De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XXXI. Quibus uitiorum gradibus aucta sit in Romanis cupido regnandi.

Nam quando illa quiesceret in superbissimis mentibus, donec continuatis honoribus ad potestatem regiam peruenil\'et? Honorum porro continuandorum facultas non esset, nisi ambitio praeualeret. Minime autem praeualeret ambitio, nisi in populo auaritia luxuriaque corrupto. Auarus uero luxuriosusque [*]( 1 eant. L A; sint C rell. v Domb. 4 derueretur C 6 et 16 cibibus L A 7 prouatum L A 8 quam, m. 2 ex cum corr., (\' 11 diruptaque L A; disrupt. C rell. v 12 cibilibus L A 14 immanitue Ct 15 uha!, m eraso, C 17 liuido LA 18 meratior C\' 19 oblitos LAt; obrutos p a 24 quiesciret Cl superuiss. LA 28 luos xoriaque C luxoriusque C )

54
populus secundis rebus effectus est, quas Nasica ille prouidentissime cauendas esse censebat, quando ciuitatem hostium maximam fortissimam opulentissimam nolebat auferri, ut timore libido premeretur, libido pressa non luxuriaretur luxuriaque cohibita nec auaritia grassaretur; quibus uitiis obseratis ciuitati utilis uirtus floreret et cresceret eique uirtuti libertas congrua permaneret. Hinc etiam erat et ex hac prouidentissima patriae caritate ueniebat, quod idem ipse uester pontifex maximus, a senatu illius temporis (quod saepe dicendum est) electus sine ulla sententiarum discrepantia uir optimus, caueam theatri senatum construere molientem ab hac dispositione et cupiditate conpescuit persuasitque oratione grauissima, ne Graecam luxuriam uirilibus patriae moribus paterentur obrepere et ad uirtutem labefactandam eneruandamque Romanam peregrinae consentire nequitiae, tantumque auctoritate ualuit, ut uerbis eius commota senatoria prouidentia etiam subsellia, quibus ad horam congestis in ludorum spectaculo iam uti ciuitas coeperat, deinceps prohiberet adponi. Quanto studio iste ab urbe Roma ludos ipsos scaenicos abstulisset, si auctoritati eorum, quos deos putabat, resistere auderet, quos esse noxios daemones non intellegebat aut, si intellegebat, placandos etiam ipse potius quam contemnendos existimabat. Nondum enim fuerat declarata gentibus superna doctrina, quae fide cor mundans ad caelestia uel supercaelestia capessenda humili pietate humanum mutaret adfectum et a dominatu superborum daemonum liberaret. [*]( 3 noleua/t, n eras., L 4 liuido IA praemeretur LIO libido (liuido LA) LAabdeqkfv; libidine C\'pot Domb. praessa Ll luxuriaque ... crassaretur m. 1 sup. lin. e 5 coibita L A 6 liuertas L A 8 ueniebat, u et ie in ras., C idem sup. lin. L 9 a] e et temp. illius v 10 electus sup. lin. L 11 et... oratione in marg. e 13 luxoriam C 14 lauefact. L A enerband. L A 15 consentirent e tantumque, um m. 2 in ras., C 16 eius uerbis v subselia L\' 20 putauat L A quos ante esse, om. Cl 21 esset Cl aut si a intellegebat om. A1 22 placandos . , ... estimabat, m. 2 in marg. infer., C existimauat Lx 26 liueraret L A )
55

CAPUT XXXII. De scaenicorum institutione ludorum.

