CAPUT XIIII. De parilitate annorum, qui eisdem quibus nunc spatiis et in prioribus saeculis cucurrerunt.
Nunc iam uideamus quonam modo euidenter possit ostendi. non tam breues, ut illi decem unus esset noster, sed tantae prolixitatis annos, quantae nunc habemus (quos utique circuitus conficit solis), in illorum hominum uita prolixissima conputatos. Sescentensimo nempe anno uitae Noe scriptum est factum esse diluuium. Quur ergo ibi legitur : Et aqua diluuii facta est super terram sescentensimo anno in uita Noe, secundi mensis, septima et uicensima mensis, si annus ille minimus, quales decem faciunt unum \'nostrum, triginta sex habebat dies? Tantillus quippe annus, [*]( 24 Gen. 7, 10 sq. ) [*]( 4 centum omisso de V 6 quomodo a bl istuc V; istunc e; istud bpv; id a 8 i?ta—iata V dubitauerit e 12 alium V1 19 quoen niam V 22 in om. pl f 23 sesce! tjijsimo V 24 quare b ibi ergo e 26 in uita Vev; uitae abpp2a.f 28 dies habebat v )
87
si antiquo more hoc nomen accepit, aut non habet menses, aut mensis eius est triduum, ut habeat duodecim menses. Quo modo igitur hic dictum est: Sescentensimo anno, secundi mensis, septima et uicensima mensis, nisi quia tales, quales nunc sunt, etiam tunc erant menses? Nam quo pacto aliter uicensimo et septimo die secundi mensis diceretur coeptum esse diluuium? Deinde postea in fine diluuii ita legitur: Et sedit arca in mense septimo, septima et uicensima mensis, super montes Ararat. Aqua autem minuebatur usque ad undecimum mensem; in undecimo autem mense prima die mensis paruerunt capita montium. Si igitur tales menses erant, tales profecto et anni erant, quales nunc habemus. Menses quippe illi triduani uiginti et septem dies habere non poterant. Aut si pars tricensima tridui tunc appellabatur dies, ut omnia proportione minuantur: ergo nec toto quadriduo nostro factum est illud tam grande diluuium, quod memoratur factum quadraginta diebus et noctibus. Quis hanc absurditatem et uanitatem ferat? Proinde remoueatur hic error, qui coniectura falsa ita uult adstruere scripturarum nostrarum fidem, ut alibi destruat. Prorsus tantus etiam tunc dies fuit. quantus et nunc est, quem uiginti quattuor horae diurno curriculo nocturnoque determinant; tantus mensis, quantus et nunc est, quem luna coepta et finita concludit; tantus annus, quantus et nunc est, quem duodecim menses lunares additis propter cursum solarem quinque diebus et quadrante consummant, quanti anni sescentensimi uitae Noe secundus erat mensis eiusque mensis uicensimus et septimus dies, quando coepit esse diluuium, in quo dies quadraginta continuatae ingentes
[*]( 8 Gen. 8, 4 sq. ) [*](3 hinc ab 4 uicensima Feppot/; uicesiina (uiges. o) die a b v *I 6 peccato V 9 uiceaima die abv montem gararat e 16 ergo om. a quadriduo Vb1 p Domb.; quatriduo a b2 e v 22 uiginti quattuor V e p; uig. et quatt. abv Domb. 23 determinat V1 26 so- Jis p 29 quadrag. om. V, in marg. m. 2 XL) 88
pluuiae memorantur, qui dies non binas ac paulo amplius horas habebant, sed uicenas et quaternas die noctuque transactas. Ac per hoc tam magnos annos uixerunt illi antiqui usque amplius quam nongentos, quantos postea uixit Abraham centum septuaginta et post eum filius eius Isaac centum octoginta et filius eius Iacob prope centum quinquaginta, et quantos interposita aliquanta aetate Moyses centum uiginti, et quantos etiam nunc uiuunt homines septuaginta uel octoginta uel non multo amplius, de quibus dictum est: Et amplius eis labor et dolor.
Illa uero numerorum uarietas, quae inter codices Hebraeos inuenitur et nostros, neque de hac antiquorum longaeuitate dissentit, et si quid habet ita diuersum, ut uerum esse utrumque non possit, rerum gestarum fides ab ea lingua repetenda est, ex qua interpretatum est quod habemus. Quae facultas cum uolentibus ubique gentium praesto sit, non tamen uacat, quod septuaginta interpretes in plurimis, quae diuersa dicere uidentur, ex Hebraeis codicibus emendare ausus est nemo. Non enim est illa diuersitas putata mendositas; nec ego ullo modo putandam existimo: sed ubi non est scriptoris error, aliquid eos diuino spiritu, ubi sensus esset consentaneus ueritati et praedicans ueritatem, non interpretantium munere, sed prophetantium libertate aliter dicere uoluisse credendum est. Unde merito non solum Hebraeis, uerum etiam ipsis, cum adhibet testimonia de scripturis, uti apostolica inuenitur auctoritas. Sed hinc me opportuniore loco, si Deus adiuuerit, - promisi diligentius locuturum; nunc quod instat expediam. Non enim ambigendum est ab homine, qui ex primo homine [*]( 4 Gen. 25, 7 5 Gen. 35, 28 6 Gen. 47, 28 8 Deut 34, 7 9 Ps. 89, 10 ) [*]( 4 qui usque e nung. V; nonagentos, e ex i coir., e 5 septuaginta mss.; sept. quinque v et post octog. om. bl 7 moses F1 12 longe uite e1; longeua uita 62 19 sq. non enim illa diuersitaa putanda est mendositas p 20 putandum e p 22 munere MM.; more v 26 opportuniori e )
89
primus est natus, quando tamdiu uiuebant, potuisse constitui ciuitatem, sane terrenam, non illam, quae dicitur ciuitas Dei, de qua ut scriberemus, laborem tanti huius operis in manus sumsimus.
