De temporibus prophetarum.
Promissiones Dei, quae factae sunt ad Abraham, cuius semini et gentem Israeliticam secundum carnem et omnes gentes deberi secundum fidem Deo pollicente didicimus, quem ad modum conpleantur, per ordinem temporum procurrens Dei ciuitas indicabit. Quoniam ergo superioris libri usque ad regnum Dauid factus est finis, nunc ab eodem regno. quantum suscepto operi sufficere uidetur, cetera quae sequuntur adtingimus. Hoc itaque tempus, ex quo sanctus Samuel prophetare coepit, et deinceps, donec populus Israel captiuus in Babyloniam duceretur adque inde secundum sancti Hieremiae prophetiam post septuaginta annos reuersis Israelitis Dei domus instauraretur, totum tempus est prophetarum. Quamuis enim et ipsum Noe patriarcham, in cuius diebus uniuersa diluuio terra diluta est, et alios supra et infra usque ad hoc tempus, quo reges in Dei populo esse coeperunt, propter quaedam per eos futura siue quoquo modo significata siue praedicta, quae pertinerent ad ciuitatem Dei regnumque caelorum, non inmerito possumus appellare prophetas, praesertim quia nonnullos eorum id expressius legimus nuncupatos, sicut Abraham, sicut Moysen: tamen dies prophetarum praecipue maximeque hi dicti sunt, ex quo coepit prophetare Samuel, qui et Saulem prius et eo reprobato ipsum Dauid Deo praecipiente unxit in regem, de cuius [*]( 14 Hierem. 25, 11 24 Gen. 20, 7 Deut. 34, 10 ) [*]( 7 deberi se e 9 indicabit b2 9 v Domb.; in-iicauit ab1epa 14 Iere- miae v 18 terra diluuio a v diluta e gz a f; deluta gl pi; data Fs - deleta a b, in marg. e, p v Domb. 19 in om. e 20 pro eo e quo modo e 21 praedicata, in marg. praedicta, e 22 possumus ablp po Domb.; possimus b2egv 25 hii g; dii, in marg. hi, e 26 samuehel e )
205
ceteri stirpe succederent, quousque illos succedere sic oporteret. Quae igitur a prophetis sint praedicta de Christo, cum moriendo decedentibus et nascendo succedentibus suis membris ciuitas Dei per ista curreret tempora, si omnia uelim commemorare, in inmensum pergitur, primum quia ipsa scriptura, quae per ordinem reges eorumque facta et euenta digerens uidetur tamquam historica diligentia rebus gestis occupata esse narrandis, si adiuuante Dei spiritu considerata tractetur, uel magis uel certe non minus praenuntiandis futuris quam praeteritis enuntiandis inuenietur intenta; (et hoc perscrutando indagare ac disserendo monstrare quam sit operosum adque prolixum et quam multis indiguum uoluminibus, quis ignorat, qui haec uel mediocriter cogitat?) deinde quia ea ipsa, quae ad prophetiam non ambigitur pertinere, ita sunt multa de Christo regnoque caelorum, quae ciuitas Dei est, ut ad hoc aperiendum maior sit disputatio necessaria, quam huius operis modus flagitat. Proinde ita, si potuero, stilo moderabor meo, ut huic operi in Dei uoluntate peragendo nec ea quae supersunt dicam nec ea quae satis sunt praetermittam.
CAPUT II.
Quo tempore sit inpleta promissio Dei de terra Chanaan, quam in possessionem etiam Israel carnalis accepit.
In praecedente libro diximus ab initio ad Abraham promissionum Dei duas res fuisse promissas, unam scilicet, quod terram Chanaan possessurum fuerat semen eius (quod significatur, ubi dictum est: Vade in terram, quam tibi [*]( 28 Gen. 12, 1 ) [*]( 2 sint bepaf; sunt agv Domb. 3 decendent. e succendent. e 8 occupanda, in marg. occupata, e 12 prolexum gl indiguum gbipt; indignum ablpx; indigeat p; indigeant e 13 cogitet unus p, Domb. 19 supersunt codd.; e in marg. superflua sunt; supersint v sint v 27 significat eg 23 scriptum e )
206
demonstrauero, et faciam te in gentem magnam), aliam uero longe praestantiorem non de carnali, sed de spiritali semine, per quod pater est non unius gentis Israeliticae, sed omnium gentium, quae fidei eius uestigia consequuntur; quod promitti coepit his uerbis: Et benedicentur in te omnes tribus terrae; et deinceps aliis multis admodum testimoniis haec duo promissa esse monstrauimus. Erat igitur iam in terra promissionis semen Abrahae, id est populus Israel, • secundum carnem adque ibi non solum tenendo ac possidendo ciuitates aduersariorum, uerum etiam reges habendo regnare iam coeperat, inpletis de ipso populo promissionibus Dei magna iam ex parte, non solum quae tribus illis patribus Abraham Isaac et Iacob, et quaecumque aliae temporibus eorum, uerum etiam quae per ipsum Moysen, per quem populus idem de seruitute Aegyptia liberatus et per quem cuncta praeterita reuelata sunt, temporibus eius, cum populum per eremum duceret, factae fuerant. Neque autem per insignem ducem Iesum Naue, per quem populus ille in promissionis inductus est terram expugnatisque gentibus eam duodecim tribubus, quibus Deus iusserat, diuisit et mortuus est, neque post illum toto tempore iudicum inpleta fuerat promissio Dei de terra Chanaan a quodam flumine Aegypti usque ad flumen magnum Euphraten; nec tamen adhuc prophetabatur futurum, sed exspectabatur inplendum. Inpletum est autem per Dauid et eius filium Salomonem, cuius regnum tanto, quanto promissum fuerat, spatio dilatatum est; uniuersos quippe illos subdiderunt tributariosque fecerunt. Sic igitur in terra promissionis secundum carnem, hoc est in terra Chanaan, sub his regibus semen Abrahae fuerat constitutum, ut nihil
[*]( 5 Gen. 12. 3 22 Gen. 15, 18 ) [*]( 1 demonstrabo e 2 sed spir. omisso de, e 4 fide e 12 iam magna v illis tribus v 13 alia e 15 de om. e liberatus łnSS.; liber. est v 17 lieremum eg 24 uenturum e1 25 tanto quanto agt; tanto quantum p Domb.; tantum quantum be 26 spatia e 28 in terram g ) 207
deinde superesset, quo terrena illa Dei promissio conpleretur, nisi ut in eadem terra, quantum ad prosperitatem adtinet temporalem, per posteritatis successionem inconcusso statu usque ad mortalis huius saeculi terminum gens permaneret Hebraea, si Domini Dei sui legibus oboediret. Sed quoniam Deus nouerat hoc eam non esse facturam, usus est eius etiam temporalibus poenis ad exercendos in ea paucos fideles suos et admonendos qui postea futuri erant in omnibus gentibus, quod eos admoneri oportebat, in quibus alteram promissionem reuelato nouo testamento per incarnationem Christi fuerat inpleturus.
CAPUT III.
De tripertitis significationibus prophetarum, quae nunc ad terrenam, nunc ad caelestem Hierusalem, nunc autem ad utramque referuntur.
Quocirca sicut oracula illa diuina ad Abraham Isaac et Iacob et quaecumque alia signa uel dicta prophetica in sacris litteris praecedentibus facta sunt, ita etiam ceterae ab isto regum tempore prophetiae partim pertinent ad gentem carnis Abrahae, partim uero ad illud semen eius, in quo benedicuntur omnes gentes coheredes Christi per testamentum nouum ad possidendam uitam aeternam regnumque caelorum; partim ergo ad ancillam, quae in seruitutem generat, id est terrenam Hierusalem, quae seruit cum filiis suis, partim uero ad libe- . ram ciuitatem Dei, id est ueram Hierusalem aeternam in caelis, cuius filii homines secundum Deum uiuentes peregrinantur in terris; sed sunt in eis quaedam, quae ad utramque pertinere intelleguntur, ad ancillam proprie, ad liberam figurate.
Tripertita itaque reperiuntur eloquia prophetarum, si quidem aliqua sunt ad terrenam Hierusalem spectantia, aliqua ad [*]( 4 saeculi huius v 9 quos eos g 15 autem om. p 19 partem g, et sic l. 20 22 24 25 ueram om. a 27 quae it) superscripto ad e utrumque g 31 expectantia g )
208
caelestem, nonnulla ad utramque. Exemplis uideo probandum esse quod dico. Missus est Nathan propheta, qui regem Dauid argueret de peccato graui et ei, quae consecuta sunt mala, futura praediceret. Haec adque huius modi siue publice, id est pro salute uel utilitate populi, siue priuatim, cum pro suis quisque rebus diuina promereretur eloquia, quibus pro usu temporalis uitae futuri aliquid nosceretur, ad terrenam ciuitatem pertinuisse quis ambigat? Ubi autem legitur: Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Iuda testamentum nouum, non secundum testamentum, quod disposui patribus eorum in die, qua adprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti, quoniam ipsi non per- , manserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus. Quia hoc est testamentum, quod constituam domui Israel post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in mentem eorum et super corda eorum scribam eas, et uidebo eos, et ero illis in Deum, et ipsi erunt mihi in plebem: Hierusalem sine dubio superna prophetatur, cuius Deus ipse praemium est, eumque habere adque ipsius esse summum ibi est adque totum bonum. Ad utramque uero pertinet hoc ipsum, quod Hierusalem dicitur Dei ciuitas, et in ea prophetatur futura domus Dei, eaque prophetia uidetur inpleri, cum Salomon rex aedificat illud nobilissimum templum. Haec enim et in terrena Hierusalem secundum historiam contigerunt, et caelestis Hierusalem figurae fuerunt. Quod genus prophetiae ex utroque ueluti conpactum adque commixtum in libris ueteribus canonicis, quibus rerum gestarum narrationes continentur,
[*]( 2 Reg. II, 12, 1 8 Hierem. 31, 31 sqq.; Hebr. 8, 8 sqq. ) [*](2 natham egr f qui] ad p1 regem otn. p1 5 uel utilitate om. a pro om. g 7 nasceretur g 8 pertenuisse eg 9 uenient e2 15 est om. e 16 illos dies e 17 dando codd. nisi quod recenii m. in a correctum est dabo; sic v 19 in populum e 21 ibi] illi n 22 utrurn- que g 25 aedificauit p ) 209
ualet plurimum multumque exercuit et exercet ingenia scrutantium litteras sacras, ut, quod historice praedictum conpletumque legitur in semine Abrahae secundum carnem, etiam in semine Abrahae secundum fidem quid inplendum allegorice significet inquiratur; in tantum ut quibusdam uisum sit nihil esse in eisdem libris uel praenuntiatum et effectum, uel effectum quamuis non praenuntiatum, quod non insinuet aliquid ad supernam ciuitatem Dei eiusque filios in hac uita peregrinos figurata significatione referendum. Sed si hoc ita est, iam bipertita, non tripertita erunt eloquia prophetarum, uel potius illarum scripturarum omnium, quae ueteris instrumenti appellatione censentur. Nihil enim erit illic, quod ad Hierusalem terrenam tantum pertineat, si, quidquid ibi de illa uel propter illam dicitur adque conpletur, significat aliquid, quod etiam ad Hierusalem caelestem allegorica praefiguratione referatur; sed erunt sola duo genera, unum quod ad Hierusalem liberam, alterum quod ad utramque pertineat. Mihi autem sicut multum uidentur errare, qui nullas res gestas in eo genere litterarum aliquid aliud praeter id, quod eo modo gestae sunt, significare arbitrantur, ita multum audere, qui prorsus ibi omnia significationibus allegoricis inuoluta esse contendunt. Ideo tripertita, non bipertita esse dixi. Hoc enim existimo, non tamen culpans eos, qui potuerint illic de quacumque re gesta sensum intellegentiae spiritalis exsculpere, seruata dumtaxat primitus historiae ueritate. Ceterum quae ita dicuntur, ut rebus humanitus seu diuinitus gestis siue gerendis conuenire non possint, quis fidelis dubitet non esse inaniter dicta? Quis ea non ad intellegentiam spiritalem reuocet, si possit, aut ab eo qui potest reuocanda esse fateatur?
[*]( 2 quod ibi e historiae e 3 carnem .... secundum om. g 9 sed abegppv; et rd. Domb. ita hoc b 20 eodem e 23 potuerunt e 25 primitus dumtaxat u 27 possent e 28 ad] m g 29 ab eo] habeo e ) [*]( XXXI. Ang. opera Seetlo V pari II. ) [*]( 14 ) 210
CAPUT IIII.
De praefigurata commutatione Israelitici regni et sacerdotii et de his, quae Anna, mater Samuelis, personam gerens ecclesiae prophetauit.