Verum tamen scitote, qui ista nescitis et qui uos scire dissimulatis, aduertite, qui aduersus liberatorem a talibus dominis murmuratis: ludi scaenici, spectacula turpitudinum et licentia uanitatum, non hominum uitiis, sed deorum uestrorum iussis Romae instituti sunt. Tolerabilius diuinos honores deferretis illi Scipioni quam deos huius modi coleretis. Neque enim erant illi di suo pontifice meliores. Ecce adtendite, si mens tam diu potatis erroribus ebria uos aliquid sanum cogitare permittit! Di propter sedandam corporum pestilentiam ludos sibi scaenicos exhiberi iubebant; pontifex autem propter animorum cauendam pestilentiam ipsam scaenam constitui prohibebat. Si aliqua luce mentis animum corpori praeponitis, eligite quem colatis! Neque enim et illa corporum pestilentia ideo conquieuit, quia populo bellicoso et solis antea ludis circensibus adsueto ludorum scaenicorum delicata subintrauit insania; sed astutia spirituum nefandorum praeuidens illam pestilentiam iam fine debito cessaturam aliam longe grauiorem, qua plurimum gaudet, ex hac occasione non corporibus, sed moribus curauit inmittere, quae animos miserorum tantis obcaecauit tenebris, tanta foedauit deformitate, ut etiam modo (quod incredibile forsitan erit, si a nostris posteris audietur) Romana urbe uastata, quos pestilentia ista possedit adque inde fugientes Carthaginem peruenire potuerunt, in theatris cottidie certatim pro histrionibus insanirent. [*]( 4 liueratorem L 5 turpitudinum, u in extrema syllaba m. 2 in ras., C 6 licentia 01 7 tolerauilius L A; tolerabili/us, b eras., C deferretis, is m. 1 sup. lin., L 8 huius modi LAab*p; huius mundi C; eius modi b1eqv Domb. 10 cogitare LApa-, considerare Cab deqv Domb. 12 iuuebant L A propter labem animorum a 13 constitui L A; construi C reM. v Domb. 16 conquiebit LA ludis sup. lin. C a 17 delecta 01 18 nefandg e 20 hac om. LApa. 21 immitteret C 22 fedauit deform. L A. in L transpositio m. 2 notata eat; defoml. foed. C rell. v 23 incrediuile L A 24 possidet eI 26 istrionibus L A )

56

CAPUT XXXIII. De uitiis Romanorum, quos patriae non correxit euersio.

0 mentes amentes! quis est hic tantus non error, sed furor, ut exitium uestrum, sicut audiuimus, plangentibus orientalibus populis et maximis ciuitatibus in remotissimis terris publicum luctum maeroremque ducentibus uos theatra quaereretis intraretis inpleretis, et multo insaniora quam fuerant antea faceretis? Hanc animorum labem ac pestem, hanc probitatis et honestatis euersionem uobis Scipio ille metuebat, quando construi theatra prohibebat, quando rebus prosperis uos facile corrumpi adque euerti posse cernebat, quando uos securos esse ab hostili terrore nolebat. Neque enim censebat ille felicem esse rem publicam stantibus moenibus, ruentibus moribus. Sed in uobis plus ualuit quod daemones inpii seduxerunt, quam quod homines prouidi praecauerunt. Hinc est quod mala, quae facitis, uobis inputari non uultis, mala uero, quae patimini, Christianis temporibus inputatis. Neque enim in uestra securitate pacatam rem publicam, sed luxuriam quaeritis inpunitam. qui deprauati rebus prosperis nec corrigi potuistis aduersis. V Volebat uos ille Scipio terreri ab hoste, ne in luxuriam flueretis: nec contriti ab hoste luxuriam repressistis, perdidistis utilitatem calamitatis, et miserrimi facti estis et pessimi permansistis.

CAPUT XXXIIII. De clementia Dei, quae Urbis excidium temperauit.

Et tamen quod uiuitis Dei est, qui uobis parcendo admonet, ut corrigamini paenitendo; qui uobis etiam ingratis praestitit, [*]( 7 quaeretis Cx intraretis bia positum C 9 lauem I, A ac] hanc e hanc probititis .. euersionem omn. e prouit. L A 12 cerneuat L A securos esse ab hostili terrore LACp; ab host. terr. sec. esse abdev Domb. 13 noleuat L A Neque enim cens. om. A censeuat L essel, m eras., C 15 quodaemones Lt A 19 peccatam C\' luxoriam 01 21 uoleuat L A 22 Queritis CI nec L A C ab d p; uos nec qv Domb. nec .. , luxuriam om. e1 27 uibitis L A ammonet L A )

57
ut uel sub nomine seruorum eius uel in locis martyrum eius hostiles manus euaderetis. Romulus et Remus asylum constituisse perhibentur, quo quisquis confugeret ab omni noxa liber esset, augere quaerentes creandae multitudinem ciuitatis. Mirandum in honorem Christi processit exemplum. Hoc constituerunt euersores Urbis, quod constituerant antea conditores. Quid autem magnum, si hoc fecerunt illi, ut ciuium suorum numerus subpleretur, quod fecerunt isti, ut suorum hostium numerositas seruaretur?

