Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Quid est ergo deus meus? quid, rogo, nisi dominus deus? quis enim dominus praeter dominum? aut quis deus praeter deum nostrum? summe, optime, potentissime, omnipotentissime, misericordissime et iustissime, secretissime et praesentissime, pulcherrime et fortissime, stabilis et inconprehensibilis, inmutabilis, mutans omnia, numquam [*]( 8] Ier. 23, 24. 10] cf. Act. 2, 17. 18] Ps. 17, 32. ) [*]( 2 terra 8 unde F ueniad in me F 3 terra F 5 eam S •ria impleris F* 6 refundis BOHMOPQVmo, refund (erio a m. 2) F terrae F 7 quoquam] a q. BFGH0*PQS*Wb 9 plana M faciunt] fecerunt aut f. Q quia] quę F 10 et cum effunderis] om. M1; *aut effunuris M\' in mg., et c. effuderis G 11 eriges W1 dissiparis] dis- ų pergeris BOtPQb 12 quae] qui GM1 edd. to toto (corr. m. 2) M te 13 totum S, te toto W1 capiunt] c. omnia V 15 minores] & m. W est] om. F aliqua] alia M tua] tui BW\'iłmo 16 capit totum G 17 quid] qui W es ergo BGFGHMPQW edd., es ergo 0 rogo] ergo W dńñl dm V 18 dominum] dm V 19 deum] diIS Ppr. V 20 omnipotentissime] om. F iustissime (om. et) Q secre***tissime (tis ras.) F secretissime et praesentissime om. Q 21 stabilis et fortissime V 22 et] om. Q inconpraehensibilis OPS (sic saepe) ) [*]( 1* )

4
nouus, numquam uetus, innouans omnia, in uetustatem perducens superbos et nesciunt; semper agens, semper quietus, colligens et non egens, portans et implens et protegens, creans et nutriens, perficiens, quaerens, cum nihil desit tibi. amas nec aestuas, zelas et securus es, paenitet te et non doles, irasceris et tranquillus es, opera mutas nec mutas consilium; recipis quod iuuenis et numquam amisisti; numquam inops et gaudes lucris, numquam auarus et usuras exigis. supererogatur tibi, ut debeas, et quis habet quicquam non tuum? reddens debita nulli debens, donans debita nihil perdens. et quid diximus, deus meus, uita mea, dulcedo mea sancta, aut quid dicit aliquis, cum de te dicit? et uae tacentibus de te, quoniam loquaces muti sunt.