Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

In his ergo temptationibus positus certo cotidie aduersus concupiscentiam manducandi et bibendi: non enim est quod semel praecidere et ulterius non attingere decernam, sicut de concubitu potui. itaque freni gutturis temperata relaxatione et constrictione tenendi sunt. et quis est, domine, qui non rapiatur aliquantum extra metas necessitatis? quisquis est, magnus est, magnificet nomen tuum. ego autem non sum, quia peccator homo sum. sed et ego magnifico nomen tuum, et interpellat te pro peccatis meis qui uioit saeculum, numerans me inter infirma membra corporis sui, quia et inperfectum eius uiderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur.

De inlecebra odorum non satago nimis: cum absunt, non requiro, cum assunt, non respuo, paratus eis etiam semper carere. ita mihi uideor; forsitan fallar. sunt enim et istae plangendae tenebrae, in quibus me latet facultas mea, quae in me est, ut animus meus de uiribus suis ipse se interrogans non facile sibi credendum existimet, quia et quod inest plerumque occultum est, nisi experientia manifestetur et nemo securus esse debet in ista uita, quae tota temptatio nominatur, utrum qui fieri potuit ex deteriore melior, non fiat etiam ex [*]( 1] cf. Qen. 26, 84. 2] cf. II Reg. 23,15 sqq. 3] of. Matth. 4, 3. 4] of. Num. 11,1 sqq. 14] Rom. 8, 84. Io. 16, 33. 15] Ps. 138,16. 25] Iob 7, 1. ) [*]( • 0 1 concupiscenti? M 2 ipsa P 3 de carne et de pane BGFGHM OPQVW Eug., ecZd. esse temptatum BCPQedd. 4 desidorauit P1 n 5 dm C 7 concupiscentias F 8 prg.dere W 9 concubitui G 11 aliquantulum edd. necessitates G 1 12 magnus (est om.) G Evg. 16 eius] meum GMb 17 scribuntur F 19 etiam eis bm 20 fortasse mo fallor M edd. 22 se om. V 26 utrum qui] utrunq. F ex] et W fiet M ex] de U,. )

263
meliore deterior. una spes, una fiducia, una firma promissio misericordia tua.

Voluptates aurium tenacius me inplieauerant et subiugauerant, sed resoluisti et liberasti me. nunc in sonis, quos animant eloquia tua, cum suaui et artificiosa uoce cantantur, fateor, aliquantulum adquiesco, non quidem ut haeream, sed ut surgam, cum uolo. attamen cum ipsis sententiis quibus uiuunt ut admittantur ad me, quaerunt in corde meo nonnullius dignitatis locum, et uix eis praebeo congruentem. aliquando enim plus mihi uideor honoris eis tribuere, quam decet, dum ipsis sanctis dictis religiosius et ardentius sentio moueri animos nostros in flammam pietatis, cum ita cantantur, quam si non ita cantarentur, et omnes affectus spiritus nostri pro sui diuersitate habere proprios modos in uoce atque cantu, quorum nescio qua occulta familiaritate excitentur. sed delectatio carnis meae, cui mentem eneruandam non oportet dari, saepe me fallit, dum rationi sensus non ita comitatur, ut patienter sit posterior, sed tantum, quia propter illam meruit admitti, etiam praecurrere ac ducere conatur. ita in his pecco non sentiens et postea sentio.

Aliquando autem hanc ipsam fallaciam inmoderatius canens erro nimia seueritate, sed ualde interdum, ut melos omnes cantilenarum suauium, quibus Dauiticum psalterium frequentatur; ab auribus meis remoueri uelim atque ipsius ecclesiae, tutiusque mihi uidetur, quod de Alexandrino episcopo Athanasio [*]( 1 firma om. W 3 implicauerunt U 4 subiugauerat W, subiugauerunt U me om. U somnis M 6 ut haeream] adhaeream M 7 ac tamen W 8 ut om. V amittantur MW 10 amplius BPQ b honoris mihi uideor eis G, eis mihi uideor honoris M tribuere] praebere V cum V 11 ipsi 01 relegiosius P, religiosus M1 12 flamma BGPQW 13 et om. W omnis S pro] non pro C sui] suaui BPQbo 14 atque add. M s. l. 15 exitentur V1, exercentur C 16 operet W 17 rationis C, rationem edd. 19 dicere V 20 et] sed BCPQWbm 21 hac W 22 omne BCHOPQUW edd., omni V £ 3 cantelinarum S suarum V dauiticum] canticum dauiticum M, dauidicum H 25 tutiusque* (m ras.) P, totiusque C1 W1, tutius V uidetur] t uideretur G in Mg. tana«io W )