CAPUT XXXV. De latentibus inter inpios ecclesiae filiis et de falsis intra ecclesiam Christianis.

Haec et talia, si qua uberius et commodius potuerit, respondeat inimicis suis redemta familia domini Christi et peregrina ciuitas regis Christi. Meminerit sane in ipsis inimicis latere ciues futuros, ne infructuosum uel aput ipsos putet, quod, donec perueniat ad confessos, portat infensos; sicut ex illorum numero etiam Dei ciuitas habet secum, quamdiu peregrinatur in mundo, conexos communione sacramentorum, nec secum futuros in aeterna sorte sanctorum, qui partim in occulto, partim in aperto sunt, qui etiam cum ipsis inimicis aduersus Deum, cuius sacramentum gerunt, murmurare non dubitant, modo cum illis theatra, modo ecclesias nobiscum replentes. De correctione autem quorundam etiam talium multo minus est desperandum, si aput apertissimos aduersarios praedestinati amici latitant, adhuc ignoti etiam sibi. Perplexae quippe sunt istae duae ciuitates in hoc saeculo inuicemque permixtae, donec ultimo iudicio dirimantur; de quarum exortu et procursu et debitis finibus quod dicendum arbitror, quantum diuinitus adiuuabor, expediam propter gloriam ciuitatis Dei, quae alienis a contrario comparatis clarius eminebit. [*](41iuerLA 5 processit LACabdpqakf; praecessit ev 6 urbes Cl 8 subpleretur C; supleretur L A 13 et om. (\'1 et alia A a p; etaliqua q 16 cibes L 18 quandiu Ct 24 quorumdam C 31 emineuit L A )

58

CAPUT XXXVI. De quibus causis sequenti disputatione sit disserendum.

Sed adhuc mihi quaedam dicenda sunt aduersus eos, qui Romanae rei publicae clades in religionem nostram referunt, qua dis suis sacrificare prohibentur. Commemoranda sunt enim quae et quanta occurrere potuerint uel satis esse uidebuntur mala, quae illa ciuitas pertulit uel ad eius imperium prouinciae pertinentes, antequam eorum sacrificia prohibita fuissent; quae omnia procul dubio nobis tribuerent, si iam uel illis clareret nostra religio, uel ita eos a sacris sacrilegis prohiberet. Deinde monstrandum est, quos eorum mores et quam ob causam Deus uerus ad augendum imperium adiuuare dignatus est, in cuius potestate sunt regna omnia, quamque nihil eos adiuuerint hi, quos deos putant, et potius quantum decipiendo et fallendo nocuerint. Postremo aduersus eos dicetur, qui manifestissimis documentis confutati adque conuicti conantur adserere non propter uitae praesentis utilitatem, sed propter eam, quae post mortem futura est, colendos deos. Quae, nisi fallor, quaestio multo erit operosior et subtiliore disputatione dignior, ut et contra philosophos in ea disseratur, non quoslibet, sed qui aput illos excellentissima gloria clari sunt et nobiscum multa sentiunt, et de animae inmortali tate et quod Deus uerus mundum condiderit et de prouidentia eius, qua uniuersum quod condidit regit. Sed quoniam et ipsi in illis, quae contra nos sentiunt, refellendi sunt, deesse huic officio non debemus, ut refutatis inpiis contradictionibus pro uiribus, quas Deus impertiet, adseramus ciuitatem Dei [*]( 4 quaedam mihi q 11 aduersum b 5 relegionem Cl 6 enim sunt qv 7 potuerunt At a a. 9 pertin. prou. v 11 relegio Cl a m. 1 sup. lin. L sacrilegiis L 12 quos, m. 2 in qui mutat., A 13 uerus Deus v 15 et potius mss.; quin potius v 17 confutati sunt atque deuicti q 20 subtiliore LAC a b de a. kl; subtiliori p q k2 I; sublimiore v 23 et de mss.; scilicet de v 24 Deus uerus v condederit C\' 25 condidet Cl )

59
ueramque pietatem et Dei cultum, in quo uno ueraciter sempiterna beatitudo promittitur. Hic itaque modus sit huius uoluminis, ut deinceps disposita ab alio sumamus exordio.