Procursus igitur ciuitatis Dei ubi peruenit ad regum tempora, quando Dauid Saule reprobato ita regnum primus obtinuit, ut eius deinde posteri in terrena Hierusalem diuturna successione regnarent, dedit figuram, re gesta significans adque praenuntians, quod non est praetereundum silentio, de rerum mutatione futurarum, quod adtinet ad duo testamenta. uetus et nouum, ubi sacerdotium regnumque mutatum est per sacerdotem eundemque regem nouum ac sempiternum. qui est Christus Iesus. Nam et Heli sacerdote reprobato substitutus in Dei ministerium Samuel simul officio functus sacerdotis et iudicis, et Saule abiecto rex Dauid fundatus in regno hoc quod dico figurauerunt. Mater quoque ipsa Samuelis Anna, quae prius fuit sterilis et posteriore fecunditate laetata est, prophetare aliud non uidetur, cum gratulationem suam Domino fundit exultans, quando eundem puerum natum et ablactatum Deo reddidit eadem. pietate, qua uouerat. Dicit enim: Confirmatum est cor meum in Domino, exal. tatum est cornu meum in Deo meo. Dilatatum est super inimicos meos os meum, laetata sum in salutari tuo. Quoniam non est sanctus sicut Dominus, et non est iustus sicut Deus noster; non est sanctus praeter te. Nolite gloriari et nolite loqui excelsa, neque procedat magniloquium de ore uestro. Quoniam [*]( 21 Reg. I, 2, 1-10, sec. LXX Y ) [*](.8 res e 9 de om. p 10 futura, ? m. 2 mperscr., e 14 ministerium abegpv; seruitium p Domb. 14 officium aega f 19fuditp 20 reddidit agpaf; reddit bev Donib. 21 exaltatum egpp Domb. et exalt. abafv 22 cornu αbαfν cor b\'; cornum paf Domb. dilatum e 23 os meum super inim. meos a sec. cod. Alex. 24 sicut ... :...... sanctus ow. e\' 26 gloriari abep pa Domb.; gloriari BU- perbe gv )
211
Deus scientiarum Dominus, et Deus praeparans adinuentiones suas. Arcum potentium fecit infirmum, et infirmi praecincti sunt uirtute. Pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram. Quia sterilis peperit septem, et multa in filiis infirmata est. Dominus mortificat et uiuificat, deducit ad inferos et reducit. Dominus pauperes facit et ditat, humiliat et exaltat. Suscitat a terra pauperem et de stercore erigit inopem, ut conlocet eum cum potentibus populi, et sedem gloriae hereditatem dans eis; dans uotum uouenti, et benedixit annos iusti, quoniam non in uirtute potens est uir. Dominus infirmum faciet aduersarium suum, Dominus sanctus. Non glorietur prudens in prudentia sua, et non glorietur potens in potentia sua, et non glorietur diues in diuitiis suis; sed in hoc glorietur, qui gloriatur, intellegere et scire Dominum et facere iudicium et iustitiam in medio terrae. Dominus ascendit in caelos et tonuit; ipse iudicabit extrema terrae, quia iustus est; et dat uirtutem regibus nostris, et exaltabit cornu christi sui.
Itane uero uerba haec unius putabuntur esse mulierculae. de nato sibi filio gratulantis? Tantumne mens hominum a luce ueritatis auersa est, ut non sentiat supergredi modum feminae huius dicta quae fudit? Porro qui rebus ipsis, quae iam coeperunt etiam in hac terrena peregrinatione conpleri, conuenienter mouetur, nonne intendit et adspicit et agnoscit per hanc mulierem, cuius etiam nomen, id est Anna, gratia eius interpretatur, ipsam religionem Christianam, ipsam [*]( 3 infirmi a b2 e g p v infirmes bl p a Domb. (infirmi 212, 8 mss.) 5 eeptim g 9 principibus p 11 benedicit e2 12 in uirtutg e potest uir m. 2 reecript. g 18 faciens p, fortasse recte cf. praeparanB l. 1 et dans-dans l. 10; facit b suurn] eius f 15 uerba potens usque ad glorietur l. 16 ont. e 17 scire et intell. a 19 et ipse b g a 20 alterum et om. p exaltauit bea 21 cornu abegpv; cornum pa Jhmb. 25 huius feminae frijiu? e 28 etiam om. p ) [*]( 14* )
212
ciuitatem Dei, cuius rex est et conditor Christus, ipsam postremo Dei gratiam prophetico spiritu sic locutam, a qua superbi alienantur, ut cadant, qua humiles inplentur, ut surgant, quod maxime hymnus iste personuit? Nisi quisquam forte dicturus est nihil istam prophetasse mulierem, sed Deum tantummodo propter filium, quem precata inpetrauit, exultanti praedicatione laudasse. Quid ergo sibi uult quod ait: Arcum potentium fecit infirmum, et infirmi praecincti sunt uirtute; pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram; quia sterilis peperit septem, et multa in filiis infirmata est? Numquid septem ipsa pepererat, quamuis sterilis fuerit? Unicum habebat, quando ista dicebat; sed nec postea septem peperit, siue sex, quibus- septimus esset ipse Samuel, sed tres mares et duas feminas. Deinde in illo populo cum adhuc nemo regnaret, quod in extremo posuit: Dat uirtutem regibus nostris, et exaltabit cornu christi sui, unde dicebat, si non prophetabat?
Dicat ergo ecclesia Christi, ciuitas regis magni, gratia plena, prole fecunda, dicat quod tanto ante de se prophetatum per os huius piae matris agnoscit: Confirmatum est cor meum in Domino, exaltatum est cornu meum in Deo meo. Vere confirmatum cor et cornu uere exaltatum, quia non in se, sed in Domino Deo suo. Dilatatum est super inimicos meos os meum; quia et in angustiis pressurarum sermo Dei non est adligatus nec in praeconibus adligatis. Laetata sum, inquit, in salutari tuo. Christus est iste Iesus, quem Simeon, sicut in euangelio legitur, senex amplectens paruum, agnoscens magnum: Nunc dimittis, inquit. [*]( 28 Lc. 2, 29 sq. ) [*]( 5 tautumjJ/j, eras. modo, e 7 potentiae b 8 uirtatee el; airtutem /.XI 10 11 13 septim g 16 exaltauit 6 e 17 cornum p1 / Domb. 21 et exalt. v cornum p a Domb.; cor bl 22 est cor e cornum a 25 allegatis g 26 in om. e 27 sanctus symeon e sicut et g 28 dimittis inquit a e gt p v; dimittes inq. bgl; inq. dimittes p1 o; inq. dimittis Domb. )
213
Domine, seruum tuum in pace, quoniam uiderunt oculi mei salutare tuum. Dicat itaque ecclesia: Laetata sum in salutari tuo; quoniam non est sanctus, sicut Dominus, et non est iustus, sicut Deus noster; tamquam sanctus et sanctificans, iustus et iustificans. Non est sanctus praeter te, quia nemo fit nisi abs te. Denique sequitur: Nolite gloriari et nolite loqui excelsa, neque exeat magniloquium de ore uestro; quoniam Deus scientiarum Dominus. Ipse uos scit, et ubi nemo scit; quoniam qui putat se aliquid esse, cum nihil sit, se ipsum seducit. Haec dicuntur aduersariis ciuitatis Dei ad Babyloniam pertinentibus, de sua uirtute praesumentibus, in se, non in Domino gloriantibus; ei quibus sunt etiam carnales Israelitae, - terrenae Hierusalem ciues terrigenae, qui, ut dicit apostolus, ignorantes Dei iustitiam (id est, quam dat homini Deus, qui solus est iustus adque iustificans) et suam uolentes constituere (id est uelut a se sibi partam, non ab illo inpertitam) iustitiae Dei non sunt subiecti, utique quia superbi, de suo putantes, non de Dei, posse placere se Deo, qui est Deus scientiarum adque ideo et arbiter conscientiarum, ibi uidens cogitationes hominum, quoniam uanae sunt, si hominum sunt et ab illo non sunt. Et praeparans, inquit, adinuentiones suas. Quas adinuentiones putamus, nisi ut superbi cadant et humiles surgant? Has quippe adinuentiones exsequitur dicens: Arcus potentium infirmatus est, et infirmi praecincti sunt uirtute. Infirmatus est arcus, id est intentio eorum, qui tam potentes sibi uidentur, ut sine Dei dono adque adiutorio humana sufficientia diuina possint inplere mandata, et praecinguntur uirtute, quorum interna uox est: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum.
[*]( 10 Gal. 6, 3 15 Rom. 10, 3 21 Ps. 93, 11 30 Ps. 6, 3 ) [*]( 2 laeta el 7 gloriari ablegppf Domb.; glor. superbe b2 a v 9 nemo sit e 10 se ipsum se inducit e 16 adque] et v 17 statuere af partam gpv; paratam abep; factam f 19 se om. gx 27 potentea esse e 28 sofficientiae el ) 214
Pleni panibus, inquit, minorati sunt, et esurientes transierunt terram. Qui sunt intellegendi pleni panibus. nisi idem ipsi quasi potentes, id est Israelitae, quibus credita sunt eloquia Dei? Sed in eo populo ancillae filii minorati sunt (quo uerbo minus quidem Latine, bene tamen expressum est, quod ex maioribus minores facti sunt), quia et in ipsis panibus, id est diuinis eloquiis, quae Israelitae soli tunc ex omnibus gentibus acceperunt, terrena sapiunt. Gentes autem, quibus lex illa non erat data, postea quam per nouum testamentum ad eloquia illa uenerunt, multum esuriendo terram transierunt, quia in eis non terrena, sed caelestia sapuerunt. Et hoc uelut quaereretur causa quur factum sit: Quia sterilis, inquit, peperit septem, et multa in filiis infirmata est. Hic totum quod propbetabatur eluxit agnoscentibus numerum septenarium, quo est uniuersae ecclesiae significata perfectio. Propter quod et Iohannes apostolus ad septem scribit ecclesias, eo modo se ostendens ad unius plenitudinem scribere; et in prouerbiis Salomonis hoc antea praefigurans Sapientia aedificauit sibi domum et subfulsit columnas septem. Sterilis enim erat in omnibus gentibus Dei ciuitas, antequam iste fetus, quem cernimus, oreretur. Cernimus etiam, quae multa in filiis erat, nunc infirmatam Hierusalem terrenam; quoniam quicumque filii liberae in ea erant, uirtus eius erant; nunc uero ibi quoniam littera est et spiritus non est, amissa uirtute infirmata est.
Dominus mortificat et uiuificat; mortificauit illam. quae multa erat in filiis, et uiuificauit hanc sterilem, quae peperit septem. Quamuis commodius possit intellegi eosdem uiuificare, quos mortificauerit. Id enim uelut repetiuit addendo: Deducit ad inferos et reducit Quibus enim [*]( 4 Rom. 3, 2 16 Apoc. 1, 4 18 Prou. 9, 1 ) [*]( 3 iidem v 5 latino abegppv; latine a Domb. 10 esurienda e\' 13 septim g 14 hoc g 15 quod ex g 16 iohannis gl 17 Beptiin jp1 19 subfulsit g; suffulsit rell. v 20 septim gl 21 oreretur g Domb.; oriretur abep v 22 in filiis om. g 28 septim g )
215
dicit apostolus: Si mortui estis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens, salubriter utique mortificantur a Domino: quibus adiungit: Quae sursum sunt sapite, non quae super terram; ut ipsi sint illi, qui esurientes transierunt terram. Mortui enim estis, inquit; ecce quo modo salubriter mortificat Deus; deinde sequitur: Et uita uestra abscondita est cum Christo in Deo; ecce quo modo eosdem ipsos uiuificat Deus. Sed numquid eosdem deduxit ad inferos et reduxit? Hoc utrumque sine controuersia fidelium in illo potius uidemus inpletum, capite scilicet nostro, cum quo uitam nostram in Deo apostolus dixit absconditam. Nam cum proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, isto modo utique mortificauit eum; et quia resuscitauit a mortuis, eundem rursus uiuificauit. Et quia in prophetia uox eius agnoscitur: Non derelinques animam meam in inferno, eundem deduxit ad inferos et reduxit. Hac eius paupertate ditati sumus. Dominus enim pauperes facit et ditat. Nam quid hoc sit ut sciamus, quod sequitur audiamus: Humiliat et exaltat; utique superbos humiliat et humiles exaltat. Quod enim alibi legitur: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, hoc totus habet sermo huius, cuius nomen interpretatur gratia eius.
