Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

quid est † inquit uobis inuestigare, conquirere, quisnam hominem fecerit, animarum origo quae sit, quis malorum excogitauerit causas, orbe sit sol amplior an pedis unius latitudine metiatur, alieno ex lumine an propriis luceat fulgoribus luna? quae neque scire compendium neque ignorare detrimentum est ullum. remittite haec deo atque ipsum scire concedite, quid quare aut unde sit, debuerit esse aut non esse, supernatum sit aliquid an ortus primigenios habeat, aboleri conueniat an reseruari, exuri, dissolui an repetita integritate renouari. uestris non est rationibus liberum, inplicare uos talibus et tam remota inutiliter curare. res uestra in ancipiti sita est, salus dico animarum uestrarum, et nisi uos adplicatis dei principis notioni, a corporalibus uinculis exsolutos expectat mors saeua, non repentinam adferens extinctionem sed per tractum temporis cruciabilis poenae acerbitate consumens.

neque illud obrepat aut spe uobis aeria blandiatur, quod ab sciolis nonnullis et plurimum sibi adrogantibus dicitur, deo esse se gnatos nec fati obnoxios legibus, si uitam restrictius , egerint, aulam sibi eius patere, ac post hominis functionem prohibente se nullo\'tamquam in sedem referri patritam; neque quod magi spondent, commendaticias habere se preces quibus emollitae nescio quae potestates uias faciles praebeant ad caelum contendentibus subuolare, neque quod Etruria libris in [*]( 2 disperationis P 4 dei P deo Sab domino Zinhius capitis scripsi et lacunam signaui: capite P et capite Zinkius 5 prodest Klussmannus\' inquid P corr enim utile ? 8 propriis P 9 in mg R 10 ditrimentum P 12 supematum] semper natum Urs 15 remotas Sab inutiliter Sob: inutilitate P ab utilitate Salm inuoluta antiquitate Klussmannus inutili sagacitate ? res. uestra Sab 16 dico Salm: dici P om Sab 19 crutiabilis P aceruitate P 20 quod Sob: quid P a Sab 21 sciolis Urs: cholis P scholis Sab, r 22 restrictius Sab: restrictus P 24 referri Sab: referre P patriam Sab 25 commendaticias Sob, r: commendacias P prgces P 26 emolitae P ) [*](IV. ) [*]( 7 )

98
Acheronticis pollicetur, certorum animalium sanguine numinibus certis dato diuinas animas fieri et ab legibus mortalitatis educi. blandimenta haec cassa sunt et inanium fomenta uotorum. seruare animas alius nisi deus omnipotens non potest, nec praeterea quisquam est qui longaeuas facere, perpetuitatis possit et spiritum subrogare, nisi qui immortalis et perpetuus solus est et nullius temporis circumscriptione finitus. cum enim dii omnes uel, quicumque sunt ueri uel qui esse rumore atque opinione dicuntur, immortales et perpetui uoluntate eius sint et beneficii munere, qui fieri potis est, ut alii praestare id quod ipsi sunt ualeant, cum alienum id habeant et maioris potentia commodatum? caedat licet hostias quantaslibet Etruria, humana sibi omnia sapientes negent, magi cunctas emolliant et commulceant potestates: nisi a domino rerum datum fuerit animis id quod † ratio postulat idque † per mandatum, multum postea paenitebit fuisse rem risui, cum ad sensum coeperit interitionis accedi.

sed si, inquiunt, Christus in hoc missus a Deo est, ut infelices animas ab interitionis exitio liberaret, quid saecula commeruerunt priora, quae ante ipsius aduentum mortalitatis conditione consumpta sunt? potestis enim scire, quid sit cum animis actum priscorum ueterrimorumque mortalium, subuentum et his an sit ratione aliqua, consultum atque prouisum. potestis, inquam, scire id quod Christo potuit docente cognosci, infinita an finita sint saecula ex quo in terris esse genus hominuip coepit, quando primum animae corporibus inligatae, quis auctor uinctionis istius, quinimmo ipsius quisnam hominis [*]( .1 pollicetur Sab: pollicentur P 3 cassa Sab: causa P foumenta P corr 5 longaeuae eas Urs 6 omnisi P corr 9 uoluntate Soh: uoluntates P 10 beneficii Sab: beneficiis P potes P corr pote Sab 11 alii P aliis Urs id] uel Sab bid P corr 12 potentia scripsi: potentiae P caedat Sab: cedant P 15 sq. oratio nostra postulat idque per Christi C:Ų;i) man- datum ? cf. Matth. 6, 13 permandatum Sab 17 rem risui scripsi: me risui P irrisui Sab derisui Meursius ad sensum Soibs absens cum P 21 animis Vahlenws: eius nimis P eis animis Sab eiusmodi animis Klussmannus 25 saecula sint Sab 27 iunctionis Sab )