CAPUT I. De modo, qui necessitati disputationis adhibendus est.

Si rationi perspicuae ueritatis infirmus humanae consuetudinis sensus non auderet obsistere, sed doctrinae salubri languorem suum tamquam medicinae subderet, donec diuino adiutorio fide pietatis inpetrante sanaretur, non multo sermone opus esset ad conuincendum quemlibet uanae opinationis errorem his, qui recte sentiunt et sensa uerbis sufficientibus explicant. Nunc uero quoniam ille est maior et taetrior insipientium morbus animorum, quo inrationabiles motus suos, etiam post rationem plene redditam, quanta homini ab homine debetur, siue nimia caecitate, qua nec aperta cernuntur, siue obstinatissima peruicacia, qua et ea quae cernuntur non feruntur, tamquam ipsam rationem ueritatemque defendunt, fit necessitas copiosius dicendi plerumque res claras, uelut eas non spectantibus intuendas, sed quodam modo tangendas palpantibus et coniuentibus offeramus. Et tamen quis disceptandi finis erit et loquendi modus, si respondendum esse respondentibus semper existi- 25 memus? Nam qui uel non possunt intellegere quod dicitur, [*]( 2 h/ic, radendo ex haec corr., C AVRELI AVGVSTINI EPIC DE CIVITATE (CIBIT. L) DI. CONT PAGANOS (PAGANVS C) EXP LIBER. I- INC. iI. LAC | AURELII AUGUSTINI DE CIVITATE DEi EXPLICIT LIBER PRIM\' DE EXCIDIO VRBIS. INCIPIT SE- CVNDVS a 13 opinationis L7bepqakv Domb ; opinionis Ll A Cad.. \' 14 sensa e 16 inrationauiles L A 17 plane Cl e 19 et ea quae m. 1 sup. lin. L eamque tamquam e 22 quod ad I modo Cl conibentibus LAC; cohibentibus e, na. rec. in marg. C 23 ct loquendi] eloquendi C 24 respontibus C\' )

60
uel tam duri sunt aduersitate mentis, ut, etiamsi intellexerint, non oboediant, respondent, ut scriptum est, et loquuntur iniquitatem adque infatigabiliter uani sunt. Quorum dicta contraria si totiens uelimus refellere, quotiens obnixa fronte statuerint non cogitare quid dicant, dum quocumque modo nostris disputationibus contradicant, quam sit infinitum et aerumnosum et infructuosum uides. Quam ob rem, nec te ipsum, [mi] fili Marcelline, nec alios, quibus hic labor noster in Christi caritate utiliter ac liberaliter seruit, tales meorum scriptorum uelim iudices, qui responsionem semper desiderent. cum his quae leguntur audierint aliquid contradici, ne fiant similes earum muliercularum, quas commemorat apostolus semper discentes et numquam ad ueritatis scientiam peruenientes. ,

CAPUT II. De his, quae primo uolumine expedita sunt.

Superiore itaque libro, cum de ciuitate Dei dicere instituissem, unde hoc uniuersum opus illo adiuuante in manus sumtum est, occurrit mihi resistendum esse primitus eis, qui haec bella, quibus mundus iste conteritur, maximeque Romanae urbis recentem a barbaris uastationem Christianae religioni tribuunt, qua prohibentur nefandis sacrificiis seruire daemonibus, cum potius hoc tribuere deberent Christo, quod propter eius nomen contra institutum moremque bellorum eis, quo confugerent, religiosa et amplissima loca barbari libera [*]( 2 Ps. 93, 4 13 2. Tim. 3, 7 ) [*]( 2 obaudiant a locuntur C\' de 3 infatigauiliter L A 4 obnoxia C 5 statuerunt q cogitare mss.; curare v 8 mi orn. L Al aj fili mi q flk2 marchelline I, A 9 liueraliter LA 10 desiderant C 12 muliercularum earum LA, trarrspositione tn. 2 in L notata 13 discentis 01 numquam ad uerit. scientiam LA Cp a Domb.; ad uerit. scient. namq. a b de q v I i superiori q k2 f 19 resistendum codd. excepto q; respondendum q v 23 tribuere deberent L A, transpositione in L m. 2 notata; deb. trib. C rell. v )