Iam uero quod adiungitur: Suscitat a terra pauperem, de nullo melius quam de illo intellego, qui propter nos pauper factus est, cum diues esset, ut eius paupertate, sicut paulo ante dictum est, ditaremur. Ipsum enim [*]( 1 Col. 3, 1 sqq. 13 Rom. 8, 32 17 Ps. 15, 10 22 Iac. 4, 6 26 2. Cor. 8, 9 ) [*]( 1 si mortui estia] si consurrexistis sacr. BilJl. 2 ubi usque ad sapite I. 4 om. bl dextera g, in marg. b1 5 ut ex et corr. b 13 cum ffpv; qui abe pa Domb. 17 derelinquens g 18 et om. e 19 facit et ditat] et diuites facit a 21 et ante humil. om. e 22 resistet g 27 factus est pauper v )
216
de terra suscitauit tam cito, ut caro eius non uideret corruptionem. Nec illud ab illo alienabo, quod additum est: Et de stercore erigit inopem. Inops quippe idem, qui pauper; stercus uero, unde erectus est, rectissime intelleguntur persecutores ludaei, in quorum numero cum se dixisset apostolus ecclesiam persecutum: Quae mihi fuerunt, inquit, lucra, haec propter Christum damna esse duxi; nec solum detrimenta, uerum etiam stercora existimaui esse, ut Christum lucri facerem. De terra ergo suscitatus est ille supra omnes diuites pauper, et de illo stercore erectus est supra omnes opulentos ille inops, ut sedeat cum potentibus populi, quibus ait: Sedebitis super duodecim sedes, et sedem gloriae hereditatem dans eis; dixerant enim potentes illi: Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te. Hoc uotum potentissime uouerant. Sed unde hoc eis, nisi ab illo, de quo hic continuo dictum est: Dans uotum uouenti? Alioquin ex illis essent potentibus, quorum infirmatus est arcus. Dans, inquit, uotum uouenti. Non enim Domino quisquam quidquam rectum uoueret, nisi qui ab illo acciperet quod uoueret. Sequitur: Et benedixit annos iusti, ut cum illo scilicet sine fine uiuat, cui dictum est: Et anni tui non deficient. Ibi enim stant anni, hic autem transeunt, immo pereunt; antequam ueniant enim, non sunt; cum autem uenerint, non erunt, quia cum suo fine ueniunt. Horum autem duorum, id est dans uotum uouenti, et benedixit annos iusti, unum est quod facimus, alterum quod sumimus. Sed hoc alterum Deo largitore non sumitur. nisi cum ipso adiutore primum illud efficitur: Quia non in uirtute potens est uir. Dominus infirmum faciet aduersarium eius; illum scilicet, qui homini uouenti inuidet et resistit, ne ualeat inplere quod uouit. Potest ex
[*]( 2 Ps. 112, 7 6 Phil. 3, 7 sq. 12 Mt. 19, 28 14 Mt. 19, 27 22 Pa. 101, 28 ) [*]( 6 inquit, fuerunt v 9 lucrificerem e 13 hereditate e 19 quia e g 20 acceperit g 23 enim ueniant v 24 uenerint om. e ) 217
ambiguo Graeco intellegi et aduersarium suum. Cum enim Dominus possidere nos coeperit, profecto aduersarius, qui noster fuerat, ipsius fit, et uincetur a nobis, sed non uiribus nostris, quia non in uirtute potens est uir. Dominus ergo infirmum faciet aduersarium suum, Dominus sanctus; ut uincatur a sanctis, quos Dominus sanctus sanctorum efficit sanctos.
Ac per hoc non glorietur prudens in sua prudentia, et non glorietur potens in sua potentia, et non glorietur diues in diuitiis suis; sed in hoc glorietur, qui gloriatur, intellegere et scire Dominum et facere iudicium et iustitiam in medio terrae. Non parua ex parte intellegit et scit Dominum, qui intellegit et scit etiam hoc a Domino sibi dari, ut intellegat et sciat Dominum. Quid enim habes, ait apostolus, quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? id est, quasi a te ipso tibi sit, unde gloriaris. Facit autem iudicium et iustitiam, qui recte uiuit. Recte autem uiuit. qui obtemperat praecipienti Deo; et finis praecepti, id est, ad quod refertur praeceptum, caritas est de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. Porro ista caritas, sicut Iohannes apostolus testatur, ex Deo est. Facere igitur iudicium et iustitiam ex Deo est. Sed quid est: In medio terrae? Neque enim non debent facere iudicium et iustitiam qui habitant in extremis terrae. Quis hoc dixerit? Quur ergo additum est: In medio terrae? Quod si non adderetur et tantummodo diceretur: Facere iudicium et iustitiam, magis hoc praeceptum ad utrosque homines pertineret, et mediterraneos et maritimos. Sed ne quisquam putaret post finem uitae, quae in hoc agitur corpore, superesse [*]( 15 1. Cor. 4, 7 19 1. Tim. 1, 5 22 1. Io. 4, 7 ) [*]( 1 et om. rt1 3 fit et uincetur p pl; fiet et uincetur a b; fit et uincitur egv Domb. 4 non om. gl uirtute sua e 7 effecit v 8 prudens sua v 9 potent. sua v 13 et sciat etiam e 19 fines e1 23 iustitiam et iudicium e )
218
tempus iudicium iustitiamque faciendi, quam dum esset in carne non fecit, et sic diuinum euadi posse iudicium: in medio terrae mihi uidetur dictum \'cum quisque uiuit in corpore\'. In hac quippe uita suam terram quisque circumfert, quam moriente homine recipit terra communis, resurgenti utique redditura. Proinde in medio terrae, id est, cum anima nostra isto terreno clauditur corpore, faciendum est iudicium adque iustitia, quod nobis prosit in posterum, quando recipit quisque secundum ea, quae per corpus gessit, siue bonum siue malum. Per corpus quippe ibi diiit apostolus per tempus, quo uixit in corpore. Neque enim si quis maligna mente adque inpia cogitatione blasphemet neque id ullis membris corporis operetur, ideo non erit reus. quia id non motu corporis gessit, cum hoc per illud tempus gesserit, quo gessit et corpus. Isto modo congruenter intellegi potest etiam illud, quod in psalmo legitur: Deus autem rex noster ante saecula operatus est salutem in medio terrae; ut Dominus Iesus accipiatur Deus noster, qui est ante saecula, quia per ipsum facta sunt saecula, operatus salutem nostram in medio terrae, cum Verbum caro factum est et terreno habitauit in corpore.
Deinde postea quam prophetatum est in his uerbis Annae, quo modo gloriari debeat, qui gloriatur, non in se utique, sed in Domino, propter retributionem, quae in die iudicii futura est: Dominus ascendit, inquit, in caelos et tonuit; ipse iudicabit extrema terrae, quia iustus est. Prorsus ordinem tenuit confessionis fidelium. Ascendit enim in caelum Dominus Christus, et inde uenturus est ad uiuos et mortuos iudicandos. Nam quis ascendit, sicut dicit apostolus, nisi [*]( 8 2. Cor. 5, 10 16 Ps. 73, 12 20 Io. 1, 14 29 Eph. 4, 9 sq. ) [*]( 1 dum] diu, in marg. do, e; cum p est g 5 recepit «\'/ recipiet e1 resurienti e1 8 et iust. v iusticiam g recipiet abelv 9 per] in g 13 et neque g 19 quia.... saecula om. 91 operatus eat e 22 his om. e\' 25 deus, in marg. dftf. e inquit, ascendit v 27 sq. do- minus in caelum xps e uenturos el )
219
qui et descendit in inferiores partes terrae? Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut adinpleret omnia. Per nubes ergo suas tonuit, quas sancto Spiritu cum ascendisset inpleuit. De quibus ancillae Hierusalem, hoc est ingratae uineae, comminatus est aput Esaiam prophetam, ne pluant super eam imbrem. Sic autem dictum est: Ipse iudicabit extrema terrae, ac si diceretur: \'Etiam extrema terrae.\' Non enim alias partes non iudicabit, qui omnes homines procul dubio iudicabit. Sed melius intelleguntur extrema terrae extrema hominis: quoniam non iudicabuntur, quae in melius uel in deterius medio tempore commutantur, sed in quibus extremis inuentus fuerit, qui iudicabitur. Propter quod dictum est: Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. Qui ergo perseueranter facit iudicium et iustitiam in medio terrae, non damnabitur, cum iudicabuntur extrema terrae. Et dat, inquit, uirtutem regibus nostris; ut non eos iudicando condemnet. Dat eis uirtutem, qua carnem sicut reges regant et in illo mundum, qui propter eos fudit sanguinem, uincant. Et exaltabit cornu christi sui. Quo modo Christus exaltabit cornu christi sui? De quo enim supra dictum est: Dominus ascendit in caelos, et intellectus est Dominus Christus: ipse, sicut hic dicitur, exaltabit cornu christi sui. Quis ergo est christus Christi? An cornu exaltabit uniuscuiusque fidelis sui, sicut ista ipsa in principio huius hymni ait: Exaltatum est cornu meum in Deo meo? Omnes quippe unctos eius chrismate recte christos possumus dicere; quod tamen totum cum suo capite corpus unus est Christus. Haec Anna prophetauit, Samuelis mater, sancti
[*](7 Esai. 5, 6 18 Mt. 10, 22 ) [*](1 et om. g 4 Spiritu sancto v 6 Isaiam v 8 sic e 11 qua e1; quia e3 13 quod sup. lin. e 19 fundit e 20 sqq. cornum a Domb. 21 eialtauit p enim sup. lin. e supra om. p scriptum est p 23 dicitur hic e 24 chrieti p DomL.; christi sui abegv 25 ipsa ista e 27 christos aup. lin. e 28 dicere, in marg. intellegere, e ) 220
uiri multumque laudati; in quo quidem tunc figurata est mutatio ueteris sacerdotii et nunc inpleta, quando infirmata est quae multa erat in filiis, ut nouum haberet in Christo sacerdotium sterilis, quae peperit septem.
CAPUT V.
De his, quae ad Heli sacerdotem homo Dei prophetico locutus est spiritu, significans sacerdotium, quod secundum Aaron institutum fuerat, auferendum.
Sed hoc euidentius ad ipsum Heli sacerdotem missus loquitur homo Dei, cuius quidem nomen tacetur, sed intellegitur officio ministerioque suo sine dubitatione propheta. Sic enim scriptum est: Et uenit homo Dei ad Heli et dixit: Haec dicit Dominus: Reuelatus reuelatus sum ad domum patris tui, cum essent in terra Aegypti serui in domo Pharao; et elegi domum patris tui ex omnibus sceptris Israel mihi sacerdotio fungi, ut ascenderent ad altare meum et incenderent incensum et portarent Ephod; et dedi domui patris tui omnia, quae sunt ignis filiorum Israel, in escam. Et ut quid respexisti in incensum meum et in sacrificium meum inpudenti oculo et glorificasti filios tuos super me, benedicere primitias omnis sacrificii in Israel in conspectu meo? Propter hoc haec dicit Dominus Deus Israel: Dixi: Domus tua et domus patris tui transibunt coram me usque in aeternum. Et nunc dicit Dominus: Nequaquam, sed glorificantes me glorificabo, et qui spernit [*]( 18 Reg. I, 2, 27-36 ) [*]( 4 septim g 8 aharon g 10 eli g 14 reaelatas reuelatns g p Domb.i reuelatus ablep; reuelans reuelatus Wav 16 doma e pha- .. rao egf Domb.; pharaonie abp v 17 septris (sic), in marg. tribnbus, e 18 potarent e1 19 efoth e 23 omnis] nominis abegpp a 24 Dixi om. g )
221
me, spernetur. Ecce dies ueniunt, et exterminabo semen tuum et semen domus patris tui, et non erit tibi senior in domo mea omnibus diebus, et uirum exterminabo tibi ab altari meo, ut deficiant oculi eius et defluat anima eius; et omnis qui superauerit domus tuae, decident in gladio uirorum. Et hoc tibi signum. quod ueniet super duos filios tuos hos, Ophni et Phinees: una die morientur ambo. Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui omnia, quae in corde meo et quae in anima mea, faciat; et aedificabo ei domum fidelem, et transibit coram Christo meo omnibus diebus. Et erit, qui superauerit in domo tua, ueniet adorare ei obolo argenti dicens: lacta me in unam partem sacerdotii tui manducare panem.
Non est ut dicatur ista prophetia, ubi sacerdotii ueteris tanta manifestatione praenuntiata mutatio est, in Samuele fuisse conpleta. (Quamquam enim non esset de alia tribu Samuel, quam quae constituta. fuerat a Domino, ut seruiret altari, tamen non erat de filiis Aaron, cuius progenies fuerat deputata, unde fierent sacerdotes; ac per hoc in ea quoque re gesta eadem mutatio quae per Christum legum futura fuerat, adumbrata est, et ad uetus testamentum proprie, figurate uero pertinebat ad nouum prophetia facti etiam ipsa, non uerbi, id scilicet facto significans, quod uerbo ad Heli sacerdotem dictum est per prophetam.) Nam fuerunt postea sacerdotes ex genere Aaron, sicut Sadoc et Abiathar, regnante Dauid, et alii deinceps, antequam tempus ueniret, quo ista, quae de sacerdotio mutando tanto ante praedicta sunt, effici [*]( 26 Reg. II, 15, 24 ) [*]( 1 uenient e1 2 senior tibi e 3 domumea g 5 omnes a g supllerunt domui a 6 decident abgp f; decidet epv 7 hos om. e 9 quae tnnt e 12 dieb. omn. e 17 enim sit oviisso non b (sit in raa.), a 18 quam] non de tribu leui b a 19 tamen non erat] et ideo nec a haaron g 20 depotata g ac per hoc] tamen a 24 uero e eli g 26 Sadoch a b2 e v )
222
per Christum oportebat. Quis autem nunc fideli oculo haec intuens non uideat esse conpleta? Quando quidem nullum tabernaculum, nullum templum, nullum altare, nullum sacrificium et ideo nec ullus sacerdos remansit ludaeis, quibus, ut de semine Aaron ordinaretur, in Dei fuerat lege mandatum. Quod et hic commemoratum est illo dicente propheta: Haec dicit Dominus Deus Israel: Dixi: Domus tua et domus patris tui transibunt coram me usque in aeternum. Et nunc dicit Dominus: Nequaquam, sed glorificantes me glorificabo, et qui me spernit, spernetur. Quod enim nominat domum patris eius, non eum de proximo patre dicere, sed de illo Aaron, qui primus sacerdos est institutus. de cuius progenie ceteri sequerentur, superiora demonstrant, ubi ait: Reuelatus sum ad domum patris tui, cum essent in terra Aegypti serui in domo Pharao, et elegi domum patris tui ex omnibus sceptris Israel mihi sacerdotio fungi. Quis patrum fuit huius in illa Aegyptia seruitute, unde cum liberati essent, electus est ad sacerdotium, nisi Aaron? De huius ergo stirpe isto loco dixit futurum fuisse, ut non essent ulterius sacerdotes; quod iam uidemus inpletum. Vigilet fides, praesto sunt res, cernuntur. tenentur et uidere nolentium oculis ingeruntur. Ecce, inquit. dies ueniunt, et exterminabo semen tuum et semen domus patris tui, et non erit tibi senior in domo mea omnibus diebus, et uirum exterminabo tibi ab altari meo, ut deficiant oculi eius et defluat anima eius. Ecce dies. qui praenuntiati sunt, iam uenerunt. Nullus sacerdos est secundum ordinem Aaron; et quicumque ex eius genere est homo. cum uidet sacrificium Christianorum toto orbe pollere, sibi autem honorem illum magnum esse subtractum, deficiunt oculi eius et defluit anima eius tabe maeroris.
