Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

calumniari nos improbe si quis forte hominum suspicatur, libros sumat Threicii uatis, quos antiquitatis memoratis esse diuinae, et inueniet nos nihil neque callide fingere neque quo sint risui deum quaerere atque efficere sanctitates. ipsos namque in medio ponemus uersus, quos Calliopae filius ore edidit Graeco et cantando per saecula iuri publicauit humano:

  1. sic effata simul uestem contraxit ab imo
  2. obiecitque oculis formatas inguinibus res:
  3. † quas caua succutiens Baubo manu — nam puerilis
  4. ollis uultus erat — plaudit, contrectat amice
  5. .
  6. tum dea defigens augusti luminis orbes
  7. tristitias animi paulum mollita reponit:
  8. inde manu poclum sumit risuque sequenti
  9. perducit totum cyceonis laeta liquorem
  10. .
quid Erechthidae o cati, quid ciues Mineruii dicitis? hauet [*]( 13 sqq. 1. c. 2, 21 ) [*]( 1 generi, tum Salm: generi. cum P generi: eum Sdb generi: eam Gel genericum Urs gęnetricum Liuineiw 3 hyBtriculi scripsi: stri- culi P redit ad Sab, r: redita I ad P redit ita ad Stetoechius 6 affigit Sob: adficit P specie Sab: species P 8 necquiuit P uerucundia P 11 treicii P 13 sanctitates Sab: sanctitate P k 14 uerBus Sab: uersos P Calliopae HUdebrandius: calliope P Calliopes Sab greco P 15 cantandos OreUim iuri] generi Urs 16 sinu Lambinus 17 formatas inguinibus Sob: formata sanguinib* P 18 Baubus manu\' N. Heinsius Bacchi manu\' Ioannes Auraim 19 oUi Sdb . amice Gel: amicae P contrectat amioe] conctata micae Sab 21 tristias P corr 22 poclum Sab: poculum P risuque Sab: risuquem P 24 Erichthidae o cati Pithoeus: erithi deocati P Erichtheo sati Sab Mineruii Sab: minerui P auet Sab: habet P )
198
animus scire, quibus sitis eloquiis tam periculosa* negotia defensuri, uel artibus habeatis quibus tam confossis salutem dare personis uel rebus atque causis. non est ista falsa subscriptio nec delatione adpetimini calumniosa. Eleusiniorum uestrorum notae sunt origines turpes: produnt et antiquarum elogia litterarum, ipsa denique symbola quae rogati sacrorum in acceptionibus respondetis ieiunaui atque ebibi cyceonem: ex cista sumpsi et in calathum misi: accepi rursus, in cistulam transtuli.

ergone, ut promunt sancta illa atque arcana mysteria, rapiuntur et rapiunt dii uestri, matrimonia copulant fraudibus adpetita furtiuis, ab repugnantibus et inuitis decus uirginitatis eripitur, imminentes nesciuntur iniuriae, quidnam raptis acciderit ignoratur, amissa quaerunt ut homines et sub sole clarissimo cum lucernis et facibus orbis peragrant uastitatem? adficiuntur, aegrescunt, lugentium sumunt sordes et miseriarum insignia, atque ut animum commodare alimoniis possint uictuique sumendo, non ratio, non tempus, non sermo aliquis adhibetur grauis aut adfabilitas seria, sed propudiosa corporum monstratur obscenitas obiectanturque partes illae quas pudor communis abscondere, quas naturalis uerecundiae lex iubet, quas inter aures castas sine uenia nefas est ac sine honoribus appellare praefatis. quidnam quaeso spectaculi, quid in pudendis fuit rei uerendisque Baubonis, quod feminei sexus deam et consimili formatam membro in admirationem [*]( 1 tam add c 3 uel rebus scripsi: uulneribus P ista Gel: ita P subscriptio Salm: ausceptio P suspectio Lipsius suspicio Urs 5 notae sunt scripsi: notas et P turpes: produnt scripsi: producunt turpes P produnt urbes uel produnt turpes antiquarum Urs Eleusiniorum uestrorum notae uel notas et origines producam Meursius et om Urs 6 deniquae P rogatis P corr 7 ex cista H. Iunius: excita P 8 rursus, rursus Urs 9 promunt Sab: pronunt P , 11 furtius P corr a 800 13 amissi Gel quaerunt Urs: quaeruntur P queruntur Zinkius 14 nastitatem Sab: uastitate P 15 miserorum Urs 17 non ratio P sermo Sab, r: sero P 20 quas] atque Urs 22 spectaculi Yair lenus: in specuali P in specu tali Sab spectaculo in tali Urs in spectu tali Stewechius in specu anili Zinkius 23 rei uerendisque Stewechius: reuerendisque P uerendisque Canterus )

199
conuerteret atque risum, quod obiectum lumini conspectuique diuino et obliuionem miseriarum daret et habitum in laetiorem repentina hilaritate traduceret? o qualia, o quanta inridentes potuimus cauillantesque depromere, si non religio nos gentis et litterarum prohiberet auctoritas.