264
saepe dictam mihi conmemini, qui tam modico flexa uocis faciebat sonare lectorem psalmi, ut pronuntianti uicinior esset quam canenti. uerum tamen cum reminiscor lacrimas meas, quas fudi ad cantus ecclesiae in primordiis recuperatae fidei meae, et nunc ipsam quod moneor non cantu, sed rebus quae cantantur, cum liquida uoce et conuenientissima modulatione cantantur, magnam instituti huius utilitatem rursus agnosco. ita fluctuo inter periculum uoluptatis et experimentum salubritatis magisque adducor non quidem inretractabilem sententiam proferens cantandi consuetudinem approbare in ecclesia, ut per oblectamenta aurium infirmior animus in affectum pietatis adsurgat. tamen cum mihi accidit, ut me amplius cantus quam res, quae canitur, moneat, poenaliter me peccare confiteor et tunc mallem non audire cantantem. ecce ubi sum! flete mecum et pro me flete qui aliquid boni uobiscum intus agitis, unde facta procedunt. nam qui non agitis, non uos haec monent. tu autem, domine deus meus, exaudi et respice et uide et miserere et sana me, in cuius oculis mihi quaestio factos ssrm, et ipse est languor meus.

Restat uoluptas oculorum istorum carnis meae, de qua loquor confessiones, quas audiant aures templi tui, aures fraternae ac piae, ut concludamus temptationes concupiscentiae carnis, quae me adhuc pulsant ingemescentem et habitaculum meum, quod de caelo est, superindui [*]( 17] Ps. 6, 8. 24] II Cor. 5, 2. ) [*]( e1 1 mihi dictum B CGHOPQ VWedd., mihi dictum est M qui* (d ras.) P tam modo (DW m. rec.) V 2 pronuntiati MxWl 4 cantus C ecclesiae] ecclesiae tuae BCGHMPQedd. 5 ipso Q* edd. quod moueor] oum moueor BMOQ\'U, cum mouear G, commoueor CPQlVWb, moueor H 6 a liquida Eug. 7 cantatur V magna W 9 retractabilem VW1 fententiam S 10 adprobare* (m ras.) H ecclesiam V 11 assurgit V 15 boni om. W unde-agitis om. V 17 respice (om. pr. et) BCGHMOPQVEug. edd. uide (om. et) V 18 mihi] mei M 19 langor VWI, languos W1 20 tuorum M1 21 loquar BCHOPQ m. Wbm audient B OPQ Vb 22 conclaudamus W 23 quem (me a m. 3) W, quae (om. me) V adhuno P )

265
cupientem. pulchras formas et uarias, nitidos et amoenos colores amant oculi. non teneant haec animam meam; teneat eam deus, qui fecit haec bona quidem ualde, sed ipse est bonum meum, non haec. tangunt me uigilantem totis diebus, nec requies ab eis datur mihi, sicut datur a uocibus canoris, aliquando ab omnibus, in silentio. ipsa enim regina colorum lux ista perfundens cuncta, quae cernimus, ubiubi per diem fuero, multimodo adlapsu blanditur mihi aliud agenti et ad eam non aduertenti. insinuat autem se ita nehementer, ut si repente subtrahatur, cum desiderio requiratur; et si diu absit, contristat animum.

0 lux, quam uidebat Tobis, cum clausis istis oculis filium docebat uitae uiam et ei praeibat pede caritatis nusquam errans; aut quam uidebat Isaac praegrauatis et opertis seneetute carneis luminibus, cum filios non agnoscendo benedicere, sed benedicendo agnoscere meruit; aut quam uidebat Iacob, cum et ipse prae grandi aetate captus oculis in filiis praesignata futuri populi genera luminoso corde radiauit. et nepotibus suis ex Ioseph diuexas mystice manus, non sicut pater eorum foris corrigebat, sed sicut ipse intus discernebat, imposuit. ipsa est lux, una est et unum omnes, qui uident et amant eam. at ista corporalis, de qua loquebar, inlecebrosa ac periculosa dulcedine condit uitam saeculi caecis amatoribus. cum autem et [*]( 3] Gen. 1, 31. 12] cf. Tob. 4, 2 sqq. 14] cf. Gen. 27. 16] cf. Gen. 48 et 49. ) [*]( t 2 teneaf W 3 haec fecit PQ 4 tangunt] et tangunt BCGHMO PQVW, Eug., edd. uigillantem V 5 mihi - datur a om. S canori*s (i ras.) P 6 oculorum CG, cflorum W 7 ubi HW 8 adlabsu 0XS, adlapsum HP1 egendi F ad eam] eam BCGHOPQV WEug. edd., iam M 9 aduertendi V \' ita om. V 10 contristant V, contristet PIQ 12 tobias GIM\'PIQ edd. oculis istis edd., oculis (istis om.) W docebat filium V 14 quam] quando b isaac -1.16 uidebat om. M et opertis om. W 15 benediceret CGSUxVb 17 captis C in filiis om. W, in filios V 18 futuri add. 81 a. I. 19 deuexas G, diuex has H, diues has W 21 una est] una est et alia non % est BPQb 28 condit uit W uitem C cum OSIJ: qui cet. et edd. autem om. V )

266
de ipsa laudare te norunt, deus creator omnium, assumunt eam in hymno tuo, non assumuntur ab ea in somno suo: sic esse cupio. resisto seductionibus oculorum, ne inplicentur pedes mei, quibus ingredior uiam tuam, et erigo ad te inuisibiles oculos, ut tu euellas de laqueo pedes meos. tu subinde euelles eos, nam inlaqueantur. tu non cessas euellere, ego autem crebro haereo in ubique sparsis insidiis, quoniam non dormies neque dormitabis, qui custodis Israel.