[*](6 dicente om. e 11 dotnus e 15 pharao egpaf; pharaoiiis abpv 16 domui e 25 uerum g 27 pronuntiati e 29 uidit e 30 poll/ere. u (?) eras., g ) 223
Proprie autem ad huius domum Heli, cui haec dicebantur, quod sequitur pertinet: Et omnia qui superauerit domus tuae, decident in gladio uirorum. Et hoc tibi signum, quod ueniet super duos filios tuos hos, Ophni et Phinees: die uno morientur ambo. Hoc ergo signum factum est mutandi sacerdotii de domo huius. quo signo significatum est mutandum sacerdotium domus Aaron. Mors quippe filiorum huius significauit mortem non hominum, sed ipsius sacerdotii de filiis Aaron. Quod autem sequitur, ad illum iam pertinet sacerdotem, cuius figuram gessit huic succedendo Samuel. Proinde quae sequuntur, de Christo Iesu noui testamenti uero sacerdote dicuntur: Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui omnia quae in corde meo et quae in anima mea faciat; et aedificabo ei domum fidelem. Ipsa est aeterna et superna Hierusalem. Et transibit, inquit, coram Christo meo omnibus diebus. Transibit dixit \'conuersabitur\'; sicut superius dixerat de domo Aaron: Dixi: Domus tua et domus patris tui transibunt coram me in aeternum. Quod autem ait: Coram Christo meo transibit, de ipsa domo utique intellegendum est, non de illo sacerdote, qui est Christus ipse mediator adque saluator. Domus ergo eius coram illo transibit. Potest et transibit intellegi de morte ad uitam, omnibus diebus, quibus peragitur usque in finem saeculi huius ista mortalitas. Quod autem ait Deus: Qui omnia quae in corde meo et quae in anima mea faciat: non arbitremur habere animam Deum, cum sit conditor animae; sed ita hoc de Deo tropice, non proprie dicitur, sicut manus et pes et alia corporis membra. Et ne secundum hoc credatur homo in carnis huius effigie factus ad imaginem [*]( 1 eli g 2 supererit a 3 decident gp f Domb.; decidet abev a die uno cod-d. praeter p, v; uno die p Domb. 13 quae om. et meo sunt e 14 domum ei e 17 dixit] inquid g 23 transibit et e 25 ait autem e per qui omnia, qui m. 2 insert., e 29 pes agpp f Domb.; pedes beaν haec e 30 effigies e. )
224
Dei, adduntur et alae, quas utique non habet homo, et dicitur Deo: Sub umbra alarum tuarum proteges me; ut intellegant homines de illa ineffabili natura, non propriis, sed translatis rerum uocabulis ista dici.
Quod uero adiungitur: Et erit, qui superauerit in domo tua, ueniet adorare ei, non proprie de domo dicitur huius Heli. sed illius Aaron, de qua usque ad aduentum Iesu Christi homines remanserunt, de quo genere etiam nunc usque- non desunt. Nam de illa domo huius Heli iam supra dictum erat: Et omnis qui superauerit domus tuae, decident in gladio uirorum. Quo modo ergo hic uere dici potuit: Et erit, qui superauerit in domo tua, ueniet adorare ei, si illud est uerum, quod ultore gladio nemo inde superarit? nisi quia illos intellegi uoluit, qui pertinent ad stirpem, sed illius totius sacerdotii secundum ordinem Aaron. Ergo si de illis est praedestinatis reliquiis, de quibus alius propheta dixit: Reliquiae saluae fient (unde et apostolus: Sic ergo, inquit, et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae factae sunt), quia de talibus reliquiis bene intellegitur esse, de quo dictum est: Qui superauerit in domo tua: profecto credit in Christum; sicut temporibus apostolorum ex ipsa gente plurimi crediderunt, neque nunc desunt, qui, licet rarissime, tamen credant; et inpletur in eo quod hic iste homo Dei continuo secutus adiunxit: Veniet adorare ei obolo argenti. Cui adorare, nisi summo illi sacerdoti, qui et Deus est? Neque enim in illo sacerdotio secundum ordinem Aaron ad hoc ueniebant homines ad templum uel altare Dei, [*]( 2 Ps. 16, 8 17 Eaai. 10, 22 18 Rom. 11, 5 ) [*]( 2 proteges epplaf; protege abgv 6 ueniet//orare 6 10 omnesgp supererit a 11 decident bgppf; decidet aeav 12 supererit a 13 uerum est g 14 superarit g; superauerit p Domb.; luper/erit b; supererit aepv 19 factae g p1 a1 Domb.; saluae factae aepv; salaae omisso factae, b 20 de quo] quod p1 21 supererit a 23 gente om. e 24 in eo abeppaf Domb.; in eis gv 26 illi summo v )
225
ut sacerdotem adorarent. Quid est autem quod ait: Obolo argenti, nisi breuitate uerbi fidei, de quo commemorat apostolus dictum: Verbum consummans et breuians faciet Dominus super terram? Argentum autem pro eloquio poni psalmus testis est, ubi canitur: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum.
Quid ergo dicit iste, qui uenit adorare sacerdoti Dei et sacerdoti Deo? Iacta me in partem sacerdotii tui, manducare panem. Nolo in patrum meorum conlocari honore, qui nullus est; iacta me in partem sacerdotii tui. Elegi enim abiectus esse in domo Dei; qualecumque et quantulumcumque membrum esse cupio sacerdotii tui. Sacerdotium quippe hic ipsam plebem dicit, cuius plebis ille sacerdos est mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus. Cui plebi dicit apostolus Petrus: Plebs sancta, regale sacerdotium. Quamuis nonnulli \'sacrificii tui\' sint interpretati, non (sacerdotii tui\'; quod nihilo minus eundem significat populum Christianum. Unde dicit apostolus Paulus: Unus panis, unum corpus multi sumus. Quod ergo addidit: Manducare panem, etiam ipsum sacrificii genus eleganter expressit, de quo dicit sacerdos ipse: Panis, quem eg4 dedero, caro mea est pro saeculi uita. Ipsum est sacrificium; non secundum ordinem Aaron, sed secundum ordinem Melchisedech, qui legit, intellegat. Breuis itaque ista confessio et salubriter humilis, qua dicitur: Iacta me in partem sacerdotii tui manducare panem; ipse est obolus argenti, quia et breue est et eloquium Domini est habitantis in corde credentis. Quia enim dixerat superius, [*]( 3 Rom. 9, 28; Esai. 10, 23 5 Ps. 11, 7 11 Ps. 83, 11 15 1. Petr. 2, 9 18 1. Cor. 10, 17 21 Io. 6, 51 ) [*]( 1 autem om. e 3 breuiens e 8 in partem abegppaf Domb.; in nnam partem p 10 honorem g 12 et quantulumcunque om. e 16 eunt el 19 post suinus in a b legitur: et iterum. exhibeatis inquit corpora uestra hostiam uiuam (Rom. 12, 1). 20 addit p ) [*]( IXXX Ang. opera Sectio V para II. ) [*]( 15 )
226
dedisse se cibos domui Aaron de uictimis ueteris testamenti, ubi ait: Dedi domui patris tui omnia, quae sunt ignis filiorum Israel, in escam (haec quippe fuerant sacrificia Iudaeorum): ideo hic dixit: Manducare panem, quod est in nouo testamento sacrificium Christianorum.
CAPUT VI.
De Iudaico sacerdotio et regno, quae cum in aeternum dicantur statuta, non permanent. ut alia intellegantur, quorum spondetur aeternitas.
Cum igitur haec tanta tunc altitudine praenuntiata sint, tanta nunc manifestatione clarescant, non frustra tamen moueri quispiam potest ac dicere: Quo modo confidimus uenire omnia, quae in libris illis uentura praedicta sunt, si hoc ipsum, quod ibi diuinitus dictum est: Domus tua et domus patris tui transibunt coram meinaeternum, effectum habere non potuit? quoniam uidemus illud sacerdotium fuisse mutatum, et quod illi domui promissum est. nec sperari aliquando conplendum, quia illud, quod ei reprobato mutatoque succedit, hoc potius praedicatur aeternum. Hoc qui dicit, nondum intellegit aut non recolit etiam ipsum secundum ordinem Aaron sacerdotium tamquam umbram futuri aeterni sacerdotii constitutum; ac per hoc, quando aeternitas ei promissa est, non ipsi umbrae ac figurae, sed ei, quod per ipsam adumbrabatur figurabaturque, promissum est. Sed ne putaretur ipsa umbra esse mansura, ideo etiam mutatio eius debuit prophetari.
Regnum quoque isto modo etiam Saulis ipsius, qui certe reprobatus adque reiectus est, futuri regni erat umbra in aeternitate mansuri. Oleum quippe illud, quo unctus est et [*]( 14 Reg. I, 2, 30 ) [*]( 1 se sup. lin. g domui Aaron cibos v 8 sq. ut alia uulgantur correspondentia qUQтŲ.rp Ş);IQų<Įę omisso aeternitas q 13 futura e 16 uidimus e 22 ei aeternitas v 28 regnium e erant g )
227
ab eo chrismate christus est dictus, mystice accipiendum et magnum sacramentum intellegendum est; quod in eo tantum ueneratus est ipse Dauid, ut percusso corde pauitauerit, quando in tenebroso occultatus antro, quo etiam Saul urgente intrauerat necessitate naturae, exiguam particulam uestis eius retrorsum latenter abscidit, ut haberet unde monstraret, quo modo ei pepercerit, cum posset occidere, adque ita suspicionem de animo eius, qua sanctum Dauid putans inimicum suum uehementer persequebatur, auferret. Ne itaque reus esset tanti sacramenti in Saule uiolati, quia uel indumentum eius sic adtrectauit, extimuit. Ita enim scriptum est: Et percussit cor Dauid super eum, quia abstulit pinnulam chlamydis eius. Viris autem, qui cum illo erant et, ut Saulem in manus suas traditum interimeret, suadebant: Non mihi, inquit, contingat a Domino, si fecero hoc uerbum domino meo christo Domini, inferre manum meam super eum; quia christus Domini est hic. Huic ergo umbrae futuri non propter ipsam, sed propter illud, quod praefigurabat, tanta ueneratio exhibebatur. Unde et illud, quod ait Sauli Samuel: Quoniam non seruasti mandatum meum, quod mandauit tibi Dominus, quem ad modum nunc parauerat Dominus regnum tuum usque in aeternum super Israel: et nunc regnum tuum non stabit tibi, et quaeret Dominus sibi hominem secundum cor suum, et mandabit ei Dominus esse in principem super populum suum; quia non custodisti quae mandauit tibi Dominus, non sic accipiendum est, ac si ipsum Saulem Deus in aeternum praeparauerit regnaturum, et hoc postea noluerit seruare peccanti (neque enim eum
[*]( 15 Reg. I, 24, 6 sq. 20 ib. 13, 13 sq. ) [*]( 3 pauitauerit ex putauerit corr., in marg. palpitauerit. e 5 eis et 13 pinnolam g 15 conting/at, u (?) eras., g 19 ipsum g 26 mandauit g 30 enim om. e ) [*](15* ) 228
peccaturum esse nesciebat); sed praeparauerat regnum eius, in quo figura regni esset aeterni. Ideo addidit: Et nunc regnum tuum non stabit tibi. Stetit ergo et stabit, quod in illo significatum est; sed non huic stabit, quia non in aeternum ipse fuerat regnaturus, nec progenies eius, ut saltem per posteros alterum alteri succedentes uideretur inpleri quod dictum est: In aeternum. Et quaeret, inquit, Dominus sibi hominem; siue Dauid siue ipsum Mediatorem significans testamenti noui, qui figurabatur in chrismate etiam, quo unctus est ipse Dauid et progenies eius. Non autem quasi nesciat ubi sit, ita sibi hominem Deus quaerit; sed per hominem more hominum loquitur, quia et sic loquendo nos quaerit. Non solum enim Deo Patri. uerum ipsi quoque Unigenito eius, qui uenit quaerere quod perierat, usque adeo iam eramus noti, ut in ipso essemus electi ante constitutionem mundi. Quaeret sibi ergo dixit \'suum habebit\'. Unde in Latina lingua hoc uerbum accipit praepositionem et Cadquirit) dicitur; quod satis apertum est quid significet. Quamquam et sine additamento praepositionis quaerere intellegatur adquirere; ex quo lucra uocantur et quaestus.