iam dudum me fateor haesitare circumspicere tergiuersari, tricas quemadmodum dicitur conduplicare Tellenas, dum pudor me habet Alimuntia illa proferre mysteria, quibus in Liberi honorem patris phallos subrigit Graecia et simulacris uirilium fascinorum territoria cuncta florescunt. quid sit istud, obscurum est forsitan, et qua fiat ratione disquiritur. quisquis istud ignoras, disce atque admiratus res tantas puris semper in sensibus meticulosa obseruatione custodi. cum inter homines, inquiunt, esset adhuc Nysius et Semeleius Liber, nosse inferos expetiuit et sub Tartari sedibus quidnam rerum ageretur inquirere: set cupiditas haec eius nonnullis difficultatibus inpediebatur, quod qua iret ac pergeret inscitia itineris nesciebat. Prosymnus quidam exoritur ignominiosus amator dei atque in nefarias libidines satis pronus, qui se ianuam Ditis atque Acherusios aditus pollicetur indicaturum, si sibi gereret morem deus atque uxorias uoluptates pateretur ex se carpi. deus facilis iurat potestatis futurum ac uoluntatis se eius, sed cum primum ab inferis conpos uoti atque expeditionis redisset. uiam comiter Prosymnus edisserit atque in limine ipso prostituit inferorum. interea dum Liber Stygem Cerberum Furias atque alias res omnis curiosa inquisitione conlustrat, ex uiuentium numero index decedit atque [*]( 7 sqq. 1. c. 2, 34 ) [*]( 2 miserarum P corr in add Sab 4 nos gentis Sab: noscentis P 6 hesitare P circumspicere Hildebrandius: circumsciscere P circumhiscere Sab circumscribere Zinkius tergiuersari Sab: tergiuersa P 7 Alimontia Salm: alimonia P alimoniae Sab, r Alimuntia Pithoeus 8 phallos SaZm: uallos P ithyphallos Sab 13 esset Sab: essent P 14 nisius P et Semeleius Liber aeclusvt Zinkius Liber seclusit Stewechius 15 inquirere: sed Sab: inqui- reret et P 17 prosnmnns P 19 acernsios P 20 gereret Gel, r: gereret et P 21 carpit P corr cI 22 compos Sab: conpos si P 23 expetitionis Sab redtiBset P prosomnus P 25 omneis Gel: omni P 26 nnmero Sab: numeru P index Heraldus: index inde P index ille Gel decedit TJrs: decidit P )

200
ex more sepelitur humano. emergit ab inferis Euius et recognoscit extinctum ducem: qui ut fidem compleret pacti et iurandi solueret religione se iuris, . locum pergit ad funeris et ficorum ex arbore ramum ualidissimum praesecans dolat\' runcinat leuigat et humani speciem fabricatur in penis, figit super aggerem tumuli et postica ex parte nudatus accedit subdit insidit. lasciuia deinde surientis adsumpta huc atque illuc clunes torquet et meditatur ab ligno pati quod iam dudum in ueritate promiserat.

ac ne quis forte a nobis tam impias arbitretur confictas res esse, Heraclito testi non postulamus ut credat nec mysteriis uolumus quid super talibus senserit ex ipsius accipiat lectione: totam interroget Graeciam, quid sibi uelint hi phalli;, quos per rura, per oppida mos subrigit et ueneratur antiquus, inueniet causas eas esse quas dicimus: aut si fuerit puditum ueritatem simpliciter explicare, quid obscurare, quid tegere causam ritus atque originem proderit, cum criminatio ipsa religionis in re sit? quid dicitis o gentes, quid occupatae, quid deditae templorum uenerationibus nationes? ad haecine nos sacra flammis exiliis caedibus atque alio genere suppliciorum compellitis et crudelitatis metu? hoscine nobis deos inportatis insinuatis infligitis, quorum similes nec uos esse neque alium uelitis quemquam sanguinis uobis gradu et iure familiaritatis adiunctum? potestisne impubibus et praetextatis uestris quas Liber induxerit pactiones suis cum amatoribus indicare? potestis uestras nurus, [*]( 1 more Sab, r: mole P sepelitur Sab, r: sepelita P • aemergit P Euius Salm: cuius P euhiius Sab euhyius Gel 2 iurandi Gel, r: iurandis P 3 religione se Gel: religionis et P 4 runcinat Sab: runcinat P 5 penia Sab: poenis P 6 et Sab: ex P subdit Sab: subsidit P 7 subrigentis r luxuiiantis Sab 10 testi Meuniw: ut testi P 13 hi phalli Stewechius: hii ualli P ityphalli Sab 14 antiqus P eas Canterw: eas. eas P et eaa res Sabn 17 cum add Gel Mcriminatio P 18 deditae tem- plorum P 19 haecne Sab 20 alio scripsi: aliquo P reliquo Gel atque alio] ac reliquo Vrs 23 potestisne Sab: potes. tatisne P 24 Liber Sab, r: libet P 25 uestras Sab: uei trans P )