99
fabricator, quo priorum abscesserint animae, quibus in mundi partibus aut regionibus fuerint, corruptibiles an contra, potuerintne accedere ad ** periculum moriendi, nisi tempore necessario conseruator occurrisset Christus? . exponite has curas et incognitas uobis relinquite quaestiones: miseratio et illis impertita est regia et aequaliter per omnes diuina beneficia cucurrerunt: conseruatae sunt, liberatae sunt et mortalitatis sortem condicionemque posuerunt. quo genere, quae, quando? si adrogantia, si typhus, si elatio abesset a uobis, iamdudum haec scire Christo potuistis auctore.

sed si generis Christus humani, inquitis, conseruator aduenit, quor omnino non omnes aequali munificentia liberat? non aequaliter liberat qui aequaliter omnes uocat? aut ab indulgentia principali quemquam repellit aut despuit, qui sublimibus infimis seruis feminis pueris uniformiter potestatem ueniendi ad se facit? patet igitur omnibus fons uitae neque ab iure potandi quisquam\' prohibetur aut pellitur. si tibi fastidium tantum est, ut oblati respuas beneficium muneris, quinimmo si tantum sapientia praeuales, ut ea quae offeruntur a Christo ludum atque ineptias nomines, quid inuitans expectatur, cuius solae sunt hae partes, ut sub tui iuris arbitrio fructum suae benignitatis exponat? sortem uitae eligendi nulli est, inquit Plato, deus causa, neque alterius uoluntas adscribi potest cuiquam recte, cum uoluntatis libertas in ipsius sit posita potestate qui uoluit. an numquid orandus es, ut beneficium salutis ab deo digneris accipere, et tibi aspernanti fugientique longissime infundenda in [*](22 de rep. 10 p. 617 e ) [*]( 3 lacwnam signaui: intercidisse uidentur talia praemium • inmortali-I tatis (cr. c. 66) et euadere 4 occurrerit ? deponite Gel 5 reliquite P corr r questiones P miseratio. P 9 typhuB Sdb (typus in err): tyfus P aelatio P corr 10 hoc Sab hoc eo Salm xpo addidi potuissetis Urs 11 inquitis Gel: ut inquitis P quur Gel: quos P quaeso OeMerus non Gel: nos P 12 equali P corr c\' qui Gel: quia P 13 haud Sab 14 respuit Sab 16 igitur scripsi: inquit (t ex d) P 20 expectatur scripsi: expectat P peccat Gel in te peccat Salm 21 in mg R- 22 eligendi Sab: eligenti P inquid P corr 24 in ex sine P numquid P 26 fugientique P. ) [*](7* )

100
gremium est diuinae beniuolentiae gratia? uis sumere quod offertur atque in tuos usus conuertere? consulueris tu tibi.. aspernaris, contemnis et despicis? te te muneris commoditate priuaueris. nulli deus infert necessitatem, imperiosa formidine nullum terret. neque enim necessaria nostra illi salus est, ut conpendii aliquid dispendiiue patiatur, si ant deos nos fecerit aut ad nihilum redigi corruptionis dissolutione permiserit.