CAPUT XV. An credibile sit primi saeculi uiros usque ad eam aetatem, qua filios generasse referuntur, a concubitu continuisse.
Dicet ergo aliquis: Itane credendum est hominem filios generaturum nec habentem propositum continentiae centum et amplius, uel secundum Hebraeos non multo minus, id est octoginta, septuaginta, sexaginta annos a concumbendi opere uacuisse, aut si non uacaret, nihil prolis gignere potuisse?\' Haec quaestio duobus modis soluitur. Aut enim tanto serior fuit proportione pubertas, quanto uitae totius maior annositas; aut, quod magis uideo esse credibile, non hic primogeniti filii commemorati sunt, sed quos successionis ordo poscebat, ut perueniretur ad Noe, a quo rursus ad Abraham uidemus esse peruentum, ac deinde usque ad certum articulum temporis, quantum oportebat signari etiam generationibus commemoratis cursum gloriosissimae ciuitatis in hoc mundo peregrinantis et supernam patriam requirentis. Quod enim negari non potest, prior omnibus Cain ex coniunctione maris et feminae natus est. Neque enim illo nato dixisset Adam, quod dixisse legitur: Adquisiui hominem per Deum, nisi illis duobus ipse fuisset homo nascendo additus primus. Hunc secutus Abel, quem maior frater occidit, praefigurationem quandam peregrinantis ciuitatis Dei, quod ab inpiis et [*]( 25 Gen. 4, 1 ) [*]( 9 dicit a 13 uacuisse blel; uacuisset V; uacasse e2; uacauiase a bsp v 17 sed quod e 26 duoa V 27 praefigurationem quandam Veppa f Domb.; praefiguratione quadam abv 28 quod ab Vaev; quae abp; quod esset ab V2 b p l )
90
quodam modo terrigenis, id est terrenam originem diligentibus et. terrenae ciuitatis terrena felicitate gaudentibus, persecutiones iniquas passura fuerat, primus ostendit. Sed quot annorum erat Adam, cum eos genuit, non apparet. Exinde digeruntur generationes aliae de Cain, aliae de illo, quem genuit Adam in eius successionem, quem frater occidit, et appellauit nomen illius Seth dicens, ut scriptum est: Suscitauit enim mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain. Cum itaque istae duae series generationum, una de Seth, altera de Cain, has duas, de quibus agimus, distinctis ordinibus insinuent ciuitates, unam caelestem in terris peregrinantem, alteram terrenam terrenis tamquam sola sint gaudiis inhiantem uel inhaerentem: nullus de progenie Cain, cum dinumerata sit connumerato Adam usque ad octauam generationem, quot annorum fuisset expressus est, quando genuit eum, qui commemoratur post eum. Noluit enim Spiritus Dei in terrenae ciuitatis generationibus tempora notare ante diluuium, sed in caelestis maluit, tamquam essent memoria digniores. Porro autem Seth quando natus est, non quidem taciti sunt anni patris eius, sed iam genuerat alios; et utrum solos Cain et Abel, adfirmare quis audeat? Non enim quia soli nominati sunt propter ordines generationum quas commemorare oportebat, ideo consequens uideri debet solos fuisse tunc generatos ex Adam. Cum enim silentio coopertis omnium nominibus ceterorum legatur eum genuisse filios et filias: quota fuerit ista proles eius, quis praesumat adserere, si culpam temeritatis euitat? Potuit quippe Adam diuinitus admonitus dicere, postea quam Seth natus est: Suscitauit enim mihi Deus semen aliud pro Abel, quoniam talis
[*]( 7 Gen. 4, 25 ) [*]( 3 fuerat om. a quod V1 6 successionem Vepv; successione abaf 8 enim om. bl 8 quem iugulauit p 13 inhi autem, in marg. inhiantem, e 20 sed etiam e 21 ad , reliquae litterae deletae dignosci nequeunt, in marg. affirmare. e 22 commemorare Vablep p a/Domb.; commemorari bz v 26 qui e ) 91
erat futurus, qui inpleret illius sanctitatem, non quod ipse prior post eum temporis ordine nasceretur. Deinde quod scriptum est: Vixit autem Seth quinque et ducentos annos (uel secundum Hebraeos quinque et centum annos), etgenuitEnos: quis possit nisi inconsideratus adseuerare hunc eius primogenitum fuisse? ut admirantes merito requiramus, quo modo per tot annos inmunis fuerit a conubio sine ullo proposito continentiae uel non genuerit coniugatus; quando quidem etiam de ipso legitur: Et genuit filios et filias, et fuerunt omnes dies Seth duodecim et nongenti anni, et mortuus est. Adque ita deinceps, quorum anni commemorantur, nec filios filiasque genuisse reticentur. Ac per hoc non apparet omnino, utrum, qui nominatur genitus, ipse fuerit primogenitus; immo uero, quoniam credibile non est patres illos aetate tam longa aut inpuberes fuisse aut coniugibus caruisse uel fetibus, nec illos eorum filios primos eis natos fuisse credibile est. Sed cum sacrae scriptor historiae ad ortum uitamque Noe, cuius tempore diluuium factum est, per successiones generationum notatis temporibus intenderet peruenire, eas utique commemorauit, non quae primae suis parentibus fuerint, sed quae in propagationis ordinem uenerint.