201
quinimmo uobis matrimonio coniugatas ad uerecundiam Baubonis impellere atque ad pudicas Cereris uoluptates? uultis uestri iuuenes sciant audiant discant, Iuppiter ipse qualis in unam extiterit atque alteram matrem? uultis adultae uirgines robustique adhuc patres, idem iste in filiam qua luserit arte, cognoscant? uultis germanae iam feruidae atque ex isdem seminibus fratres eundem rursus accipiant concubitus, lectulos non esse aspernatum sororis P ita ergo non protinus ab huiusmodi fugiendum diis longe ac ne inrepat in animum tam inpurae religionis obscenitas, audientia tota claudenda est? quis est enim mortalium tam pudicis moribus institutus, quem non ad huiusmodi furias deorum documenta proritent? aut quis suas comprimere cupiditates a cognatis ualeat reuerendisque personis, cum apud superos sanctum nihil in libidinum uideat confusione seruatum? ubi enim primam perfectamque naturam intra fines constiterit iustos cupidinem suam non ualuisse frenare, cur non in promiscuos adpetitus effundat se homo et ingenita fragilitate praeceps datus et magisterio sanctae diuinitatis adiutus?

iam dudum me fateor reputantem mecum in animo rerum huiuscemodi monstra solitum esse mirari, audere uos dicere quemquam ex is atheum inreligiosum sacrilegum qui deos esse omnino aut negent aut dubitent aut qui eos homines fuisse contendant et potestatis alicuius et meriti causa deorum in numerum relatos, cum si uerum fiat atque habeatur examen, nullos quam uos magis huiusmodi par sit appellationibus nuncupari, qui sub specie cultionis plus in eos ingeratis maledictionum et criminum quam si aperte hoc facere confessis maledictionibus coinbibissetis. deos esse qui dubitat aut esse omnino qui negat, quamuis sequi sententias inmanes [*]( 2 simpellere P corr 6 germanae scripsi: germania (s eras) P feniidae scripsi: feruidi P bisdem P iisdem sab 8 aspernatam Sab: aspernaturos P «aororis P 9 ne Sab: nec P • 11 quem Sab, r: que P 16 intra Gel: inter P 17 im P 18 sanctae P 20 audere Sab: audire P 21 hia m s XV, Sab 22 deos hos Stewechius 24 rerum Meursim 25 nullos Gel: nullius P 26 quii Sab 28 coimbibissetis Salm: conbibissetis P deus P corr . )

202
opinionum uideatur audacia, sine ullius tamen insectatione personae fidem rebus non adcommodat inuolutis: et qui generis adseuerat eos fuisse terreni, quamuis eos priuet sublimitate caelitum, subsiciuis tamen adcumulat laudibus, siquidem illos diuinitatis ad meritum beneficiis autumat et uirfatum admirationibus subleuatos.

uos uero, qui uindices et eorum contenditis immortalitatis esse propugnatores, unum ex his quempiam praeteristis, transistis uestris maledictionibus inuulneratum? aut genus ullum est probri tam communi existimatione damnabile quod in eos conferre metueritis uel nominis saltem auctoritate tardati? quis caduca et mortalia corpora deos edidit amasse? non uos? quis illa furta dulcissima in alienis genialibus perpetrasse? non uos? quis cum matribus liberos, quis cum suis uirginibus rursus patres infaustos miscuisse concubitus? non uos? quis scitulos pusiones atque adultos uenustissimis lineis adpetitos esse inceste P non uos? quis abscisos, quis exoletos, quis uersipelles, quis fures, quis in uinculis habitos, quis in catenis, quis denique fulminibus adpetitos, quis uulneratos, quis obisse supremos dies, sepulturas etiam meruisse terrenas? non uos? cum igitur a uobis tot et tanta conflata sint deorum in contumelias crimina, audetis obicere nostri nominis causa numinum esse offensas mentes, cum iamdudum uos liqueat irarum esse tantarum reos et diuinae indignationis auctores?

sed erras, inquit, et laberis satisque te esse imperitum, indoctum ac rusticum ipsa rerum harum insectatione demonstras, nam istae omnes historiae, quae tibi turpes uidentur atque ad labem pertinere diuinam, mysteria [*]( 3 snblimitate Sab: sublimitates P 4 snbcisiuis Sab 5 beneficiis Sab: neneficiis P autumat Gel: autumant P 7 propugnatores Urs: propagatores P num Urs esse propagatores nnum ex bis in ras P 11 tardati Sab: tradatis P 14 miscuissem P corr & 15 quis Sab: qui P adulos P corr 16 inceste Hraldebrandius: iniuste P inhoneste Urs abscissos Sab 18 adpetitos r: apetitos P appetitos Sab 19 suppmos P 21 contumeliis Gel 23 liqueat Sab: que ad P 25 harum addidi 26 in sectatione Sab demonstras Sab: demonstrans P histriae P corr 27 misteria P corr r )

203
in se continent sancta, rationes miras atque altas nec quas facile quiuis possit ingenii uiuacitate pernoscere. neque enim quod scriptum est atque in prima est positum uerborum fronte, id significatur et dicitur, sed allegoricis sensibus et subditiuis • intelleguntur omnia illa secretis. itaque qui dicit cum sua concubuit Iuppiter matre\' non incestas significat aut propudiosas Veneris conplexiones, sed Iouem pro pluuia, pro tellure Cererem nominat. et qui rursus perhibet lasciuias eum exercuisse cum filia, nihil de foedis uoluptatibus loquitur, sed pro imbris nomine ponit Iouem, in filiae significatione sementem. sic et ille qui raptam Dite a patre Proserpinam dicit, non ut reris in turpissimos adpetitus uiraginem dicit raptam, sed quia glebis occulimus semina, isse sub terras deam et cum Orco significat foedera genitalis conciliasse feturae. consimili ratione et in historiis ceteris aliud quidem dicitur, sed intellegitur aliud, et sub uulgari simplicitate sermonis latet ratio secreta et altitudo inuoluta mysterii.