CAPUT VII.
De disruptione regni Israelitici, qua praefiguratur perpetua diuisio Israelis spiritalis ab Israele carnali.
Rursus peccauit Saul per inoboedientiam, et rursus Samuel in uerbo Domini ait illi: Quia spreuisti uerbum Domini. spreuit te Dominus, ut non sis rex super Israel. Et rursus pro eodem peccato, cum id confiteretur Saul et [*]( 14 Lc. 19, 10 16 Eph. 1, 4 ) [*]( 2 esset regni v 6 aaltim g saccidentes g 11 sq. Dens aibi hominem v 12 more om. e 14 uerum abegppaf Domb.; uerum etiamr 27 ait illi in uerbo Domini v 29 post id erasum est quod, e )
229
ueniam precaretur rogaretque Samuelem, ut reuerteretur cum illo ad placandum Deum: Non reuertar, inquit, tecum; quia spreuisti uerbum Domini, et spernet te Dominus, ne sis rex super Israel. Et conuertit Samuel faciem suam, ut abiret; et tenuit Saul pinnulam diploidis eius et disrupit eam. Et dixit ad eum Samuel: Disrupit Dominus regnum ab Israel de manu tua hodie et dabit proximo tuo bono super te, et diuidetur Israel in duo; et non conuertetur neque paenitebit eum; quoniam non est sicut homo, ut paeniteat eum; ipse minatur, et non permanet. Iste, cui dicitur: Spernet te Dominus, ne sis rex super Israel, et: Disrupit Dominus regnum ab Israel de manu tua hodie, quadraginta regnauit annos super Israel, tanto scilicet spatio temporis, quanto et ipse Dauid, et audiuit hoc primo tempore regni sui; ut intellegamus ideo dictum, quia nullus de stirpe eius fuerat regnaturus, et respiciamus ad stirpem Dauid, unde exortus est secundum carnem mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus.
Non autem habet scriptura, quod in plerisque Latinis codicibus legitur: Disrupit Dominus regnum Israel de manu tua; sed sicut a nobis positum est inuentum in Graecis: Disrupit Dominus regnum ab Israel de manu tua; ut hoc intellegatur de manu tua, quod est ab Israel. Populi ergo Israel personam figurate gerebat homo iste, qui populus regnum fuerat amissurus, Christo Iesu Domino nostro per nouum testamentum non carnaliter, sed spiritaliter regnaturo. De quo cum dicitur: Et dabit illud proximo [*]( 2 Reg. I, 15, 23 sqq. ) [*]( 1 cum illo erasum in a 2 dominum a S spernet ap IX fv Domb.;\' spernit g; spreuit be p 7 disrumpet ae ab om. a 11 verba ipse min. et non permanet non exstant in LXX 12 spernit egp te om. v 13 disrumpet a e 14 annos regno v 22 et 24 disrumpet a e 23 inuentum om. a1 28 non sup. lin. e )
230
tuo, ad carnis cognationem id refertur; ex Israel enim Christus secundum camem, unde et Saul. Quod uero additum est: bono super te, potest quidem intellegi (meliori te\'; nam et quidam sic sunt interpretati; sed melius sic accipitur bono super te, ut, quia ille bonus est, ideo sit super te, iuxta illud aliud propheticum: Donec ponam omnes inimicos tuos sub pedibus tuis; in quibus est et Israel, cui suo persecutori regnum abstulit Christus; quamuis fuerit illic et Israel. in quo dolus non erat, quoddam quasi frumentum illarum palearum; nam utique inde erant apostoli, inde tot martyres, quorum prior Stephanus: inde tot ecclesiae, quas apostolus Paulus commemorat, in conuersione eius magnificantes Deum.
De qua re non dubito intellegendum esse quod sequitur: Et diuidetur Israel in duo, in Israel scilicet inimicum Christo et Israel adhaerentem Christo, in Israel ad ancillam et Israel ad liberam pertinentem. Nam ista duo genera primum simul erant, uelut Abraham adhuc adhaereret ancillae. donec sterilis per Christi gratiam fecundata clamaret: Eice ancillam et filium eius. Propter peccatum quidem Salomonis regnante filio eius Roboam scimus Israel in duo fuisse diuisum adque ita perseuerasse, habentibus singulis partibus reges suos, donec illa gens tota a Chaldaeis esset ingenti uastatione subuersa adque translata. Sed hoc quid ad Saulem, cum, si tale aliquid comminandum esset, ipsi Dauid fuerit potius comminandum, cuius erat filius Salomon? Postremo nunc inter se gens Hebraea diuisa non est, sed indifferenter in eiusdem erroris societate dispersa per terras. Diuisio uero illa, quam Deus sub persona Saulis, illius regni et populi [*]( 6 Ps. 109, 1 9 Io. 1, 47 12 Gal. 1, 24 19 Gen. 21, 10 20 Reg. III, 12 ) [*]( 3 et bono e 9 illuc gl 12 in om. e1 conuersatione, in marg. conuersione, e 16 et in israhel adh. e 17 ad om. el 23 a om. a ingenti, in marg. in tanta, e )
231
figuram gerentis, eidem regno populoque minatus est, aeterna adque inmutabilis significata est per hoc, quod adiunctum est: Et non conuertetur neque paenitebit eum; quoniam non est sicut homo, ut paeniteat eum; ipse minatur, et non permanet; id est, homo minatur, et non permanet: non autem Deus, quem non paenitet, sicut hominem. Ubi enim legitur, quod paeniteat eum, mutatio rerum significatur, inmutabili praescientia manente diuina. Ubi ergo non paenitere dicitur, non mutare intellegitur.
Prorsus insolubilem uidemus per haec uerba prolatam diuinitus fuisse sententiam de ista diuisione populi Israel et omnino perpetuam. Quicumque enim ad Christum transierunt uel transeunt uel transibunt inde, non erant inde secundum Dei praescientiam, non secundum generis humani unam eandemque naturam. Prorsus quicumque ex Israelitis adhaerentes Christo perseuerant in illo, numquam erunt cum eis Israelitis, qui eius inimici usque in finem uitae huius esse persistunt; sed in diuisione, quae hic praenuntiata est, perpetuo permanebunt. Nihil enim prodest testamentum uetus de monte Sina in seruitutem generans, nisi quia testimonium perhibet testamento nouo. Alioquin, quamdiu legitur Moyses, uelamen super corda eorum positura est; cum autem inde quisque transierit ad Christum, auferetur uelamen. Transeuntium quippe intentio ipsa mutatur de uetere ad nouum, ut iam non quisque intendat accipere carnalem, sed spiritalem felicitatem. Propter quod ipse magnus propheta Samuel, antequam unxisset regem Saul, quando exclamauit ad Dominum pro Israel, et exaudiuit eum, et, cum offerret holocaustosim, accedentibus alienigenis ad pugnam contra populum Dei tonuit Dominus super eos, et confusi sunt et offenderunt coram Israel adque superati sunt: adsumsit lapidem unum [*]( 20 Gal. 4, 24 22 2. Cor. 3, 16 ) [*](2 est om. g 17 fine e 20 in seruitute p 22 quiBque inde v 24 ipsa intentio e 28 holocaustasim, a m. 2 ex o corr., e )
232
et statuit illum inter Massephat nouam et ueterem, et uocauit nomen eius Abennezer, quod est Latine lapis adiutoris, et dixit: Usque hoc adiuuit nos Dominus. Massephat interpretatur intentio. Lapis ille adiutoris medietas est Saluatoris. per quem transeundum est a Massephat uetere ad nonam, id est ab intentione, qua exspectabatur in carnali regno beatitudo falsa carnalis, ad intentionem, qua per nouum testamentum exspectatur in regno caelorum beatitudo uerissima spiritalis; qua quoniam nihil est melius, huc usque adiuuat Deus.
CAPUT VIII.
De promissionibus ad Dauid in filio eius, quae nullatenus in Salomone, sed plenissime inueniuntur in Christo.
Iam nunc uideo esse monstrandum, quid ipsi Dauid. qui Sauli successit in regnum, cuius mutatione finalis illa mutatio figurata est, propter quam diuinitus cuncta dicta, cuncta conscripta sunt, Deus promiserit, quod ad rem de qua agimus pertinet. Cum regi Dauid multa prospera prouenissent, cogitauit facere Deo domum, templum illud scilicet excellentissime diffamatum, quod a rege Salomone filio eius postea fabricatum est. Hoc eo cogitante factum est uerbum Dei ad Nathan prophetam, quod perferret ad regem. Ubi cum dixisset Deus, quod non ab ipso Dauid sibi aedificaretur domus. neque per tantum tempus se mandasse cuiquam in populo suo, ut sibi fieret domus cedrina: Et nunc, inquit, haec dices seruo meo Dauid: Haec dicit Dominus omnipotens: Accepi te de ouili ouium, ut esses in ducem super populum meum super Israel, et eram tecum in [*]( 3 Reg. I, 7, 9 sqq. 26 ib. II. 7, 8 sqq. ) [*]( 1 masephat a p et sic in sqq. 3 hoc bgp1 a f Domb.; huc aepv adiunauit g 15 nunc om. e 18 scripta e qua de eg 22 dei egp; Domini abv Domb. 23 Deus dixisset v 26 fieret sibi e 27 dic g 28 accipite e 29 super bl e P ? f Domb.; super om. a bi a; in gv )
233
omnibus quibus ingrediebaris, et exterminaui omnes inimicos tuos a facie tua, et feci te nominatum secundum nomen magnorum, qui sunt super terram; et ponam locum populo meo Israel, et plantabo illum. et inhabitabit seorsum, et non sollicitus erit ultra; et non adponet filius iniquitatis humiliare eum, sicut ab initio a diebus, quibus constitui iudices super populum meum Israel; et requiem tibi dabo ab omnibus inimicis tuis, et nuntiabit tibi Dominus, quoniam domum aedificabis ipsi. Et erit, cum repleti fuerint dies tui, et dormies cum patribus tuis, et suscitabo semen tuum post te, qui erit de uentre tuo, et praeparabo regnum eius. Hic aedificabit mihi domum nomini meo, et dirigam thronum illius usque in aeternum. Ego ero illi in patrem, et ille erit mihi in filium. Et si uenerit iniquitas eius, redarguam illum in uirga uirorum et in tactibus filiorum hominum; misericordiam autem meam non amoueam ab eo, sicut amoui, a quibus amoui faciem meam; et fidelis erit domus eius et regnum eius usque in aeternum coram me, et thronus eius erit erectus usque in aeternum.
Hanc tam grandem promissionem qui putat in Salomone fuisse conpletam, multum errat. Adtendit enim quod dictum est: Hic aedificabit mihi domum, quoniam Salomon templum illud nobile struxit, et non adtendit: Fidelis erit domus eius et regnum eius usque in aeternum coram me. Adtendat ergo et adspiciat Salomonis domum plenam mulieribus alienigenis colentibus deos falsos et ipsum ab eis regem aliquando sapientem in eandem idolatriam seductum [*]( 5 solecitus gt 9 nuntiauit eg 16 si p p fv; cura abeg iniquitatis e 19 sicut moui p faciem meam abegpa*; a faciem meam ex t ; a facie mea p fv Domb. 25 aedificauit g 26 nobile codd. praeter p, v; nobilissimum p Domb. struxit a e p; instruxit b a; extruxit gv Domb. 27 eius domus e 29 ab eis regem om. o1 30 idololatriam v )
234
adque deiectum; et non audeat existimare Deum uel hoc promisisse mendaciter uel talem Salomonem domumque eius futuram non potuisse praescire. Non hinc autem deberemus ambigere, nec si non in Christo Domino nostro, qui factus est ex semine Dauid secundum carnem, iam uideremus ista conpleri, ne uane adque inaniter hic alium aliquem requiramus, sicut carnales Iudaei. Nam et ipsi usque adeo filium, quem loco isto regi Dauid promissum legunt, intellegunt non fuisse Salomonem, ut eo, qui promissus est tanta iam manifestatione, declarato adhuc mirabili caecitate alium sperare se dicant. Facta est quidem nonnulla imago rei futurae etiam in Salomone, in eo quod templum aedificauit et pacem habuit secundum nomen suum (Salomon quippe pacificus est Latine) et in exordio regni sui mirabiliter laudabilis fuit; sed eadem sua persona per umbram futuri praenuntiabat etiam ipse Christum Dominum, non exhibebat. Unde quaedam de illo ita scripta sunt, quasi de ipso ista praedicta sint, dum scriptura sancta etiam rebus gestis prophetans quodam modo in eo figuram definiat futurorum. Nam praeter libros diuinae historiae, ubi regnasse narratur, psalmus etiam septuagensimus primus titulo nominis eius inscriptus est; in quo tam multa dicuntur, quae omnino ei conuenire non possunt, Domino autem Christo aptissima perspicuitate conueniunt, ut euidenter appareat, quod in illo figura qualiscumque adumbrata sit, in isto autem ipsa ueritas praesentata. Notum est enim, quibus. terminis regnum conclusum fuerat Salomonis; et tamen in eo psalmo legitur, ut alia taceam: Dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae, quod in Christo uidemus inpleri. A flumine quippe dominandi sumsit exordium, ubi baptizatus a Iohanne eodem,.