61
praebuerunt, adque in multis famulatum deditum Christo non solum uerum, sed etiam timore confictum sic honorauerunt, ut, quod in eos belli iure fieri licuisset, inlicitum sibi esse iudicarent. Inde incidit quaestio, quur haec diuina beneficia et ad inpios ingratosque peruenerint, et quur itidem illa dura, quae hostiliter facta sunt, pios cum inpiis pariter adflixerint? Quam quaestionem per multa diffusam (in omnibus enim cottidianis uel Dei muneribus uel hominum cladibus, quorum utraque bene ac male uiuentibus permixte adque indiscrete saepe accidunt, solet multos mouere) ut pro suscepti operis necessitate dissoluerem, aliquantum inmoratus sum maxime ad consolandas sanctas feminas et pie castas, in quibus ab hoste aliquid perpetratum est, quod intulit uerecundiae dolorem, etsi non abstulit pudicitiae firmitatem, ne paeniteat eas uitae, quas non est unde possit paenitere nequitiae. Deinde pauca dixi in eos, qui Christianos aduersis illis rebus adfectos et praecipue pudorem humiliatarum feminarum quamuis castarum adque sanctarum proteruitate inpudentissima exagitant, cum sint nequissimi et inreuerentissimi, longe ab eis ipsis Romanis degeneres, quorum praeclara multa laudantur et litterarum memoria celebrantur, immo illorum gloriae uehementer aduersi. Romam quippe partam ueterum auctamque laboribus foediorem stantem fecerant quam ruentem, quando quidem in ruina eius lapides et ligna, in istorum autem uita omnia non murorum, sed morum munimenta adque ornamenta ceciderunt, cum funestioribus eorum corda cupiditatibus quam ignibus tecta illius urbis arderent. Quibus dictis primum terminaui librum. Deinceps itaque dicere institui, quae mala [*]( 5 et ad L A C ade; etiam ad q v Domb. itidem illa L A, <ratMpositione m. 2 in L notata; illa itidem rell. v 9 male ac bene uibcntibus L A, transposilione m. 2 in L notata 10 solet a3eq v; solent LACa1bdpakf 12 in quibus ig qụι̣ḅụṣ L 13 ad hos i te Cx oste e pertratum Cl 14 nec e paeneteat eI 17 pudore L A 18 s̄catarū C proterbitato L A 19 et ante longe m. 2 sup. lin. A 20 multa praeclara Lx A 22 partum 01 28 lauoribus L A 26 c/eciderunt, a eraso, L quam si e 27 primo 61; om, a 28 terminabi L A )
62
ciuitas illa perpessa sit ab origine sua siue aput se ipsam siue in prouinciis sibi iam subditis, quae omnia Christianae religioni tribuerent, si iam tunc euangelica doctrina aduersus falsos et fallaces eorum deos testificatione liberrima personaret.

CAPUT III. De adsumenda historia, qua ostendatur, quae mala acciderint Romanis, cum deos colerent, antequam religio Christiana obcresceret.