immo, inquit, si deus est potens misericors conseruator, conuertat nobis mentes et inuitos faciat suis pollicitationibus credere. uis ergo est ista, non gratia nec dei liberalitas principis, sed ad uincendi studium puerilis atque * animi contentio. quid est enim tam iniustum, quam repugnantibus, quam inuitis extorquere in contrarium uoluntates, inculcare quod nolint et quod refugiant animis, prius nocere quam prosis et priore detracto in alienum habitum sententiamque traducere? tu qui te uerti et uim desideras perpeti, ut id quod nolis efficias atque arripias coactus, cur respuis adsumere uoluntate id quod uersus desideras atque immutatus efficere? nolo, inquit, et uoluntatem non habeo. quid ergo criminaris deum tamquam tibi desit opem desideranti ferre? cuius dona et munera non tantum asperneris et fugias, uerum inania uerba cognomines et iocularibus facetiis prosequaris. Christianus ergo ni fuero, spem salutis habere, non potero? ita est, ut ipse proponis. partes enim salutis dandae conferendique animis quod tribui conuenit necessariumque est adplicari solus ab deo patre iniunctas habet et traditas, ita se habentibus semotis atque interioribus causis. ut enim dii [*]( 1 offertur Sab: effertur P 3 tu te Meursius tamquam e codice: tuti P tibi Sab te Gel commoditatem Sab priuaueris Gel: probaueris (u ex b) P 6 deos Gel: ds P deus Sab 7 inquid P corr 10 ad del Zinkius . 11 studium, puerilis Zinkius lacunam indicauit Vahlenus: intercidisse uideri pusilli uel simile (inanis ?) uerbum animi] inanis Sab 13 quod refugiant Sab: quo refugiant P 15 *ea P (uerti manu prima superscriptum est) 17 respues P corr 18 uolo Urs inquid P corr 19 deaideranti] desideras tibi Sab 21 inania Urs: in alia P 24 animis Gel, r: animi P 25 a Sab iniunctas scripsi: iniunctum P traditas scripsi: traditum. P reram ita se habentium ?. )

101
certi certas apud nos habent tutelas licentias potestates neque eorum ab aliquo id quod eius non sit potestatis ac licentiae postulatis, ita unius pontificium Christi est dare animis salutem et spiritum perpetuitatis adponere. si enim patrem creditis Liberum dare posse uindemiam, medicinam non posse, si Cererem fruges, si Aesculapium sanitatem, si Neptunum aliud, aliud posse Iunonem, Fortunam Mercurium Volcanum rerum esse singulos certarum ac singularum datores: et hoc necesse a nobis est ut debeatis accipere,, ab nullo animas posse uim uitae atque incolumitatis accipere nisi ab eo quem rex summus huic muneri officioque praefecit. hanc omnipotens imperator esse uoluit salutis uiam, hanc uitae ut ita dixerim ianuam, per hanc solum est ingressus ad lucem neque alias datum est uel inrepere uel inuadere ceteris omnibus clausis atque inexpugnabili arce munitis.

licet ergo tu purus et ab omni fueris uitiorum contaminatione purgatus, conciliaueris illas atque inflexeris potestates, ad caelum ne redeunti uias cludant atque obsaepiant transitum, ad immortalitatis accedere nullis poteris contentionibus praemium, nisi quod ipsam immortalitatem facit Christo adtribuente perceperis et ueram fueris admissus ad ; uitam. nam quod nobis obiectare consuestis, nouellam esse religionem nostram et ante dies natam propemodum paucos neque nos oportuisse antiquam et patriam linquere et in. barbaros ritus peregrinosque traduci, ratione istud intenditur nulla. quid enim, si hoc modo culpam uelimus infligere prioribus illis atque antiquissimis saeculis, quod inuentis frugibus glandes spreuerint et repudiauerint arbuta, quod corticibus contegi et amiciri desierint pellibus, postquam uestis excogitata est textilis usu et commoditate succinctior, aut quod structis domibus [*]( 3 pontificis Sab 5 uindemiam Gel: uindemiam iam P caererem P 6 aescolapium P 7 uulcanum (uu ex uo) P 9 a nobis Sab: a bonis P a Sab 10 incolumitatis P 12 iauuam P 13 hanc Mew-rim: hunc P 4ngress#us P 17 potestates, ne Gel ne redeunti HUdebranditts: redeunti P redennti ne Salm 18 obsepiant P 19 ipsam Sab: ipsa P 23 uos Gel oportnisse scripsi: potuisse P 27 spreue**rint P arbuta Sob: arbnsta P )

102
et lautioribus successibus institutis non antiquas adamauerint casulas nec sub rupibus et cauernis praeoptauerint ut beluae permanere? commune est omnibus et ab ipsis paene incunabilis traditum, bona malis anteferre, inutilibus utilia praeponere, et quod esse constiterit pretiosius, laetius, id consectari et pptere in eoque defigere spem salutis et salutarium commodorum.