Exempli gratia, quo id fiat apertius, aliquid interponam, unde nullus ambigat fieri potuisse quod dico. Euangelista Matthaeus generationem dominicae carnis per seriem parentum uolens commendare memoriae, ordiens a patre Abraham adque ad Dauid primitus ut perueniret intendens: Abraham, inquit, genuit Isaac; quur non dixit Ismael, quem primitus genuit? Isaac autem, inquit, genuit lacob; quur non 30 dixit Esau, qui eius primogenitus fuit? Quia scilicet per illos ad Dauid peruenire non posset. Deinde sequitur: Iacob [*]( 9 Gen. 5, 4 sqq. 27 Mt. 1, 2 sq. ) [*]( 3 uilitJ habet p 5 consider. e 11 nongenti Ve 12 nec... reticentur sup. lin. V 22 ordine l\' 23 quod id e id om. p 27 ad] a V )
92
autem genuit ludam et fratres eius; numquid ludas primogenitus fuit? ludas, inquit, genuit Phar-es et Zarat; nec istorum geminorum aliquis fuit primogenitus Iudae, sed ante illos iam tres genuerat. Eos itaque tenuit in ordine generationum, per quos ad Dauid adque inde quo intenderat perueniret. Ex quo intellegi potest, ueteres quoque homines ante diluuium non primogenitos, sed eos fuisse commemoratos, per quos ordo succedentium generationum ad Noe patriarcham duceretur, ne serae pubertatis illorum obscura et non necessaria quaestio nos fatiget.
CAPUT XVI. De iure coniugiorum, quod dissimile a subsequentibus matrimoniis habuerint prima conubia.
Cum igitur genus humanum post primam copulam uiri facti ex puluere et coniugis eius ex uiri latere manum feminarumque coniunctione opus haberet, ut gignendo multiplicaretur, nec essent ulli homines, nisi qui ex illis duobus nati fuissent: uiri sorores suas coniuges acceperunt; quod profecto quanto est antiquius conpellente necessitate, tanto postea factum est damnabilius religione prohibente. Habita est enim ratio rectissima caritatis, ut homines, quibus esset utilis adque honesta concordia, diuersarum necessitudinum uinculis necterentur, nec unus in uno multas haberet, sed singulae spargerentur in singulos ac sic ad socialem uitam diligentius conligandam plurimae plurimos obtinerent. Pater quippe et socer duarum sunt necessitudinum nomina. Ut ergo alium quisque habeat patrem, alium socerum, numerosius se caritas porrigit. Utrumque autem unus Adam esse cogebatur et filiis et filiabus suis, quando fratres sororesque conubio [*]( 3 zarat Vppa; zarad b; zarath e f; zaram a v 4 hos p 5 ad... quo om. e quod V 8 succed. ordo v 9 puuertatis Y 10\' fatigat el 15 eius sup. lin. V 16 coniunctionem V multiplicarentur yi e 17 essent p 20 enim sup. lin. e 24 6iasotiale e1 27 caritis V1 29 et sup. lin. V )
93
iungebantur. Sic et Eua uxor eius utrique sexui filiorum fuit et socrus et mater; quae si duae feminae fuissent, mater altera et socrus altera, copiosius se socialis dilectio conligaret. Ipsa denique iam soror, quod etiam uxor fiebat, duas tenebat una necessitudines; quibus per singulas distributis, ut altera esset soror, altera uxor, hominum numero socialis propinquitas augeretur. Sed hoc unde fieret tunc non erat, quando nisi fratres et sorores ex illis duobus primis nulli homines erant. Fieri ergo debuit quando potuit, ut existente copia inde ducerentur uxores, quae non erant iam sorores, et non solum illud ut fieret nulla necessitas esset, uerum etiam si fieret nefas esset. Nam si et nepotes primorum hominum, qui iam consobrinas poterant accipere coniuges, sororibus matrimonio iungerentur, non iam duae, sed tres in homine uno necessitudines fierent, quae propter caritatem numerosiore propinquitate nectendam disseminari per singulos singulae debuerunt. Esset enim unus homo filiis suis, fratri scilicet sororique coniugibus, et pater et socer et auunculus; ita et uxor eius eisdem communibus filiis et mater et amita et socrus; idemque inter se filii eorum non solum essent fratres adque coniuges, uerum etiam consobrini, quia et fratrum filii. Omnes autem istae necessitudines, quae uni homini tres homines conectebant, nouem conecterent, si essent in singulis singulae, ut unus homo haberet alteram sororem, alteram uxorem, alteram consobrinam, alterum patrem, alterum auunculum, alterum socerum, alteram matrem, alteram amitam, alteram socrum; adque ita se non in paucitate coartatum, sed latius adque numerosius propinquitatibus crebris uinculum sociale diffunderet.