Memento autem me ista commemorantem adhuc contra inperitos agere, ex quorum inperitia illud quoque ortum est uulgare prouerbium: Pluuia defit, causa Christiani sunt. Nam qui eorum studiis liberalibus instituti amant historiam, facillime ista nouerunt; sed ut nobis ineruditorum turbas infestissimas reddant, se nosse dissimulant adque hoc aput uulgus confirmare nituntur, clades, quibus per certa interualla locorum et temporum genus humanum oportet adfligi, causa accidere nominis Christiani, quod contra deos suos ingenti fama et praeclarissima celebritate per cuncta diffunditur. Recolant ergo nobiscum, antequam Christus uenisset in carne, antequam eius nomen ea, cui frustra inuident, gloria populis innotesceret, quibus calamitatibus res Romanae multipliciter uarieque contritae sint, et in his defendant, si possunt, deos suos, si propterea coluntur, ne ista mala patiantur cultores eorum; quorum si quid nunc passi fuerint, nobis inputanda esse [*]( 3 aduersos Cl 4 deos eorum L A 6 ostenditur p q1 7 acciderunt p 11 def//it, ic eras.. L christianitatis e sunt om. a nam qui LACab1de1pf; iam qui a; (interpunctione mutata: causa christiani. Sunt) namque qui b2e2qkv 12 facillime L LACab1dpαk1: qui facill. b2eqk2ƒ; qua facill. v 13 nouerint A I 14 reddunt C\' uulgus LAbepq: uulgum Cdf; uulgum, in marg. uulgus, a affirmare q 15 interballa L; inter bella A 16 oporte/t, a eras, L acq: c\'\'dere Cl a 20 ea cui e innotisceret C 21 uari/eque, a eras., L 22 sunt b 24 nuncj nec bl imputanda LAabdepqakf; inputandum Cv Domb. contend///, margine mutilato, L; contendunt A a b dep q (J. k V; contendant C f Domb. )

63
contendunt. Quur enim ea, quae dicturus sum, permiserunt accidere cultoribus suis, antequam eos declaratum Christi nomen offenderet eorumque sacrificia prohiberet?

CAPUT IIII. Quod cultores deorum nulla umquam a dis suis praecepta probitatis acceperint et in sacris eorum turpia quaeque celebrauerint.

Primo ipsos mores ne pessimos haberent, quare di eorum curare noluerunt? Deus enim uerus eos, a quibus non colebatur, merito neglexit; di autem illi, a quorum cultu se prohiberi homines ingratissimi conqueruntur, cultores suos ad bene uiuendum quare nullis legibus adiuuerunt? Utique dignum erat, ut, quo modo isti illorum sacra, ita illi istorum facta curarent. Sed respondetur, quod uoluntate propria quisque malus est. Quis hoc negauerit? Verum tamen pertinebat ad consultores deos uitae bonae praecepta non occultare populis cultoribus suis, sed clara praedicatione praebere, per uates etiam conuenire adque arguere peccantes, palam minari poenas male agentibus. praemia recte uiuentibus polliceri. Quid umquam tale in deorum illorum templis prompta et eminenti uoce concrepuit? Veniebamus etiam nos aliquando adulescentes ad spectacula ludibriaque sacrilegiorum, spectabamus arrepticios, audiebamus synphoniacos, ludis turpissimis, qui dis deabusque exhibebantur, oblectabamur, Caelesti uirgini et Berecynthiae matri omnium, ante cuius lecticam die sollemni lauationis eius talia per publicum cantitabantur a nequissimis scaenicis, qualia, [*]( 5 deorum Cpqv; om. Domb. 9 enim om. Cl 12 uibendum L i adiuberunt L 13 sacrata L 14 maluses/t. e eraso, L 15 consul/tores, i eraso, C 17 sed] cig, superscripto m. J sed, e praeclara a praeuere L A 18 urguere Cl 19 praemia sup. lin. e uibentibus L 20 illorum om. Cl eminenta e1 22 et spectabamus A; aspecta- <]* bamus a 23 diis abusq; e 25 labationis L A )

64
non dico matrem deorum, sed matrem qualiumcumque senatorum uel quorumlibet honestorum uirorum, immo uero qualia nec matrem ipsorum scaenicorum deceret audire. Habet enim quiddam erga parentes humana uerecundia, quod nec ipsa nequitia possit auferre. Illam proinde turpitudinem obscenorum dictorum adque factorum scaenicos ipsos domi suae proludendi causa coram matribus suis agere puderet, quam per publicum agebant coram deum matre spectante adque audiente utriusque sexus frequentissima multitudine. Quae si inlecta curiositate adesse potuit circumfusa, saltem offensa castitate debuit abire confusa. Quae sunt sacrilegia, si illa sunt sacra? aut quae inquinatio, si illa lauatio? Et haec fercula appellabantur, quasi celebraretur conuiuium, quo uelut suis epulis inmunda daemonia pascerentur. Quis enim non sentiat cuius modi spiritus talibus obscenitatibus delectentur, nisi uel nesciens, utrum omnino sint ulli inmundi spiritus deorum nomine decipientes, uel talem agens uitam, in qua istos potius quam Deum uerum et optet propitios et formidet iratos?