Quam innumerabilia uariis artibus et opificiis in uestibus, calciamentis, uasis et cuiuscemodi fabricationibus, picturis etiam diuersisque figmentis atque his usum necessarium atque moderatum et piam significationem longe transgredientibus addiderunt homines ad inlecebras oculorum, foras sequentes quod faciunt, intus relinquentes a quo facti sunt et exterminantes quod facti sunt. at ego, deus meus et decus meum, etiam hinc tibi dico hymnum et sacrifico laudem sacrificatori meo, quoniam pulchra traiecta per animas in manus artificiosas ab illa pulchritudine ueniunt, quae supra animas est, cui suspirat anima mea die ac nocte. sed pulchritudinum exteriorum operatores et sectatores inde trahunt adprobandi modum, non autem inde trahunt utendi modum. et ibi est et non uident eum, ut non eant longius et fortitudinem suam ad te custodiant nec eam spargant in deliciosas lassitudines. ego autem haec loquens atque discernens etiam istis pulchris [*]( 1] cf. p. 222, 15. 5] Ps. 24,15. 7] Ps. 120,4. 22] Ps. 58,10. ) [*]( 1 nolunt V 2 eam om. G pr. in om. V ymno BMPIQS tuo om. M absumuntur GOPQVWedd. suo] tuo QIWl 6 enellis BC GHMPQVWedd. 7 in om. HV quoniam] i quaqua G* in mg. 8 dormiens W israhel BGU, ifil HO 9 artibus om. V 10 huiuscemodi BHM*Ob, *uiuscemodi V 11 hiis W 12 addiderant V 14 et om. V 15 at] et V meum] meus M 16 dico tibi CMVm ymnum BFM P*QSV sacrificabo M sanctificatori BFOPQVW Eug. b 17 in manus per animas V artificiosis G 18 quae] qlfi W supra] super BCGHMOPQVW Eug. edd. anima UV1, anima V* 19 pulchritudinem F1 20 et sectatores om. Q1 adprobandi] utendi M non-\' modum add. 0% in mg. 21 utendi} uiuendi M\' s. l. 22 ut] et W 24 haec] eo O1.. )

267
gressum innecto, sed tu euelles, domine, euelles tu, quoniam misericordia tua ante oculos meos est. nam ego capior miserabiliter, et tu euelles misericorditer aliquando non sentientem, quia suspensus incideram, aliquando cum dolore, quia iam inhaeseram.

Huc accedit alia forma temptationis multiplicius pericusa. praeter enim concupiscentiam carnis, quae inest in delectatione omnium sensuum et uoluptatum, cui seruientes depereunt qui longe se faciunt a te, inest animae per eosdem sensus corporis quaedam non se oblectandi in carne, sed experiendi per carnem uana et curiosa cupiditas nomine cognitionis et scientiae palliata. quae quoniam in appetitu noscendi est, oculi autem sunt ad noscendum in sensibus principes, concupiscentia oculorum eloquio diuino adpellata est. ad oculos enim uidere proprie pertinet. utimur autem hoc uerbo etiam in ceteris sensibus, cum eos ad cognoscendum intendimus. neque enim dicimus: audi quid rutilet, aut: olefac quam niteat, aut: gusta quam splendeat, aut: palpa quam fulgeat: uideri enim dicuntur haec omnia. dicimus autem non solum: uide quid lucet, quod soli oculi sentire possunt, sed etiam: uide quid sonet, uide quid oleat, uide quid sapiat, uide quam durum sit. ideoque generalis experientia sensuum concupiscentia, sicut dictum est, oculorum uocatur, quia uidendi [*]( 1] Ps. 25, 8. 9] of. Ps. 39, 12. 14] I Io. 2, 16.-) [*](1 pr. euellis BOGHMOPQVWedd. alt. euelles] euellis BCFGHMO PQUVW edd. 2 ego] et ego m 3 euelles S: euellis cet. et edd. sensientem S, sentiente V 4 suspensus SW: suspensius cet. et edd. alt. ui* (a ras.) V 5 iam om. W, iã cum V 6 accidit V temptationes Wl 7 praeter] praetereo V, praeter eam H m 8 delectationem C 9 se longe V 10 quidam W 11 per (er e corr. post ras. m. 1) S uane (om. et) W curiosa] cupiosa V 12 in om. F, et in BPQb 13 cognoscendum BPQ edd. 14 appellata (ta ex tur corr.) P 15 uidere proprie S: proprie uidere cet. et edd. repertinet W hec W 16 sensibus] in sensibus S ad] de W 11 audi quid rutilet dicimus G quod M utilet H1, rutile W1 olfac HIMQ edd. quam] quod M, quia V 19 autem] sane V 20 luceat BFGHPQVWedd. 21 pr. quid] quod F alt. uide om. W 22 concupiscentia* (m ras.) 0 23 quia]. quod V audiendi V )

