Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Dicturus sum canticum, quod noni: antequam incipiam, in totum expectatio mea tenditur, cum autem coepero, quantum ex illa in praeteritum decerpsero, tenditur et memoria mea, atque distenditur uita huius actionis meae in memoriam propter quod dixi et in expectationem propter quod dicturus sum: praesens tamen adest attentio mea, per quam traicitur quod erat futurum, ut fiat praeteritum. quod quanto magis agitur [*]( 2 utrique W 3 tra*icit (h ras.) H 4 diminutione BCMedd. consummatione BPQb, consummatio CV 5 futuri*s sit W 6 minuetur aut consumetur V 7 crescet V 8 qui] cu G qui-nam om. W t et om. HP 9 adtendit tragseat M 11 futura om. Eug. 13 adhuc est BCHMOPQVWEug. edd., adhuc (om. est) G animo om. M, mo ut ani (m0 add. m. rec.) W 15 per quam] per (ut add. m. 2) Q peragat BPQb adesse CQ\'W aberit MQ\', adherit W 19 est praeteriti V 21 spectatio C tendetur V autem om. G 22 illo BPQ Wbo decessero M et] in BPQWedà. memoria U memoriameae in om. V 24 expectatione V, exspectationem 0 25 traiciatur BCGHPQedd., trahiciatur M 26 quo B ) [*]( 20* )

308
et agitur, tanto breuiata expectatione prolongatur memoria, donec tota expectatio consumatur, quum tota illa actio finita transierit in memoriam. et quod in toto cantico, hoc in singulis particulis eius fit atque in singulis syllabis eius, hoc in actione longiore, cuius forte particula est illud canticum, hoc in tota uita hominis, cuius partes sunt omnes actiones hominis, hoc in toto saeculo filiorum hominum, cuius partes sunt omnes uitae hominum.