De civitate dei
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.
De geminis adhuc in utero Rebeccae matris inclusis quid indicauerit diuina responsio.
Iam ex hoc, quem ad modum per posteros Abrahae ciuitatis Dei procurrant tempora, uideamus. A primo igitur anno uitae Isaac usque ad sexagensimum, quo ei nati sunt filii, illud memorabile est, quod, cum illi Deum roganti ut pareret uxor eius, quae sterilis erat, concessisset Dominus quod petebat, adque haberet illa conceptum, gestiebant gemini adhuc in utero eius inclusi. Qua molestia cum angeretur, Dominum interrogauit accepitque responsum: Duae gentes in utero tuo sunt et duo populi de uentre tuo separabuntur et populus populum superabit et maior seruiet minori. Quod Paulus apostolus magnum uult intellegi gratiae documentum, quia nondum illis natis nec aliquid agentibus boni seu mali sine ullis bonis meritis eligitur minor maiore reprobato; quando procul dubio, quantum adtinet ad originale peccatum, ambo pares erant; quantum autem ad proprium, ullius eorum nullum erat. Sed nunc de hac re dicere aliquid latius instituti operis ratio non sinit, unde in aliis iam multa diximus. Quod autem dictum est: Maior seruiet minori, nemo fere nostrorum aliter intellexit. quam maiorem populum Iudaeorum minori Christiano populo seruiturum. Et re uera quamuis in gente Idumaeorum, quae nata est de maiore, cui duo nomina erant (nam et Esau uocabatur et Edom, unde Idumaei), hoc uideri possit [*]( 13 Gen. 25, 23 16 Rora. 9, 11 Bqq. ) [*](1 filium eyuir» e 4 clausis p 19 elegitur V 22 sinit] permittit b 23 unde et in v multa iam begp est om. V 24 nostrorum Va be p p Domb.; nostrum gav 25 populo Christ. v 28 posset g )
De oraculo et benedictione, quam Isaac non aliter quam pater ipsius, merito eiusdem dilectus, accepit.
Accepit etiam Isaac tale oraculum, quale aliquotiens pater eius acceperat. De quo oraculo sic scriptum est: Facta est autem fames super terram praeter famem, quae prius facta est in tempore Abrahae. Abiit autem Isaac adAbimelech regemPhilistinorumin Gerara. Apparuit autem illi Dominus et dixit: Noli descendere in Aegyptum; habita autem in terra, quam tibi dixero, et incole in terra hac; et ero tecum et benedicam te. Tibi enim et semini tuo dabo omnem terram hanc, et statuam iuramentummeum, quod iuraui Abrahae patri tuo; et multiplicabo semen tuum tamquam stellas caeli, et dabo semini tuo omnem terram hanc, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, pro eo quod obaudiuit Abraham pater tuus uocem meam et custodiuit praecepta mea et mandata mea et iustificationes meas et legitima mea. Iste patriarcha nec uxorem habuit aliam nec aliquam concubinam, sed posteritate duorum geminorum ex uno concubitu procreatorum contentus fuit. Timuit sane etiam ipse periculum de pulchritudine coniugis, cum habitaret inter alienos, fecitque quod pater, ut eam sororem [*]( 12 Gen. 26, 1 sqq. ) [*]( 1 hortus e 11 oraculum tale v 14 abit V 17 in om. e 31 sororem superscripto suam b )
De his, quae in Esau et Iacob mystice praefigurabantur.
Duo igitur Isaac filii Esau et Iacob pariter crescunt. Primatus maioris transfunditur in minorem ex pacto et placito inter illos, eo quod lenticulam, quem cibum minor parauerat, maior inmoderatius concupiuit, eoque pretio primogenita sua fratri iuratione interposita uendidit. Ubi discimus in uescendo non cibi genere, sed auiditate inmodesta quemque culpandum. Senescit Isaac eiusque oculis per senectam uisus aufertur. Vult benedicere filium maiorem et pro illo nesciens benedicit minorem, pro fratre maiore, qui erat pilosus, se paternis manibus subponentem, haedinis sibi pelliculis coaptatis uelut aliena peccata portantem. Iste dolus Iacob ne putaretur fraudulentus dolus et non in eo magnae rei mysterium quaereretur, superius praedixit scriptura: Et erat Esau homo sciens uenari, agrestis; Iacob autem homo simplex, habitans domum. Hoc nostri quidam interpretati sunt <sine dolo\'. Siue autem \'sine dolo\' siue \'simplex\' siue potius \'sine fictione) dicatur, quod est Graece acXaato<;: quis est in ista percipienda benedictione dolus hominis sine dolo? Quis est dolus simplicis, quae fictio non mentientis, nisi profundum mysterium ueritatis? Ipsa autem benedictio qualis est? Ecce, inquit, odor filii mei tamquam odor agri pleni, quem benedixit Dominus. Et det tibi Deus de rore caeli et de ubertate terrae et multitudinem frumenti et uini, et seruiant tibi gentes et adorent te principes et fiere dominus fratris tui et adorabunt te filii patris tui. Qui maledixerit te, maledictus; et qui [*]( 4 Gen. 25, 29 sqq. 16 Gen. 25, 27 23 Gen. 27, 27 sqq. ) [*]( 2 praefigurantur p 9 immoderata v quemque, que om. e1 13 pellibus, in marg. pelliculis, e 14 Iacob om. V 16 et om. v ft 18 domi p 20 plastos Y 28 fiere mss. praeter bs; fieri 65; fias e 29 et Otn. e )