268
officium, in quo primatum oculi tenent, etiam ceteri sensus sibi de similitudine usurpant, cum aliquid cognitionis explorant

Ex hoc autem euidentius discernitur, quid uoluptatis, quid curiositatis agatur per sensus, quod uoluptas pulchra, canora, suauia, sapida, lenia sectatur, curiositas autem etiam his contraria temptandi causa non ad subeundam molestiam, sed experiendi noscendique libidine. quid autem uoluptatis habet uidere in laniato cadauere quod exhorreas? et tamen sicubi iaceat, concurrunt, ut contristentur, ut palleant. timent etiam, ne in somnis hoc uideant, quasi quisquam eos uigilantes uidere coegerit aut pulchritudinis ulla fama persuaserit. ita et in ceteris sensibus, quae persequi longum est. ex hoc morbo cupiditatis in spectaculis exhibentur quaeque miracula. hinc ad perscrutanda naturae, quae praeter nos non est, operata proceditur, quae scire nihil prodest et nihil aliud quam scire homines cupiunt. hinc etiam, si quid eodem peruersae scientiae fine per artes magicas quaeritur. hinc etiam in ipsa religione deus temptatur, cum signa et prodigia flagitantur non ad aliquam salutem, sed ad solam experientiam desiderata.

In hac tam immensa silua plena insidiarum et periculorum ecce multa praeciderim et a meo corde dispulerim, sicuti donasti me facere, deus salutis meae; attamen quando audeo dicere, cum circumquaque cotidianam uitam nostram tam multa [*]( 1 ceteri] in ceteris F sens**us (ib ras.) P sibi om. -W 2 de similitudine sibi Q cum-explorant om. S cognotionis P1 5 sapida] sapienda F, splendida M sectantur ClF 6 causam M ad om. MV di suendam V sed] sed ad V experienda F 7 libine G, libidinem BF : HMPQb autem S: enim cet. et edd. habet M 8 uidere] habere M* laniato om. M, laniat* (0 euanuit) S exorreas FMl 9 iaceat (a alt. ex i corr.) S et contristantur V 10 quisq. P 11 coegerit uidere M, u. quo egerit W, u. cogerit FH1 12 ceteris add. V in mg. quae] qm W persequi] per se S ex] et ex BPQWb hoc om. C modo M 18 in om. V exibentur G 14 perscrutanda natura V, perscrutanda naturae secreta b *praeter (cP ras.) M, p V non est S: est cet. et edd. operta CFHMOVWmo, opera BQ*, operam Q1 15 potest V 16 quid] quidem V 17 maicas F in om. C 19 desideratam F 21 multa] tam multa BPQb dispuerim S sicut CHVW 22 & tamen Y 28 cum om. M )

269
huius generis rerum circumstrepant, quando audeo dicere nulla re tali me intentum fieri ad spectandum et uana cura capiendum? sane me iam theatra non rapiunt, nec curo nosse transitus siderum, nec anima mea umquam responsa quaesiuit umbrarum: omnia sacrilega sacramenta detestor. a te, domine deus mens, cui humilem famulatum ac simplicem debeo, quantis mecum suggestionum machinationibus agit inimicus ut signum aliquod petam! sed obsecro te per regem nostrum et patriam Hierusalem simplicem, castam, ut quemadmodum a me longe est ad ista consensio, ita\' sit semper longe atque longius. pro salute autem cuiusquam cum te rogo, alius multum differens finis est intentionis meae, et te faciente quod uis das mihi et dabis libenter sequi.,

Verum tamen in quam multis minutissimis et contemtibilibus rebus curiositas cotidie nostra temtetnr et quam saepe labamur, quis enumerat? quotiens narrantes inania primo quasi toleramus, ne offendamus infirmos, deinde paulatim libenter aduertimus. canem currentem post leporem iam non specto, cum in circo fit; at uero in agro, si casu transeam, auertit me fortassis et ab aliqua magna cogitatione atque ad se conuertit illa uenatio, non deuiare cogens corpore iumenti, sed cordis inclinatione, et nisi iam mihi demonstrata infirmitate mea cito admoneas aut ex ipsa uisione per aliquam considerationem in te adsurgere aut totum contemnere atque transire, uanus hebesco. quid cum me domi sedentem stelio muscas captans [*]( DS 3 sa S1, sanae B, sana MW teathra GS nosset W 4 umquam] hunc quam W 5 a] ad BW 6 ac] hac W 7 suggessionum F ait F 8 petat V 9 iherusalem FV, ihrt H simplicem add. S\' s. I. longe est a me GV 10 ad om. BGPQ edd., ab CIFM, at V confensione M, confessione F semper] sed p V 11 cum om. W defferens F 12 facientem BCOPQW edd. quo W 15 nostra cotidie FY temptatur BCFMPQVedd. labimur V 16 quoties BPQmo 17 offendimus B 18 laporem G specto] expecto HS, excepto F 19 circum W ad W si casu. in agro F casu ut W auerti SV 20 et om. V aliqua] illa qui V . 21 corpore] corripere V iumentis CF \' cordis] mentis F 23 admoneas G aut] ut W\' per aliqua consideratione F 24 uanos W ebesco M1 25 sthelio S, stellio C*FM*P edd., stilio GM1 muscas] mulcans F. )