Quod humano genere crescente et multiplicato etiam inter inpios deorum multorum falsorumque cultores sic obseruari [*]( 4 quae b2 duos V 11 istud p 12 esset yeryrp et Nam ex antecedentibw repetit. Y si ex nepotibus a 18 abunculas V et sip, l. 25 uxores eisdem V 19 eisdemque e iidemque v 21 qui e 27 cohartatum Vi coarctatum v )
94
cernimus, ut, etiamsi peruersis legibus permittantur fraterna coniugia, melior tamen consuetudo ipsam malit exhorrere licentiam, et cum sorores accipere in matrimonium primis humani generis temporibus omnino licuerit, sic auersetur, quasi numquam licere potuerit. Ad humanum enim sensum uel adliciendum uel offendendum mos ualet plurimum; qui cum in hac causa inmoderationem concupiscentiae coherceat, eum dissignari adque corrumpi merito esse nefarium iudicatur. Si enim est iniquum auiditate possidendi transgredi limitem agrorum, quanto est iniquius libidine concumbendi subuertere limitem morum! Experti autem sumus in conubiis consobrinarum etiam nostris temporibus propter gradum propinquitatis fraterno gradui proximum quam raro per mores fiebat, quod fieri per leges licebat, quia id nec diuina prohibuit et nondum prohibuerat lex humana. Verum tamen factum etiam licitum propter uicinitatem horrebatur inliciti et, quod fiebat cum consobrina, paene cum sorore fieri uidebatur; quia et ipsi inter se propter tam propinquam consanguinitatem fratres uocantur et paene germani sunt. Fuit autem antiquis patribus religiosae curae, ne ipsa propinquitas se paulatim propaginum ordinibus dirimens longius abiret et propinquitas esse desisteret, eam nondum longe positam rursus matrimonii uinculo conligare et quodam modo reuocare fugientem. Unde iam pleno hominibus orbe terrarum, non quidem sorores ex patre uel matre uel ex ambobus suis parentibus natas, sed tamen amabant de suo genere ducere uxores. Verum quis dubitet honestius hoc tempore etiam consobrinorum prohibita esse coniugia? non solum secundum ea, quae disputauimus, propter multiplicandas adfinitates, ne habeat duas necessitudines una persona, cum duae possint eas habere et numerus propinquitatis augeri; sed etiam quia nescio quo modo inest humanae
[*]( 2 ipsamq\' V 4 humanis V 6 adliciendum, in marg. illiciendo.. e 9 iniquum est v inicum V 11 autem] enim V conubis V1 .. 13 fiebant V 16 et hoc, in marg. et quod. e 21 ordinum P 22 uinculum F1. ) 95
uerecundiae quiddam naturale adque laudabile, ut, cui debet causa propinquitatis reuerendum honorem, ab ea contineat, quamuis generatricem, tamen libidinem, de qua erubescere uidemus et ipsam pudicitiam coniugalem.
Copulatio igitur maris et feminae, quantum adtinet ad genus mortalium, quoddam seminarium est ciuitatis; sed terrena ciuitas generatione tantummodo, caelestis autem etiam regeneratione opus habet, ut noxam generationis euadat. Utrum autem aliquod fuerit, uel si fuit, quale fuerit corporale adque uisibile regenerationis signum ante diluuium, sicut Abrahae circumcisio postea est imperata, sacra historia tacet. Sacrificasse tamen Deo etiam illos antiquissimos homines non tacet; quod et in duobus primis fratribus claruit, et Noe post diluuium, cum de arca fuisset egressus, hostias Deo legitur immolasse. De qua re in praecedentibus libris iam diximus, non ob aliud daemones adrogantes sibi diuinitatem deosque se credi cupientes sibi expetere sacrificium et gaudere huius modi honoribus, nisi quia uerum sacrificium uero Deo deberi sciunt.
CAPUT XVII. De duobus ex uno genitore procreatis patribus adque principibus.