argutiae sunt ut apparet atque acumina haec omnia, quibus fulcire sollemne est malas in iudiciis causas, quinimmo, ut uerius dicam, sophisticarum disputationum colores, non quibus uerum sed imago et species I ueri semper atque umbra conquiritur. nam quoniam rectas accipere lectiones pudet dedecet indecorum est, itum est in has partes, ut alia subiceretur res alii et in speciem decoris turpitudinis interpretatio cogeretur. sed quid ad nos istud, an alii sensus aliaeque sententiae conscriptionibus uestris subsint? nobis enim satis est, qui deos a uobis scelerate [*]( 5 dicit Gel: dicet P 11 raptamn P corr 12 ut] ui Gel reris TJrs: cereris P turpissimos Sab: turpissimus P 13 gleuis Pcorr m 8 XV isse Sab: esse P 14 Orco Sab: origo P conciliasse scripsi: conciliare P foeturae Sab: futurae P 16 late P corr c\' Mtio P 18 solemne P corr c\' 19 sollsticarum P 20 disputationem P corr c\' npn quibus Sab: non quibus non P 22 indecorum est, itam est scripsi: indecorum est (in mg •:) P inclinatum est Oel decursum est Saim indecorum est, itum StetoechiMS indecorat, itum est HUdebrandiw 28 subiicerentur Sab decori. P decoris c4 24 interpraetatio P 25 aliis P corr uestris vcripsi: uanis P_ )

204
contendimus impieque tractari, quod scriptum est, quod auditur accipere nec curare in abdito quid sit, cum contumelia numinum non in obscura sensuum mente sed in uerborum eminentium significatione teneatur. ac ne tamen uideamur inspicere quale sit istud quod dicitur nolle, primum illud a uobis, si modo commodare patientiam uultis, exquirimus [primum]: allegorico genere uel scripta haec esse uel eo demum modo intellegi oportere, unde est uobis cognitum uel unde intimatum? in consilium scriptores aduocauere uos? an tum in eorum pectoribus latitabatis, cum pro aliis res alias interiore ueritate operta subdebant? deinde si illi rationis alicuius causa et religionis metu mysteria illa conuoluere tenebrosa obscuritate uoluerunt, quantum uobis audaciae est, ut quod illi noluerunt uos uelitis intellegere, uos scire et cunctorum substernere notioni quod illi frustra uerbis minime uerum significantibus occulerunt?

sed ut uobis adsentiamur in fabulis his omnibus ceruas pro Iphigeniis dici, unde tamen uobis liquet, cum allegorias istas uel explanare uelitis uel pandere, eadem uos interpretari eademque sentire quae sub tacitis cogitationibus ipsis ab historicis sensa , sunt nec per uoces proprias, significationibus sed aliis explicata? uos Iouis et Cereris coitum imbrem dicitis dictum telluris in gremium lapsum: potest alius aliud et argutius fingere et ueri cum similitudine suspicari, potest aliud tertius, potest aliud quartus atque ut se tulerint ingeniorum opinantium qualitates, ita singulae res possunt infinitis interpretationibus explicari. cum enim rebus de occlusis omnis ista quae dicitur allegoria [*]( 6 primum del Mewrsim 7 gere P corr m 8 XV eo demum scripsi: eodem P 9 aduocauere uos? an tum scripsi: aduocare uos sutum P aduocale? uos scilicet tum Sab (in consiliumne uoa scriptores) aduocauere? uos scilicet tum Urs aduocauere uos? aut tum Balm 10 interiore ueritate operta scripsi: inter ueritate capta P intercepta ueritate TJrs 11 causa addidi 13 quid Sab neUitis P . corr r 13 sq. intellegere, uelitis Mmrsius 15 minime scripsi - ph t minus P 16 ceraM Gel: ceruos P 17 ingeniis (ph et a m s , XV) P 18 explanatis Sab nelitis addidi panditis Sab interpraetari P 19 sentiri Sab 21 caereris P 22 ueri mainri ? 23 aliud tertius P 24 tulerunt P corr 25 interpraetationibus P 26 rebus de scripsi: rebus P e rebua Gtl rebus ab Sildebrandius ista quae Sab, r : itaq. P )

205
sumatur nec habeat finem certum in quo rei quae dicitur sit fixa atque immota sententia, unicuique liberum est in id quo uelit adtrahere lectionem et adfirmare id positum in quod eum sua suspicio et coniectura opinabilis duxerit. quod cum ita se habeat, qui potestis res certas rebus ab dubiis sumere atque unam adiungere significationem dicto quod per modos uideatis innumeros expositionum uarietate deduci?