270
uel aranea retibus suis inruentes inplicans saepe intentum me facit? num quia parua sunt animalia, ideo non res eadem geritur? pergo inde ad laudandum te, creatorem mirificum atque ordinatorem rerum omnium, sed non inde intentus esse incipio. aliud est cito surgere, aliud est non cadere. et talibus uita mea plena est et una spes mea magna ualde misericordia tua. cum enim huiuscemodi rerum conceptaculum fit cor nostrum et portat copiosae uanitatis cateruas, hinc et orationes nostrae saepe interrumpuntur atque turbantur, et ante conspectum tuum, dum ad aures tuas uocem feordis intendimus, nescio unde inruentibus nugatoriis cogitationibus res tanta praeciditur.

Numquid etiam hoc inter contemnenda deputabimus aut aliquid nos redducet in spem nisi nota misericordia tua, quoniam coepisti mutare nos? et tu scis, quanta ex parte mutaueris, qui me primitus sanas a libidine uindicandi me, ut propitius fias etiam ceteris omnibus iniquitatibus meis et sanes omnes languores meos et redimas de corruptione uitam meam et corones me in miseratione et misericordia et saties in bonis desiderium meum, qui conpressisti a timore tuo superbiam meam et mansuefecisti iugo tuo ceruicem meam. et nunc porto illud, et lene est mihi, quoniam sic promisisti et fecisti; et uere sic erat et nesciebam, quando id subire metuebam. ( [*]( 16] Ps. 102, 3 sqq. 21] cf. Matth. 11, 80. ) [*]( 1 arenea 01 inhaerente* 0 me S: otri. cet. et edd. 2 num quia ex numquam eorr. V parua] per arua F idoneo W 3 ad] aut F laudanda W mirificum om. M 4 inde esse intentus BCFHMOPQ Wo, intentus inde esse V 5 alt. est om. V 6 una] uana 8 7 in huiusmodi rebus BPQb sit 11 noatrum] meum W 8 copiose S, cupiosae W orationis Wl 10 ad om. V tuas onl. B uoce BCP QVb, uoces W 12 hoc] inter hoc F deputauimus MP, dubitabimus F 13 reducet BCFGHMOPQVWedd. nota] uota O1, tota Q edd. 14 mutaberis F 15 primitus me M libine F 16 oeterib; F 17 sanas P langores BFVW de] a F 18 me] mee F misericordia et (in add. AI) miseratione MQV 19 tuum F quia BCPQb 20 inansuetam fecisti FGW1 22 pr. sic] si H uera F 23 id om. H*1\' )

271

Sed nuraquid, domine, qui solus sine tyfo dominaris, quia solas uerus dominas es, qui non habes dominam, numquid hoc quoque tertiam temtationis genas cessauit a me aut cessare in hac tota uita potest, timeri et amari uelle ab hominibus, non propter aliud, sed ut inde sit gaudium, quod non est gaudium? misera uita est et foeda iactantia. hinc fit uel maxime non amare te nec caste timere te, ideoque tu superbis resistis, humilibus autem das gratiam et intonas super ambitiones saeculi, etcontremunt fandamenta montium. itaque nobis, quoniam propter quaedam humanae societatis officia necessariam est amari et timeri ab hominibus, instat aduersarius uerae beatitudinis nostrae ubique spargens in laqueis "euge, euge", ut dum auide colligimus, incaute capiamur et a ueritate gaudium nostrum deponamus atque in hominum fallacia ponamus, libeatque nos amari et timeri non propter te, sed pro te, atque isto modo sui similes factos secum habeat non ad concordiam caritatis, sed ad consortium supplicii qui statuit sedem suam ponere in aquilone, ut te peruersa et distorta uia imitanti tenebrosi frigidique seruirent. nos autem, domine, pusillus grex tuus ecce sumus, tu nos posside. praetende alas tuas, et fugiamus sub eas. gloria nostra tu esto; propter te amemur et timeamur in nobis. qui laudari uult ab hominibus uituperante te, non defenditur ab hominibus [*]( 7] I Petro 5, 5 (Iac. 4, 6). 8] Ps. 17, 14 et 8. 18] cf. Es. 14, 13 sqq. \' 20] Luc. 12,32.r. ) [*]( 1 typho GHM, tifo YW, tipo F 2 uerus es dominus M, ds es uerus V quia V domnumquid W 3 cessabit GH .4 ab timeri incipit § 59 m uel W omnibus MlW 5 inde] de S 7 nec] et ne F 8 dat ex das corr. W 9 super-contremunt om. W ambitione V contremescunt GM (e alt. in i corr. MI) 11 timere F hominibus] omnibus W 13 auidim Q 14 ueritate S: ueritate tua cd. et edd. 17 alt. ad om. F 18 aquilonem BFMPQVb ut] et S te] de BPQb 19 imitandi M, imitati BF, in tanti (I add. m, rec.) V n tenebrosa F 20 domine om. F pusillis C, pusillius W rex F 21 sub eis G Y, ab eis M 22 amemor W et timeamur S: et uerbum tuum timeatur cet. et edd. in] a b 23 uituperante-hominibus bis seripta exhibet 8, con-iudicante te om. VW defendetur CFGHMOQ edd.\'\' )