Cum ergo esset Adam utriusque generis pater, id est et cuius series ad terrenam, et cuius series ad caelestem pertinet ciuitatem, occiso Abel adque in eius interfectione commendato mirabili sacramento facti sunt duo patres singulorum generum, Cain et Seth, in quorum filiis, quos commemorari oportebat, duarum istarum ciuitatum in genere mortalium euidentius indicia clarere coeperunt. Cain quippe genuit Enoch, in cuius nomine condidit ciuitatem, terrenam scilicet, non peregrinantem [*]( 14 Gen. 8, 20 ) [*]( 1 ut, in marg. et, e quidelicet, e 2 uerecundam p coutmnat f 7 etiam om. V a 9 si fuęrit quale fuerit V 21 duorum patribus ]» )
96
in hoc mundo, sed in eius temporali pace ac felicitate quiescentem. Cain autem interpretatur possessio; unde dictum est, quando natus est, siue a patre siue a matre eius: Adquisiui hominem per Deum. Enoch uero dedicatio; hic enim dedicatur terrena ciuitas, ubi conditur, quoniam hic habet eum, quem intendit et adpetit, finem. Porro ille Seth interpretatur resurrectio et Enos filius eius interpretatur homo; non sicut Adam. Et ipsum enim nomen homo interpretatur; sed commune perhibetur esse in illa lingua, id est Hebraea, masculo et feminae. Nam sic de illo scriptum est: Masculum et feminam fecit illos et benedixit illos et cognominauit nomen eorum Adam. Unde non ambigitur sic appellatam fuisse feminam Euam proprio nomine, ut tamen Adam, quod interpretatur homo, nomen esset amborum. Enos autem sic interpretatur homo, ut hoc non posse feminam nuncupari periti linguae illius adseuerent, tamquam filius resurrectionis, ubi non nubent neque uxores ducent. Non enim erit ibi generatio, cum illuc perduxerit regeneratio. Quare et hoc non incassum notandum arbitror, quod in eis generationibus, quae propagantur ex illo qui est appellatus Seth, cum genuisse filios filiasque dicantur, nulla ibi genita nominatim femina expressa est; in his autem, quae propagantur ex Cain, in ipso fine, quo usque, pertendunt, nouissima femina genita nominatur. Sic enim legitur: Mathusael genuit Lamech; et sumsit sibi Lamech duas uxores, nomen uni Ada et nomen secundae Sella, et peperit Ada Iobel; hic erat pater habitantium in tabernaculis pecuariorum.
[*]( 3 Gen. 4, 1 10 Gen. 5 2 17 Lc. 20. 35 25 Gen. 4, 18 sqq. ) [*]( 5 hic sup. Un. V 6 attendit F\' sed F1 7 resurr. interpretatur v 8 interpr. homo v 19 non ut puto V1 ab; non puto p1 24 pertendunt Veprpaf; pertenduntur b; protenduntur ax 25 matthusael Vj matussael a; matusale p r 27 secundi F1; secunde F* ) 97
Et nomen fratris eius Iobal; hic fuit qui ostendit psalterium et citharam. Sella autem peperit et ipsa Tobel; et erat malleator aerarius aeramenti et ferri. Soror autem Tobel Noemma. Huc usque porrectae sunt generationes ex Cain, quae sunt omnes ab Adam octo adnumerato ipso Adam, septem scilicet usque ad Lamech, qui duarum maritus uxorum fuit, et octaua est generatio in filiis eius, in quibus commemoratur et femina. Ubi eleganter significatum est terrenam ciuitatem usque in sui finem carnales habituram generationes, quae marium feminarumque coniunctione proueniunt. Unde et ipsae, quod praeter Euam nusquam reperitur ante diluuium, nominibus propriis exprimuntur uxores illius hominis, qui nominatur hic nouissimus pater. Sicut autem Cain, quod interpretatur possessio, terrenae conditor ciuitatis, et filius eius, in cuius nomine condita est, Enoch, quod interpretatur dedicatio, indicat istam ciuitatem et initium et finem habere terrenum, ubi nihil speratur amplius, quam in hoc saeculo cerni potest: ita Seth, quod interpretatur resurrectio, cum sit generationum seorsus commemoratarum pater, quid de filio eius sacra haec historia dicat, intuendum est.
CAPUT XVIII. Quid significatum sit in Abel et Seth et Enos, quod appareat ad Christum et corpus eius, id est ecclesiam, pertinere.
Et Seth, inquit, natus est filius, et nominauit nomen eius Enos; hic sperauit inuocare nomen Domini Dei. Nempe clamat adtestatio ueritatis. In spe igitur uiuit homo [*]( 25 Gen. 4, 26 ) [*]( 1 i/bal, post i perforata est membrana, V; iobal e b Domb.; iubal aprv 2 autem om. p 34 tobel V ep tubal a; iobel b; Thobel v Domb. malleator aerarius p a Domb.; mall. et aerar. V aber p f; aerar. et mall. v 4 noemma Verpaf; noema abpv huc abepv; hoc Vrpa Domb. 19 seorsum v commemoraturum F1 25 eius nornen v ) [*]( XXXX Aug. opera Seetio V para II. ) [*]( 7 )
98
