De duobus ordinibus generationis humanae in diuersos fines ab initio procurrentis.
De felicitate paradisi uel de ipso paradiso et de uita ibi primorum hominum eorumque peccato adque supplicio multi multa senserunt, multa dixerunt, multa litteris mandauerunt. Nos quoque secundum scripturas sanctas uel quod in eis legimus uel quod ex eis intellegere potuimus earum congruentes auctoritati de his rebus in superioribus libris diximus. Enucleatius autem si ista quaerantur, multiplices adque multimodas pariunt disputationes, quae pluribus intexendae sint uoluminibus, quam hoc opus tempusque deposcit, quod non ita largum habemus, ut in omnibus, quae possunt requirere otiosi et scrupulosi, paratiores ad interrogandum quam capaciores ad intellegendum, nos oporteat inmorari. Arbitror tamen satis nos iam fecisse magnis et difficillimis quaestionibus de initio uel mundi uel animae uel ipsius generis humani, quod in duo genera distribuimus, unum eorum, qui secundum hominem, alterum eorum, qui secundum Deum uiuunt; quas etiam mystice appellamus ciuitates duas, hoc est duas societates hominum, quarum est una quae praedestinata est in aeternum regnare cum Deo, altera aeternum supplicium subire cum diabolo. Sed iste finis est earum, de quo post loquendum est. Nunc autem quoniam de exortu earum siue in angelis, quorum numerus ignoratur a nobis, siue in duobus primis hominibus satis dictum est, iam mihi uidetur earum adgrediendus excursus, ex quo illi duo generare coeperunt, donec homines generare cessabunt. Hoc enim uniuerso tempus siue saeculum, in quo cedunt morientes [*]( 7 multa multi e 13 sint Y e p; sunt a b tJ 16 scrupulosi Vabpv; scrip. epaf 19 ueiamine F1 20 homine V 29 est cursus F1 )
59
succeduntque nascentes, istarum duarum ciuitatum, de quibus disputamus, excursus est.
Natus est igitur prior Cain ex illis duobus generis humani parentibus, pertinens ad hominum ciuitatem, posterior Abel, ad ciuitatem Dei. Sicut enim in uno homine, quod dixit apostolus, experimur, quia non primum quod spiritale est, sed quod animale, postea spiritale (unde unusquisque, quoniam ex damnata propagine exoritur, primo sit necesse est ex Adam malus adque carnalis; quod si in Christum renascendo profecerit, post erit bonus et spiritalis): sic in uniuerso genere humano, cum primum duae istae coeperunt nascendo adque moriendo procurrere ciuitates, prior est natus ciuis huius saeculi, posterius autem isto peregrinus in saeculo et pertinens ad ciuitatem Dei, gratia praedestinatus gratia electus, gratia peregrinus deorsum gratia cinis sursum. Nam quantum ad ipsum adtinet, ex eadem massa oritur, quae originaliter est tota damnata; sed tamquam figulus Deus (hanc enim similitudinem non inpudenter, sed prudenter introducit apostolus) ex eadem massa fecit aliud uas in honorem, aliud in contumeliam. Prius autem factum est uas in contumeliam, post uero alterum in honorem, quia et in ipso uno, sicut iam dixi, homine prius est reprobum, unde necesse est incipiamus et ubi non est necesse ut remaneamus, posterius uero probum, quo proficientes ueniamus et quo peruenientes maneamus. Proinde non quidem omnis homo malus erit bonus, nemo tamen erit bonus qui non erat malus; sed quanto quisque citius mutatur in melius, hoc in se facit nominari quod adprehendit celerius, et posteriore cooperit uocabulum prius. Scriptum est itaque de Cain, quod condiderit ciuitatem; Abel antem tamquam peregrinus non condidit. Superna est enim [*]( 6 1. Cor. 15, 46 19 Rom. 9, 21 ) [*]( 6 quod sup. lin. V 8 ex adam nata a b1 el 13 posterius V ep Domb.; posterior abv 18 inpudenter V b2 el? Domb.; inprnd. a ht e2paV 19 aliud in contum. usque ad in honorem l. 21 om. el 26 bonusl ho (homo?) e )
60
sanctorum ciuitas, quamuis hic pariat ciues, in quibus peregrinatur, donec regni eius tempus adueniat, cum congregatura est omnes in suis corporibus resurgentes, quando eis promis sum dabitur regnum, ubi cum suo principe rege saeculorum sine ullo temporis fine regnabunt.
CAPUT II. De filiis carnis et filiis promissionis.
Umbra sane quaedam ciuitatis huius et imago prophetica ei significandae potius quam praesentandae seruiuit in terris, quo eam tempore demonstrari oportebat, et dicta est etiam ipsa ciuitas sancta merito significantis imaginis, non expressae, sicut futura est, ueritatis. De hac imagine seruiente et de illa, quam significat, libera ciuitate sic apostolus ad Galatas loquitur: Dicite mihi, inquit, sub lege uolentes esse legem non audistis? Scriptum est enim, quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera. Sed ille quidem, qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per repromissionem; quae sunt in allegoria. Haec enim sunt duo testamenta, unum quidem a monte Sina in seruitutem generans, quod est Agar; Sina enim mons est in Arabia, quae coniuncta est huic quae nunc est Hierusalem; seruit enim cum filiis suis. Quae autem sursum est Hierusalem. libera est, quae est mater nostra. Scriptum est enim: Laetare sterilis, quae non paris, erumpeetexclama, quae non parturis; quoniam multi filii desertae, magis quam eius quae habet uirum. Nos autem, [*]( 14 Gal. 4, 21 sqq. ) [*]( 15 audistis] legistis a 18 carne T71 21 Sina om. e 22 est mons p quae coniuncta est Vep Domb.; qui coniunctus est abv 25 nostra V ep paf Domb.; omnium nostrum av; omnium nostrorum b 26 et exclama V e2 paf Domb.; et clama ab exv )
61
fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. Sed sicut tunc, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum, qui secundum spiritum: ita et nunc. Sed quid dicit scriptura? Eice ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae. Nos autem, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae, qua libertate Christus nos liberauit. Haec forma intellegendi de apostolica auctoritate descendens locum nobis aperit, quem ad modum scripturas duorum testamentorum, ueteris et noui, accipere debeamus. Pars enim quaedam terrenae ciuitatis imago caelestis ciuitatis effecta est, non se significando, sed alteram, et ideo seruiens. Non enim propter se ipsam, sed propter aliam significandam est instituta, et praecedente alia significatione et ipsa praefigurans praefigurata est. Namque Agar ancilla Sarrae eiusque filius imago quaedam huius imaginis fuit; et quoniam transiturae erant umbrae luce ueniente, ideo dixit libera Sarra, quae significabat liberam ciuitatem, cui rursus alio modo significandae etiam illa umbra seruiebat: Eice ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio meo Isaac, quod ait apostolus: Cum filio liberae. Inuenimus ergo in terrena ciuitate duas formas, unam suam praesentiam demonstrantem, alteram caelesti ciuitati significandae sua praesentia seruientem. Parit autem ciues terrenae ciuitatis peccato uitiata natura, caelestis uero ciuitatis ciues parit a peccato naturam liberans gratia unde illa uocantur uasa irae, ista uasa misericordiae. Significatum est hoc etiam in duobus filiis Abrahae, quod unus de ancilla, quae dicebatur Agar, secundum carnem natus est Ismael, alter est autem de Sarra libera secundum repromissionem natus Isaac. Uterque quidem de semine Abrahae;
[*]( 19 Gen. 21, 10 27 Rom. 9, 22 sq. ) [*]( 18 significat « 24 ciuitate V 27 illi V1 30 alter est Vbep pa; est om. ac ) 62
sed illum genuit demonstrans consuetudo naturam, illum uero dedit promissio significans gratiam; ibi humanus usus ostenditur, hic diuinum beneficium commendatur.
CAPUT III. De sterilitate Sarrae, quam Dei gratia fecundauit.
Sarra quippe sterilis erat et desperatione prolis saltem de ancilla sua concupiscens habere, quod de se ipsa non se posse cernebat, dedit eam fetandam uiro, de quo parere uoluerat nec potuerat. Exegit itaque etiam sic debitum de marito utens iure suo in utero alieno. Natus est ergo Ismael, sicut nascuntur homines, permixtione sexus utriusque, usitata lege naturae. Ideo dictum est: Secundum carnem; non quod ista beneficia Dei non sint aut non illa operetur Deus, cuius opifex sapientia adtingit, sicut scriptum est, a fine usque in finem fortiter et disponit omnia suauiter; sed ubi significandum fuerat Dei donum, quod indebitum hominibus gratia largiretur, sic oportuit dari filium, quem ad modum naturae non debebatur excursibus. Negat enim natura iam filios tali commixtioni maris et feminae, qualis esse poterat Abrahae et Sarrae in illa iam aetate, etiam mulieris accedente sterilitate, quae nec tunc parere potuit, quando non aetas fecunditati, sed aetati fecunditas defuit. Quod ergo naturae sic adfectae fructus posteritatis non debebatur, significat quod natura generis humani peccato uitiata ac per hoc iure damnata nihil uerae felicitatis in posterum merebatur. Recte igitur significat Isaac, per repromissionem natus, filios gratiae, ciues ciuitatis liberae, socios pacis aeternae, ubi sit non amor propriae ac priuatae quodam modo uoluntatis, sed communi [*]( 14 Sap. 8, 1 ) [*]( 1 illum V sed m. 2 rescript.. a b p p a Domb.; istum (F1 ?) e V 10 utens iaie Q.ę 111ą.l\'iţQ BUO V 12 secundum carnem V a b2 e v; carnem om. bl; secundum hominem paf 14 attigit V 15 in Ve Domb.; ad abpv 18 enim] autem e 19 commixtione F1 22 fecunditatis V1 e 26 filius Vx)
63
eodemque inimitabili bono gaudens adque ex multis unum cor faciens, id est perfecte concors oboedientia caritatis.
CAPUT IIII. De terrenae ciuitatis uel concertatione uel pace.
Terrena porro ciuitas, quae sempiterna non erit (neque enim, cum extremo supplicio damnata fuerit, iam ciuitas erit), hic habet bonum suum, cuius societate laetatur, qualis esse de talibus laetitia rebus potest. Et quoniam non est tale bonum, ut nullas angustias faciat amatoribus suis, ideo ciuitas ista aduersus se ipsam plerumque diuiditur litigando, bellando adque pugnando et aut mortiferas aut certe mortales uictorias requirendo. Nam ex quacumque sui parte aduersus alteram sui partem bellando surrexerit, quaerit esse uictrix gentium, cum sit captiua uitiorum; et si quidem, cum uicerit, superbius extollitur, etiam mortifera; si uero condicionem cogitans casusque communes magis quae accidere possunt aduersis angitur, quam eis quae prouenerunt secundis rebus inflatur, tantummodo mortalis est ista uictoria. Neque enim semper dominari poterit permanendo eis, quos potuerit subiugare uincendo. Non autem recte dicitur ea bona non esse, quae concupiscit haec ciuitas, quando est et ipsa in suo humano genere melior. Concupiscit enim terrenam quandam pro rebus infimis pacem; ad eam namque desiderat peruenire bellando; quoniam si uicerit et qui resistat non fuerit, pax erit, quam non habebant partes in uicem aduersantes et pro bis rebus, quas simul habere non poterant, infelici egestate certantes. Hanc pacem requirunt laboriosa bella, hanc adipiscitur quae putatur gloriosa uictoria. Quando autem uincunt [*]( t 1 itaque e 4 uel anle concert. om. p 6 extremo Vep; in extremo abv 8 rebus laetitia v 10 belligerando p 14 cum ante uicerit sup. lin. V 1/ prouenerunt Y bs e p Domb.; prouenerint ablv 20 dicitur Vbep Domb.; dicuntur av 21 et ipsa om. e 22 genere bum. v 26 quasimul V 28 quae putatur om. V1 )
64
qui causa iustiore pugnabant, quis dubitet gratulandam esse uictoriam et prouenisse optabilem pacem? Haec bona sunt et sine dubio Dei dona. sunt. Sed si neglectis melioribus, quae ad supernam pertinent ciuitatem, ubi erit uictoria in aeterna et summa pace secura, bona ista sic concupiscuntur, ut uel sola esse credantur uel his, quae meliora creduntur, amplius diligantur: necesse est miseria consequatur et quae inerat augeatur.
CAPUT V. De primo terrenae ciuitatis auctore fratricida, cuius inpietati Romanae urbis conditor germani caede responderit.