272
iudicante te nec eripietur damnante te. cum autem non peccator laudatur in desideriis animae suae, nec qui iniqua gerit benedicitur, sed laudatur homo propter aliquod donum, quod dedisti ei, at ille plus gaudet sibi laudari se quam ipsum donum habere, unde laudatur, etiam iste te uituperante laudatur, et melior iam ille, qui laudauit, quam iste, qui laudatus est. illi enim placuit in homine donum dei, huic amplius placuit donum hominis quam dei.

Temtamur his temtationibus cotidie, domine, sine cessatione temtamur. cotidiana fornax nostra est humana lingua. imperas nobis et in hoc genere continentiam: da quod iubes et iube quod uis. tu nosti de hac re ad te gemitum cordis mei et flumina oculorum meorum. neque enim facile colligo, quam sim ab ista peste mundatior, et multum timeo occulta mea, quae norunt oculi tm, mei autem non. est enim qualiscumque in aliis generibus temtationum mihi facultas explorandi me, in hoc paene nulla est. nam et a uoluptatibus carnis et a curiositate superuacuanea cognoscendi uideo quantum assecutus sim posse refrenare animum meum, cum eis rebus careo uel uoluntate uel cum absunt. tunc enim me interrogo, quam magis minusue mihi molestum sit non habere. diuitiae uero, quae ob hoc expetuntur, ut alicui trium istarum cupiditatium uel duabus earum uel omnibus seruiant, [*]( 1] Ps. 10, 3 (9, 24). 10] cf. Prou. 27, 21. 15] cf. Ps. 18,13. cf. Ps. 89, 8., ) [*]( 1 eripiet W non peccator] non peccator non S 2 nec] et nec G, non M 3 ierit F benedicetur FOS bonum FMV 4 ad W laudare FW 5 bonum F 6 meliora (iam om.) V laudat V iste] istae O1, ille HM, ille sit G 7 enim om. M homine] nobis H huic] huic enim F 9 temtatur S, temptantur M cotie S 10 temt tamur] dampnamur H cotidiana (c et t a m. 2) 0 est om. V 11 in om. V 12 iubes] iube F gemitus C 14 mundatior] purgatior V 15 occulta ea W nouerunt M 17 est om. M . 18 superuacanea BFGHMOPQVWedd. 19 adsequutiis GP 20\' **liintate F, uoluptate MS alt. uel om. F assunt V 21 mihi om. P1 molestus F 22 istarum trium Gbm 28 cupiditat*um (i ras.) 0, cupiditatwn BCF GHMPQVWedd. omniu V. )

273
si persentiscere non potest animus, utrum eas habens contemnat, possunt et dimitti, ut se probet. laude uero ut careamus atque in eo experiamur, quid possumus, numquid male uiuendum est et tam perdite atque immaniter, ut nemo nos nouerit, qui non detestetur? quae maior dementia dici aut cogitari potest? at si bonae uitae bonorumque operum comes et solet et debet esse laudatio, tam comitatum eius quam ipsam bonam uitam deseri non oportet. non autem sentio, sine quo esse aut aequo animo aut aegre possim, nisi cum afuerit.