itaque cum nobis intenditis auersionem a religione priorum, causam conuenit ut inspiciatis, non factum, nec quid reliquerimus opponere, sed secuti quid simus potissimum contueri. nam si mutare sententiam culpa est ulla uel crimen et a ueteribus institutis in alias res nouas uoluntatesque migrare, criminatio ista et uos spectat, qui totiens uitam consuetudinemque mutastis, qui in mores alios atque alios ritus priorum condemnatione transistis. numquid enim quinque in classes habetis populum distributum, uestri olim ut habuere maiores? numquid magistratus per populum creatis? militaria urbana communia quae sint comitia scitis? seruatis de caelo aut otiosas facitis obnuntiationibus actiones? si paratis bella, signum monstratis ex arce? aut fetialia iura tractatis ? per clarigationem repetitis res raptas? aut Martium discrimen obeuntes spem proelii sumitis ex acuminibus auspicati? in potestatibus obeundis leges conseruatis annarias? in donis, in muneribus Cincias? in cohibendis censorias sumptibus? in penetralibus et culinis perpetuos fouetis focos ? sacras facitis mensas salinorum adpositu et simulacris deorum? cum in matrimonia conuenitis, toga sternitis lectulos et maritorum genios aduocatis? nubentium crinem caelibari hasta mulcetis? puellarum togulas Fortunam defertis ad Virginalem P matres familias [*]( 1 secessibus Scaliger 2 ueluae P corr 5 constiterit Urs: constituerit P praetiosins P 7 intendetis Sab a Gel: et P ez Sab religione Spb: religionem P auersionem a more et religione Klussmannns 9 sumus Sab 11 institutis in Boo, r: instituti sint P 14 numquit P corr 16 numquit P corr 17 que P 18 uitios18 Bigaltius si paratis Bigaltius: reparatis P cum paratis Sab 21 proelii sumitis] praesumitis Urs ex scrip- st: et ex P auspicati Urs: auspicatis P 23 im penetralibos P 24 et culinis Scaliger: et coliginis P Vestae ignis Sab Vestae Urs coliginis Salm et tholis ignis Oehlerus 25 matrimonia P - 27 crinem Sab: crimen P )

103
uestrae in atriis operantur domorum industrias testificantes suas? potionibus abstinent uini? adfinibus et propinquis osculari eas ius est, ut sobrias comprobent atque abstemias se esse\'?

in Albano antiquitus monte nullos alios licebat quam niuei tauros immolare candoris: nonne istum morem religionemque mutastis atque ut rufulos liceret dari, senatus constitutum sanctione est? cum Romulo Pompilioque regnantibus percocta . plane ac madida concremarentur diis exta, nonne rege sub Tullo semicruda coepistis et leuiter animata porricere prisca obseruatione contempta? ante aduentum in Italiam Herculis cum ex Apollinis monitu patri Diti ac Saturno humanis capitibus supplicaretur, et hunc similiter morem non fraude callidula et nominum ambiguitate mutastis? cum igitur et uos ipsi modo illos mores modo alias leges fueritis secuti, multaque uel erroribus cognitis uel animaduersione meliorum sint a uobis repudiata, contempta, quid est a nobis factum contra sensum iudiciumque commune, si maiora et certiora delegimus nec sumus nos passi falsorum religionibus attineri?

sed nouellum nomen est nostrum et ante dies paucos religio est nata quam sequimur. ut interim concedam id quod nobis obicitur intentionis esse non falsae, quid est in negotiis hominum, quod uel opere corporis et manibus fiat uel solius animi disciplina et cognitione teneatur, quod non ex aliquo coeperit tempore et in usum exierit experientiamque mortalium? medicina philosophia musica ceteraeque omnes artes quibus uita est exstructa et expolita communis cum hominibus natae sunt, et non potius nuper, quinimmo paene paulo ante agitari, in- . tellegi celebrarique coeperunt? antequam Tages Tuscus oras contingeret luminis, quisquam hominum sciebat aut esse [*]( . 3 se del Stewechius 4 niuei Sab: niueis P 7 est add Liuineius pompilioquae P corr 9 Tullo Sab: tullio P porricere Sab: porrigere P 10 Italiam Gel, r: italia P 13 ambiguitate Sab: ambiguitate P 14 alias] illas Urs multaquae P 16 contemta Salm: contenta P expunxit c\', om Sab \' 21 est Urs: eat enim P 24 medicina Rigaltius: ««edi. in P in mg .: om Sab etenim Elmenhorstius ede an Salm 25 filosofia P 26 exstructo P corr et culta Sab exculta Urs . expoliata P corr c\' 27 pene P corr r ■ 28 oras Sab: ore P )