filius resurrectionis; in spe uiuit, quamdiu peregrinatur hic, ciuitas Dei, quae gignitur ex fide resurrectionis Christi. Ex duobus namque illis hominibus, Abel, quod interpretatur luctus, et eius fratre Seth, quod interpretatur resurrectio. mors Christi et uita eius ex mortuis figuratur. Ex qua fide gignitur hic ciuitas Dei, id est homo, qui sperauit inuocare nomen Domini Dei. Spe enim salui facti sumus, ait apostolus. Spes autem quae uidetur, non est spes. Quod enim uidet quis, quid sperat? Si autem quod non uidemus speramus, per patientiam exspectamus. Nam quis uacare hoc existimet ab altitudine sacramenti? Numquid enim Abel non sperauit inuocare nomen Domini Dei, cuius sacrificium scriptura tam acceptum Deo fuisse commemorat? Numquid ipse Seth non sperauit inuocare nomen Domini Dei, de quo dictum est: Suscitauit enim mihi Deus semen aliud pro Abel? Quur ergo huic proprie tribuitur, quod piorum omnium intellegitur esse commune, nisi quia oportebat in eo, qui de patre generationum in meliorem partem, hoc est supernae ciuitatis, separatarum, primus commemoratur exortus, praefigurari hominem, id est hominum societatem, quae non secundum hominem in re felicitatis terrenae, sed secundum Deum uiuit in spe felicitatis aeternae? Nec dictum est: <Hic sperauit in Dominum Deum\', aut: \'Hic inuocauit nomen Domini Dei\', sed: sperauit, inquit, inuocare nomen Domini Dei. Quid sibi hoc uult: Sperauit inuocare, nisi quia prophetia est exorturum populum, qui secundum electionem gratiae inuocaret nomen Domini Dei? Hoc est, quod per alium prophetam dictum apostolus de hoc populo intel- •
[*]( 7 Rom. 8, 24 sq. 15 Gen. 4, 25 ) [*]( 2 quae sup. lin. V reaurr.] generationis e 8 spes om. e 9 quid sperat Vabprv; quid et spero epa 19 separatorum V1 commemorator V 20 exhortus V profigurari F1 28 hic ante inuoc. om. b 24 sed sperauit... Dei m. 1 sup. Zin. Vj m. uet. in marg. p; om. a sed sperauit b erp f; sed: Hic spero v 25 sibi om. a\' 23 dictum ggt Y ) 99
legit ad Dei gratiam pertinente: Et erit, omnis qui inuocauerit nomen Domini saluus erit. Hoc ipsum enim quod dicitur: Et nominauit nomen eius Enos, quod interpretatur homo, ac deinde additur: Hic sperauit inuocare nomen Domini Dei, satis ostenditur, quod non in se ipso spem ponere debeat homo; maledictus enim omnis (sicut alibi legitur), qui spem suam ponit in homine, ac per hoc nec in se, ut sit ciuis alterius ciuitatis, quae non secundum filium Cain dedicatur hoc tempore, id est mortalis huius saeculi labente transcursu, sed in illa inmortali tate beatitudinis sempiternae.
CAPUT XVIIII. De significatione, quae in Enoch translatione monstratur.
Nam et ista propago, cuius est pater Seth, in ea generatione habet dedicationis nomen, quae septima est ex Adam adnumerato Adam. Septimus enim ab illo natus est Enoch, quod interpretatur dedicatio. Sed ipse est ille translatus, quoniam placuit Deo, et insigni numero in ordine generationum, quo sabbatum consecratum est, septimo scilicet ab Adam. Ab ipso autem patre istarum generationum, quae discernuntur a progenie Cain, id est a Seth, sextus est; quoto die factus est homo et consummauit Deus omnia opera sua. Sed huius Enoch translatio nostrae dedicationis est praefigurata dilatio. Quae quidem iam facta est in Christo capite nostro, qui sic resurrexit, ut non moriatur ulterius, sed etiam ipse translatus est; restat autem altera dedicatio uniuersae domus, cuius ipse [*]( 1 Rom. 10, 13; Ioel. 2, 32 7 Hierem. 17, 5 ) [*]( 1 pertinentg ep Et erit] etenim p (cf. uulg. omnis enim) omnia quicumque av 2 enim ipsum v 7 in homine V ab eprv; in homii nem p a f 10 habente V1 illammortalitate V mortalit. e 16 ex adam Vabp Domb.; ab adam e fJ 17 notu V 21 patrem V 22 a otn. p propagine v 24 trauslatione a, sic ecribendum esae suspicatw Domb. ) [*]( 7* )
100
Christus est fundamentum, quae differtur in finem, quando erit omnium resurrectio non moriturorum amplius. Siue autem domus Dei dicatur siue templum Dei siue ciuitas Dei, id ipsum est nec abhorret a Latini eloquii consuetudine. Nam et Vergilius imperiosissimam ciuitatem domum appellat Assaraci, Romanos uolens intellegi, qui de Assaraco per Troianos originem ducunt; et domum Aeneae eosdem ipsos, quia eo duce Troiani cum Italiam uenissent ab eis condita est Roma. Imitatus namque est poeta ille litteras sacras, in quibus dicitur domus Iacob iam ingens populus Hebraeorum.
CAPUT XX. De eo, quod Cain successio in octo ab Adam generationes clauditur, et in posteris ab eodem patre Adam Noe decimus inuenitur.