Quid igitur tibi in hoc genere temptationis, domine, confiteor? quid, nisi delectari me laudibus? sed amplius ipsa ueritate quam laudibus. nam si mihi proponatur, utrum malim furens aut in omnibus rebus errans ab omnibus hominibus laudari an constans et in ueritate certissimus ab omnibus nitnperari, uideo quid eligam. uerum tamen nollem, ut uel augeret mihi gaudium cuiuslibet boni mei suffragatio oris alieni. sed auget, fateor, non solum, sed et uituperatio minuit. et cum ista miseria mea perturbor, subintrat mihi excusatio, quae qualis sit, tu scis, deus; nam me incertum facit. quia enim nobis imperasti non tantum continentiam, id est a quibus rebus amorem cohibeamus, uerum etiam iustitiam, id est quo eum conferamus, nec te tantum noluisti a nobis uerum etiam proximum diligi, saepe mihi uideor de prouectu aut spe proximi delectari, cum bene intellegentis laude delector, et rursus eius malo contristari, cum eum audio uituperare quod aut ignorat aut bonum est. nam et contristor aliquando laudibus meis, [*]( 1 p sentiscire F, per se disoere BGH*P*QW 2 se om. F laude uera (a M. 2) M, laudauero W 3 possimus MW num (om. quid) PQ 5 qui ex quod corr. M detestatur P 6 ad W 8 sine quo] si nequeo V 9 alt. aut] ut F egre V, egere W abfuerit C*GQ*mo, affuerit BHQlb, adfuerit FMlp, afuerim W, affuerim V 11 delectare FH ueritate ipsa V 12 proponatur (ur in ras. m. 2) 0, praeponatur H malis H1, male F, malum P1 14 hominibus W 15 que diligam W uerum tam F uel om. F, uellet V 16 augere V, augerem W suffragratio 0, suffragati M, suffragio PlQt, suffragium BPQ 17 pr. et om. C 18 ita W quae] hique F 20 imperasti nobis F (et 21) id est] id M, sic saepe 21 quo eum] coeum W 23 profectu edd. aut] haud M* spe] saepe M 24 laudem W 25 uituperari M_ ) [*]( XXXIII. Anr. Angastini conff. (Aug. 1,1). ) [*]( 18 )

274
cum uel ea laudantur in me, in quibus mihi ipse displiceo, uel etiam bona minora et leuia pluris aestimantur, quam aestimanda sunt. sed rursus unde scio, an propterea sic afficior, quia nolo de me ipso a me dissentire laudatorem meum, non quia illius utilitate moueor, sed quia eadem bona, quae mihi in me placent, iucundiora mihi sunt, cum et alteri placent? quodam modo enim non ego laudor, cum de me sententia mea non laudatur, quandoquidem aut illa laudantur, quae mihi displicent, aut illa amplius, quae mihi minus placent. ergone de hoc incertus sum mei?

Ecce m te, ueritas, uideo non me laudibus meis propter me, sed propter proximi utilitatem moueri oportere. et utrum ita sim, nescio. minus mihi de hac re notus sum ipse quam tu. obsecro te, deus meus, et me ipsum mihi indica, ut confitear oraturis pro me fratribus meis, quod in me saucium conperero. iterum me diligentius interrogem. si utilitate proximi moueor in laudibus meis, cur minus moueor, si quisquam alius iniuste uituperetur quam si ego? cur ea contumelia magis mordeor, quae in me quam quae in alium eadem iniquitate coram me iacitur? an et hoc nescio? etiamne id restat, ut ipse me seducam et uerum non faciam coram te in corde et lingua mea? insaniam istam, domine, longe fac a me, ne oleum peccatoris mihi sit os meum ad inpinguandum caput meum.

Egenus et pauper ego sum et melior in occulto gemitu displicens mihi et quaerens misericordiam tuam, donec [*]( 20] cf. Gal. 6,3. 21] cf.Io.3,21. 22] Ps. 140,5. 24] Ps. 108,22. ) [*]( 1 ea om. F ipse mihi mo displitio F 2 plures F aestimentur (corr. m. 2) 0, aestimatur F, extimantur V extimanda V 5 ullius M 6 iucundiora—placent add. S* s. l. iocundiora BctGOQWb sunt mihi 0 et cum M 8 quae] qm W 9 ergo me H 10 meii G, ei W 11 uideo om. M meis om. P1 propter om. H 12 utilitate H mouere FPQ oporteret (om. et) V 13 sim] sit BHPQbm de] in BCF GHMOPQVWedd. tu] tibi CHMQ* 14 te] et te V 15 oracuris S, araturis W 17 in om. M 18 uituperatur V, uituperet F aae moueor W 19 im me O1, me (om. in) F quamq* (aae add. m. 2) 0 eandem F, me ad eam F iniquitatem FV 20 seduceam F 21 in d lingua CW 22 dSE ne W, sne 0 ne] dne F 24 sum ego PQ V )

275
reficiatur defectus meus et perficiatur usque in pacem, quam nescit arrogantis oculus. sermo autem ore procedens et facta, quae innotescunt hominibus, habent temptationem periculosissimam ab amore laudis, qui ad priuatam quandam excellentiam contrahit emendicata suffragia: temtat et cum a me in me arguitur, eo ipso, quo arguitur, et saepe de ipso uanae gloriae contemptu uanius gloriatur ideoque non iam de ipso contemptu gloriae gloriatur: non enim eam contemnit, cum gloriatur.

Intus etiam, intus est aliud in eodem genere temtationis malum, quo inanescunt qui placent sibi de se, quamuis aliis uel non placeant uel displiceant nec placere affectent ceteris. sed sibi placentes multum tibi displicent non tantum de non bonis quasi bonis uerum etiam de bonis tuis quasi suis, aut etiam sicut de tuis, sed tamquam de meritis suis, aut etiam sicut ex tua gratia, non tamen socialiter gaudentes, sed aliis inuidentes eam. in his omnibus atque in huius modi periculis et laboribus uides tremorem cordis mei, et uulnera mea magis subinde a te sanari quam mihi non infligi sentio.