denique si adcommodum ducitis, etiam illud a uobis repetita interrogatione conquirimus, omnesne has fabulas existimetis id est singulas totas ambifarias ac bilingues et uersipellibus esse scriptas modis an alias earum partes nihil ambiguum dicere, alias uero multifidas atque allegorici tegminis superiectione uelatas? si enim ad finem a capite textus omnis expositionis et series obtentionibus allegoricis clausa sunt, edissertate, monstrate, quid pro rebus singulis, quas unaquaeque eloquitur fabula, supponere debeamus et promere quasque in res alias atque intellegentias uocare. ut enim Iouem pro pluuia, Cererem uerbi causa pro terra uultis audire et pro Libera ac patre Dite submersionem seminis atque † iactu, ita dicere uos conuenit, quid pro tauro debeamus accipere, quid pro indignatione Cereris atque ira, quid sibi uelit Brimo uerbum, quid Iouis solliciti supplicatio, quid allegati caelites nec auditi, quid exsectus aries, quid exsecti arietis proles, quid satisfactio his facta, quid quae rursus gesta sunt libidine obsceniore cum filia ? consimiliter et in altera fabula Hennae nemus et flores quid sint, quid sumptus ignis ex Aetna conprehensaeque isto faceg, quid [*]( 1 quae Sab, r: qui P set P corr cl 2 quod Sdb 3 uellit P 5 a Sab 8 ductis P corr c\' 9 omnesne Heraldus: omnes de P his c\', Sdb dis Meursius id est singulas del Meursius 10 ambifarias Sab: anbifarias P 11 anbiguum P 16 intelligentias Sab: intellegentia P 17 uocare Sab: uacare P uebi P corr 18 Libera r, H. Grotius: libero P 19 iactum Sab, r 21 uaelit P corr Brimo Ouil. Oanterus: primo P 22 alIi. gati P corr c 23 que P corr 1125 Hennae Salm: henna P Ennaea Sab nemus Sab: demus P 26 etna P conpraehensaequae P istae Sab )

206
peragratio cum his orbis, quid Attica regio, quid Eleusinius pagus, quid Baubonis tugurium atque hospitium rusticanum, quid cyceonis significet potio, quid aspernatio potionis, quid nouatio et reuelatio pudendorum, quid spectaculi flagitiosa dulcedo et ex remediis talibus orbitatis obliuio comparata? quodsi pro his omnibus quod oporteat subici rerum immutatione monstratis, erit ut uobis adsensum super tali adseueratione tribuamus: sin autem singula singulis neque potestis supponere nec alterum in sensum rerum uocare contextum, quid allegoricis obscuritatibus oneratis id quod simpliciter scriptum est et communem ad intellegentiam publicatum?

nisi forte dicetis non toto in historiae corpore allegorias has esse, ceterum partes alias esse communiter scriptas, alias uero dupliciter et ambifaria obtentione uelatas. urbana est ista subtilitas, set quibuslibet brutis patens. nam quia cuncta quae scripta sunt inexpeditissimum nobis est traducere inuertere deriuare, eligitis quaedam uestrae conuenientia uoluntati et ex ipsis optinere contenditis nothas atque adulteras lectiones interiori esse superpositas ueritati. quod tamen ut uobis ita sese habere quemadmodum dicitis adnuamus, qui scitis aut unde cognoscitis, utra pars sit sententiis historiae scripta simplicibus, utra uero sit dissonis atque, alienis significationibus tecta? potest enim fieri, ut quod uos existimatis sic esse aliter se habeat, ut quod aliter creditis conceptionibus aliis contrariisque prolatum sit. ubi enim dicitur in unius materiae corpore pars esse allegorice scripta, indubitabili altera sermone rectoque, nec inest in re signum quo differitas indicari ambiguorum [*]( 2 baabois P corr c rusticanum Sab: raaticano P rusticana Sdhn 3 signifigest P corr c1 pontio P corr c\' 8 singulis Balm: in singulis P supponere Meursius: opponere P nec ad Gel 9 alterum om Gel ad uerum Meursius in sensum add Sdkn allegoriis obscuratis Sab 10 oneratis scripsi: honestis P honestatis Hildebrandius 19 caeterum Sab: «ceterarum P 14 sed OeMerus: et P at G. Barthius 17 conuenientiae Sab corr in err 18 nothas Sab: notas P interiori Sab in err: interiores P interioris Sab 19 superpositas Sab: superposita P 23 potes P corr 24 aut Sab 26 allegarice P corr r 27 differentia Sdb indiciari P corr r iudicari Sdb ambiguiorum P corr r )

207
possit simpliciterque dictorum, tam potest quod simplex est ambiformiter dictum existimari quam quod ambigue scriptum est reclusis esse obtentionibus credi. quod quidem quo genere aut fiat aut fieri posse credatur, intellegere confitemur minime nos posse. inspiciamus enim quod dicitur hoc modo.