Primus itaque fuit terrenae ciuitatis conditor fratricida; nam suum fratrem ciuem ciuitatis aeternae in hac terra peregrinantem inuidentia uictus occidit. Unde mirandum non est, quod tanto post in ea ciuitate condenda, quae fuerat huius terrenae ciuitatis, de qua loquimur, caput futura et tam multis gentibus regnatura, huic primo exemplo et, ut Graeci appellant, apxetoTttj) quaedam sui generis imago respondit. Nam et illic, sicut ipsum facinus quidam poeta commemorauit illorum,
- Fraterno primi maduerunt sanguine muri.
Sic enim condita est Roma, quando occisum Remum a fratre Romulo Romana testatur historia; nisi quod isti terrenae ciuitatis ambo ciues erant. Ambo gloriam de Romanae rei publicae institutione quaerebant, sed ambo eam tantam, quantam, ni unus esset,- habere non poterant. Qui enim uolebat dominando gloriari, minus utique dominaretur, si eius potestas uiuo consorte minueretur. Ut ergo totam dominationem
[*]( 22 Lucan. I, 95 ) [*]( 3 sin electis e 5 si e 6 creduntur V uel in his e 11 impie- tatis p 17 et tam] etiam e 18 primo sup. lin. V 19 archeotypo V e 20 illis pro illic male rescript. V 26 tantum tamquam si b 27 ni scripsi; nisi Domb.; si codd. v non om. p ) 65
haberet unus, ablatus est socius, et scelere creuit in peius, quod innocentia minus esset et melius. Hi autem fratres Cain et Abel non habebant ambo inter se similem rerum terrenarum cupiditatem, nec in hoc alter alteri inuidit, quod eius dominatus fieret angustior, qui alterum occidit, si ambo dominarentur (Abel quippe non quaerebat dominationem in ea ciuitate, quae condebatur a fratre), sed inuidentia illa diabolica, qua inuident bonis mali, nulla alia causa, nisi quia illi boni sunt, illi mali. Nullo enim modo fit minor accedente seu permanente consorte possessio bonitatis, immo possessio bonitas, quam tanto latius, quanto concordius indiuidua sociorum possidet caritas. Non habebit denique istam possessionem, qui eam noluerit habere communem, et tanto eam reperiet ampliorem, quanto amplius ibi potuerit amare consortem. Illud igitur, quod inter Remum et Romulum exortum est, quem ad modum aduersus se ipsam terrena ciuitas diuidatur, ostendit; quod autem inter Cain et Abel, inter duas ipsas ciuitates, Dei -et hominum, inimicitias demonstrallit. Pugnant ergo inter se mali et mali; item pugnant inter se mali et boni: boni uero et boni, si perfecti sunt, inter se pugnare non possunt. Proficientes autem nondumque perfecti ita possunt, ut bonus quisque ex ea parte pugnet contra alterum, qua etiam contra semet ipsum; et in uno quippe homine caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem. Concupiscentia ergo spiritalis contra alterius potest pugnare carnalem uel concupiscentia carnalis contra alterius spiritalem, sicut inter se pugnant boni et mali; uel certe ipsae concupiscentiae carnales inter se duorum bonorum, nondum utique perfectorum, sicut inter se pugnant mali et mali, donec eorum, qui curantur, ad ultimam uictoriam sanitas perducatur.
[*]( 24 Gal. 5, 17 ) [*]( 14 repperit et e 16 cinitatis e 19 boni et mali v 26 potest tUque ad alteriua om. e 28 certe uel e ) [*]( XXXX Aug. opera Sectio V para II. ) [*]( 5 ) 66
CAPUT VI. De languoribus, quos ex poena peccati etiam ciues ciuitatis Dei in huius uitae peregrinatione patiuntur et a quibus Deo medente sanantur.
Languor est quippe iste, id est illa inoboedientia, de qua in libro quarto decimo disseruimus, primae inoboedientiae supplicium, et ideo non natura, sed uitium; propter quod dicitur proficientibus bonis et ex fide in hac peregrinatione uiuentibus: In uicem onera uestra portate, et sic adinplebitis legem Christi; item alibi dicitur: Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes; uidete ne quis malum pro malo alicui reddat; item alio loco: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, nos, qui spiritales estis, instruite huius modi in spiritu mansuetudinis, intendens te ipsum, ne et tu tenteris; et alibi: Sol non occidat super iracundiam uestram; et in euangelio: Si peccauerit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum; item de peccatis, in quibus multorum cauetur offensio, apostolus dicit: Peccantes coram omnibus argue, ut ceteri timorem habeant. Propter hoc et de uenia in uicem danda multa praecipiuntur et magna cura propter tenendam pacem, sine qua nemo poterit uidere Deum; ubi ille terror, quando iubetur seruus decem milium talentorum reddere debita, quae illi fuerant relaxata, quoniam debitum denariorum centum conseruo suo non relaxauit; qua similitudine proposita Dominus Iesus adiecit adque ait: Sic et uobis faciet Pater [*]( 6 c. 1; 11 etc. 9 Gal. 6, 2 10 1. Thess. 5, 14 sq. 14 Gal. 6, 1 17 Eph. 4, 26 18 Mt. 18, 15 21 1. Tim. 5, 20 22 Hebr. 12, 14 2R Mt. 18, 35 ) [*](3 ciues om. p 6 decimo sup. lin. V 8 et om. ppa 15 ins?raite V 18 in te] inter e 19 ipsum Vbe Domb.; ipsum solum apv 20 sq. ait apostolus a 21 ut Vabe2p paf Domb.; et el; ut et t- 23 pura V 24 terror V ae Domb.; est terror b p; terror est v )
67
uester caelestis. si non dimiseritis unusquisque fratri suo de cordibus uestris. Hoc modo curantur ciues ciuitatis Dei in hac terra peregrinantes et paci supernae patriae suspirantes. Spiritus autem sanctus operatur intrinsecus, ut ualeat aliquid medicina, quae adhibetur extrinsecus. Alioquin etiamsi Deus ipse utens creatura sibi subdita in aliqua specie humana sensus adloquatur humanos, siue istos corporis siue illos, quos istis simillimos habemus in somnis, nec interiore gratia mentem regat adque agat, nihil prodest homini omnis praedicatio ueritatis. Facit autem hoc Deus a uasis misericordiae irae uasa discernens, dispensatione qua ipse nouit multum occulta, sed tamen iusta. Ipso quippe adiuuante mirabilibus et latentibus modis, cum peccatum quod habitat in membris nostris, quae potius iam poena peccati est, sicut apostolus praecipit, non regnat in nostro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius nec ei membra nostra uelut iniquitatis arma exhibemus, conuertitur ad mentem non sibi ad mala, Deo regente, consentientem et eam regentem tranquillius nunc habebit, postea sanitate perfecta adque inmortalitate percepta homo sine ullo peccato in aeterna pace regnabit.
CAPUT VII. De causa et pertinacia sceleris Cain, quem a facinore concepto nec Dei sermo reuocauit.
M Sed hoc ipsum, quod sicut potuimus exposuimus, cum Deus locutus esset ad Cain eo more, quo cum primis hominibus per creaturam subiectam uelut eorum socius forma congrua loquebatur, quid ei profuit? Nonne conceptum scelus in necando fratre etiam post uerbum diuinae admonitionis ao inpleuit? Nam cum sacrificia discreuisset amborum, in illius [*]( 15 Rom. 6, 12 sq. ) [*]( 3 pauci Yj pacis e 9 gratiam V 30 discreuisse;it V in om. e ) [*]( 5* )
68
respiciens, huius despiciens, quod non dubitandum est potuisse cognosci signo aliquo adtestante uisibili, et hoc ideo fecisset Deus, quia mala erant opera huius, fratris uero eius bona: contristatus est Cain ualde et concidit facies eius. Sic enim scriptum est: Et dixit Dominus ad Cain: Quare tristis factus es et quare concidit facies tua? Nonne si recte offeras, recte autem non diuidas, peccasti? Quiesce; ad te enim conuersio eius, et tu dominaberis illius. In hac admonitione uel monitu, quem Deus protulit ad Cain, illud quidem quod dictum est: Nonne si recte offeras, recte autem non diuidas, peccasti? quia non elucet quur uel unde sit dictum, multos sensus peperit eius obscuritas, cum diuinarum scripturarum quisque tractator secundum fidei regulam id conatur exponere. Recte quippe offertur sacrificium, cum offertur Deo uero, cui uni tantummodo sacrificandum est. Non autem recte diuiditur, dum non discernuntur recte uel loca uel tempora uel res ipsae quae offeruntur uel qui offert et cui offertur uel hi, quibus ad uescendum distribuitur quod oblatum est, ut diuisionem hic discretionem intellegamus; siue cum offertur ubi non oportet, aut quod non ibi sed alibi oportet, siue cum offertur quando non oportet, aut quod non tunc sed alias oportet, siue cum id offertur, quod nusquam et numquam penitus debuit, siue cum electiora sibi eiusdem generis rerum tenet homo, quam sunt ea, quae offert Deo, siue eius rei. quae oblata est, fit particeps profanus aut quilibet quem fas non est fieri. In quo autem horum Deo displicuerit Cain, facile non potest inueniri. Sed quoniam Iohannes apostolus, cum de his fratribus loqueretur: Non sicut Cain, inquit, 9
[*]( 5 Gen. 4, 6 aq. 29 1, Io. 3, 12 ) [*]( 1 respicieos] (Jespiciens V 9 dominaueris V1 admonitione, quam (onzisso uel monitu) a v 10 quid Fl 13 cum ex tam corr. V scriptor. om. V 18 uel cui e 21 siue.... oportet om. e 22 offertur, superscripto id, V 23 cum id (id m. 1 sup. lin. V) Va b ep v; id om. p Domb. 25 siue Vbeppa Domb.; siue cum a v 26 profanos F1 29 sipecut V ) 69
ex maligno erat et occidit fratrem suum; et cuius rei gratia occidit? Quia opera illius maligna fuerunt, fratris autem eius iusta: datur intellegi propterea Deum non respexisse in munus eius, quia hoc ipso male diuidebat, dans Deo aliquid suum, sibi autem se ipsum. Quod omnes faciunt, qui non Dei, sed suam sectantes uoluntatem, id est non recto, sed peruerso corde uiuentes, offerunt tamen Deo munus, quo putant eum redimi, ut eorum non opituletur sanandis prauis cupiditatibus, sed explendis. Et hoc est terrenae proprium ciuitatis, Deum uel deos colere, quibus adiuuantibus regnet in uictoriis et pace terrena, non caritate consulendi, sed dominandi cupiditate. Boni quippe ad hoc utuntur mundo, ut fruantur Deo; mali autem contra, ut fruantur mundo, uti uolunt Deo; qui tamen eum uel esse uel res humanas curare iam credunt. Sunt enim multo deteriores, qui ne hoc quidem credunt. Cognito itaque Cain quod super eius germani sacrificium, nec super suum respexerat Deus, utique fratrem bonum mutatus imitari, non elatus debuit aemulari. Sed contristatus est et concidit facies eius. Hoc peccatum maxime arguit Deus, tristitiam de alterius bonitate, et hoc fratris. Hoc quippe arguendo interrogauit dicens: Quare contristatus es, et quare concidit facies tua? Quia enim fratri inuidebat, Deus uidebat et hoc arguebat. Nam hominibus, quibus absconditum est cor alterius, esse posset ambiguum et prorsus incertum, utrum illa tristitia malignitatem suam, in qua se Deo displicuisse didicerat, an fratris doluerit bonitatem, quae Deo placuit, cum in sacrificium eius adspexit. Sed rationem reddens Deus, quur eius oblationem accipere noluerit, ut sibi ipse potius merito quam ei frater inmerito displiceret, cum esset iniustus non recte
[*]( 1 ex maligno Vbljpo a Domb.; qui ex mal. ab2efv occidit eum bs v 3 eius Vaepp; ipsius b; illius v; om. af 4 rexpexisse immanus e ipsum eJ 8 quo putant] coputant el; coputant e2 10 proprium terrenae., 16 ne Ypi p Domb.; nec abeplav 18 fratris e2 21 fratrea F1 dicens sup. lin. V 22 es stip. lin. V 28 Deus reddens., 30 immerito frater v ) 70
diuidendo, hoc est non recte uiuendo, et indignus cuius adprobaretur oblatio, quam esset iniustior, quod fratrem iustum gratis odisset, ostendit.