[*]( 5 Rom. 1, 3 27 Ps. 71, 8 ) [*]( 4 nostro qui factus] non factus gl 16 dominum nostrum <ta\'f 17 sunt el 19 diliniat g; declinat e; delineat v 25 praesentata est e 26 fuerit v 30 eo demonstrante eg ) 235
monstrante coepit agnosci a discipulis, qui eum non solum magistrum, uerum etiam Dominum appellauerunt.
Nec ob aliud uiuente adhuc patre suo Dauid regnare coepit Salomon, quod nulli regum illorum contigit, nisi ut hinc quoque satis eluceat non esse ipsum, quem prophetia ista praesigDat, quae ad eius patrem loquitur dicens: Et erit, cum repleti fuerint dies tui, et dormies cum patribus tuis, et suscitabo semen tuum post te, qui erit de uentre tuo, et praeparabo regnum illius. Quo modo ergo propter id quod sequitur: Hic aedificabit mihi domum, iste Salomon putabitur prophetatus, et non potius propter id quod praecedit: Cum repleti fuerint dies tui et dormies cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, alius pacificus intellegitur esse promissus, qui non ante, sicut iste, sed post mortem Dauid praenuntiatus est suscitandus? Quamlibet enim longo interposito tempore Iesus Christus ueniret, procul dubio post mortem regis Dauid, cui sic est promissus, eum uenire oportebat, qui aedificaret domum Deo, non de lignis et lapidibus, sed de hominibus, qualem illum aedificare gaudemus. Huic enim domui dicit apostolus, hoc est fidelibus Christi: Templum enim Dei sanctum est, quod estis uos.
CAPUT VIIII.
Quam similis in psalmo octogensimo octauo sit prophetia de Christo his, quae in regnorum libris Nathan prophetante promittuntur.
Propter quod et in psalmo octogensimo octauo, cuius est titulus: Intellectus ipsi Aethan Israelitae. commemorantur promissiones Dei factae regi Dauid, et istis, quae in [*]( 21 1. Cor. 3, 17 ) [*]( 4 illarum regum v 5 ista om. e 10 aedificauit g 17 uenerit g 18 quia e 25 natham f g 26 promuntur f g 27 octuagesimo p et octauo abe 28 aetham /\' ezraitae pJ )
236
libro regnorum sunt posita, quaedam ibi similia dicuntur, sicut est: Iuraui Dauid seruo meo: Usque in aeternum praeparabo semen tuum; et iterum: Tunc locutus es in adspectu filiis tuis et dixisti: Posui adiutorium super potentem, exaltaui electum de populo meo. Inueni Dauid seruum meum, in oleo sancto meo unxi eum. Manus enim mea auxiliabitur ei et bracchium meum confortabit eum. Non proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non adponet nocere ei. Et concidam inimicos eius a facie eius, et eos, qui oderunt eum, fugabo. Et ueritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu eius. Et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius. Ipse inuocabit me: Pater meus es tu, Deus meus et susceptor salutis meae. Et ego primogenitum ponam eum, excelsum aput reges terrae. In aeternum seruabo ei misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi. Et ponam in saeculum saeculi semen eius, et thronum eius sicut dies caeli. Quae omnia de Domino Iesu intelleguntur, quando recte intelleguntur, sub nomine Dauid propter formam serui, quam de semine Dauid idem Mediator adsumsit ex uirgine. Continuo etiam dicitur de peccatis filiorum eius tale aliquid, quale in regnorum libro positum est et quasi de Salomone procliuius accipitur. Ibi namque, hoc est in regnorum libro: Et si uenerit, inquit, iniquitas eius, redarguam illum in uirga uirorum et in tactibus filiorum hominum;
[*]( 2 Ps. 88, 4. 5 3 ib. 20 sqq. 26 Reg. II, 7, 14 sq. ) [*]( 3 tunc et iterum e 5 exaltaui g p Domb.; et exalt. abepv 8 confortabit abegpv; confortauit p; confirmauit a f 9 adponet nocere ei ab egp av; app. noc. eum f; nocebit eum p Domb. 10 eius ow. e a facie eius inimicos eius av 12 ipso codd. praeter p, v; illo p Domb. cornum Domb. 14 me om. e 16 eum aeg Domb.; illum bpf 17 ei egp Domb.; illi abv 20 iesu Xpo e quando recte intelleg. om.e 27 actibus el ) 237
misericordiam autem meam non amoueam ab eo; tactibus significans plagas correptionis. Unde illud est: Ne tetigeritis christos meos. Quod quid est aliud, quam (De laeseritis\'? In psalmo uero cum ageret tamquam de Dauid, ut quiddam eius modi etiam ibi diceret: Si dereliquerint, inquit, filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulauerint; si iustificationes meas profanauerint et mandata mea non custodierint: uisitabo in uirga iniquitates eorum et in flagellis delicta eorum; misericordiam autem meam non dispergam ab eo. Non dixit (ab eis\\ cum loqueretur de filiis eius, non de ipso; sed dixit ab eo, quod bene intellectum tantundem ualet. Non enim Christi ipsius, quod est caput ecclesiae, possent inueniri ulla peccata, quae opus esset humanis correptionibus seruata misericordia diuinitus coherceri; sed in eius corpore ac membris, quod populus eius est. Ideo in libro regnorum: Iniquitas eius dicitur; in psalmo autem: Filiorum eius; ut intellegamus de ipso dici quodam modo, quod de eius corpore dicitur. Propter quod etiam ipse de caelo, cum corpus eius, quod sunt fideles eius, Saulus persequeretur: Saule, inquit, Saule, quid me persequeris? Deinde in consequentibus psalmi: Neque nocebo, inquit, in ueritate mea, neque profanabo testamentum meum, et quae procedunt de labiis meis non reprobabo. Semel iuraui in sancto meo, si Dauid mentiar; id est, nequaquam Dauid mentiar. Solet enim sic loqui scriptura. Quid autem non mentiatur, adiungit et dicit: Semen eius in aeternum manet; et sedes eius sicut sol in con-. spectu meo, et sicut luna perfecta in aeternum, et testis in caelo fidelis.
[*]( 2 Ps. 104, 15 5 Ps. 88, 31 aqq. 20 Act. 9, 4 22 Ps. 88, 34 Bqq. 37 ib. u. 37 aq. ) [*]( 3 tetigeris el 9 flagellis abegpv; uerberibus p Domb. delicta aegpv; peccata b p Domb. 14 correctionibus g 28 manet egpaf Domb.; manebit abpv 30 fideles 91 ) 238
CAPUT X.
Quam diuersa acta sint in regno terrenae Hieru salem ab his, quae promiserat Deus, ut intellegeretur promissionis ueritas ad alterius regis et regni gloriam pertinere.
Post haec tantae promissionis ualidissima firmamenta, ne putarentur in Salomone conpleta, tamquam id speraretur nec inueniretur: Tu uero, inquit, reppulisti et ad nihilum deduxisti, Domine. Hoc quippe factum est de regno Salomonis in posteris eius usque ad euersionem ipsius terrenae Hierusalem, quae regni eiusdem sedes fuit, et maxime ipsius templi labem, quod fuerat a Salomone constructum. Sed ne ob hoc putaretur Deus contra sua promissa fecisse, continuo subiecit: Distulisti christum tuum. Non ergo est ille Salomon, sed nec ipse Dauid, si dilatus est christus Domini. Cum enim christi eius dicerentur omnes reges mystico illo chrismate consecrati, non solum a rege Dauid et deinceps, sed ab illo etiam Saule, qui populo eidem rex primus est unctus (ipse quippe Dauid eum christum Domini appellat): erat tamen unus uerus christus, cuius illi figuram prophetica unctione gestabant; qui secundum opinionem hominum, qui eum putabant in Dauid uel in Salomone intellegendum, differebatur in longum; secundum dispositionem autem Dei uenturus suo tempore parabatur. Interea dum ille differtur, quid factum sit de regno terrenae Hierusalem, ubi sperabatur utique regnaturus, secutus iste psalmus adiunxit adque ait: Euertisti testamentum serui tui, profanasti in terra sanctitatem eius; destruxisti omnes macerias eius, posuisti munitiones eius formidinem; [*]( 14 ib. n. 89 18 Reg. I, 24, 7 27 Ps. 88, 40 sqq. ) [*]( 3 promisit p 14 est ergo v 15 siJ sed e dilatatus e 1R etiam.. populo om. e 23 autem disposit. v 24 dum ille om. p 28 in terra codd. praeter p, v; in terram p Domb. distrux. g 29 formidinem a e2g p; in formid. be* pafv Domb. )
239
diripuerunt eum omnes transeuntes uiam, factus est obprobrium uicinis suis; exaltasti dexteram inimicorum eius, iucundasti omnes inimicos eius; auertisti adiutorium gladii eius et non es opitulatus ei in bello; dissoluisti eum ab emundatione, sedem eius in terram conlisisti; minuisti dies sedis eius, perfudisti eum confusione. Haec omnia uenerunt super ancillam Hierusalem, in qua regnauerunt nonnulli etiam filii liberae, regnum illud tenentes in dispensatione temporaria, regnum autem caelestis Hierusalem, cuius erant filii, in uera fide habentes et in uero Christo sperantes. Quo modo autem ista uenerint super illud regnum, index est rerum gestarum, si legatur, historia. -
CAPUT XI.
De substantia populi Dei, quae per susceptionem carnis in Christo est, qui solus eruendi ab inferis animam suam habuit potestatem.
Post haec autem prophetata ad precandum Deum propheta conuertitur; sed et ipsa precatio prophetatio est. Usque quo, Domine, auertis in finem? subauditur \'faciem tuam\', sicut alibi dicitur: Quo usque auertis faciem tuam a me? Nam ideo quidam codices hic non habent auertis, sed \'auerteris\'; quamquam possit intellegi: \'Auertis misericordiam tuam, quam promisisti Dauid\'. Quod autem dixit: In finem, quid est nisi usque in finem? Qui finis intellegendus est ultimum tempus, quando in Christum Iesum etiam gens illa est creditura, ante quem finem illa fieri [*]( 19 ib. u. 47 21 Ps. 12, 1 ) [*]( 4 opitulatus ei abegpv; ei auxiliatus p Domb. 6 terra a 11 ista autem e 12 ista uenerint] statucrunt p uenerunt a 15 per saseeptionem fgv; per successionem p q; susceptione f Domb. 18 prophete b prophetia conuert. b 21 quo usque abegp pa; usque quo v 23 auertisti b 27 illa gens v )
240
oportebat, quae superius aerumnosa defleuit. Propter quae et hic sequitur: Exardescit sicut ignis ira tua: memento quae est mea substantia. Nihil hic melius quam ipse Iesus intellegitur substantia populi eius, ex quo natura est carnis eius. Non enim uane, inquit, constituisti omnes filios hominum. Nisi enim esset unus filius hominis substantia Israel, per quem filium hominis liberarentur multi filii hominum, uane utique constituti essent omnes filii hominum. Nunc uero omnis quidem humana natura per peccatum primi hominis in uanitatem de ueritate conlapsa est, propter quod dicit alius psalmus: Homo uanitati similis factus est, dies eius uelut umbra praetereunt; sed non uane Deus constituit omnes filios hominum, quia et multos a uanitate liberat per mediatorem Iesum, et quos liberandos non esse praesciuit, ad utilitatem liberandorum et conparationem duarum inter se a contrario ciuitatum non utique uane in totius rationalis creaturae pulcherrima adque iustissima ordinatione constituit. Deinde sequitur: Quis est homo, qui uiuet et non uidebit mortem, eruet animam suam de manu inferi? Quis est iste. nisi substantia illa Israel ex semine Dauid, Christus Iesus? De quo dicit apostolus, quod surgens a mortuis iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur. Sic enim uiuet et non uidebit mortem, ut tamen mortuus fuerit, sed animam suam eruerit de manu inferni, quo propter quorundam soluenda inferna uincula descenderat; eruerit autem potestate illa, de qua in euangelio dicit: Potestatem
[*]( 5 Ps. 88, 47 sq. 11 Ps. 143. 4 19 Ps. 88, 49 22 Rom. 6, 9 27 Io. 10, 18 ) [*]( 1 oportebat a beg P v; oportebant p a Domb. 2 exardiscit g; eiardescet v 9 omnes gl 15 praesinit e 16 inter se a contrario daarum ciuit. e 19 sq. uiuit et non uideat b 20 eruit g inferi gpv; inferni abepaf Domb. iste om. e1 23 et mors abegpc; et om, p a Domb. ei om. e 25 qua propter, superscripto ubi, b inferna ae*pr a f Domb.; infernalia e1; inferni bgv 26 uincula gti uincla cet. Domb. discenderat g ) 241
habeo ponendi animam meam et potestatem habeo iterum sumendi eam.