in nemore, inquit, Hennensi quondam flores Proserpina lectitabat uirago. integrum adhuc istud est et recta pronuntiatione prolatum; nam et nemus et flores quid sint, quid Proserpina, quid uirago, cunctis indubitabiliter notum est. emicuit Summanus e terris curru quadriiugo uectitatus. simplex et hoc aeque est; nam quadrigae, currus atque Summanus interpretationem desiderant nullam. inprouisus Proserpinam rapuit et sub terras secum auexit. seminis, inquit, abstrusio raptione in Proserpinae nuncupatur. quid accidit, quaeso, ut in aliud subito conuerteretur historia, semen Proserpina diceretur, ut quae uirago iamdudum florum in lectionibus habebatur, postquam sublata et rapta est, significationem coeperit habere sementis? Iuppiter, inquit, in taurum uersus concubitum matris suae Cereris appetiuit: ut expositum supra est, nominibus his tellus et labens pluuia nuncupatur. legem allegoricam uideo tenebrosis ambiguitatibus explicatam. irata Ceres est et exarsit et arietis proles pro poena atque ultione suscepit. hoc iterum uideo communibus in proloquiis promptum; nam et ira et [testes] satisfactio suis moribus et condicionibus dicta sunt. quid ergo hic accidit, ut ab Ioue, qui pluuia, et ab Cerere, quae appellata est terra, res transiret ad uerum Iouem atque ad [*]( 1 simpliciterquę JP . quod Sab: quam P 5 nos Salm: non P om Sab 6 Ennensi Sab . lectitabat uirago Urs: lectitabat P ad hnc uirago lectitabat Meursius 9 Summanus Sab: submanus P 11 summanus (sum in sub eorr) P interprętationem P desiderant Sab, r: desiderat P 12 terras Sab: terra P 13 abstrusio Sab, r: abstrusior P 14 alit P corr 16 sublatam P corr cl 18 concubitum Sab: coincubitum P quincubitum o caereris P appetibit P corr c\' 20 plubia P lectionem ? 21 caeres P - arietes P corr c\' 23 testes seclusit Zinkius testibus Vahlenus 24 suis scripsi: suis is P suis hic Sab nominibus Urs dictionibus Urs 25 plubia P corr 26 uerbum Meursius )

208
rerum simplicissimam dictionem?

aut igitur debent allegorico genere omnia esse scripta et posita demonstrandaque uniuersa nobis, aut genere isto conscriptum est nihil, quoniam esse quod concretum quasi parte ex historia sit parte ex allegoria non uidetur. allegorico genere scripta sunt haec omnia. minime istud uidetur certum. qua quaeritis ratione, qua causa? quia omne quod gestum est et in alicuius operis euidentia constitutum conuersionem non potest in allegoricam duci; neque enim potest infectum esse quod factum est aut rei gestae natura in alienam potest degenerare naturam. numquid bellum Iliacum in Socraticam uerti condemnationem potest, aut pugna illa Cannensis proscriptio fieri crudelitasque Syllana? potest quidem proscriptio, quemadmodum Tullius ludit, pugna dici appellarique Cannensis, sed quae gesta est dudum pugna, pugna esse non potest eademque proscriptio; neque enim quod gestum est potest aliud ut dixi quam id esse quod gestum est, aut in alienam migrare substantiam id quod in ui propria atque in sui generis qualitate defixum est.

unde igitur probamus historias has omnes rerum esse gestarum conscriptiones? ex sollemnibus scilicet sacris atque initiorum mysteriis, uel quae statis fiunt temporibus ac diebus uel quae in abdito tradunt gentes moris proprii perpetuitate seruata. neque enim credendum est sine suis originibus haec esse, frustra atque inaniter fieri nec habere coniunctas primis institutionibus causas. pinus illa, sollemniter quae in matris infertur sanctum deum, nonne illius imago est arboris, sub qua sibi Attis uirum demessis genitalibus abstulit et quam memorant diuam in solatium sui consecrauisse maeroris? phallorum illa fascinorumque subrectio, [*]( 13 Cic. pro Rosc. Amer. 89 . ) [*]( 1 rerum] Cererem Meursim 2 demonstrandaquę P corr 4 concretum scripsi: creditur P historia scripsi: historiae P sit parte ex allegoria addidi 6 qua quaeritis Oehlerus: quaeritis P quaeritis qua Sab 7 constutum P corr c\' constitutum est Sab 8 conuersione Urs allegoriam Urs 14 pugna, pugna Urs: pugna P 15 eademque Sab: eadem eademque P 21 gentes (uel initiatis) Urs: genitis P traduntur initiatis ScAm 23 inaniter Urs: inaia P inania Sab, r 25 deum Meursius: deae P 27 me- Morant. P 28 phallorum Salm: fallorum P ithyphallorum Sab )

209
quos ritibus annuis adorat et concelebrat Graecia, nonne illius facinoris similitudinem refert quo se ab debito Liber liberauit? , Eleusinia illa mysteria et sacrorum reconditi ritus cuius memoriam continent? nonne illius erroris quo in filiae conquisitione Ceres, fessa oras ut uenit ad Atticas, triticeas attulit fruges, Nebridarum familiam pellicula cohonestauit hinnulae et illud spectaculum maximum Baubonis in inguinibus risit? aut si alia causa est, nihil ad nos istud, dummodo e causa cuncta ista confiant. neque enim credibile est nullis antecedentibus causis suscepta haec esse, aut insanire iudicandum est Atticos, qui sibi ritum religionis adfinxerint conflatum rationibus nullis. quod si liquet et constat, id est si e rebus actis mysteriorum causae atque origines effluunt, in allegoricas species nulla possunt conuersione traduci. quod enim factum, gestum est, infectum non potest fieri rerum prohibente natura.