Non tamen eum dimittens sine mandato sancto, iusto et bono: Quiesce, inquit; ad te enim conuersio eius, et tu dominaberis illius. Numquid fratris? Absit. Cuius igitur, nisi peccati? Dixerat enim: Peccasti, tum deinde addidit: Quiesce; ad te enim conuersio eius, et tu dominaberis illius. Potest quidem ita intellegi ad ipsum hominem conuersionem esse debere peccati, ut nulli alii quam sibi sciat tribuere debere quod peccat. Haec est enim salubris paenitentiae medicina et ueniae petitio non incongrua, ut, ubi ait: Ad te enim conuersio eius, non subaudiatur \'erit\', sed (sit); praecipientis uidelicet, non praedicentis modo. Tunc enim dominabitur quisque peccato, si id sibi non defendendo praeposuerit, sed paenitendo subiecerit; alioquin et illi seruiet dominanti, si patrocinium adhibuerit accidenti. Sed ut peccatum intellegatur concupiscentia ipsa carnalis, de qua dicit apostolus: Caro concupiscit aduersus spiritum, in cuius carnis fructibus et inuidiam commemorat, qua utique Cain stimulabatur et accendebatur in fratris exitium: bene subauditur \'erit\', id est: Ad te enim conuersio eius erit, et tu dominaberis illius. Cum enim commota fuerit pars ipsa carnalis, quam peccatum appellat apostolus, ubi dicit: Non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum (quam partem animi etiam philosophi dicunt esse uitiosam, non quae mentem debeat trahere, sed cui mens debeat imperare eamque ab inlicitis operibus ratione cohibere); — cum ergo commota fuerit ad aliquid perperam committendum, si quiescatur et obtemperetur dicenti apostolo: Nec exhibueritis membra uestra arma iniquitatis [*]( 19 Gal. 5, 17 25 Rora. 7, 17 81 ib. 6, 13 ) [*]( 17 accidenti Vaepav; accedenti 6p Domb. 20 uti F1 21 inetimul. V 23 ilii F1 post illius in e legitur: Potest quidem ita intellegi. (cj. 9) )
71
peccato, ad mentem domita et uicta conuertitur, ut subditae ratio dominetur. Hoc praecepit Deus huic, qui facibus inuidiae inflammabatur in fratrem et, quem debuerat imitari, cupiebat auferri. Quiesce, inquit; manus ab scelere contine, non regnet peccatum in tuo mortali corpore ad oboediendum desideriis eius, nec exhibeas membra tua iniquitatis arma peccato. Ad te enim conuersio eius, dum non adiuuatur relaxando, sed quiescendo frenatur; et tu dominaberis illius, ut, cum forinsecus non permittitur operari, sub potestate mentis regentis et beneuolentis adsuescat etiam intrinsecus non moueri. Dictum est tale aliquid in eodem diuino libro et de muliere, quando post peccatum Deo interrogante adque iudicante damnationis sententias acceperunt, in serpente diabolus et in se ipsis illa et maritus. Cum enim dixisset ei: Multiplicans multiplicabo tristitias tuas et gemitum tuum, et in tristitiis paries filios, deinde addidit: Et ad uirum tuum conuersio tua, et ipse tui dominabitur. Quod dictum est ad Cain de peccato uel de uitiosa carnis concupiscentia, hoc isto loco de peccatrice femina; ubi intellegendum est uirum ad regendam uxorem animo carnem regenti similem esse oportere. Propter quod dicit apostolus: Qui diligit uxorem suam, se ipsum diligit; nemo enim umquam carnem suam odio habuit. Sananda sunt enim haec sicut nostra, non sicut aliena damnanda. Sed illud Dei praeceptum Cain sicut praeuaricator accepit. Inualescente quippe inuidentiae uitio fratrem insidiatus occidit. Talis erat terrenae conditor ciuitatis. Quo modo autem significauerit etiam Iudaeos, a quibus Christus occisus est pastor ouium hominum, quem pastor ouium pecorum praefigurabat Abel, quia in allegoria prophetica res est, parco nunc dicere, et quaedam hinc aduersus Faustum Manichaeum dixisse me recolo.
[*]( 15 Gen. 3, 16 22 Eph. 5, 28 sq. 32 XII, c. 9 ) [*]( 1 domitam et uictam e 8 refrenatur e 13 acceperant V 18 dominab. tui v 27 fratri e1 et terren. e 30 quid V 31 quadam V1 ) 72
CAPUT VIII. Quae ratio fuerit, ut Cain inter principia generis humani conderet ciuitatem.
Nunc autem defendenda mihi uidetur historia, ne sit scriptura incredibilis, quae dicit aedificatam ab uno homine ciui tatem eo tempore, quo non plus quam uiri quattuor uel potius tres, postea quam fratrem frater occidit, fuisse uidentur in terra, id est primus homo pater omnium et ipse Cain et eius filius Enoch, ex cuius nomine ipsa ciuitas nuncupata est. Sed hoc quos mouet, parum considerant non omnes homines, qui tunc esse potuerunt, scriptorem sacrae huius historiae necesse habuisse nominare, sed eos solos, quos operis suscepti ratio postulabat. Propositum quippe scriptoris illius fuit, per quem sanctus Spiritus id agebat, per successiones certarum generationum ex uno homine propagatarum peruenire ad Abraham ac deinde ex eius semine ad populum Dei, in quo distincto a ceteris gentibus praefigurarentur et praenuntiarentur omnia, quae de ciuitate, cuius aeternum erit regnum, et de rege eius eodemque conditore Christo in Spiritu praeuidebantur esse uentura; ita ut nec de altera societate hominum taceretur, quam terrenam dicimus ciuitatem, quantum ei commemorandae satis esset, ut ciuitas Dei etiam suae aduersariae conparatione clarescat. Cum igitur scriptura diuina, ubi et numerum annorum, quos illi homines uixerunt, commemorat, ita concludat, ut dicat de illo, de quo loquebatur: Et genuit filios et filias, et fuerunt omnes dies illius uel illius quos uixit anni tot, et mortuus est: numquid quia eosdem filios et filias non nominat, ideo intellegere non [*]( 25 Gen. 5, 4 Bq. ) [*]( 5 uno om. p homine om. a 6 non a b; om. V ep p a quam om. b1 7 frater fratrem p uiderentur e 8 homo orn. V 9 enoc V 14 Spiritus sanctus v 15 propagatorum F1 16 ex sup. hn. V 17 et sup. lin. V 20 nec m. 2 ex fi corr., e 26 dies om. e 27 quo V O 28 filias V non sup. lin. Y )
73
debernus per tam multos annos, quibus tunc in saeculi huius prima aetate uiuebant, nasci potuisse plurimos homines, quorum coetibus condi possent etiam plurimae \'ciuitates? Sed pertinuit ad Deum, quo ista inspirante conscripta sunt, has duas societates suis diuersis generationibus primitus digerere adque distinguere, ut seorsum hominum, hoc est secundum hominem uiuentium, seorsum autem filiorum Dei, id est hominum secundum Deum uiuentium, generationes contexerentur usque diluuium, ubi ambarum societatum discretio concretioque narratur; discretio quidem, quod ambarum separatim generationes commemorantur, unius fratricidae Cain, alterius autem qui uocabatur Seth; natus quippe fuerat et ipse de Adam pro illo, quem frater occidit; concretio autem, quia bonis in deterius declinantibus tales uniuersi facti fuerant, ut diluuio delerentur, excepto uno iusto, cui nomen erat Noe, et eius coniuge et tribus filiis totidemque nuribus, qui homines octo ex illa omnium uastatione mortalium per arcam euadere meruerunt.
Quod igitur scriptum est: Et cognouit Cain uxorem. suam, et concipiens peperit Enoch; et erat aedificans" ciuitatem in nomine filii sui Enoch: non est quidem consequens, ut istum primum filium genuisse credatur. Neque enim hoc ex eo putandum est, quia dictus est cognouisse uxorem suam, quasi tunc se illi primitus concumbendo miscuisset. Nam et de ipso patre omnium Adam non tunc solum hoc dictum est, quando conceptus est Cain, quem primogenitum uidetur habuisse: uerum etiam posterius eadem scriptura: Cognouit, inquit, Adam Euam uxorem suam, et concepit et peperit filium, et nominauit nomen illius Seth. Unde intellegitur ita solere illam scripturam loqui, quamuis non semper cum in ea legitur factos hominum fuisse [*]( 19 Gen. 4, 17 28 ib. 25 ) [*]( 3 co/etibus, h (?) eras., V 9 usque V p Domb.; usque ad abev diluuium ex dilucidura ut uidetur corr. e 15 cui Ve2v; cuius abeappa." 25 de şę e 28 uxorem s. Euam v. )
74
conceptus, non tamen solum cum primum sibi sexus uterque miscetur. Nec illud necessario est argumento, ut primogenitum patri existimemus Enoch, quod eius nomine illa ciuitas nuncupata est. Non enim ab re est, ut propter aliquam causam, cum et alios haberet, diligeret eum pater ceteris amplius. Neque enim et ludas primogenitus fuit, a quo Iudaea cognominata est et Iudaei. Sed etiamsi conditori ciuitatis illius iste filius primus est natus, non ideo putandum est tunc a patre conditae ciuitati nomen eius inpositum, quando natus est, quia nec constitui tunc ab uno poterat ciuitas, quae nihil est aliud quam hominum multitudo aliquo societatis uinculo conligata; sed cum illius hominis familia tanta numerositate cresceret, ut haberet iam populi quantitatem, tunc potuit utique fieri, ut et constitueret et nomen primogeniti sui constitutae inponeret ciuitati. Tam longa quippe uita illorum hominum fuit, ut illic memoratorum, quorum et anni taciti non sunt, qui uixit minimum ante diluuium, ad septingentos quinquaginta tres perueniret. Nam plures nongentos annos etiam transierunt, quamuis nemo ad mille peruenerit. Quis itaque dubitauerit per unius hominis aetatem tantum multiplicari potuisse genus humanum, ut esset unde constituerentur non una, sed plurimae ciuitates? Quod ex hoc conici facillime potest, quia ex uno Abraham non multo amplius quadringentis annis numerositas Hebraeae gentis tanta procreata est, ut in exitu eiusdem populi ex Aegypto sescenta hominum milia fuisse referantur bellicae iuuentutis: ut omittamus gentem Idumaeorum non pertinentem ad populum Israel, quam genuit frater eius Esau, nepos Abrahae, et alias
[*]( 18 Gen. 5. 31 25 Exod. 12, 37 ) [*]( 3 ciuit. illa v 4 non, wi. 1 superscripto dum, V enim om. t1 ng eet 8 filius est primg natus V 10 qui nec V 11 aliud est v 1 B 13 quantitate V 14 primogenitui V 17 minim. uiiit v 18 nungent. V 21 constituerentur mss.; constitueretur v 26 milia homo v ) 75
natas ex semine ipsius Abrahae non per Sarram coniugem procreato.
CAPUT VIIII. De longa uita hominum, quae fuit ante diluuium et de ampliore humanorum corporum forma.
Quam ob rem nullus prudens rerum existimator dubitauerit Cain non solum aliquam, uerum etiam magnam potuisse condere ciuitatem, quando in tam longum tempus protendebatur uita mortalium; nisi forte infidelium quispiam ex ipsa numerositate annorum nobis ingerat quaestionem, qua uixisse tunc homines scriptum est in auctoritatibus nostris, et hoc neget esse credendum. Ita quippe non credunt etiam magnitudines corporum longe ampliores tunc fuisse quam nunc sunt. Unde et nobilissimus eorum poeta Vergilius de ingenti lapide, quem in agrorum limite infixum uir fortis illorum temporum pugnans et rapuit et cucurrit et intorsit et misit:
- Vix illum — inquit — lecti bis sex ceruice subirent,
- Qualia nunc hominum producit corpora tellus,
significans maiora tunc corpora producere solere tellurem. Quanto magis igitur temporibus recentioribus mundi ante illud nobile diffamatumque diluuium! Sed de corporum magnitudine plerumque incredulos nudata per uetustatem siue per uim fluminum uariosque casus sepulcra conuincunt, ubi apparuerunt uel unde ceciderunt incredibilis magnitudinis ossa mortuorum. Vidi ipse non solus, sed aliquot mecum in Uticensi litore, molarem hominis dentem tam ingentem, ut, si in nostrorum dentium modulos minutatim concideretur, centum nobis uideretur facere potuisse. Sed illum gigantis alicuius fuisse crediderim. Nam praeter quod erant omnium multo
[*]( 17 Aen. XII, 899 sq. ) [*]( 2 procreato V e3 p laf Domb.; procreatae e1; procreatos o; procreatas bpv 11 auctoritatibus Ve Dornb.; auctoribus abpv 15 temporum S sup. litt. V 24 os, a V 25 aliquod V 29 erat male rescript. V ) 76
quam nostra maiora tunc corpora, gigantes longe ceteris anteibant; sicut aliis deinde nostrisque temporibus rara quidem, sed numquam ferme defuerunt; quae modum aliorum plurimum excederent. Plinius Secundus. doctissimus homo. quanto magis magisque praeterit saeculi excursus, minora corpora naturam ferre testatur; quod etiam Homerum commemorat saepe carmine fuisse conquestum, non haec uelut poetica figmenta deridens, sed in liistoricam fidem tamquam miraculorum naturalium scriptor adsumens. Verum, ut dixi, antiquorum magnitudines corporum inuenta plerumque ossa, quoniam diuturna sunt, etiam multo posterioribus saeculis produnt. Annorum autem numerositas cuiusque hominis, quae temporibus illis fuit, nullis nunc talibus documentis uenire in experimentum potest. Nec tamen ideo fides sacrae huic historiae deroganda est, cuius tanto inpudentius narrata non credimus, quanto inpleri certius praenuntiata conspicimus. Dicit tamen etiam idem Plinius esse adhuc gentem, ubi ducentos annos uiuitur. Si ergo humanarum uitarum diuturnitates, quas experti non sumus, hodie habere creduntur incognita nobis loca, quur non habuisse credantur et tempora? An uero credibile est alicubi esse quod hic non est, et incredibile est aliquando fuisse quod nunc non est?