Dicet aliquis: *Si hoc intendebat scriptor huius historiae Ie. in commemorandis generationibus ex Adam per filium eius Seth, ut per illas perueniret ad Noe, sub quo factum est diluuium, a quo rursus contexeretur ordo nascentium, quo perueniret ad Abraham, a quo Matthaeus euangelista incipit generationes, quibus ad Christum peruenit aeternum regem ciuitatis Dei: quid intendebat in generationibus ex Cain et quo eas perducere uolebat?1 Respondetur: Usque ad diluuium, quo totum illud genus terrenae ciuitatis absumtum est, sed reparatum est ex filiis Noe. Neque enim deesse poterit haec terrena ciuitas societasque hominum secundum hominem uiuentium usque ad huius saeculi finem, de quo Dominus ait: Filii saeculi huius generant et generantur. Ciuitatem uero Dei peregrinantem in hoc saeculo regeneratio perducit ad alterum saeculum, cuius filii nec generant nec [*]( 5 Aen. I, 284; ill, 97 27 Lc. 20, 34 ) [*]( 7 qui e 9 sacras litt. v 10 iam Vabepaf; nam p r; tam v 12 ab Adam] abraham p 15 dicit a auctor p 21 tendebat e 23 adsamptnin e \'24 est om. v 27 huiuB saec. v )
101
generantur. Hic ergo generari et generare ciuitati utrique commune est; quamuis Dei ciuitas habeat etiam hic multa ciuium milia, quae ab opere generandi se abstineant; sed habet etiam illa ex imitatione quadam, licet errantium. Ad eam namque pertinent etiam, qui deuiantes ab huius fide diuersas haereses condiderunt; secundum hominem quippe uiuunt, non secundum Deum. Et Indorum gymnosophistae, qui nudi perhibentur philosophari in solitudinibus Indiae, cibi esu ot a generando se cohibent. Non est enim hoc bonum, nisi cum fit secundum fidem summi boni, qui Deus est. Hoc tamen nemo fecisse ante diluuium reperitur; quando quidem etiam ipse Enoch septimus ab Adam, qui translatus refertur esse non mortuus, genuit filios et filias antequam transferretur; in quibus fuit Mathusalam, per quem generationum memorandarum ordo transcurrit.
Quur ergo tanta paucitas successionum commemoratur in generationibus ex Cain, si eas usque ad diluuium perduci oportebat, nec erat diuturna aetas praeueniens pubertatem, quae centum uel amplius annos uacaret a fetibus? Nam si non intendebat auctor libri huius aliquem, ad quem necessario perduceret seriem generationum, sicut in illis, quae ueniunt de semine Seth, intendebat peruenire ad Noe, a quo rursus ordo necessarius sequeretur: quid opus erat praetermittere primogenitos filios, ut perueniretur ad Lamech, in cuius filiis finitur illa contextio, octaua generatione scilicet ex Adam, septima ex Cain, quasi esset inde aliquid deinceps conectendum, unde perueniretur uel ad Israeliticum populum, in quo caelesti ciuitati etiam terrena Hierusalem figuram [*]( 3 abstinent v habeat e 8 cibi esu scripsi; ciues eius sunt mss. v Domb.; continentes sunt Gloss. Salom. (G. Loewe, Misc. crit. in Act. societ. philol. Lips. V, pag. 335) 9 Non enim est v enim om. V 10 est Deus v nemo sup. lin. V 12 non om. e 16 memoratur V 17 eis el 20 ad quem om. el 22 de om. e intendec bafit e 24 quuius V 26 in qua si e aliquid inde e 27 peruenitur e1 )
102
propheticam praebuit, uel ad Christum secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula, supernae Hierusalem fabricator adque regnator, cum tota progenies Cain diluuio sit deleta? Unde uideri potest in eodem ordine generationum primogenitos fuisse commemoratos. Quur ergo tam pauci sunt? Non enim usque ad diluuium tot esse potuerunt, non uacantibus usque ad centenariam pubertatem patribus ab officio generandi, si non erat tunc proportione longaeuitatis illius etiam sera pubertas. Ut enim peraeque triginta annorum fuerint, cum filios generare coeperunt, octiens triceni (quoniam octo sunt generationes cum Adam et cum eis quos genuit Lamech) ducenti et quadraginta sunt anni: num itaque toto deinde tempore usque ad diluuium non generauerunt? Qua tandem causa, qui haec scripsit, generationes commemorare noluit quae sequuntur? Nam ex Adam usque ad diluuium conputantur anni secundum codices nostros duo milia ducenti sexaginta duo; secundum Hebraeos autem mille sescenti quinquaginta sex. Ut ergo istum numerum minorem credamus esse ueriorem, de mille sescentis quinquaginta sex annis ducenti quadraginta detrahantur: numquid credibile est per mille quadringentos, et quod excurrit, annos, qui restant usque diluuium, progeniem Cain a generationibus uacare potuisse?