Vbi non mecum ambulasti, ueritas, docens quid caueam et quid appetam, cum ad te referrem inferiora uisa mea, quae potui, teque consulerem? lustraui mundum foris sensu, quo potui, et adtendi uitam corporis mei de me sensusque ipsos meos. inde ingressus sum in recessus memoriae meae, [*]( 1 in] ad F pace GV 2 arogantis ex erogantis H \\\'JP.Qłt].Ş oculus H ab sermo autem incipit cap. XXXVIII GH (m. rec.) bm 3 periculosam M 4 qui] quid W, quia V 5 contrahere b 6 saepe OS: saepe homo cet. et edd. 7 ideoque] idque S ideoque -8 pr. gloriatur add. Fa in mg. 8 ea BPQWl 9 pr. intus ad priorem sententiam trahunt bm aliud] illud G 10 quo] qua V inanescit M 11 non otn. BPQb alt. uel ex sed corr. S* affectesit W 13 non bonis] nobis V, bonis (om. non) H suis] de suis F 14 de meritis] ex meritis OFGHMOQVWedd., et meritis BP 15 sic (ut om.) M gratia tua Q post gratia add. BPQb: sed non sua merita 16 eam] tam F, ea bm atque in] atque BCGHMOPQVWedà. huiuscemodi BCFH MOPQVWb 17 alt. et] sed et CFo 18 senari W quam] quo B 19 non ubi F 20 interiora (t ex f corr.) 0 uasa B, uiscera (cera in ras.) W 21 consulere V sensus W 22 potuit et adtendit W 23 secessn F ) [*]( 18* )

276
multiplices amplitudines plenas miris modis copiarum innumerabilium, et consideraui et expaui et nihil eorum discernere potui sine te et nihil eorum te esse inueni. nec ego ipse inuentor, qui peragraui omnia et distinguere et pro suis quaeque dignitatibus aestimare conatus sum, excipiens alia nutantibus sensibus et interrogans, alia mecum conmixta sentiens ipsosque nuntios dinoscens atque dinumerans iamque in memoriae latis opibus alia pertractans, alia recondens, alia eruens: nec ego ipse, cum haec agerem, id est uis mea, qua id agebam, nec ipsa eras tu, quia lux es tu permanens, quam de omnibus consulebam, an essent, quid essent, quanti pendenda essent: et audiebam docentem ac iubentem. et saepe istuc facio; hoc me delectat, et ab actionibus necessitatis quantum relaxari possum, ad istam uoluptatem refugio. neque in his omnibus, quae percurro consulens te, inuenio tutum locum animae meae nisi in te, quo colligantur sparsa mea nec a te quicquam recedat ex me. et aliquando intromittis me in affectum multum inusitatum introrsus ad nescio quam dulcedinem, quae si perficiatur in me, nescio quid erit, quod uita ista non erit. sed reccido in haec aerumnosis ponderibus et resorbeor solitis et teneor et multum fleo, sed multum teneor. tantum consuetudinis sarcina digna est! hic esse ualeo nec uolo, illic nolo nec ualeo, miser utrubique.. [*]( - 1 amplitudinis W, amplectudines M modis] modico W copiarumet ex (paui) om. W 2 expaui] expectaui F, **spectaui H 3 esse te BCFGHMOPQVWedd. 3 inuentor] inuenior 0 4 distinxiq. (om. et) V 5 extimare V exipiens V, excipientes F nutantibus] nuntiantibus BOFGHMOPQVWedà. 7 innumerans V memoria elatis BGOPQlb, memoriae elatis MW, memoriae laetis C, memoriae laxis F, memoria collatis Q* 8 pertranctans P percondens W, recordans FMa, recordens M1 9 uis] tuis W 11 qui W pendendae V 12 audiebant (om. et) V dicentem PQb ac] et F istud CGMQI edd. me delectat] demelatat F 18 iectionibus F quantum om. F 14 percurrens H 15 totum FV 16 pr. te ex to(?) corr. 0 quo] qua S, quod H1 17 intromittit C affectu FV 18 intorsus M quae] qm W 19 recido CGHMO*VxWedd., recedo BFPQV* 22 digna est] digna* est (m uel ra ras.) P, degrauat mo 23 utrobique BCFG HM02P*Wedd., ubique Q )
277

Ideoque consideraui languores peccatorum meorum in cupiditate triplici et dexteram tuam inuocaui ad salutem meam. uidi enim splendorem tuum corde saucio et repercussus dixi: quis illuc potest? proiectus sum a facie oculorum tuorum. tu es ueritas super omnia praesidens. at ego per auaritiam meam nonJamittere te uolui, sed uolui tecum possidere mendacium, sicut nemo uult ita falsum dicere, ut nesciat ipse, quid uerum sit. itaque amisi te, quia non dignaris cum mendacio possideri.