CAPUT X. De differentia. qua inter Hebraeos et nostros codices uidentur annorum numeri dissonare. 25
Quocirca etsi inter Hebraeos et nostros codices de ipso numero annorum nonnulla uidetur esse distantia, quod ignoro [*]( 4 H. N. VII, 16 17 ib. YII, 48 (49) ) [*]( 1 maiora quam nostra v 4 excederunt rescript. Y 6 FERRE rescribendo in RENRE et homerum in amorum corruptum V contmemoras rescript. V 14 sacra Y huic Vabefv; huias p 0 a r 15 dencganda p 16 impleriq; (= in plerisque), f m. 2, e 20 habuisse non V 21 est credib. v alicubi esse om. e1 22 est ante aliquaudo om. e 24 codices nostros q 27 ignaro T\'1 )
77
qua ratione sit factum: non tamen tanta est, ut illos homines tam longaeuos fuisse dissentiant. Nam ipse homo primus Adam, antequam gigneret filium, qui est appellatus Seth, ducentos triginta uixisse annos reperitur in codicibus nostris, in Hebraeis autem centum triginta perhibetur; sed postea quam eum genuit, septingentos uixisse legitur in nostris, octingentos uero in illis; adque ita in utrisque uniuersitatis summa concordat. Ac deinde per consequentes generationes antequam gignatur, qui gigni commemoratur, minus uixisse aput Hebraeos pater eius inuenitur centum annos; sed postea quam est genitus idem ipse, centum minus quam in Hebraeis inueniuntur in nostris; adque ita et hinc et inde numeri uniuersitas consonat. In sexta autem generatione nusquam utrique codices discrepant. In septima uero, ubi ille qui natus est Enoch non mortuus, sed quod Deo placuerit translatus esse narratur, eadem dissonantia est, quae in superioribus quinque de centum annis antequam gigneret eum, qui ibi commemoratus est, filium, adque in summa similis consonantia. Vixit enim annos, antequam transferretur, secundum utrosque codices trecentos sexaginta quinque. Octaua generatio habet quidem nonnullam diuersitatem, sed minorem ac dissimilem ceteris. Mathusalam quippe, quem genuit Enoch, antequam gigneret eum, qui in ipso ordine sequitur, secundum Hebraeos non centum minus, sed uiginti amplius uixit annos; qui rursus in nostris, postea quam eum genuit, reperiuntur additi, et in utrisque sibi summa uniuersi numeri occurrit. In sola nona generatione, id est in annis Lamech, filii Mathusalae, patris autem Noe, summa uniuersitatis
[*]( 5 Gen. 5, 3 etc. ) [*]( 3 appell. est v 4 annos uixisse v 9 gignantur V qui gigni] N pgigni e commemoratur V 12 et hinc eppf DOflłb.; et om. Va b a V 17 de centum] ducentum e 18 atque in V ep Domb.; atque ita in abv 20 et quinque ev 22 Mathusalem abv 23 secundum, in marg. apud, e 28 mathusalae V ep p a Ii mathusalem abv ) 78
discrepat, sed non plurimum. Viginti enim et quattuor annos plus uixisse in Hebraeis quam in nostris codicibus inuenitur. Namque antequam gigneret filium, qui uocatus est Noe, sex minus habet in Hebraeis quam in nostris; postea uero quam eum genuit, triginta amplius in eisdem quam in nostris. Unde sex illis detractis restant uiginti quattuor, ut dictum est.
CAPUT XI. De annis Mathusalae, cuius aetas quattuordecim annis diluuium uidetur excedere.
Per hanc autem discrepantiam Hebraeorum codicum adque nostrorum exoritur illa famosissima quaestio, ubi Mathusalam quattuordecim annos uixisse post diluuium conputatur, cum scriptura ex omnibus, qui in terra tunc fuerant, solos octo homines in arca exitium commemoret euasisse diluuii, in quibus Mathusalam non fuit. Secundum codices enim nostros Mathusalam priusquam gigneret illum, quem uocauit Lamech, uixit annos centum sexaginta septem; deinde ipse Lamech, antequam ex illo natus esset Noe, uixit annos centum octoginta octo, qui fiunt simul trecenti quinquaginta quinque; his adduntur sescenti Noe, quoto eius anno diluuium factum est: qui fiunt nongenti quinquaginta quinque, ex quo Mathusalam natus est usque ad annum diluuii. Omnes enim anni uitae Mathusalam nongenti sexaginta nouem conputantur, quia, cum uixisset annos centum sexaginta septem et genuisset filium, qui est appellatus Lamech, post eum genitum uixit annos octingentos duo; qui omnes, ut diximus. nongenti sexaginta nouem fiunt. Unde detractis nongentis quinquaginta quinque ab ortu Mathusalae usque ad diluuium remanent [*]( 21 Gen. 7, 6 ) [*]( 3 namque Vabeaf; nam pav 6 et quattuor e tJ 10 quodicum et 19 simul fiunt t; 21 nungenti V p1 et sic semper V 22 enim V p; autem rell. v Domb. 2:, est om. e 26 octingentos duo V p f; D. ccc. n a b p; oct. duos ev 28 et quinque e )
79
quattuordecim, quibus uixisse creditur post diluuium. Propter quod eum nonnulli, etsi non in terra, ubi omnem carnem, quam uiuere in aquis natura non sinit, constat fuisse deletam, . cum patre suo qui translatus fuerat aliquantum fuisse adque ibi, donec diluuium praeteriret, uixisse arbitrantur, nolentes derogare fidem codicibus, quos in auctoritatem celebriorem suscepit ecclesia, et credentes Iudaeorum potius quam istos non habere quod uerum est. Non enim admittunt, quod magis hic esse potuerit error interpretum, quam in ea lingua esse falsum, unde in nostram per Graecam scriptura ipsa translata est, sed inquiunt non esse credibile septuaginta inter- r pretes, qui uno simul tempore unoque sensu interpretati sunt, errare potuisse aut ubi nihil eorum intererat uoluisse mentiri; Iudaeos uero, dum nobis inuident, quod lex et prophetae ad nos interpretando transierint, mutasse quaedam in codicibus suis, ut nostris minueretur auctoritas. Hanc opinionem uel / suspicionem accipiat quisque ut putauerit; certum est tamen non uixisse Mathusalam post diluuium, sed eodem anno fuisse defunctum, si uerum est quod de numero annorum in Hebraeis codicibus inuenitur. De illis autem septuaginta interpretibus quid mihi uideatur, suo loco diligentius inserendum est, cum ad ipsa tempora, quantum necessitas huius operis postulat, commemoranda adiuuante Domino uenerimus. Praesenti enim sufficit quaestioni secundum utrosque codices tam longas habuisse uitas illius aeui homines, ut posset aetate unius, qui de duobus, quos solos terra tunc habuit, parentibus primus est natus, ad constituendam etiam ciuitatem multiplicari genus humanum.
[*]( 21 XVIII, c. 42 sqq. ) [*]( 1 qaatarinituor V 3 constat sup. lin. V 4 elatus, in tnarg. translatus, e 8 amniittunt V 11 credibilem V interpraetejs V 13 intereat e 17 quis e 21 inserendum Vabepav; disserendum p Domb. ) 80
CAPUT XIIDe opinione eorum. qui primorum temporum homines tam longaeuos, quam scribitur, fuisse non credunt.
Neque enim ullo modo audiendi sunt, qui putant aliter annos illis temporibus conputatos, id est tantae breuitatis, ut unus annus noster decem illos habuisse credatur. Quapropter, inquiunt, cum audierit quisque uel legerit nongentos annos quemque uixisse, debet intellegere nonaginta; decem quippe illi anni unus est noster et decem nostri centum illi fuerunt. Ac per hoc, ut putant, uiginti trium annorum fuit Adam, quando genuit Seth, et ipse Seth uiginti agebat et sex menses, quando ex illo natus est Enos, quos appellat scriptura ducentos et quinque annos; quoniam sicut isti suspicantur, quorum exponimus opinionem, unum annum, qualem nunc habemus, in decem partes illi diuidebant et easdem partes annos uocabant; quarum partium habet una quadratum senarium, eo quod sex diebus Deus perfecerit opera sua, ut in septimo requiesceret (de qua re in libro undecimo, sicut potui, disputaui); sexiens autem seni, qui numerus quadratum senarium facit, triginta sex dies sunt; qui multiplicati deciens ad trecentos sexaginta perueniunt, id est duodecim menses lunares. Propter quinque dies enim reliquos, quibus solaris annus inpletur, et diei quadrantem, propter quem quater ductum eo anno, quo bissextum uocant, unus dies adicitur, addebantur a ueteribus postea dies, ut occurreret numerus annorum, quos dies Romani intercalares uocabant. Proinde etiam Enos, quem genuit Seth, decem et nouem agebat annos, quando ex illo natus est filius eius Cainan, quos annos dicit [*]( 18 c. 8 ) [*]( 7 uelegerit F1 8 quemque Vb ep a / Domb.; quemquam av; quem p 9 unus annus est e 10 uiginti trium om. a annorum superscripto cxxx, et in marg. corr. m. In biblioteca habetur. 0. xxx., a 11 et ante ipse om. V agebat mas.; habebat v 16 haberet e1 17 eo ex cum corr., e Deus aex diebus v 20 et sex, et m. 2 sup, lin. b dies om. a sunt mss.; fiunt v 23 qua»łt e )
81
scriptura centum nonaginta. Et deinceps per omnes generationes, in quibus hominum anni commemorantur ante diluuium, nullus fere in nostris codicibus inuenitur, qui, cum esset centum annorum uel infra uel etiam centum uiginti aut non multo amplius, genuerit filium; sed qui minima aetate genuerunt, centum sexaginta, et quod excurrit, fuisse referuntur; quia nemo, inquiunt, decem annorum homo potest gignere filios, qui numerus centum appellabantur anni ab illis hominibus; sed in annis sedecim est matura pubertas et proli iam idonea procreandae, quos centum et sexaginta annos illa tempora nuncupabant. Ut autem aliter annum tunc fuisse conputatum non sit incredibile, adiciunt quod aput plerosque scriptores historiae reperitur, Aegyptios habuisse annum quattuor mensum, Acarnanas sex mensum, Lauinios tredecim mensum. Plinius Secundus cum commemorasset relatum fuisse in litteras quendam uixisse centum quinquaginta duos <annos>, aliam decem amplius, alios ducentorum annorum habuisse uitam, alios trecentorum, quosdam ad quingentos, alios ad sescentos, nonnullos ad octingentos etiam peruenisse, haec omnia inscitia temporum accidisse arbitratus est. \'Alii quippe, inquit, aestate <unum> determinabant annum et alterum hieme, alii quadripertitis temporibus. sicut Arcades, inquit, quorum anni trimenstres fuerunt.\' Adiecit etiam aliquando Aegyptios, quorum paruos annos quaternorum mensum fuisse supra diximus, lunae fine limitasse annum. \'Itaque aput eos, inquit, et singula milia annorum uixisse produntur.\'
[*](17 H. N. VII, 48, 155 ) [*](6 et quod excurrit sup. lin. V 11 sq. ut annum tunc aliter p 14 mensum et sic deinceps Vpaf Domb.; mensium abepv\' acar- .\' bf cadas, in marg. acarnanas, e labinios Vj lanios b 16 litteras YetJ; litteris abp annos om. Veppaf 20 inscitia Vppaf; inacientia a b e; propter inscientiam v 21 unum om. Vab eppaf 22 pertitis, m. 2 superscripto quadri, b 23 trimenstres V ex; trimensea, ae5; tres menses b; trimeatres pv fuerunt Vabepp; fuere 11 ) [*]( XXXX An*. opera Sectlo V para II. ) [*]( 6 ) 82
His uelut probabilibus argumentis quidam non destruentes fidem sacrae huius historiae, sed adstruere nitentes, ne sit incredibile quod tam multos annos uixisse referuntur antiqui, persuaserunt sibi, nec se suadere inpudenter existimant, tam exiguum spatium temporis tunc annum uocatum, ut illi decem\' sint unus noster et decem nostri centum illorum. Hoc autem esse falsissimum documento euidentissimo ostenditur. Quod antequam faciam, non mihi tacendum uidetur, quae credibilior possit esse suspicio. Poteramus certe hanc adseuerationem ex Hebraeis codicibus redarguere adque conuincere, ubi Adam non ducentorum tringinta, sed centum triginta annorum fuisse reperitur, quando tertium genuit filium; qui anni si tredecim nostri sunt, procul dubio, primum quando genuit, undecim uel non multo amplius annorum fuit. Quis potest hac aetate generare usitata ista nobisque notissima lege naturae? Sed hunc omittamus, qui fortasse etiam quando creatus est potuit; non enim eum tam paruum, quam infantes nostri sunt, factum fuisse credibile est. Seth filius eius non ducentorum quinque, sicut nos legimus, sed centum quinque fuit, quando genuit Enos; ac per hoc secundum istos nondum habebat undecim annos aetatis. Quid dicam de Cainan eius filio, qui cum aput nos centum septuaginta reperiatur, aput Hebraeos septuaginta legitur fuisse, quando genuit Maleleel? Quis generat homo septennis, si tunc anni septuaginta nuncupabantur qui septem fuerunt? . Ii [*]( 10 Gen. 5, 3 sqq. ) [*]( 4 inpudenter Vabeppaf; imprud. v 7 falsiss. esse v documentoTjum dpcwegto euid. V 11 sed centum XXX sup. lin. V 13 primo e quando genuit mss.; genuit, quando v 15 iste (?) Domb. 18 seth V bepaf; sedh p; sed av 19 sicut om. V 23 maleleel Ve; malalehel abpv 24 septem annis p f - nuncupatur F1-)
83
CAPUT XIII. An in dinumeratione annorum Hebraeorum magis quam septuaginta interpretum sit sequenda auctoritas.
