne ibi est et Fides? Quando quidem uirtutem in quattuor species distribuendam esse uiderunt, prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam; et quoniam et istae singulae species suas habent, in partibus iustitiae fides est maximumque locum aput nos habet, quicumque scimus quid sit, quod iustus ex fide uiuit. Sed illos miror adpetitores multitudinis deorum, si fides dea est, quare aliis tam multis deabus iniuriam fecerint praetermittendo eas, quibus similiter aedes et aras dedicare potuerunt? Quur temperantia dea esse non meruit, cum eius nomine nonnulli Romani principes non paruam gloriam conpararint? Quur denique fortitudo dea non est, quae adfuit Mucio. cum dexteram porrexit in flammas; quae adfuit Curtio, cum se pro patria in abruptam terram praecipitem dedit; quae adfuit Decio patri et Decio filio, cum pro exercitu se uouerunt? si tamen his omnibus uera inerat fortitudo, unde modo non agitur. Quare prudentia, quare sapientia nulla numinum loca meruerunt? An quia in nomine generali ipsius uirtutis omnes coluntur? Sic ergo posset et unus Deus coli, cuius partes ceteri di putantur. Sed in illa una uirtute et fides est et pudicitia, quae tamen extra, in aedibus propriis altaria meruerunt. [*]( 12 Abac. 2, 4 ) [*]( 2 uanescet C b2 P kl f*v; uanescat b2 e q a2 k2; uaneecit A a at /\' 7 et uirtus A; et om. C reM. v 9 et om. Alb 10 et istae A C alp qak; et ont. a7e ƒv habent... fides omn. At 12 quid sit om. 01 quod om. a. 16 cum eius] cuius a 19 Curtio om. e 22 inherat 01 25 possit AIa ceteri deput. A1CIal 26 et ante fides om. A )

188
CAPUT XXI. Quod unum non intellegentes Deum Virtute saltem et Felicitate debuerint esse contenti.

Has deas non ueritas, sed uanitas facit; haec enim ueri Dei munera sunt, non ipsae sunt deae. Verum tamen ubi est uirtus et felicitas, quid aliud quaeritur? Quid ei sufficit, cui uirtus felicitasque non sufficit? Omnia quippe agenda conplectitur uirtus, omnia optanda felicitas. Si Iuppiter, ut haec daret, ideo colebatur, quia, si bonum aliquid est latitudo regni adque diuturnitas, ad eandem pertinet felicitatem: quur non intellectum est dona Dei esse, non deas? Si autem putatae sunt deae, saltem alia tanta deorum turba non quaereretur. Consideratis enim officiis deorum dearumque omnium, quae sicut uoluerunt pro sua opinatione finxerunt, inueniant si possunt aliquid, quod praestari ab aliquo deo possit homini habenti uirtutem, habenti felicitatem. Quid doctrinae uel a Mercurio uel a Minerua petendum esset, cum uirtus omnia secum haberet? Ars quippe ipsa bene recteque uiuendi uirtus a ueteribus definita est. Unde ab eo, quod Graece Aperrj dicitur uirtus, nomen artis Latinos traduxisse putauerunt. Sed si uirtus non nisi ad ingeniosum posset uenire, quid opus erat deo Catio patre, qui catos, id est acutos faceret, cum hoc posset conferre felicitas? Ingeniosum quippe nasci felicitatis est, unde, etiamsi non potuit a nondum nato coli dea Felicitas, ut hoc ei conciliata donaret, conferret hoc parentibus eius cultoribus suis, ut eis ingeniosi filii nascerentur. Quid opus erat parturientibus inuocare Lucinam, cum, si adesset Felicitas, non solum bene parerent, sed etiam bonos? Quid necesse erat [*]( 2 Quod unum n. i. deum Cp q Donrb.; Quod dona n. i. dei v uirtutem C q 3 et om. C q 4 facit codd.; fecit v 11 non codd. excepto a1, qui m. 1 quam habet, quod Domb.2 recepit 14 opinatione Cab de p V; opinione Aqa 15 quodj quos C ab al. deo praest. v ▼ 17 menerVa C 19 ἀρετὴ (arete codd.) om. a 20 lati nri duxisse, in marg.: at. lib. latinos transduxisse. e traxisse at 21 possit A 27 erat] esset q )