CAPUT V. De obscenitatibus, quibus mater deum a cultoribus suis honorabatur.

Nequaquam istos, qui flagitiosissimae consuetudinis uitiis oblectari magis quam obluctari student, sed illum ipsum Nasicam Scipionem, qui uir optimus a senatu electus est, cuius manibus eiusdem daemonis simulacrum susceptum est in Urbemque peruectum, habere de hac re iudicem uellem. Diceret nobis, utrum matrem suam tam optime de re publica uellet mereri, ut ei diuini honores decernerentur; sicut et Graecos et Romanos aliasque gentes constat quibusdam [*]( 3 diceret audere 01 8 deum L A 02 e p v; dum C1; deorum a b q Domb. adque LAp; et C reM. v 10 saltim A2 C 11 sunt] erant bl q k fj erunt 6* 13 conbibium L; conuici Cl 18 propitius C1 27 orbemque C 29 et om. C 30 quibusdam om. al decrebisse L )

65
decreuisse mortalibus, quorum erga se beneficia magnipenderant, eosque inmortales factos adque in deorum numerum receptos esse crediderant. Profecto ille tantam felicitatem suae matri. si fieri posset, optaret. Porro si ab illo deinde quaereremus. utrum inter eius diuinos honores uellet illa turpia celebrari: nonne se malle clamaret, ut sua mater sine ullo sensu mortua iaceret, quam ad hoc dea uiueret, ut illa libenter audiret? Absit, ut senator populi Romani ea mente praeditus, qua theatrum aedificari in urbe fortium uirorum prohibuit, sic uellet coli matrem suam, ut talibus dea sacris propitiaretur, qualibus matrona uerbis offenderetur. Nec ullo modo crederet uerecundiam laudabilis feminae ita in contrarium diuinitate mutari, ut honoribus eam talibus aduocarent cultores sui, qualibus conuiciis in quempiam iaculatis, cum inter homines uiueret, nisi aures clauderet seseque subtraheret, erubescerent pro illa et propinqui et maritus et liberi. Proinde talis mater deum, qualem habere matrem puderet quemlibet etiam pessimum uirum, Romanas occupatura mentes quaesiuit optimum uirum, non quem monendo et adiuuando faceret, sed quem fallendo deciperet, ei similis de qua scriptum est: Mulier autem uirorum pretiosas animas captat, ut ille magnae indolis animus hoc uelut diuino testimonio sublimatus et uere se optimum existimans ueram pietatem religionemque non quaereret, sine qua omne quamuis laudabile ingenium superbia uanescit et decidit. Quo modo igitur nisi insidiose quaereret dea illa optimum uirum, cum talia quaerat [*]( 20 Pron. 6, 26 ) [*]( im t 2 mortales C numero a 3 credederant (J1 matris C 4 posse C Lade t I de C 5 aelle C 6 male C 7 et 15 uiberet L 11 qualis At 15 eruuesc, L; erubisc. C 16 liueri L 17 deum LACpqv; deorum abtatkf 18 occupatura m, 2 corr. ex occupatorum C 20 qua da: sup. tin. C 21 autem, daz m. rec. superscr., A 22 sublimatus L A ab dep qαkƒv; subleuatus C Domb. 24 laudauile L 25 superuia L enan., e m. 2 in rag., C decidit, m. 2 ex dedecit (?) corr., C 26 cum talia quaereret q ) [*]( XXXX Ang. opera Secto V para I. ) [*]( 5 )
66
in suis sacris, qualia uiri optimi abhorrent suis adhibere conuiuiis?