5 Sed cum hoc dixero, continuo referetur illud Iudaeorum esse mendacium, de quo superius satis actum est; nam septuaginta interpretes laudabiliter celebratos uiros non potuisse mentiri. Ubi si quaeram, quid sit credibilius, Iudaeorum gentem tam longe lateque diffusam in hoc conscribendum men- 10 dacium uno consilio conspirare potuisse et, dum aliis inuident auctoritatem, sibi abstulisse ueritatem, an septuaginta homines, qui etiam ipsi Iudaei erant, uno in loco positos, quoniam rex Aegyptius Ptolomaeus eos ad hoc opus asciuerat, ipsam ueritatem gentibus alienigenis inuidisse et communicato istuc 15 fecisse consilio: quis non uideat quid procliuius faciliusque credatur? Sed absit ut prudens quispiam uel Iudaeos cuiuslibet peruersitatis adque malitiae tantum potuisse credat in codicibus tam multis et tam longe lateque dispersis, uel septuaginta illos memorabiles uiros hoc de inuidenda gentibus so ueritate unum communicasse consilium. Credibilius ergo quis dixerit, cum primum de bibliotheca Ptolomaei describi ista coeperunt, tunc aliquid tale fieri potuisse in codice uno, sed primitus inde descripto, unde iam latius emanaret; ubi potuit quidem accidere etiam scriptoris error. Sed hoc in illa quae- 1!5 stione de uita Mathusalae non absurdum est suspicari, et in illo alio, ubi superantibus uiginti quattuor annis summa non conuenit. In his autem, in quibus continuatur ipsius [*]( m dac eonsil 5 Sed cam] secundum e 9 hoc om. e1 ecnsHium uno тpęcĮę.çio V 11 et ueritatem e 12 in uno v positus el; positi e1 13 aegyptius м.u.; Aegypti v ptolomeus et sic infra V ab ep a f; ptholomeus et sic infra p; Ptolemaeus p 14 communi a istuc V p a; istunc c1; istud atae\'pc 15 fecisse om. a quid faciliusque, quid w. 2 sup. lin.. V 17 potuisse om. e 18 post multis in V uerba inde ab alienig-enis l. 14 usque ad tam multis repetita lineolis deleta sunt 22 sed m1ł8.; scilicet v 24 errore e 27 quibus omisso in, el ) [*]( 6* )
84
mendositatis similitudo, ita ut ante genitum filium, qui ordini inseritur, alibi supersint centum anni, alibi desint; post genitum autem ubi deerant supersint, ubi supererant desint, ut summa conueniat; et hoc in prima, secunda, tertia, quarta, quinta, septima generatione inuenitur: uidetur habere quandam, si s dici potest, error ipse constantiam nec casum redolet, sed industriam.
. Itaque illa diuersitas numerorum aliter se habentium in codicibus Graecis et Latinis, aliter in Hebraeis, ubi non est ista de centum annis prius adbitis et postea detractis per tot 10 generationes continuata parilitas, nec malitiae Iudaeorum nec diligentiae uel prudentiae septuaginta interpretum, sed scriptoris tribuatur eirori, qui de bibliotheca supradicti regis codicem describendum primus accepit. Nam etiam nunc, ubi numeri non faciunt intentum ad aliquid, quod facile possit 15 intellegi uel quod appareat utiliter disci, et neglegenter describuntur et neglegentius emendantur. Quis enim sibi existimet esse discendum, quot milia hominum tribus Israel singillatim habere potuerunt? quoniam prodesse aliquid non putatur; et quotus quisque hominum est, cui profunditas utilitatis huius 10 appareat? Hic uero, ubi per tot contextas generationes centum anni alibi adsunt, alibi desunt, et post natum, qui commemorandus fuerat, filium desunt ubi adfuerunt, adsunt ubi defuerunt, ut summa concordet: nimirum cum uellet persuadere, qui hoc fecit, ideo numerosissimos annos uixisse » antiquos, quod eos breuissimos nuncupabant, et hoc de maturitate pubertatis, qua idonea filii gignerentur, conaretur ostendere, adque ideo in illis centum annis decem nostros insinuandos putaret incredulis, ne homines tamdiu uixisse recipere in fidem nollent, addidit centum, ubi gignendis filiis habilem ao [*]( 4 et tertia e quinta sexta sept. V; sexta sup. Un. b 6 post e nn 8 numerum e1 14 ubimeri V 15 quid Y 16 dici F1 17 exist. d sibi v 18 quod e1 19 quogj$m V 22 desunt, de sup. lin., e n anola catum V 24 conuellet e\' 27 quia e 28 centum decem \'loųųię Y )
85
non inuenit aetatem, eosdemque post genitos filios, ut congrueret summa, detraxit. Sic quippe uoluit credibiles facere idonearum generandae proli conuenientias aetatum, ut tamen numero non fraudaret uniuersas aetates uiuentium singulorum. & Quod autem id in sexta generatione non fecit, hoc ipsum est quod magis mouet ideo illum fecisse, cum res, quam dicimus, postulauit, quia non fecit, ubi non postulauit. Inuenit namque in eadem generatione aput Hebraeos uixisse Iared, antequam genuisset Enoch, centum sexaginta duos (aonos), qui secun- łU dum illam rationem breuium annorum fiunt anni sedecim et aliquid minus quam menses duo; quae iam aetas apta est ad gignendum, et ideo addere centum annos breues, ut nostri uiginti sex fierent, necesse non fuit, nec post natum Enoch eos detrahere, quos non addiderat ante natum. Sic factum est 15 ut hic nulla esset inter codices utrosque uarietas.
Sed rursus mouet, quur in octaua generatione, antequam de Mathusalam nasceretur Lamech, cum aput Hebraeos legantur centum octoginta duo anni, uiginti minus inueniuntur in codicibus nostris, ubi potius addi centum solent, et post genitum 20 Lamech conplendam restituuntur ad summam, quae in codicibus utrisque non discrepat. Si enim centum septuaginta annos propter pubertatis maturitatem decem et septem uolebat intellegi, sicut nihil addere, ita nihil detrahere iam debebat, quia inuenerat aetatem idoneam generationi filiorum, propter 25 quam in aliis centum illos annos, ubi eam non inueniebat, addebat. Hoc autem de uiginti annis merito putaremus casu mendositatis accidere potuisse, nisi eos, sicut prius detraxerat, [*]( 8 Geo. 5, 18 ) [*]( 1 uenit V easdemque V 3 proli? e conuenias e 5 id in T b2 e2 p; id om. ab1elx Donib. non mss.; id non v 6 mouet V abepav; monet p Domb. illum iJeo v 8 iared yt e; iaret V2 b; iareth a v; lamech, in marg. m. 2 iareth, p 9 duo p annos otn. Veppaf 10 annis e 11 quaetiam V; quae etiam e 15 utrosque sup. lin. V 17 nosceretur V1 18 uiginti ą.ą9 minus e 19 solet e 23 addere ita nihil om. et )
86
restitaere postea curaret, ut summae conueniret integritas. An forte astutius factum existimandum est, ut illa, qua centum anni prius solent adici et postea detrahi, occultaretur industria, cum et illic, ubi necesse non fuerat, non quidem de centum annis, uerum tamen de quantulocumque numero prius detracto, post reddito, tale aliquid fieret? Sed quomodolibet istuc accipiatur, siue credatur ita esse factum siue non credatur, siue postremo ita siue non ita sit: recte fieri nullo modo dubitauerim, ut, cum diuersum aliquid in utrisque codicibus inuenitur, quando quidem ad fidem rerum gestarum utrumque esse non potest uerum, ei linguae potius credatur, unde est in aliam per interpretes facta translatio. Nam in quibusdam etiam codicibus Graecis tribus et uno Latino et uno etiam Syro inter se consentientibus inuentus est Mathusalam sex annis ante diluuium fuisse defunctus. u
CAPUT XIIII. De parilitate annorum, qui eisdem quibus nunc spatiis et in prioribus saeculis cucurrerunt.
Nunc iam uideamus quonam modo euidenter possit ostendi. non tam breues, ut illi decem unus esset noster, sed tantae prolixitatis annos, quantae nunc habemus (quos utique circuitus conficit solis), in illorum hominum uita prolixissima conputatos. Sescentensimo nempe anno uitae Noe scriptum est factum esse diluuium. Quur ergo ibi legitur : Et aqua diluuii facta est super terram sescentensimo anno in uita Noe, secundi mensis, septima et uicensima mensis, si annus ille minimus, quales decem faciunt unum \'nostrum, triginta sex habebat dies? Tantillus quippe annus, [*]( 24 Gen. 7, 10 sq. ) [*]( 4 centum omisso de V 6 quomodo a bl istuc V; istunc e; istud bpv; id a 8 i?ta—iata V dubitauerit e 12 alium V1 19 quoen niam V 22 in om. pl f 23 sesce! tjijsimo V 24 quare b ibi ergo e 26 in uita Vev; uitae abpp2a.f 28 dies habebat v )
87
si antiquo more hoc nomen accepit, aut non habet menses, aut mensis eius est triduum, ut habeat duodecim menses. Quo modo igitur hic dictum est: Sescentensimo anno, secundi mensis, septima et uicensima mensis, nisi quia tales, quales nunc sunt, etiam tunc erant menses? Nam quo pacto aliter uicensimo et septimo die secundi mensis diceretur coeptum esse diluuium? Deinde postea in fine diluuii ita legitur: Et sedit arca in mense septimo, septima et uicensima mensis, super montes Ararat. Aqua autem minuebatur usque ad undecimum mensem; in undecimo autem mense prima die mensis paruerunt capita montium. Si igitur tales menses erant, tales profecto et anni erant, quales nunc habemus. Menses quippe illi triduani uiginti et septem dies habere non poterant. Aut si pars tricensima tridui tunc appellabatur dies, ut omnia proportione minuantur: ergo nec toto quadriduo nostro factum est illud tam grande diluuium, quod memoratur factum quadraginta diebus et noctibus. Quis hanc absurditatem et uanitatem ferat? Proinde remoueatur hic error, qui coniectura falsa ita uult adstruere scripturarum nostrarum fidem, ut alibi destruat. Prorsus tantus etiam tunc dies fuit. quantus et nunc est, quem uiginti quattuor horae diurno curriculo nocturnoque determinant; tantus mensis, quantus et nunc est, quem luna coepta et finita concludit; tantus annus, quantus et nunc est, quem duodecim menses lunares additis propter cursum solarem quinque diebus et quadrante consummant, quanti anni sescentensimi uitae Noe secundus erat mensis eiusque mensis uicensimus et septimus dies, quando coepit esse diluuium, in quo dies quadraginta continuatae ingentes
[*]( 8 Gen. 8, 4 sq. ) [*](3 hinc ab 4 uicensima Feppot/; uicesiina (uiges. o) die a b v *I 6 peccato V 9 uiceaima die abv montem gararat e 16 ergo om. a quadriduo Vb1 p Domb.; quatriduo a b2 e v 22 uiginti quattuor V e p; uig. et quatt. abv Domb. 23 determinat V1 26 so- Jis p 29 quadrag. om. V, in marg. m. 2 XL) 88
pluuiae memorantur, qui dies non binas ac paulo amplius horas habebant, sed uicenas et quaternas die noctuque transactas. Ac per hoc tam magnos annos uixerunt illi antiqui usque amplius quam nongentos, quantos postea uixit Abraham centum septuaginta et post eum filius eius Isaac centum octoginta et filius eius Iacob prope centum quinquaginta, et quantos interposita aliquanta aetate Moyses centum uiginti, et quantos etiam nunc uiuunt homines septuaginta uel octoginta uel non multo amplius, de quibus dictum est: Et amplius eis labor et dolor.