189
Opi deae commendare nascentes, deo Vaticano uagientes, deae Cuninae iacentes, deae Ruminae sugentes, deo Statilino stantes, deae Adeonae adeuntes, Abeonae abeuntes; deae Menti, ut bonam haberent mentem, deo Volumno et deae Volumnae, ut bona uellent; dis nuptialibus, ut bene coniugarentur, dis agrestibus, ut fructus uberrimos caperent, et maxime ipsi diuae Fructeseae; Marti et Bellonae, ut bene belligerarent, deae Victoriae, ut uincerent; deo Honori, ut honorarentur, deae Pecuniae, ut pecuniosi essent, deo Aesculano et filio eius Argentino, ut haberent aeream argenteamque pecuniam? Nam ideo patrem Argentini Aesculanum posuerunt, quia prius aerea pecunia in usu coepit esse, post argentea. Miror autem, quod Argentinus non genuit Aurinum, quia et aurea subsecuta est. Quem deum isti si haberent, sicut Saturno Iouem, ita et patri Argentino et auo Aesculano Aurinum praeponerent. Quid ergo erat necesse propter haec bona uel animi uel corporis uel externa tantam deorum turbam colere et inuocare (quos neque omnes commemoraui, nec ipsi potuerunt omnibus bonis humanis minutatim singillatimque digestis deos minutos et singulos prouidere), cum posset magno facilique conpendio una dea Felicitas cuncta conferre, nec solum ad bona capienda quisquam alius, sed neque ad depellenda mala quaereretur? Quur enim esset inuocanda propter fessos diua Fessona, propter hostes depellendos diua Pellonia, propter aegros medicus uel Apollo uel Aesculapius uel ambo simul, quando esset grande periculum? Nec deus Spiniensis, ut spinas ex agris eradicaret; nec dea Rubigo, ut non accederet, rogaretur: una Felicitate praesente et tuente uel nulla mala exorerentur, uel facillime [*]( 4 uolumino .. uolnminae a 7 fructeseae A2 Cadp; fructae seae A1 b; fructesae a; fructereae e; fructesse q 8 honorino A 9 sqq. aescolano 01 aseculano e 12 in usum A esse coepit v 15 aeseculano e 20 possit A 23 Quur] cum C fessona Cabpa\'; fessonia Ad e q v 24 medicos C 25 aescolapius Cl 26 spinensis a a 27 rubigo A C2 ab dpqv; robigo 01 a Domb.; robiga, ga m. 2 rescript., e 28 etuente, ex; re et ueniente es ut uel e eIorerentur A1b1 kl; exhorerenturp; exorrentur Cl; exorirentur erasis superscriptis litteris re, C*; exorirentur A 2 rell. v )
190
pellerentur. Postremo quoniam de duabus istis deabus Virtute et Felicitate tractamus: si felicitas uirtutis est praemium, non dea, sed Dei donum est; si autem dea est, quur non dicatur et uirtutem ipsa conferre, quando quidem etiam uirtutem consequi felicitas magna est?

CAPUT XXII. De scientia colendorum deorum, quam a se Varro gloriatur conlatam esse Romanis.

Quid est ergo, quod pro ingenti beneficio Varro iactat praestare se ciuibus suis, quia non solum \'commemorat deos, quos coli oporteat a Romanis, uerum etiam dicit quid ad quemque pertineat? Quoniam nihil prodest, inquit, hominis alicuius medici nomen formamque nosse, et quod sit medicus ignorare: ita dicit nihil prodesse scire deum esse Aesculapium, si nescias eum ualetudini opitulari, adque ita ignores quur ei debeas supplicare. Hoc etiam alia similitudine adfirmat dicens, non modo bene uiuere, sed uiuere omnino neminem posse, si ignoret quisnam sit faber, quis pistor, quis tector, a quo quid utensile petere possit, quem adiutorem adsumere, quem ducem, quem doctorem; eo modo nulli dubium esse adserens ita esse utilem cognitionem deorum, si sciatur quam quisque deus uim et facultatem ac potestatem cuiusque rei habeat. (Ex eo enim poterimus, inquit, scire quem cuiusque causa deum aduocare adque inuocare debeamus, ne faciamus, ut mimi solent, et optemus a Libero aquam, a Lymphis uinum\'. Magna sane utilitas. Quis non huic gratias ageret, si uera monstraret, et si unum uerum Deum, a quo essent omnia bona, hominibus colendum doceret? [*]( 1 pellentur Cl 4 ipsa Aep Domb.; ipsam Cab d q t) 9 ergo eat v ol benificio C 10 ụι̣ci,bus A 12 quemquam A; quem a1 12 inquid At C1; in b adscriptum est narro homini e 14 essescola/phium C 15 i/ta, a eras., C 16 affirmat al. simil. v 17 sed uiuere sup. tin. C 18 pictor q; piscator at 19 adsum. adiut. A 23 inquit poterimus A possimus scire inquit q aduocare atque inuocare a b de p q IX k f aduoc. et inuoc. A; inuoc. atque (adque CI) aduoc. C Domb. )

191