Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

Quid ergo, dixerit quispiam, sacrificia censetis nulla esse omnino facienda? ut uobis non nostra, sed Varronis uestri sententia respondeamus, nulla. quid ita? quia, inquit, dii neri neque desiderant ea neque deposcunt, ex aere autem facti, testa, gypso uel marmore multo minus haec curant: carent enim sensu; neque ulla contrahitur, si ea non feceris, culpa, neque ulla, si feceris, gratia. sententia reperiri nulla potest integrior, uerior et quam quiuis possit, quamuis ille sit scaeuus et difficillimus, occupare. quis est enim pectoris tam optunsi, qui aut rebus nullum habentibus sensum hostias caedat et uictimas aut eis existimet dandas qui sunt ab his longe natura et beatitudine disiugati?

qui sunt, inquitis, di ueri? ut communi uobis et simplici respondeamus uerbo, non scimus. quos enim uidimus numquam, qui sint scire quemadmodum possumus? ex uobis audire consueuimus deos esse quam plurimos et numinum in serie conputari: qui si sunt, ut dicitis, uspiam uerique, ut Terentius credit, eos esse consequitur sui consimiles nominis, id est tales quales eos uniuersi debere esse concipimus et nominis huius appellatione dicendos, quinimmo ut breuiter finiam, qualis dominus rerum est atque omnipotens ipse, quem dicere nos omnes deum scimus atque intellegimus uerum, cum ad eius nominis accessimus mentionem. deus enim ab altero in eo quo deus est nulla in re differt, nec quod unum [*]( 6 uel vel P 9 uerior om Sab scaeuus Heraldus, caeuus P saeuus Sab 11 cedat P 13 diisiugati P corr dii (ii ex i corr) P 17 numinum SaJJ: nominum P 19 concipimus Bigaltim: conspicimus P 24 quo] quod Sab)

239
est genere, suis esse in partibus minus aut plus potest qualitatis propriae uniformitate seruata. quod cum dubium non sit, sequitur ut geniti numquam perpetuique ut debeant esse, extrinsecus adpetentes nihil nec carpentes aliquas terrenae ex materiae opibus uoluptates.

ergo si haec ita sunt, primum illud a uobis expetimus noscere, quae sit causa, quae ratio, sacrificia ut ista faciatis, quid deinde ex hoc lucri ad deos ipsos perueniat atque in eorum commoditates subsidat. quicquid enim geritur, debet habere causam sui neque ita esse ab ratione seiunctum, ut in operibus geratur cassis et in uacuis ludat inanitatis erroribus. numquid forte dii caelestes aluntur his sacris et ad eorum conpaginem retinendam nonnullius opus est suffectione materiae ? et quis ita est hominum deus prorsus qui sit ignorans, ut eos existimet contineri alicuius alimonii genere et cibi esse munus quod eos faciat uiuere et inmensam in perpetuitatem durare? quicquid enim causis et rebus fulcitur extraneis, necesse est esse mortale et habere ad periculum uiam pronam, ubi aliquid coeperit deesse quo uiuitur. tum ∗∗ quod ex his rebus quae admouentur altaribus nihil uidemus accedere atque ad numinum substantias peruenire. aut enim tus datur et liquefactum carbonibus disperit, aut animalis est hostia et ab canibus abligurritur sanguis, aut si aliquod uiscus aris fuerit traditum, ratione ardescit pari et dissolutum in cinerem labitur. nisi forte hostiarum deus animas deuorat aut ex aris ardentibus nidorem consectatur et fumos, pasciturque de cnisis, quas euomunt ardentia uiscera adhuc uda de sanguine et prioribus umecta de sucis. sed si deus ut dicitur nullius est corporis omnique est incontiguus tactu, qui fieri potis est, ut corporalibus rebus nutriatur incorporeum, quod mortale est ut inmortale sustineat subdatque [*]( 4 terrenae Urs: terrenas P 6 eacrificia Urs: sacrificii P 8 commoditates Stewechius : commoditate P subsideat Sab 10 geratur scripsi: feratur P teratur HUdebrandius 16 inmensam in perpetoitatem scripsi: inmensa in perpetnitate P 19 lacunam sig- naui 21 thns P 26 fumus P corr c 27 nda Gel (huda 800 in err): suda P prioribus] crnoris Mewrsius propriis ? 28 incontingnns P corr 29 potest Sab, )

240
salutem rei quam contingere nequeat et motus subministrare uitalis? cessat ergo ut apparet sacrorum haec ratio, neque dici a quopiam potis est ea causa sacrificia celebrari, quod alantur his numina et eorum sustineantur e pastu.