Illa uero numerorum uarietas, quae inter codices Hebraeos inuenitur et nostros, neque de hac antiquorum longaeuitate dissentit, et si quid habet ita diuersum, ut uerum esse utrumque non possit, rerum gestarum fides ab ea lingua repetenda est, ex qua interpretatum est quod habemus. Quae facultas cum uolentibus ubique gentium praesto sit, non tamen uacat, quod septuaginta interpretes in plurimis, quae diuersa dicere uidentur, ex Hebraeis codicibus emendare ausus est nemo. Non enim est illa diuersitas putata mendositas; nec ego ullo modo putandam existimo: sed ubi non est scriptoris error, aliquid eos diuino spiritu, ubi sensus esset consentaneus ueritati et praedicans ueritatem, non interpretantium munere, sed prophetantium libertate aliter dicere uoluisse credendum est. Unde merito non solum Hebraeis, uerum etiam ipsis, cum adhibet testimonia de scripturis, uti apostolica inuenitur auctoritas. Sed hinc me opportuniore loco, si Deus adiuuerit, - promisi diligentius locuturum; nunc quod instat expediam. Non enim ambigendum est ab homine, qui ex primo homine [*]( 4 Gen. 25, 7 5 Gen. 35, 28 6 Gen. 47, 28 8 Deut 34, 7 9 Ps. 89, 10 ) [*]( 4 qui usque e nung. V; nonagentos, e ex i coir., e 5 septuaginta mss.; sept. quinque v et post octog. om. bl 7 moses F1 12 longe uite e1; longeua uita 62 19 sq. non enim illa diuersitaa putanda est mendositas p 20 putandum e p 22 munere MM.; more v 26 opportuniori e )
89
primus est natus, quando tamdiu uiuebant, potuisse constitui ciuitatem, sane terrenam, non illam, quae dicitur ciuitas Dei, de qua ut scriberemus, laborem tanti huius operis in manus sumsimus.
CAPUT XV. An credibile sit primi saeculi uiros usque ad eam aetatem, qua filios generasse referuntur, a concubitu continuisse.
Dicet ergo aliquis: Itane credendum est hominem filios generaturum nec habentem propositum continentiae centum et amplius, uel secundum Hebraeos non multo minus, id est octoginta, septuaginta, sexaginta annos a concumbendi opere uacuisse, aut si non uacaret, nihil prolis gignere potuisse?\' Haec quaestio duobus modis soluitur. Aut enim tanto serior fuit proportione pubertas, quanto uitae totius maior annositas; aut, quod magis uideo esse credibile, non hic primogeniti filii commemorati sunt, sed quos successionis ordo poscebat, ut perueniretur ad Noe, a quo rursus ad Abraham uidemus esse peruentum, ac deinde usque ad certum articulum temporis, quantum oportebat signari etiam generationibus commemoratis cursum gloriosissimae ciuitatis in hoc mundo peregrinantis et supernam patriam requirentis. Quod enim negari non potest, prior omnibus Cain ex coniunctione maris et feminae natus est. Neque enim illo nato dixisset Adam, quod dixisse legitur: Adquisiui hominem per Deum, nisi illis duobus ipse fuisset homo nascendo additus primus. Hunc secutus Abel, quem maior frater occidit, praefigurationem quandam peregrinantis ciuitatis Dei, quod ab inpiis et [*]( 25 Gen. 4, 1 ) [*]( 9 dicit a 13 uacuisse blel; uacuisset V; uacasse e2; uacauiase a bsp v 17 sed quod e 26 duoa V 27 praefigurationem quandam Veppa f Domb.; praefiguratione quadam abv 28 quod ab Vaev; quae abp; quod esset ab V2 b p l )
90
quodam modo terrigenis, id est terrenam originem diligentibus et. terrenae ciuitatis terrena felicitate gaudentibus, persecutiones iniquas passura fuerat, primus ostendit. Sed quot annorum erat Adam, cum eos genuit, non apparet. Exinde digeruntur generationes aliae de Cain, aliae de illo, quem genuit Adam in eius successionem, quem frater occidit, et appellauit nomen illius Seth dicens, ut scriptum est: Suscitauit enim mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain. Cum itaque istae duae series generationum, una de Seth, altera de Cain, has duas, de quibus agimus, distinctis ordinibus insinuent ciuitates, unam caelestem in terris peregrinantem, alteram terrenam terrenis tamquam sola sint gaudiis inhiantem uel inhaerentem: nullus de progenie Cain, cum dinumerata sit connumerato Adam usque ad octauam generationem, quot annorum fuisset expressus est, quando genuit eum, qui commemoratur post eum. Noluit enim Spiritus Dei in terrenae ciuitatis generationibus tempora notare ante diluuium, sed in caelestis maluit, tamquam essent memoria digniores. Porro autem Seth quando natus est, non quidem taciti sunt anni patris eius, sed iam genuerat alios; et utrum solos Cain et Abel, adfirmare quis audeat? Non enim quia soli nominati sunt propter ordines generationum quas commemorare oportebat, ideo consequens uideri debet solos fuisse tunc generatos ex Adam. Cum enim silentio coopertis omnium nominibus ceterorum legatur eum genuisse filios et filias: quota fuerit ista proles eius, quis praesumat adserere, si culpam temeritatis euitat? Potuit quippe Adam diuinitus admonitus dicere, postea quam Seth natus est: Suscitauit enim mihi Deus semen aliud pro Abel, quoniam talis
[*]( 7 Gen. 4, 25 ) [*]( 3 fuerat om. a quod V1 6 successionem Vepv; successione abaf 8 enim om. bl 8 quem iugulauit p 13 inhi autem, in marg. inhiantem, e 20 sed etiam e 21 ad , reliquae litterae deletae dignosci nequeunt, in marg. affirmare. e 22 commemorare Vablep p a/Domb.; commemorari bz v 26 qui e ) 91
erat futurus, qui inpleret illius sanctitatem, non quod ipse prior post eum temporis ordine nasceretur. Deinde quod scriptum est: Vixit autem Seth quinque et ducentos annos (uel secundum Hebraeos quinque et centum annos), etgenuitEnos: quis possit nisi inconsideratus adseuerare hunc eius primogenitum fuisse? ut admirantes merito requiramus, quo modo per tot annos inmunis fuerit a conubio sine ullo proposito continentiae uel non genuerit coniugatus; quando quidem etiam de ipso legitur: Et genuit filios et filias, et fuerunt omnes dies Seth duodecim et nongenti anni, et mortuus est. Adque ita deinceps, quorum anni commemorantur, nec filios filiasque genuisse reticentur. Ac per hoc non apparet omnino, utrum, qui nominatur genitus, ipse fuerit primogenitus; immo uero, quoniam credibile non est patres illos aetate tam longa aut inpuberes fuisse aut coniugibus caruisse uel fetibus, nec illos eorum filios primos eis natos fuisse credibile est. Sed cum sacrae scriptor historiae ad ortum uitamque Noe, cuius tempore diluuium factum est, per successiones generationum notatis temporibus intenderet peruenire, eas utique commemorauit, non quae primae suis parentibus fuerint, sed quae in propagationis ordinem uenerint.
Exempli gratia, quo id fiat apertius, aliquid interponam, unde nullus ambigat fieri potuisse quod dico. Euangelista Matthaeus generationem dominicae carnis per seriem parentum uolens commendare memoriae, ordiens a patre Abraham adque ad Dauid primitus ut perueniret intendens: Abraham, inquit, genuit Isaac; quur non dixit Ismael, quem primitus genuit? Isaac autem, inquit, genuit lacob; quur non 30 dixit Esau, qui eius primogenitus fuit? Quia scilicet per illos ad Dauid peruenire non posset. Deinde sequitur: Iacob [*]( 9 Gen. 5, 4 sqq. 27 Mt. 1, 2 sq. ) [*]( 3 uilitJ habet p 5 consider. e 11 nongenti Ve 12 nec... reticentur sup. lin. V 22 ordine l\' 23 quod id e id om. p 27 ad] a V )
92
autem genuit ludam et fratres eius; numquid ludas primogenitus fuit? ludas, inquit, genuit Phar-es et Zarat; nec istorum geminorum aliquis fuit primogenitus Iudae, sed ante illos iam tres genuerat. Eos itaque tenuit in ordine generationum, per quos ad Dauid adque inde quo intenderat perueniret. Ex quo intellegi potest, ueteres quoque homines ante diluuium non primogenitos, sed eos fuisse commemoratos, per quos ordo succedentium generationum ad Noe patriarcham duceretur, ne serae pubertatis illorum obscura et non necessaria quaestio nos fatiget.
CAPUT XVI. De iure coniugiorum, quod dissimile a subsequentibus matrimoniis habuerint prima conubia.
Cum igitur genus humanum post primam copulam uiri facti ex puluere et coniugis eius ex uiri latere manum feminarumque coniunctione opus haberet, ut gignendo multiplicaretur, nec essent ulli homines, nisi qui ex illis duobus nati fuissent: uiri sorores suas coniuges acceperunt; quod profecto quanto est antiquius conpellente necessitate, tanto postea factum est damnabilius religione prohibente. Habita est enim ratio rectissima caritatis, ut homines, quibus esset utilis adque honesta concordia, diuersarum necessitudinum uinculis necterentur, nec unus in uno multas haberet, sed singulae spargerentur in singulos ac sic ad socialem uitam diligentius conligandam plurimae plurimos obtinerent. Pater quippe et socer duarum sunt necessitudinum nomina. Ut ergo alium quisque habeat patrem, alium socerum, numerosius se caritas porrigit. Utrumque autem unus Adam esse cogebatur et filiis et filiabus suis, quando fratres sororesque conubio [*]( 3 zarat Vppa; zarad b; zarath e f; zaram a v 4 hos p 5 ad... quo om. e quod V 8 succed. ordo v 9 puuertatis Y 10\' fatigat el 15 eius sup. lin. V 16 coniunctionem V multiplicarentur yi e 17 essent p 20 enim sup. lin. e 24 6iasotiale e1 27 caritis V1 29 et sup. lin. V )
93
iungebantur. Sic et Eua uxor eius utrique sexui filiorum fuit et socrus et mater; quae si duae feminae fuissent, mater altera et socrus altera, copiosius se socialis dilectio conligaret. Ipsa denique iam soror, quod etiam uxor fiebat, duas tenebat una necessitudines; quibus per singulas distributis, ut altera esset soror, altera uxor, hominum numero socialis propinquitas augeretur. Sed hoc unde fieret tunc non erat, quando nisi fratres et sorores ex illis duobus primis nulli homines erant. Fieri ergo debuit quando potuit, ut existente copia inde ducerentur uxores, quae non erant iam sorores, et non solum illud ut fieret nulla necessitas esset, uerum etiam si fieret nefas esset. Nam si et nepotes primorum hominum, qui iam consobrinas poterant accipere coniuges, sororibus matrimonio iungerentur, non iam duae, sed tres in homine uno necessitudines fierent, quae propter caritatem numerosiore propinquitate nectendam disseminari per singulos singulae debuerunt. Esset enim unus homo filiis suis, fratri scilicet sororique coniugibus, et pater et socer et auunculus; ita et uxor eius eisdem communibus filiis et mater et amita et socrus; idemque inter se filii eorum non solum essent fratres adque coniuges, uerum etiam consobrini, quia et fratrum filii. Omnes autem istae necessitudines, quae uni homini tres homines conectebant, nouem conecterent, si essent in singulis singulae, ut unus homo haberet alteram sororem, alteram uxorem, alteram consobrinam, alterum patrem, alterum auunculum, alterum socerum, alteram matrem, alteram amitam, alteram socrum; adque ita se non in paucitate coartatum, sed latius adque numerosius propinquitatibus crebris uinculum sociale diffunderet.