et tamen ut uobis ita se habere adsentiamur res istas, id est ut historiae aliud uerbis sonent, nescio quid aliud more hariolantium dicant, ita non animaduertitis, non uidetis, quanta istud dicatur et * cum ignominia fieri contumeliaque diuorum ? an iniuria grauior ulla potis est reperiri, quam terram et pluuiam uel quodlibet aliud — nihil enim refert quae fiat interpretatione conuersio — Iouis et Cereris dicere atque appellare concubitum et cum deorum criminibus labem imbris e caelo et telluris significare madorem? potest inreligiosius quippiam uel existimari uel credi quam semina terris mersa uel quodlibet aliud — nihil enim similiter refert — raptum Proserpinae dicere et cum nota Ditis patris rei rusticae de opere proloqui ? nonne milies optatius fuit elinguem fieri atque [*]( 1 qos P corr *ritibus P 2 a Sab Liber add Sab 5 caeres P tritticias P corr & iritriceas Sab 6 nebridiantium ? pelliculam P corr \' hinnulea Urs 8 e causa scripsi: causa P om iSdlm 11 rium Pcorr affinierint Meursius: adflierint P 12 e rebus Urs: rebus P . 13 efflunt P corr 15 infestum Pcorr & 16 ita Sab, r: ista P itas P corr 18 animad»uer»tis P corr inpietate uel similem uocem ante quanta intercidisse putat Zinbius 19 lacunam signaui: intercidit u. c. insinuetur 20 potes P corr 21 interprętatione P 22 caereris P 24 madorem P 25 seminia P corr 27l)itis Sob, r: diti P de opere r: de operi P dei Sab ) [*]( IV. ) [*]( 14 )

210
mutum, quam scaturriginem istam uocis et strepitum foedae loquacitatis emittere, quam deorum nominibus res appellare, turissimas, quinimmo turpibus deorum factis negotia significare uolgaria?

antea mos fuerat m allegorica eone honestissimis sensibus obumbrare res turpes et foeda prolatu honestorum conuestirier dignitate. at uero uobis auctoribus per turpitudinem dicuntur res graues et castitate pollentia obscenis commemorantur in uocibus, ut quod olim grauitas foedorum uerecundia contegebat nunc uerniliter turpiterque dicatur dignorum elocutione mutata. quod in adulterio dicimus Martem, inquit, et Venerem Vulcani esse circumretitos arte, cupiditatem dicimus atque iram ui pressas consilioque rationis. quid enim prohibebat, quid obstabat, suis unamquamque rem uerbis et suis significationibus promere? immo quid urguebat, cum nescio quid indicare per commentarios et scripta uoluisses, nolle illud intellegi quod indicares, sed contrarias res simul una expositione suscipere, studium docere cupientis et nolentis ostendere malignitatem? an deos adulteros dicere periculum habuit nullum, prolatio cupidinis atque irae linguam et os fuerat obsceno coinquinatura contactu? quod si utique fieret et allegoricae caecitatis obumbratio tolleretur, et facilis ad discendum res esset et deorum dignitas conseruaretur inlaesa. nunc uero cum dicitur in Martis et in Veneris uinctione uitiorum esse signi-I ficata compressio, peruersissimae res duae simul isdem temporibus fiunt, ut et foedorum species intellectum subiciat ho-is [*](1 quam] atque Sab foede P 2 emittere Stewechius: amittere P 4 bulgaria P corr cl allegoricas dictiones omisso in Sab 5 obumbrari Meursius foeda scripsi: foedas P 6 conuestirier Sab, r: conuectirier P # 8 commemorantur Sab in err: commorantur P prauitas Saltn foedorum Meursius: foederum P foedae rei Sab 9 contegebatur 800 uerniliter r: uiriliter P scurriliter Sab * dignorum] digna res Sab 13 unumquamque P corr c 14 urgebat eum Sab 15 noluisaes Salm: uoluisse P uoluisset Gel 16 indicaris sic Salm: indicare P indicaret Sab 18 ullum Meursius 19 *cupidinis P fuerat scripsi: fuerant P 22 conseruaretur Sab: conseruatur P 25 ut Sab: ui P foedorum Meursius: foede re P foedae rei Soo\' )

211
nestatis et prius animum turpitudo quam religionis alicuius perstringat auctoritas.

nisi forte dicetis — hoc enim solum restat, quod a uobis posse uideatur opponi — deos sua mysteria nolle ab hominibus sciri et idcirco historias ambagibus esse allegoricis scriptas. et unde uobis est liquidum, quod hominibus superi nolint sua mysteria publicari? unde illa uos scitis aut cur ea dissoluere in allegoriarum explanatione curatis? ad extremum et ultimum quid sibi dii uolunt, ut honesta cum nolint, turpissima de se dici atque indecora pat-iantur? Attidem\\ cum nominamus, solem, inquit, significamus et dicimus: sed si Attis sol est, quemadmodum conmemoratis et dicitis, quis erit Attis ille, quem in Phrygia genitum uestrae produnt atque indicant litterae, quem passum esse res certas, fecisse item res certas, quem in spectaculis ludicris theatra uniuersa nouerunt, cui inter sacros cultus res uidemus fieri specialiter annuas nominatimque diuinas? utrumne ab sole ad hominem an ab homine ad solem uocabuli huius facta translatio est? si enim nomen istud principali erat ab origine solis, quid tandem de uobis sol aureus meruit, ut ei cum semiuiro faceretis uocabulum istud esse commune? sin hirquinum et Phrygium est, quid Phaethontis genitor, pater huius luminis et claritatis admisit, ut abciso ab homine dignus uideretur uocari et augustior fieret euirati corporis nuncupatione signatus?