numquid, si forte hoc non est, uoluptatis alicuius animique ut dicitur causa caeduntur diis hostiae et succensis adiciuntur altaribus? et quisquam est hominum qui deos sibi persuadeat uoluptatum diffusione mollescere, gestire * in libidinis gaudium et uelut animal uile blandis sensibus affici et dulcedinis labilis uolucri titillatione mulceri? quod enim uoluptate dissoluitur, id contraria necesse est tristitia contrahatur, nec immune existere ab anxietate potest maeroris quod laetitia trepidat et leuitatibus extollitur gaudiorum. utroque autem affectu debent esse dii liberi, si eos esse perpetuos et mortalium uolumus fragilitate priuatos. quid quod omnis uoluptas quasi quaedam est adulatio corporis notisque illis sensibus adsumitur quinque: quam si superi sentiunt, et eos necesse est esse participes corporum, per quae uia est sensibus et accipiendis uoluptatibus ianua. postremo quod gaudium est innoxiorum animantium mactatione laetari, miserabilis saepe exaudire mugitus, riuos sanguinis cernere, animas cum cruore fugientes patefactisque secretis prouoluier intestina cum stercore et ex residuo spiritu exsultantia adhuc corda tremibundisque palpitantes in uisceribus uenas? semiferi nos homines, quinimmo, apertius ut pronuntiemus quod est uerius atque aptius dictu, feri, quos infelix necessitas et malus usus edocuit cibos ex his carpere, miseratione interdum commouemur illorum, arguimus nos ipsi penitusque re uisa atque inspecta damnamus, quod humanitatis iure deposito naturalis uincli consortia ruperimus. deos aliquis [*]( 2 haec Sab: hic P 3 pote Sab 4 e om Sab 8 lacunam signaui 9 labilis Sab: labili P 10 enim sup. uers. P 12 potest addidi meroris P 13 affectu Sab in err: effectu P dii P 17 eos scripsi: eorum P esse participes Sab: inparticipes P 20 miserabiles c 22 prouoluier Hilàebranàius: prouolui et P prouolui Urs 23 tremebundisque Urs: tremibundasque P 24 apertius] prius Urs potius Salm 25 aptius scripsi: apertius P 29 uincli seripsi: initii P ruperimus Gel: reperimus P )

241
credet pios beneficos mites caede pecorum delectari diffundique laetitia, si quando sub his concidunt et spiritum miserabiliter ponunt? et uoluptatis ergo ut cernimus nulla est in sacrificiis causa nec cur fiant ratio ea est, quoniam nec uoluptas . est ulla, ac si forte est aliqua, in deos eam cadere nulla posse ratione monstratum est.

sequitur ut illam quoque inspiciamus partem, quam iactari audimus uulgo et populari in persuasione uersari: sacrificia superis ea fieri diis causa, ut iras atque animos ponant reddanturque mites et placidi feruidorum pectorum indignatione sedata. at si definitionem teneamus illam, quam pertinaciter meminisse conuenit nos semper, uniuersos animorum adfectus ignotos diis esse, consectaneum est credere numquam deos irasci, quinimmo nullum adfectum magis esse ab his longe quam qui feris et beluis proximus turbat tempestatibus patientes et ad periculum interitionis inducit. quicquid enim uexatur rei alicuius e motu, passibile esse constat et fragile: quod passioni fragilitatique subiectum est, id necesse est esse mortale: ira autem uexat et patientes se soluit: ergo esse mortale dicendum est quod passionibus subiectum est irae. atquin deos scimus esse oportere perpetuos et naturam inmortalitatis tenere: quod si constat et liquidum est, ira ab his longe et ab eorum condicione disiuncta est. nullis ergo rationibus conuenit id in superis uelle placare quod posse non uideas in eorum beatitudinem conuenire.

sed concedamus, ut uultis, perturbationem huiusmodi familiarem diis esse placandaeque eius causa res diuinas fieri et sacrorum sollemnia celebrari: quando ergo conueniat adhiberi haec munia uel in tempore quo dari? antequam sunt irati et perciti an cum fuerint moti ipsisque in indignationibus constituti? si ne sumant animos, occurrendum est his ante, feras nobis [*]( 1 credit Sab diffindique Sab 8 ponunt? et uolnptatis ergo Urs: ponunt et uoluptatis. ergo Sab uoluptates c 4 ea addidi uoluptas add Gel 7 iactari Sab: lactari P 10 at Gel: et P 12 consentaneum Sab 16 fragile Sab: flagile P 17 flagilitatique P corr c 20 adquin P corr 25 placandaeque Meursius: placandique P 26 diuinas Sab: diuina P 29 in om Sab ) [*]( IV. ) [*]( 16 )

242
proponitis, non deos, quibus ne saeuiant concitatae et cauearum discutiant claustra, obiectari moris est escas in quas rabide saeuiant et cupidinem uexationis inclinent. sin autem iam feruidis atque indignatione flagrantibus satisfactio ista sacrificiorum oggeritur, non inquiro, non exigo., an illa lauta et sublimis magnanimitas I numinum homunculorum offensione moueatur habeatque pro uulnere, si quid animal caecum atque in nubibus semper ignorationis incedens disaignauerit r dixerit quo illorum minueretur auctoritas.

sed neque illud dici aut audire deposco, quas irarum in homines habeant dii causas, ut sacrificiis debeant contracta offensione mulceri: numquid aliquas leges sanxere aliquando, mortalibus constitutumque est ab his umquam, quid eos agere conueniret uel quid non, quid consectari, quid fugere, uel coli se saltem quibus rationibus cuperent, ut aliter quam imperauerant gesta ultionibus perse-u querentur irarum contemptique, se uellent de audacibus et transgressoribus uindicare? ut opinor, ab his numquam neque constitutum est aliquid neque sancitem. quoniam nec nisi aliquando, neque si sunt ulli, apertissima potuit cognitione dinosci. quaenam est ergo iustitia, ut eis ob aliquas causas irascantur dii caelites quibus neque se esse monstrare aliquando dignati sunt neque ullas dederint aut imposuerint leges quas coli ab