Quod humano genere crescente et multiplicato etiam inter inpios deorum multorum falsorumque cultores sic obseruari [*]( 4 quae b2 duos V 11 istud p 12 esset yeryrp et Nam ex antecedentibw repetit. Y si ex nepotibus a 18 abunculas V et sip, l. 25 uxores eisdem V 19 eisdemque e iidemque v 21 qui e 27 cohartatum Vi coarctatum v )
94
cernimus, ut, etiamsi peruersis legibus permittantur fraterna coniugia, melior tamen consuetudo ipsam malit exhorrere licentiam, et cum sorores accipere in matrimonium primis humani generis temporibus omnino licuerit, sic auersetur, quasi numquam licere potuerit. Ad humanum enim sensum uel adliciendum uel offendendum mos ualet plurimum; qui cum in hac causa inmoderationem concupiscentiae coherceat, eum dissignari adque corrumpi merito esse nefarium iudicatur. Si enim est iniquum auiditate possidendi transgredi limitem agrorum, quanto est iniquius libidine concumbendi subuertere limitem morum! Experti autem sumus in conubiis consobrinarum etiam nostris temporibus propter gradum propinquitatis fraterno gradui proximum quam raro per mores fiebat, quod fieri per leges licebat, quia id nec diuina prohibuit et nondum prohibuerat lex humana. Verum tamen factum etiam licitum propter uicinitatem horrebatur inliciti et, quod fiebat cum consobrina, paene cum sorore fieri uidebatur; quia et ipsi inter se propter tam propinquam consanguinitatem fratres uocantur et paene germani sunt. Fuit autem antiquis patribus religiosae curae, ne ipsa propinquitas se paulatim propaginum ordinibus dirimens longius abiret et propinquitas esse desisteret, eam nondum longe positam rursus matrimonii uinculo conligare et quodam modo reuocare fugientem. Unde iam pleno hominibus orbe terrarum, non quidem sorores ex patre uel matre uel ex ambobus suis parentibus natas, sed tamen amabant de suo genere ducere uxores. Verum quis dubitet honestius hoc tempore etiam consobrinorum prohibita esse coniugia? non solum secundum ea, quae disputauimus, propter multiplicandas adfinitates, ne habeat duas necessitudines una persona, cum duae possint eas habere et numerus propinquitatis augeri; sed etiam quia nescio quo modo inest humanae
[*]( 2 ipsamq\' V 4 humanis V 6 adliciendum, in marg. illiciendo.. e 9 iniquum est v inicum V 11 autem] enim V conubis V1 .. 13 fiebant V 16 et hoc, in marg. et quod. e 21 ordinum P 22 uinculum F1. ) 95
uerecundiae quiddam naturale adque laudabile, ut, cui debet causa propinquitatis reuerendum honorem, ab ea contineat, quamuis generatricem, tamen libidinem, de qua erubescere uidemus et ipsam pudicitiam coniugalem.
Copulatio igitur maris et feminae, quantum adtinet ad genus mortalium, quoddam seminarium est ciuitatis; sed terrena ciuitas generatione tantummodo, caelestis autem etiam regeneratione opus habet, ut noxam generationis euadat. Utrum autem aliquod fuerit, uel si fuit, quale fuerit corporale adque uisibile regenerationis signum ante diluuium, sicut Abrahae circumcisio postea est imperata, sacra historia tacet. Sacrificasse tamen Deo etiam illos antiquissimos homines non tacet; quod et in duobus primis fratribus claruit, et Noe post diluuium, cum de arca fuisset egressus, hostias Deo legitur immolasse. De qua re in praecedentibus libris iam diximus, non ob aliud daemones adrogantes sibi diuinitatem deosque se credi cupientes sibi expetere sacrificium et gaudere huius modi honoribus, nisi quia uerum sacrificium uero Deo deberi sciunt.
CAPUT XVII. De duobus ex uno genitore procreatis patribus adque principibus.
Cum ergo esset Adam utriusque generis pater, id est et cuius series ad terrenam, et cuius series ad caelestem pertinet ciuitatem, occiso Abel adque in eius interfectione commendato mirabili sacramento facti sunt duo patres singulorum generum, Cain et Seth, in quorum filiis, quos commemorari oportebat, duarum istarum ciuitatum in genere mortalium euidentius indicia clarere coeperunt. Cain quippe genuit Enoch, in cuius nomine condidit ciuitatem, terrenam scilicet, non peregrinantem [*]( 14 Gen. 8, 20 ) [*]( 1 ut, in marg. et, e quidelicet, e 2 uerecundam p coutmnat f 7 etiam om. V a 9 si fuęrit quale fuerit V 21 duorum patribus ]» )
96
in hoc mundo, sed in eius temporali pace ac felicitate quiescentem. Cain autem interpretatur possessio; unde dictum est, quando natus est, siue a patre siue a matre eius: Adquisiui hominem per Deum. Enoch uero dedicatio; hic enim dedicatur terrena ciuitas, ubi conditur, quoniam hic habet eum, quem intendit et adpetit, finem. Porro ille Seth interpretatur resurrectio et Enos filius eius interpretatur homo; non sicut Adam. Et ipsum enim nomen homo interpretatur; sed commune perhibetur esse in illa lingua, id est Hebraea, masculo et feminae. Nam sic de illo scriptum est: Masculum et feminam fecit illos et benedixit illos et cognominauit nomen eorum Adam. Unde non ambigitur sic appellatam fuisse feminam Euam proprio nomine, ut tamen Adam, quod interpretatur homo, nomen esset amborum. Enos autem sic interpretatur homo, ut hoc non posse feminam nuncupari periti linguae illius adseuerent, tamquam filius resurrectionis, ubi non nubent neque uxores ducent. Non enim erit ibi generatio, cum illuc perduxerit regeneratio. Quare et hoc non incassum notandum arbitror, quod in eis generationibus, quae propagantur ex illo qui est appellatus Seth, cum genuisse filios filiasque dicantur, nulla ibi genita nominatim femina expressa est; in his autem, quae propagantur ex Cain, in ipso fine, quo usque, pertendunt, nouissima femina genita nominatur. Sic enim legitur: Mathusael genuit Lamech; et sumsit sibi Lamech duas uxores, nomen uni Ada et nomen secundae Sella, et peperit Ada Iobel; hic erat pater habitantium in tabernaculis pecuariorum.
[*]( 3 Gen. 4, 1 10 Gen. 5 2 17 Lc. 20. 35 25 Gen. 4, 18 sqq. ) [*]( 5 hic sup. Un. V 6 attendit F\' sed F1 7 resurr. interpretatur v 8 interpr. homo v 19 non ut puto V1 ab; non puto p1 24 pertendunt Veprpaf; pertenduntur b; protenduntur ax 25 matthusael Vj matussael a; matusale p r 27 secundi F1; secunde F* ) 97
Et nomen fratris eius Iobal; hic fuit qui ostendit psalterium et citharam. Sella autem peperit et ipsa Tobel; et erat malleator aerarius aeramenti et ferri. Soror autem Tobel Noemma. Huc usque porrectae sunt generationes ex Cain, quae sunt omnes ab Adam octo adnumerato ipso Adam, septem scilicet usque ad Lamech, qui duarum maritus uxorum fuit, et octaua est generatio in filiis eius, in quibus commemoratur et femina. Ubi eleganter significatum est terrenam ciuitatem usque in sui finem carnales habituram generationes, quae marium feminarumque coniunctione proueniunt. Unde et ipsae, quod praeter Euam nusquam reperitur ante diluuium, nominibus propriis exprimuntur uxores illius hominis, qui nominatur hic nouissimus pater. Sicut autem Cain, quod interpretatur possessio, terrenae conditor ciuitatis, et filius eius, in cuius nomine condita est, Enoch, quod interpretatur dedicatio, indicat istam ciuitatem et initium et finem habere terrenum, ubi nihil speratur amplius, quam in hoc saeculo cerni potest: ita Seth, quod interpretatur resurrectio, cum sit generationum seorsus commemoratarum pater, quid de filio eius sacra haec historia dicat, intuendum est.
CAPUT XVIII. Quid significatum sit in Abel et Seth et Enos, quod appareat ad Christum et corpus eius, id est ecclesiam, pertinere.
Et Seth, inquit, natus est filius, et nominauit nomen eius Enos; hic sperauit inuocare nomen Domini Dei. Nempe clamat adtestatio ueritatis. In spe igitur uiuit homo [*]( 25 Gen. 4, 26 ) [*]( 1 i/bal, post i perforata est membrana, V; iobal e b Domb.; iubal aprv 2 autem om. p 34 tobel V ep tubal a; iobel b; Thobel v Domb. malleator aerarius p a Domb.; mall. et aerar. V aber p f; aerar. et mall. v 4 noemma Verpaf; noema abpv huc abepv; hoc Vrpa Domb. 19 seorsum v commemoraturum F1 25 eius nornen v ) [*]( XXXX Aug. opera Seetio V para II. ) [*]( 7 )
98
filius resurrectionis; in spe uiuit, quamdiu peregrinatur hic, ciuitas Dei, quae gignitur ex fide resurrectionis Christi. Ex duobus namque illis hominibus, Abel, quod interpretatur luctus, et eius fratre Seth, quod interpretatur resurrectio. mors Christi et uita eius ex mortuis figuratur. Ex qua fide gignitur hic ciuitas Dei, id est homo, qui sperauit inuocare nomen Domini Dei. Spe enim salui facti sumus, ait apostolus. Spes autem quae uidetur, non est spes. Quod enim uidet quis, quid sperat? Si autem quod non uidemus speramus, per patientiam exspectamus. Nam quis uacare hoc existimet ab altitudine sacramenti? Numquid enim Abel non sperauit inuocare nomen Domini Dei, cuius sacrificium scriptura tam acceptum Deo fuisse commemorat? Numquid ipse Seth non sperauit inuocare nomen Domini Dei, de quo dictum est: Suscitauit enim mihi Deus semen aliud pro Abel? Quur ergo huic proprie tribuitur, quod piorum omnium intellegitur esse commune, nisi quia oportebat in eo, qui de patre generationum in meliorem partem, hoc est supernae ciuitatis, separatarum, primus commemoratur exortus, praefigurari hominem, id est hominum societatem, quae non secundum hominem in re felicitatis terrenae, sed secundum Deum uiuit in spe felicitatis aeternae? Nec dictum est: <Hic sperauit in Dominum Deum\', aut: \'Hic inuocauit nomen Domini Dei\', sed: sperauit, inquit, inuocare nomen Domini Dei. Quid sibi hoc uult: Sperauit inuocare, nisi quia prophetia est exorturum populum, qui secundum electionem gratiae inuocaret nomen Domini Dei? Hoc est, quod per alium prophetam dictum apostolus de hoc populo intel- •
[*]( 7 Rom. 8, 24 sq. 15 Gen. 4, 25 ) [*]( 2 quae sup. lin. V reaurr.] generationis e 8 spes om. e 9 quid sperat Vabprv; quid et spero epa 19 separatorum V1 commemorator V 20 exhortus V profigurari F1 28 hic ante inuoc. om. b 24 sed sperauit... Dei m. 1 sup. Zin. Vj m. uet. in marg. p; om. a sed sperauit b erp f; sed: Hic spero v 25 sibi om. a\' 23 dictum ggt Y ) 99
legit ad Dei gratiam pertinente: Et erit, omnis qui inuocauerit nomen Domini saluus erit. Hoc ipsum enim quod dicitur: Et nominauit nomen eius Enos, quod interpretatur homo, ac deinde additur: Hic sperauit inuocare nomen Domini Dei, satis ostenditur, quod non in se ipso spem ponere debeat homo; maledictus enim omnis (sicut alibi legitur), qui spem suam ponit in homine, ac per hoc nec in se, ut sit ciuis alterius ciuitatis, quae non secundum filium Cain dedicatur hoc tempore, id est mortalis huius saeculi labente transcursu, sed in illa inmortali tate beatitudinis sempiternae.
CAPUT XVIIII. De significatione, quae in Enoch translatione monstratur.