CAPUT XII.
Ad quorum personam pertinere intellegenda sit flagitatio promissorum, de quibus in psalmo dicitur: Ubi sunt misericordiae tuae, Domine, antiquae et cetera.
Sed cetera psalmi huius, quae ita se habent: Ubi sunt miserationes tuae antiquae, Domine, quas iurasti Dauid in ueritate tua? Memento, Domine, obprobrii seruorum tuorum, quod continui in sinu meo multarum gentium; quod exprobrauerunt inimici tui, Domine; quod exprobrauerunt, commutationem Christi tui, utrum ex persona dicta sint illorum Israelitarum, qui desiderabant reddi sibi promissionem, quae facta est ad Dauid, an potius Christianorum, qui non secundum carnem, sed secundum spiritum sunt Israelitae, merito quaeri potest. Dicta sunt quippe ista uel scripta tempore, quo fuit Aethan, de cuius nomine titulum iste psalmus accepit; et idem tempus regni Dauid fuit; ac per hoc non diceretur: Ubi sunt miserationes tuae antiquae, Domine, quas iurasti Dauid in ueritate tua? nisi eorum personam in se propheta transfiguraret, qui longe postea futuri erant, quibus hoc tempus esset antiquum, quando regi Dauid ista promissa sunt. Potest autem intellegi multas gentes, quando Christianos persequebantur, exprobrasse illis passionem Christi, quam scriptura commutationem uocat. quoniam moriendo inmortalis est factus. Potest et commutatio Christi secundum hoc accipi exprobrata Israelitis, quia, cum eorum speraretur futurus, [*]( 8 Ps. 88, 50 sq. ) [*]( • 6 misericordiae fgpqv; miserationes Domb. 14 tui om. e 17 spiritum] christum g 18 ista quippe g etham ppa 21 misericordiae e 22 propheta gv; prophetia rell. Domb. 25 persequeb: Christ. v ) [*]( XXXX Aag. opera Sectlo V pArI II. ) [*]( 16 )
242
factus est gentium, et hoc eis nunc exprobrant multae gentes, quae crediderunt in eum per testamentum nouum, illis in uetustate remanentibus, ut ideo dicatur: Memento, Domine. obprobrii seruorum tuorum, quia non eos obliuiscente, sed potius miserante Domino et ipsi post hoc obprobrium credituri sunt. Sed ille, quem prius posui, conuenientior mihi sensus uidetur. Inimicis enim Christi, quibus exprobratur. quod eos ad gentes transiens reliquerit Christus, incongrue uox ista coaptatur: Memento, Domine, obprobrii seruorum tuorum; non enim serui Dei nuncupandi sunt tales Iudaei; sed eis uerba ista conpetunt, qui, cum graues humilitates persecutionum pro Christi nomine paterentur, recordari potuerunt excelsum regnum semini Dauid fuisse promissum, et eius desiderio dicere, non desperando, sed petendo quaerendo pulsando: Ubi sunt miserationes tuae antiquae, Domine, quas iurasti Dauid in ueritate tua? Memento, Domine, obprobrii seruorum tuorum, quod continui in sinu meo multarum gentium (hoc est, in interioribus meis patienter pertuli); quod exprobrauerunt inimici tui. Domine; quod exprobrauerunt, commutationem Christi tui; non eam putantes commutationem sed consumtionem. Quid est autem: Memento, Domine, nisi ut miserearis et pro tolerata patienter humilitate mea reddas celsitudinem. quam iurasti Dauid in ueritate tua? Si autem Iudaeis adsignemus haec uerba, illi serui Dei talia dicere potuerunt, qui expugnata terrena Hierusalem, antequam Iesus Christus humanitus nasceretur, in captiuitatem ducti sunt, intellegentes commutationem Christi, quia scilicet non per eum terrena carnalisque felicitas, qualis paucis annis regis Salomonis apparuit, sed caelestis ac spiritalis esset fideliter exspectanda; quam tunc ignorans infidelitas gentium, cum Dei populum
[*]( 2 Nouum Testament. v 8 permanent. p 7 exprobrabatur g 12 pro om. p1, "pro" Dotnb. 14 dispcrando g 19 et 20 exprobauerunt e* 21 commutationem codd. praeter p, v; commut. esse p Domb. 26 Xpf iesus e 28 eam y2 ) 243
exultabat adque insultabat esse captiuum, quid aliud quam Christi commutationem, sed scientibus nesciens, exprobrabat? Et ideo quod sequitur, ubi psalmus iste concluditur: Benedictio Domini in aeternum: fiat, fiat, uniuerso populo Dei ad caelestem Hierusalem pertinenti siue in illis, qui latebant in testamento uetere, antequam reuelaretur nouum, siue in his, qui iam testamento nouo reuelato manifeste pertinere cernuntur ad Christum, satis congruit. Benedictio quippe Domini in semine Dauid non ad aliquod tempus, qualis diebus Salomonis apparuit, sed in aeternum speranda est, in qua certissima spe dicitur: Fiat, fiat. Illius enim spei est confirmatio uerbi huius iteratio. Hoc ergo intellegens Dauid ait in secundo regnorum libro, unde ad istum psalmum digressi sumus: Et locutus es pro domo serui tui in longinquum. Ideo autem post paululum ait: Nunc incipe et benedic domum serui tui usque in aeternum et cetera, quia tunc geniturus erat filium, ex quo progenies eius duceretur ad Christum, per quem futura erat domus eius aeterna eademque domus Dei. Domus enim Dauid propter genus Dauid; domus autem Dei eadem ipsa propter templum Dei de hominibus factum, non de lapidibus, ubi habitet in aeternum populus cum Deo et in Deo suo, et Deus cum populo adque in populo suo; ita ut Deus sit inplens populum suum, et populus plenus Deo suo, cum Deus erit omnia in omnibus, ipse in pace praemium, qui uirtus in bello. Ideo cum in uerbis Nathan dictum sit: Et nuntiabit tibi Dominus, quoniam domum aedificabis ipsi, postea dictum est in uerbis Dauid: Quoniam tu Dominus omnipotens Deus Israel, reuelasti aurem serui tui dicens: Domum
[*]( 3 Ps. 88, 50 sqq. 14 Reg. II, 7, 19; 29 25 1. Cor. 15, 28 26 Reg. II, 7, 11; 27 ) [*](6 ueteri g 9 dei g ad sup. Un. g 12 uerbi e 18 ad] et e 15 paulolum g; paulum e 23 suo om. e deus om. et 27 aedif. domum e 29 dicens: DomumJ dicendomum e; domum om. p ) [*]( 16* ) 244
aedificabo tibi. Hanc enim domum et nos aedificamus bene uiuendo, et Deus ut bene uiuamus opitulando; quia nisi Dominus aedificauerit domum, in uanum laborant aedificantes eam. Cuius domus cum uenerit ultima dedicatio. tunc fiet illud, quod hic per Nathan locutus est Deus dicens: Et ponam locum populo meo Israel, et plantabo illum, et inhabitabit seorsum, et non sollicitus erit ultra, et non adponet filius iniquitatis humiliare eum, sicut ab initio a diebus, quibus constitui iudices super populum meum Israel.
CAPUT XIII.
An promissae pacis ueritas illis temporibus possit adscribi, quae sub Salomone fluxerunt.
Hoc tam magnum bonum quisquis in hoc saeculo et in hac terra sperat, insipienter sapit. An quispiam putabit in pace regni Salomonis id esse conpletum? Pacem quippe illam scriptura in umbra futuri excellenti praedicatione commendat. Sed huic suspicioni uigilanter occursum est, cum. postea quam dictum est: Et non adponet filius iniquitatis humiliare eum, continuo subiunctum est: Sicut ab initio a diebus, quibus constitui iudices super populum meum Israel. Iudices namque, priusquam reges ibi esse coepissent, super illum populum fuerant constituti, ex quo terram promissionis accepit. Et utique humiliabat eum filius iniquitatis, hoc est hostis alienigena, per interualla temporum, quibus leguntur paces alternasse cum bellis; et inueniuntur illic pacis tempora prolixiora quam Salomon habuit, qui quadraginta regnauit annos; nam sub eo iudice, qui est appellatus Aod, octoginta anni pacis fuerunt. Absit [*]( 2 Ps. 126, 1 6 Reg. II, 7, 10 sq. ) [*]( 3 laborant g p; laborauernnt b; laborabunt aepv Domb. 5 natham eg 12 paucis f 15 in pace] in putat e 18 occursam omisso est, e 22 namque] autem p 27 prolexiora g 29 appell. est c ahod g; ŞłąQÇQ, superscripto aiot, b )
245
ergo ut Salomonis tempora in hac promissione praedicta esse credantur; multo minus itaque cuiuslibet regis alterius. Non enim quisquam eorum in tanta, quanta ille, pace regnauit; nec umquam omnino gens illa ita regnum tenuit, ut sollicita non fuerit ne hostibus subderetur; quia in tanta mutabilitate rerum humanarum nulli aliquando populo concessa est tanta securitas, ut huic uitae hostiles non formidaret incursus. Locus ergo iste, qui promittitur tam pacatae ac securae habitationis, aeternus est aeternisque debetur in matre Hierusalem libera, ubi erit ueraciter populus Israel; hoc enim nomen interpretatur cuidens Deum\'; cuius praemii desiderio pia per fidem uita in hac aerumnosa peregrinatione ducenda est.
CAPUT XIIII.
De studio Dauid in dispositione mysterioque psalmorum.
Procurrente igitur per tempora ciuitate Dei, primo in umbra futuri, in terrena scilicet Hierusalem, regnauit Dauid. Erat autem Dauid uir in canticis eruditus, qui harmoniam musicam non uulgari uoluptate, sed fideli uoluntate dilexerit eaque Deo suo, qui uerus est Deus, mystica rei magnae figuratione seruierit. Diuersorum enim sonorum rationabilis moderatusque concentus concordi uarietate conpactam bene ordinatae ciuitatis insinuat unitatem. Denique omnis fere prophetia eius in psalmis est, quos centum quinquaginta . liber continet, quem psalmorum uocamus. In quibus nonnulli uolunt eos solos factos esse a Dauid, qui eius nomine inscripti sunt. Sunt item qui putant non ab eo factos, nisi qui praenotantur: Ipsius Dauid; qui uero habent in titulis: Ipsi Dauid, ab aliis factos personae ipsius fuisse coaptatos. Quae [*]( 2 itaque mss.; utique v 14 mysterioque om. p in fg inacriptiones c. 14 et 15 coniunctae et numeri sequentium capitum mutati sunt 16 Percurrentes b ciuitatis b 18 uir om. p armon. eg 26 scripti ep 27 pronominantur p )
246
opinio uoce euangelica Saluatoris ipsius refutatur, ubi ait, quod ipse Dauid in spiritu Christum dixerit esse Dominum suum; quoniam psalmus centensimus nonus sic incipit: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Et certe idem psalmus non habet in titulo: Ipsius Dauid, sed: Ipsi Dauid, sicut plurimi. Mihi autem credibilius uidentur existimare, qui omnes illos centum et quinquaginta psalmos eius operi tribuunt eumque aliquos praenotasse etiam nominibus aliorum aliquid, quod ad rem pertineat, figurantibus, ceteros autem nullius hominis nomen in titulis habere uoluisse, sicut ei uarietatis huius dispositionem. quamuis latebrosaru, non tamen inanem Dominus inspirauit. Nec mouere debet ad hoc non credendum, quod nonnullorum nomina prophetarum. qui longe post Dauid regis tempora fuerunt, quibusdam psalmis in eo libro leguntur inscripta et quae ibi dicuntur uelut ab eis dici uidentur. Neque enim non potuit propheticus spiritus prophetanti regi Dauid haec etiam futurorum prophetarum nomina reuelare, ut aliquid, quod eorum personae conueniret, prophetice cantaretur; sicut rex Iosias exorturus et regnaturus post annos amplius quam trecentos cuidam prophetae, qui etiam facta eius futura praedixit, cum suo nomine reuelatus est.
CAPUT XV.
An omnia, quae in psalmis de Christo et ecclesia prophetantur, ad contextum huius operis adhibenda sint.