sed quid sit istud, iam promptum est omnibus. nam quia talium scriptorum historiarumque uos pudet nec aboleri uidetis posse ea quae sunt foede semel in commentarios relata, nitimini cohonestare res turpes atque omnibus argutiarum modis pro rebus subditis uerborum inuertitis corrumpitisque naturas atque ut olim accidere male sanis adsolet, quorum turbida uis morbi [*]( 4 sciri Sab: scire P 7 eiplanationem Sab * 8 dii P 9 paciantur P corr 11 commemoratis Canterus: »co»numeratis P 18 principali erat OeMerua: principaliter P ab del Oehlerus habet Sab originem Sab quid Sab: qui P 20 esse commune? sin Sab: se communes in P 22 abscisso Sab 23 epirati Sab, r: et uirati P 24 quia P dalium P corr .25 historiarumque uos Sab: historiarum quos P . 26 relata Sab: relatae P 28 inuer- tictis P corr corrumpitisquae P corr 29 turbida Sab: turpida P ) [*]( 14* )

212
sensum atque intellegentiam depulit, confusa atque incerta iactatis et inanium per rerum figmenta bacchamini. esto: in Iouis et Cereris coetu inrigatio sit significata telluris, occultatio seminis patris in Ditis raptu, uina per terras sparsa distractis in uisceribus Liberi, cupiditatis et temeritatis conpressio colligatio dicta sit adulterorum Veneris atque Martis.

sed si fabulas has uultis more esse allegorico scriptas, quid ceteris fiet, quas non uidemus posse uersuras in huiusmodi cogi? quid enim subiciemus pro illis fluctibus, quos super aggerem tumuli Semeleiae subolis urigo contorsit? et quid pro illis Ganymedibus raptis atque in libidinum ministeria substitutis? quid pro illa conuersione formiculae, in quam Iuppiter maximus uastitatis suae liniamenta contraxit? quid pro cycnis et satyris? quid pro aureis imbribus, in quos idem se pellax fraude induit perfida formarum uarietatibus ludens? ac ne de Ioue solo loqui uideamur uoluisse, in amoribus numinum reliquorum esse allegoriae quae possunt, quae in mercennariis condicionibus ac seruitutibus, quae in uinculis orbitatibus planctibus, quae in cruciatibus uulneribus sepulcris? in quo cum unam contrahere possetis culpam, conscriptione de superis tali addidistis, ut dicitur, garo gerem, cum deorum nominibus appellauistis res turpes et uocabulis rursus deos rerum coinquinauistis infamium. quod si adesse hic eos aut esse illos uspiam cognitione indubitabili crederetis, in mentione illorum facienda praestringeret uos metus et tamquam uos audirent uestrasque acciperent [*]( 2 baccamini P 3 coitu 800 occultatio Gel: occupatio P 4 uina Sab: uiua. P 5 Liberi Sab: liberis P compressio Soo: inpraessio P 6 adulteriorum Sab 9 fnstibus Sab quos sab: quod P 10 sdmeleiae Sab: semelectae (c eras) P urigo Meursius: origo P prnrigo Urs 11 raptis L. Fruterius, Urt: partis P ministeria P. Iunius: magisteria P 13 satyris Sab: satnris P 18 seruitutibus Sab in err: seraitntis P 19 Bepnlchris Sab: sepultis P 20 conscriptioni Urs tali Sdb: talia P 21 garo gerem] gangrenam Sab gerrem Salm 22 conquinauistia Sab 23 us»pium P corr & 24 crederetis Sab: deretis (intng .0\') P 25 adirent P )

213
uoces ita credi oportuit et haberi in cogitatione defixum. apud enim homines officiosis religionibus deditos non ipsi dii tantum uerum etiam nomina debent esse deorum reuerenda, quantumque est in ipsis qui censentur his nominibus, tantum esse par est in eorum appellationibus dignitatis.

da ueram iudicii formam, et in illa eritis reprehensionis parte, quod in usu sermonis uestri Martem pro pugna appellatis, pro aquis Neptunum, Liberum patrem pro uino, Cererem pro pane, Mineruam pro stamine, pro obscenis libidinibus Venerem. quae est enim ratio, ut cum suis censeri appellationibus res possint, nominibus cognominentur deorum, et ea fiat numinibus contumelia quam nec homines sustinemus, si nostra quis nomina res ducat atque inuertat in friuolas? sed oratio sordida est, uerbis fuerit polluta si talibus. uerecundia * ac laude condigna! erubescitis panem et uinum nominare et pro coitu Venerem non metuitis dicere. [*]( 1 difixum P corr c\' 4 his P 5 da] ad Sab normam Meursius 6 entis scripsi: ostis P 7 tpugna r aquis P 8 panem P corr staminem P corr 9 libidinis Sab 13 \'fribolas P 14 uerecunda Salm lacunam signcmi ac om Gel haec Meursius o uel ecce Oehlerus ah Vahlenus 15 panem Sab, r: pane P 16 ARNOUII. \\ LIBER QUINTUS EXP. INCIPIT LIBER SEXTUS I FELICITEB. )

214