Sed qui ex hoc mouetur, meminerit, cum quaererem, quo modo credendum sit antiquos illos homines per tam multos annos a gignendis filiis cessare potuisse, duobus modis istam solutam esse quaestionem: aut de sera pubertate, proportione tam longae uitae, aut de filiis qui commemorantur in generationibus, quod non fuerint primogeniti, sed hi, per quos ad [*]( 1 Rom. 9, 5 ) [*]( 4 iJ,) dilu. e 8 patrie e obfitio e 9 per ea qng a; peraquie e 10 fuerit V 12 et om. p p 18 aex sup. lin. V 22 et p. 103, 7 usque Vrp Dunob.; usque ad ab epv 22 cain generationibus, onttMO progeniem et a, p 24 in hoc, in marg. ex hoc, e )
103
eum, quem intendebat auctor libri, poterat perueniri, sicut ad Noe in generationibus Seth. Proinde in generationibus Cain, si non occurrit qui deberet intendi, ad quem praetermissis primogenitis per eos, qui commemorati sunt, perueniri oportebat, sera pubertas intellegenda restabit, ut aliquanto post centum annos puberes habilesque ad gignendum facti fuerint, ut ordo generationum per primogenitos curreret et usque diluuium ad numerum annorum tantae quantitatis occurreret. Quamuis fieri possit, ut propter aliquam secretiorem causam, quae me latet, usque ad Lamech et eius filios generationum perueniente contextu commendaretur haec ciuitas, quam dicimus esse terrenam, ac deinde cessaret scriptor libri commemorare ceteras, quae usque ad diluuium esse potuerunt. Potest et illa esse causa, quur non ordo generationum per primogenitos duceretur, ut necesse non sit in illis hominibus tam seram credere pubertatem, quod scilicet eadem ciuitas, quam Cain in nomine Enoch filii sui condidit, longe lateque regnare potuerit et reges habere non simul plures, sed suis aetatibus singulos, quos genuissent sibi successuros quicumque regnassent. Horum regum primus esse potuit ipse Cain, secundus filius eius Enoch, in cuius nomine, ubi regnaretur, condita est ciuitas; tertius Gaidad, quem genuit Enoch; quartus Meuia, quem genuit Gaidad; quintus Mathusael, quem genuit Meuia; sextus Lamech, quem genuit Mathusael, qui est septimus ab Adam per Cain. Non autem erat consequens, ut primogeniti regum regnantibus succederent patribus, sed quos regnandi meritum propter uirtutem terrenae utilem ciuitati. uel sors aliqua reperiret, uel ille potissimum succederet patri hereditario quodam iure regnandi, quem prae ceteris filiis
[*]( 1 peraeniri V Domb.; peruenire abeptI 2 Seth .. generationibus om. e 9 posset e 14 causa esse b 18 potuertiit V 22 gaidad Vbv; gaidat p a f; gaid e; guidad p; guidat r; iareth a 23 meuia V t beppaf; meuida a; Manihel v gaid. ad quintus e mathosal/, e .. eras., Y 24 septimus est v 26 in regnum a v quibus, tn marg. quos, e) 104
dilexisset. Potuit autem uiuente adhuc Lamech adque regnante fieri diluuium, ut ipsum cum aliis omnibus hominibus, exceptis qui in arca fuerunt, quem perderet inueniret. Neque enim mirandum est, si uaria quantitate numerositatis annorum interposita per tam longam aetatem ab Adam usque diluuium non aequalis numeri generationes habuit utraque progenies, sed per Cain septem, per Seth autem decem; septimus est enim, ut iam dixi, ab Adam Lamech, decimus Noe; et ideo non unus filius Lamech, sicut in ceteris superius, sed plures commemorati sunt, quia incertum erat quis ei fuisset mortuo successurus, si regnandi tempus inter ipsum et diluuium remansisset.
Sed quoquo modo se habeat siue per primogenitos siue per reges ex Cain generationum ordo decurrens, illud mihi nullo pacto praetereundum silentio uidetur, quod, cum Lamech septimus ab Adam fuisset inuentus, tot eius adnumerati sunt filii, donec undenarius numerus inpleretur, quo significatur peccatum. Adduntur enim tres filii et una filia. Uxores autem aliud possunt significare, non hoc quod nunc commendandum uidetur. Nunc enim de generationibus loquimur; illae uero unde sint genitae, tacitum est. Quoniam ergo lex denario numero praedicatur, unde est memorabilis ille decalogus, profecto numerus undenarius, quoniam transgreditur denarium, transgressionem legis ac per hoc peccatum significat. Hinc est quod in tabernaculo testimonii, quod erat in itinere populi Dei uelut templum ambulatorium, undecim uela cilicina fieri praecepta sunt. In cilicio quippe recordatio est peccatorum propter haedos ad sinistram futuros; quod confitentes in cilicio prosternimur tamquam dicentes quod in psalmo [*]( 25 Eiod. 26, 7 ) [*]( 2 fieri] filii e 3 in arca] natura e 4 numerositas el 5 ab adam sup. lin. e usque V p; usque ad abepv 10 fuerat p 11 ai ex in corr. V 18 quomodo b 15 uideretur V 20 nec enim e 24 trans- 0 gressio e 25 est] enim e 28 prohedes V )
105
scriptum est: Et peccatum meum ante me est semper. Progenies ergo ex Adam per Cain sceleratum undenario numero finitur, quo peccatum significatur; et ipse numerus femina clauditur, a quo sexu initium factum est peccati, per quod omnes morimur. Commissum est autem, ut et uoluptas camis, quae spiritui resisteret,. sequeretur. Nam et ipsa filia Lamech Noemma uoluptas interpretatur. Per Seth autem ab Adam usque ad Noe denarius insinuatur legitimus numerus. Cui Noe tres adiciuntur filii, unde uno lapso duo benedicuntur a patre, ut remoto reprobo et probatis filiis ad numerum additis etiam duodenarius numerus intimetur, qui et in patriarcharum et in apostolorum numero insignis est, propter septenarii partes alteram per alteram multiplicatas. Nam ter quaterni uel quater terni ipsum faciunt. His ita se habentibus uideo considerandum et commemorandum, ista utraque progenies, quae distinctis generationibus duas insinuat ciuitates, unam terrigenarum, alteram regeneratorum, quo modo postea sic commixta fuerit adque confusa, ut uniuersum genus humanum exceptis octo hominibus diluuio perire mereretur.