Nunc iam exspectari a me uideo, ut hoc loco libri huius aperiam quid in psalmis Dauid de Domino Iesu Christo uel eius ecclesia prophetauerit. Ego autem ut hoc non ita faciam, [*]( 2 Mt. 22, 43 14 Ps. 145 sqq. 20 Reg. III, 13 ) [*]( 5 scabillum g 14 non erasum e 17 uiderentur g 26 adhibeuda fg f; coaptanda pqv 28 a me expect. g . )
247
sicut uidetur ipsa exspectatio postulare (quamuis iam in uno fecerim), copia quam inopia magis inpedior; omnia enim ponere uitandae prolixitatis causa prohibeor. Vereor autem ne, cum aliqua elegero, multis, qui ea nouerunt, uidear magis necessaria praeterisse; deinde quia testimonium, quod profertur, de contextione totius psalmi debet habere suffragium aut certe nihil sit, quod ei refragetur, si non omnia suffragantur, ne more centonum ad rem, quam uolumus, tamquam uersiculos decerpere uideamur, uelut de grandi carmine, quod non de re illa, sed de alia longeque diuersa reperiatur esse conscriptum. Hoc autem ut in quocumque psalmo possit ostendi, exponendus est totus; quod quanti operis sit et aliorum et nostra uolumina, in quibus hoc fecimus, satis indicant. Legat ergo illa, qui uoluerit et potuerit; inueniet quot et quanta rex Dauid idemque propheta de Christo et eius ecclesia prophetauerit, de rege scilicet et ciuitate quam condidit.
CAPUT XVI.
De his, quae in quadragensimo quarto psalmo ad Christum et ecclesiam pertinentia aut aperte dicuntur aut tropice.
Quamlibet enim de quacumque re propriae sint adque manifestae propheticae locutiones, necesse est ut eis etiam tropicae misceantur; quae maxime propter tardiores ingerunt doctoribus laboriosum disputandi exponendique negotium. Quaedam tamen Christum et ecclesiam ipsa prima facie, mox ut dicuntur, ostendunt; etsi ex otio restant exponenda, quae in eis minus intelleguntur; quale illud est in eodem psalmorum libro: Eructauit cor meum uerbum bonum, dico [*]( 29 Ps. 44, 2 sqq. ) [*]( 3 prolexitatis g 7 aut mss.; ut v Domb. 14 illa ergo e 15 quos g 20 et ad f 20 sq. aut trop. dicuntur p 22 Quantumlibet p 29 sq. cor meum et reliqua omissis uerbum usque ad regi p. 248, 1 b (cf quae in Praef. I p. X de codice b monui). )
248
ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribae uelociter scribentis. Speciosus forma prae filiis hominum; diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum. Accingere gladio tuo circa femur, potentissime specie tua et pulchritudine tua, et intende et prospere procede et regna propter ueritatem et mansuetudinem et iustitiam, et deducet te mirabiliter dextera tua. Sagittae tuae acutae, potentissimae (populi sub te cadent) in corda inimicorum regis. Sedes tua, Deus, in saecula saeculorum, uirga directionis uirga regni tui Dilexisti iustitiam et odio habuisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis. Myrrha et gutta et casia a uestimentis tuis, a domibus eburneis; ex quibus te delectauerunt filiae regum in honore tuo. Quis non hic Christum, quem praedicamus et in quem credimus, quamlibet sit tardus, agnoscat, cum audiat Deum, cuius sedes est in saecula saeculorum, et unctum a Deo, utique sicut unguit Deus, non uisibili, sed spiritali adque intellegibili chrismate? Quis enim tam rudis est in hac religione uel tam surdus aduersus eius famam longe lateque diffusam, ut Christum a chrismate, hoc est ab unctione appellatum esse non nouerit? Agnito autem rege Christo, iam cetera, quae hic tropice dicta sunt, quo modo sit speciosus forma prae filiis hominum, quadam tanto magis
[*]( 1 ego om. e calamus.. scribentis] calamus et rtq. b 2-4 forma et relq., omissis uerbis usque ad aeternum l. 4, b 4 gladio tuo a1 gp pi; gladium tuum aP-bev Domb. 5 speciem tuam et riq. omissis sequentibus usque ad regna l. 6, b 6 et intende algp p Domb.; et om. ai e u et prospere agp a; et om. e v Domb. et procede a propt. ueritatem et rfq, om. sqq. usque ad dextera tua l. 8, b 9 potentissimae eg": potentissime abppaf* Domb. cojda p o Domb.; corde abegv 10 saeculum saeculi a saeculum et rtq om. sqq. usque ad tui l. 11, b 11 directionis] aequitatis a 12 odisti abaf odisti et rtq. om. sqq. usque ad partic. tuis, b 13 oleum a particibua e1 9 14 gutta et rfq. om. sqq. usque ad tuo l. 16, b cassia eg 15 deleet. te v ) 249
amanda adque miranda, quanto minus corporea pulchritudine, quis gladius eius, quae sagittae, et cetera isto modo non proprie, sed tropice posita iam subditus ei, qui regnat propter ueritatem et mansuetudinem et iustitiam, inquirat ei otio.
Deinde adspiciat eius ecclesiam tanto uiro suo spiritali conubio et diuino amore coniunctam, de qua dicitur in his quae sequuntur. Adstitit regina a dextris tuis in uestitu deaurato, circumamicta uarietate. Audi, filia, et uide et inclina aurem tuam, et obliuiscere populum tuum et domum patris tui; quoniam concupiuit rex speciem tuam, quia ipse est Deus tuus. Et adorabunt eum filiae Tyri in muneribus; uultum tuum deprecabuntur \' diuites plebis. Omnis gloria eius filiae regis intrinsecus, in fimbriis aureis circumamicta uarietate. Adferentur regi uirgines post eam, proximae eius adferentur tibi. Adferentur cum laetitia et exultatione; adducentur in templum regis. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram. Memores erunt nominis tui in omni generatione et generatione. Propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi. Non opinor quemquam ita desipere, ut hic aliquam mulierculam praedicari credat adque describi; coniugem uidelicet illius, cui dictum est: Sedes tua, Deus, in saecula saeculorum; uirga directionis uirga regni tui. Dilexisti iustitiam et odio habuisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis; Christum utique prae Christianis. [*]( 7 ib. 10 sqq. ) [*]( 2 sagitta e 3 trop. dicta e 7 adBtetit g tuis et rfq. om. sqq. usque ad uarietate b 11 dens eppaf; dominus ag Domb.; dominus deus b v 12 et filiae tyri et rfq. om. sqq. usque ad plebis l. 13, b 14 fimbreis g fimbriis et rtq. om. sqq. usque ad uarietate, b 15 uirgines et rtq. om. sqq. usque ad tibi 16 adferentur om.p cum egpal; in a b v Domb. 16—22 laetitia et rtq. Propatribus tuis et rtq. Propterea populi et riq. Non opinor b » )
250
Hi sunt enim participes eius, ex quorum in omnibus gentibus unitate adque concordia fit ista regina, sicut in alio psalmo de illa dicitur: Ciuitas regis magni. Ipsa est Sion spiritaliter; quod nomen Latine interpretatum speculatio est; speculatur enim futuri saeculi magnum bonum, quoniam illuc dirigitur eius intentio. Ipsa est et Hierusalem eodem modo spiritaliter, unde multa iam diximus. Eius inimica est ciuitas diaboli Babylon, quae confusio interpretatur; ex qua tamen Babylone regina ista in omnibus gentibus regeneratione liberatur et a pessimo rege ad optimum regem, id est a diabolo transit ad Christum. Propter quod ei dicitur: Obliuiscere populum tuum et domum patris tui. Cuius ciuitatis inpiae portio sunt et Israelitae sola carne, non fide; inimici etiam ipsi. magni huius regis eiusque reginae. Ad ipsos enim ueniens et ab eis Christus occisus magis aliorum factus est, quos non uidit in carne. Unde per cuiusdam psalmi prophetiam dicit ipse rex noster: Erues me de contradictionibus populi, constitues me in capite gentium. Populus, quem non cognoui, seruiuit mihi; in obauditu auris obaudiuit mihi. Populus ergo iste gentium, quem non cognouit Christus praesentia corporali, in quem tamen Christum sibi adnuntiatum credidit, ut merito de illo diceretur: In obauditu auris obaudiuit mihi, quia fides ex auditu est — -iste, inquam, populus additus ueris et carne et fide Israelitis ciuitas est Dei, quae ipsum quoque secundum carnem peperit Christum, quando in solis illis Israelitis fuit. Inde quippe erat uirgo Maria, in qua carnem Christus, ut homo esset, adsumsit. De qua ciuitate psalmus
[*]( 3 Ps. 47, 3 17 Ps. 17, 44 sq. 23 Rom. 10, 17 ) [*]( 1 hii g 8 diabuli gx 9 regenerat. om. 61 11 diabulo g propterea e ei om. gl 13 impia b carne circumcisi e 15 ab ipsis p 17 dicit. tu es ipse rex noster g 18 populi et rtq. b in capite e gp a; in caput a v Domb. 19 populus et rtq. b in auditu p 20 ergo om. p 24 ueris] ueteris g ) 251
alius ait: Mater Sion, dicet homo, et homo factus est in ea, et ipse fundauit eam Altissimus. Quis est iste Altissimus nisi Deus? Ac per hoc Christus Deus, antequam in illa ciuitate per Mariam fieret homo, ipse in patriarchis et prophetis fundauit eam. Cum igitur huic reginae ciuitati Dei tanto ante dictum sit per prophetiam, quod iam uidemus inpletum: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram (ex filiis quippe eius per omnem terram sunt praepositi et patres eius, cum confiteantur ei populi concurrentes ad eam confessionem laudis aeternae in saeculum saeculi): procul dubio quidquid hic tropicis locutionibus subobscure dictum est, quoquo modo intellegatur, debet his rebus manifestissimis conuenire.
CAPUT XVII.
De his, quae ad sacerdotium Christi in psalmo centensimo nono, et de his, quae in psalmo uicensimo primo ad passionem ipsius spectant.
Sicut etiam in illo psalmo, ubi sacerdos Christus, quem ad modum hic rex, apertissime praedicatur: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Sedere Christus ad dexteram Patris creditur, non uidetur; eius etiam inimicos poni sub pedibus eius nondum apparet; id agitur, apparebit in fine; etiam hoc nunc creditur, post uidebitur. Verum quod sequitur: Virgam uirtutis tuae emittet Dominus ex Sion, et dominare in medio inimicorum tuorum, ita clarum est, ut non solum infideliter et infeliciter, sed etiam [*]( 1 Ps. 86, 5 7 Ps. 44, 17 ) [*]( 1 ait alius e dicit g et homo sup. lin. b factus a2 beg p V; natus a1 p Domb. 2 quis est altissimus, omisso iste, b in marg. iste om. p 3 Ac e p g; et v Domb. 9 illius e 10 confessionem abgpf Domb.; confessione e; cum confessione v 17 spectant ipsius p 18 sicut] \'sitsptcor: sic\' Domb. 20 sq. dno meo et rekq. donec ponam et rtq. sedere b 22 Dei patris v 25 dfif dnf ezion e )
252
inpudenter negetur. Et ipsi quippe fatentur inimici ex Sion missam fuisse legem Christi, quod euangelium nos uocamus, et eam uirgam uirtutis eius agnoscimus. Dominari uero eum in medio inimicorum suorum idem ipsi, inter quos dominatur, dentibus frendendo et tabescendo et nihil aduersus eum ualendo testantur. Deinde quod paulo post dicit: Iurauit Dominus, ot non paenitebit eum, quibus uerbis inmutabile futurum esse significat, quod adiungit: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, ex eo quod iam nusquam est sacerdotium et sacrificium secundum ordinem Aaron et ubique offertur sub sacerdote Christo. quod protulit Melchisedech, quando benedixit Abraham, quis ambigere permittitur, de quo ista dicantur? Ad haec itaque manifesta referuntur, quae paulo obscurius in eodem psalmo posita sunt, quando recte intelleguntur; quod in nostris iam popularibus sermonibus fecimus. Sic et in illo, ubi humilitatem passionis suae per prophetiam Christus eloquitur dicens: Foderunt manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa mea; ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me (quibus utique uerbis in cruce corpus significauit extentum manibus pedibusque confixis et clauorum transuerberatione confossis, eoque modo se spectaculum considerantibus et conspicientibus praebuisse), addens etiam: Diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestimentum meum miserunt sortem, quae prophetia quem ad modum inpleta sit euangelica narratur historia, tunc profecto et alia recte intelleguntur, quae ibi minus aperte dicta sunt, cum congruunt his, quae tanta manifestatione claruerunt:
[*]( 8 Ps. 109, 1; 2; 4 12 Gen. 14, 1S 18 Ps. 21, 17 sqq. 24 Mt. 27, 35 ) [*]( 2 christi legem e 5 aduersum e 8 sq. in aeternum et r*q. ei eo b 18 pedes meos e 18 sq. pedes et relq. ipsi uero b 21 extentis p confixisset gx; confixis sed ga 22 confussis g 23 conspuentibus e 24 sq. uestimenta et rtq. prophetiae, b super uestimentum meum aepp f Domb.; super uestem meam gv ) 253
praesertim quia et illa, quae non transacta credimus, sed praesentia contuemur, sicut in eodem psalmo leguntur tanto ante praedicta, ita nunc exhibita iam toto orbe cernuntur. Ibi enim paulo post dicitur: Commemorabuntur et conuertentur ad Dominum uniuersi fines terrae et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium; quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.