Nam et ista propago, cuius est pater Seth, in ea generatione habet dedicationis nomen, quae septima est ex Adam adnumerato Adam. Septimus enim ab illo natus est Enoch, quod interpretatur dedicatio. Sed ipse est ille translatus, quoniam placuit Deo, et insigni numero in ordine generationum, quo sabbatum consecratum est, septimo scilicet ab Adam. Ab ipso autem patre istarum generationum, quae discernuntur a progenie Cain, id est a Seth, sextus est; quoto die factus est homo et consummauit Deus omnia opera sua. Sed huius Enoch translatio nostrae dedicationis est praefigurata dilatio. Quae quidem iam facta est in Christo capite nostro, qui sic resurrexit, ut non moriatur ulterius, sed etiam ipse translatus est; restat autem altera dedicatio uniuersae domus, cuius ipse [*]( 1 Rom. 10, 13; Ioel. 2, 32 7 Hierem. 17, 5 ) [*]( 1 pertinentg ep Et erit] etenim p (cf. uulg. omnis enim) omnia quicumque av 2 enim ipsum v 7 in homine V ab eprv; in homii nem p a f 10 habente V1 illammortalitate V mortalit. e 16 ex adam Vabp Domb.; ab adam e fJ 17 notu V 21 patrem V 22 a otn. p propagine v 24 trauslatione a, sic ecribendum esae suspicatw Domb. ) [*]( 7* )
100
Christus est fundamentum, quae differtur in finem, quando erit omnium resurrectio non moriturorum amplius. Siue autem domus Dei dicatur siue templum Dei siue ciuitas Dei, id ipsum est nec abhorret a Latini eloquii consuetudine. Nam et Vergilius imperiosissimam ciuitatem domum appellat Assaraci, Romanos uolens intellegi, qui de Assaraco per Troianos originem ducunt; et domum Aeneae eosdem ipsos, quia eo duce Troiani cum Italiam uenissent ab eis condita est Roma. Imitatus namque est poeta ille litteras sacras, in quibus dicitur domus Iacob iam ingens populus Hebraeorum.
CAPUT XX. De eo, quod Cain successio in octo ab Adam generationes clauditur, et in posteris ab eodem patre Adam Noe decimus inuenitur.
Dicet aliquis: *Si hoc intendebat scriptor huius historiae Ie. in commemorandis generationibus ex Adam per filium eius Seth, ut per illas perueniret ad Noe, sub quo factum est diluuium, a quo rursus contexeretur ordo nascentium, quo perueniret ad Abraham, a quo Matthaeus euangelista incipit generationes, quibus ad Christum peruenit aeternum regem ciuitatis Dei: quid intendebat in generationibus ex Cain et quo eas perducere uolebat?1 Respondetur: Usque ad diluuium, quo totum illud genus terrenae ciuitatis absumtum est, sed reparatum est ex filiis Noe. Neque enim deesse poterit haec terrena ciuitas societasque hominum secundum hominem uiuentium usque ad huius saeculi finem, de quo Dominus ait: Filii saeculi huius generant et generantur. Ciuitatem uero Dei peregrinantem in hoc saeculo regeneratio perducit ad alterum saeculum, cuius filii nec generant nec [*]( 5 Aen. I, 284; ill, 97 27 Lc. 20, 34 ) [*]( 7 qui e 9 sacras litt. v 10 iam Vabepaf; nam p r; tam v 12 ab Adam] abraham p 15 dicit a auctor p 21 tendebat e 23 adsamptnin e \'24 est om. v 27 huiuB saec. v )
101
generantur. Hic ergo generari et generare ciuitati utrique commune est; quamuis Dei ciuitas habeat etiam hic multa ciuium milia, quae ab opere generandi se abstineant; sed habet etiam illa ex imitatione quadam, licet errantium. Ad eam namque pertinent etiam, qui deuiantes ab huius fide diuersas haereses condiderunt; secundum hominem quippe uiuunt, non secundum Deum. Et Indorum gymnosophistae, qui nudi perhibentur philosophari in solitudinibus Indiae, cibi esu ot a generando se cohibent. Non est enim hoc bonum, nisi cum fit secundum fidem summi boni, qui Deus est. Hoc tamen nemo fecisse ante diluuium reperitur; quando quidem etiam ipse Enoch septimus ab Adam, qui translatus refertur esse non mortuus, genuit filios et filias antequam transferretur; in quibus fuit Mathusalam, per quem generationum memorandarum ordo transcurrit.
Quur ergo tanta paucitas successionum commemoratur in generationibus ex Cain, si eas usque ad diluuium perduci oportebat, nec erat diuturna aetas praeueniens pubertatem, quae centum uel amplius annos uacaret a fetibus? Nam si non intendebat auctor libri huius aliquem, ad quem necessario perduceret seriem generationum, sicut in illis, quae ueniunt de semine Seth, intendebat peruenire ad Noe, a quo rursus ordo necessarius sequeretur: quid opus erat praetermittere primogenitos filios, ut perueniretur ad Lamech, in cuius filiis finitur illa contextio, octaua generatione scilicet ex Adam, septima ex Cain, quasi esset inde aliquid deinceps conectendum, unde perueniretur uel ad Israeliticum populum, in quo caelesti ciuitati etiam terrena Hierusalem figuram [*]( 3 abstinent v habeat e 8 cibi esu scripsi; ciues eius sunt mss. v Domb.; continentes sunt Gloss. Salom. (G. Loewe, Misc. crit. in Act. societ. philol. Lips. V, pag. 335) 9 Non enim est v enim om. V 10 est Deus v nemo sup. lin. V 12 non om. e 16 memoratur V 17 eis el 20 ad quem om. el 22 de om. e intendec bafit e 24 quuius V 26 in qua si e aliquid inde e 27 peruenitur e1 )
102
propheticam praebuit, uel ad Christum secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula, supernae Hierusalem fabricator adque regnator, cum tota progenies Cain diluuio sit deleta? Unde uideri potest in eodem ordine generationum primogenitos fuisse commemoratos. Quur ergo tam pauci sunt? Non enim usque ad diluuium tot esse potuerunt, non uacantibus usque ad centenariam pubertatem patribus ab officio generandi, si non erat tunc proportione longaeuitatis illius etiam sera pubertas. Ut enim peraeque triginta annorum fuerint, cum filios generare coeperunt, octiens triceni (quoniam octo sunt generationes cum Adam et cum eis quos genuit Lamech) ducenti et quadraginta sunt anni: num itaque toto deinde tempore usque ad diluuium non generauerunt? Qua tandem causa, qui haec scripsit, generationes commemorare noluit quae sequuntur? Nam ex Adam usque ad diluuium conputantur anni secundum codices nostros duo milia ducenti sexaginta duo; secundum Hebraeos autem mille sescenti quinquaginta sex. Ut ergo istum numerum minorem credamus esse ueriorem, de mille sescentis quinquaginta sex annis ducenti quadraginta detrahantur: numquid credibile est per mille quadringentos, et quod excurrit, annos, qui restant usque diluuium, progeniem Cain a generationibus uacare potuisse?
Sed qui ex hoc mouetur, meminerit, cum quaererem, quo modo credendum sit antiquos illos homines per tam multos annos a gignendis filiis cessare potuisse, duobus modis istam solutam esse quaestionem: aut de sera pubertate, proportione tam longae uitae, aut de filiis qui commemorantur in generationibus, quod non fuerint primogeniti, sed hi, per quos ad [*]( 1 Rom. 9, 5 ) [*]( 4 iJ,) dilu. e 8 patrie e obfitio e 9 per ea qng a; peraquie e 10 fuerit V 12 et om. p p 18 aex sup. lin. V 22 et p. 103, 7 usque Vrp Dunob.; usque ad ab epv 22 cain generationibus, onttMO progeniem et a, p 24 in hoc, in marg. ex hoc, e )
103
eum, quem intendebat auctor libri, poterat perueniri, sicut ad Noe in generationibus Seth. Proinde in generationibus Cain, si non occurrit qui deberet intendi, ad quem praetermissis primogenitis per eos, qui commemorati sunt, perueniri oportebat, sera pubertas intellegenda restabit, ut aliquanto post centum annos puberes habilesque ad gignendum facti fuerint, ut ordo generationum per primogenitos curreret et usque diluuium ad numerum annorum tantae quantitatis occurreret. Quamuis fieri possit, ut propter aliquam secretiorem causam, quae me latet, usque ad Lamech et eius filios generationum perueniente contextu commendaretur haec ciuitas, quam dicimus esse terrenam, ac deinde cessaret scriptor libri commemorare ceteras, quae usque ad diluuium esse potuerunt. Potest et illa esse causa, quur non ordo generationum per primogenitos duceretur, ut necesse non sit in illis hominibus tam seram credere pubertatem, quod scilicet eadem ciuitas, quam Cain in nomine Enoch filii sui condidit, longe lateque regnare potuerit et reges habere non simul plures, sed suis aetatibus singulos, quos genuissent sibi successuros quicumque regnassent. Horum regum primus esse potuit ipse Cain, secundus filius eius Enoch, in cuius nomine, ubi regnaretur, condita est ciuitas; tertius Gaidad, quem genuit Enoch; quartus Meuia, quem genuit Gaidad; quintus Mathusael, quem genuit Meuia; sextus Lamech, quem genuit Mathusael, qui est septimus ab Adam per Cain. Non autem erat consequens, ut primogeniti regum regnantibus succederent patribus, sed quos regnandi meritum propter uirtutem terrenae utilem ciuitati. uel sors aliqua reperiret, uel ille potissimum succederet patri hereditario quodam iure regnandi, quem prae ceteris filiis
[*]( 1 peraeniri V Domb.; peruenire abeptI 2 Seth .. generationibus om. e 9 posset e 14 causa esse b 18 potuertiit V 22 gaidad Vbv; gaidat p a f; gaid e; guidad p; guidat r; iareth a 23 meuia V t beppaf; meuida a; Manihel v gaid. ad quintus e mathosal/, e .. eras., Y 24 septimus est v 26 in regnum a v quibus, tn marg. quos, e) 104
dilexisset. Potuit autem uiuente adhuc Lamech adque regnante fieri diluuium, ut ipsum cum aliis omnibus hominibus, exceptis qui in arca fuerunt, quem perderet inueniret. Neque enim mirandum est, si uaria quantitate numerositatis annorum interposita per tam longam aetatem ab Adam usque diluuium non aequalis numeri generationes habuit utraque progenies, sed per Cain septem, per Seth autem decem; septimus est enim, ut iam dixi, ab Adam Lamech, decimus Noe; et ideo non unus filius Lamech, sicut in ceteris superius, sed plures commemorati sunt, quia incertum erat quis ei fuisset mortuo successurus, si regnandi tempus inter ipsum et diluuium remansisset.
Sed quoquo modo se habeat siue per primogenitos siue per reges ex Cain generationum ordo decurrens, illud mihi nullo pacto praetereundum silentio uidetur, quod, cum Lamech septimus ab Adam fuisset inuentus, tot eius adnumerati sunt filii, donec undenarius numerus inpleretur, quo significatur peccatum. Adduntur enim tres filii et una filia. Uxores autem aliud possunt significare, non hoc quod nunc commendandum uidetur. Nunc enim de generationibus loquimur; illae uero unde sint genitae, tacitum est. Quoniam ergo lex denario numero praedicatur, unde est memorabilis ille decalogus, profecto numerus undenarius, quoniam transgreditur denarium, transgressionem legis ac per hoc peccatum significat. Hinc est quod in tabernaculo testimonii, quod erat in itinere populi Dei uelut templum ambulatorium, undecim uela cilicina fieri praecepta sunt. In cilicio quippe recordatio est peccatorum propter haedos ad sinistram futuros; quod confitentes in cilicio prosternimur tamquam dicentes quod in psalmo [*]( 25 Eiod. 26, 7 ) [*]( 2 fieri] filii e 3 in arca] natura e 4 numerositas el 5 ab adam sup. lin. e usque V p; usque ad abepv 10 fuerat p 11 ai ex in corr. V 18 quomodo b 15 uideretur V 20 nec enim e 24 trans- 0 gressio e 25 est] enim e 28 prohedes V )
105
scriptum est: Et peccatum meum ante me est semper. Progenies ergo ex Adam per Cain sceleratum undenario numero finitur, quo peccatum significatur; et ipse numerus femina clauditur, a quo sexu initium factum est peccati, per quod omnes morimur. Commissum est autem, ut et uoluptas camis, quae spiritui resisteret,. sequeretur. Nam et ipsa filia Lamech Noemma uoluptas interpretatur. Per Seth autem ab Adam usque ad Noe denarius insinuatur legitimus numerus. Cui Noe tres adiciuntur filii, unde uno lapso duo benedicuntur a patre, ut remoto reprobo et probatis filiis ad numerum additis etiam duodenarius numerus intimetur, qui et in patriarcharum et in apostolorum numero insignis est, propter septenarii partes alteram per alteram multiplicatas. Nam ter quaterni uel quater terni ipsum faciunt. His ita se habentibus uideo considerandum et commemorandum, ista utraque progenies, quae distinctis generationibus duas insinuat ciuitates, unam terrigenarum, alteram regeneratorum, quo modo postea sic commixta fuerit adque confusa, ut uniuersum genus humanum exceptis octo hominibus diluuio perire mereretur.