104
noscendum condiscendumque curabat, an fulminum casibus aut extorum aliquid significaretur in uenis? quando siderum motus aut ratio coepta est genethliaca sciri? non post Theutin Aegyptium aut post Atlantem, ut quidam ferunt, gestatorem, baiulum, tibicinem illum ac destinam caeli? sed quid ego haec parua?

ipsi dii immortales, quorum modo aditis templa et numina suppliciter adoratis, sicut uestris litteris atque opinionibus traditur, non esse, non sciri ab temporibus coeperunt certis et impositis nominum appellationibus nuncupari? nam si uerum est ex Saturno atque eius uxore Iouem suis curn fratribus procreatum, ante nuptias et partus Opis nusquam fuerat Iuppiter, Iuppiter tam supremus quam Stygius, nusquam sali dominus, nusquam Iuno, quinimmo alius nullus genitoribus duobus exceptis caeli habitabat in sedibus, sed ex eorum concubitu concepti et nati sunt et spiritum hausere uitalem. certo ergo a tempore deus esse Iuppiter coepit, certo cultus et sacrificia commereri, certo fratribus in potestatibus anteponi. rursus uero si Liber Venus Diana Mercurius Apollo Hercules Musae, Tyndaridae Castores ignipotensque Vulcanus Ioue patre sunt proditi et genitore Saturnio procreati, ante quam Memoria, quam Alcmena Maia Iuno Latona Leda Dione, quam et Semela Diespitri factae sunt compressionibus fetae, nusquam et hi gentium nec in aliqua parte rerum fuere natu- . rae, sed ex conuentu Iouis inseminati et nati sunt et aliquem sensum sui habere coeperunt. ergo et hi quoque tempore esse coeperunt certo et in numero numinum sacrorum ad caerimonias inuocari, quod ipsum similiter dicere translatum in [*](1 an Salm: in P 2 quid Sab mali quid Hoffmannus 3 genethliaca Sab: genetiaca P Theatin GeZ: heatin P heutina Sab Teutatem in err Thentatem Urs 4 gestatorem, bainlam seclusit Zinkius 11 opi* P 12 Iuppiter alterwm del Meursius suppremus P 18 herculis P corr 20 genitore Saturno Sab genito Saturno Gel 21 Alcmena Sab: alchmena P 22 quam Rigaltius: cum P tum Sab Semele Sab diespaetri (ae in e, e i. i corr) P foete Sab: fetiae P 23 hii P gentium intelliguntur Klmsmannus gentium inueniuntur Vahienus fuere Sab: fuisse P 25 hii P )

105
)Mineruam licebit. si enim Iouis, ut adseueratis, ex cerebro sine ullius seminis emicuit iactu, antequam est Diespiter genitus et in utero matris corporeae formam circumscriptionis accepit, certum est utique Mineruam non fuisse neque rerum in numero aut ulla esse in substantia computatam, sed ex quo capite Iouis enata est, et esse res coepit et nonnulla in essentia constituta. non habet ergo primigenios ortus, et a certo coepta est tempore dea dici, sacris in aedibus statui et inuiolabili religione sanciri. quod cum ita se habeat, cum de nouitate. loquimini religionum nostrarum, uestrae uobis in mentem non ueniunt, nec curatis inspicere, quando sint exorti dii uestri, quas origines habeant, quas causas, uel ex quibus proruperint emicuerintque radicibus? cuius est autem pudoris, quinimmo inuerecundiae cuius, quod agere te uideas, in eo alterum reprehendere, maledicti et criminis loco dare ea quae in te possint reciprocata uicissitudine retorqueri?

sed quod agimus nos, nouum est, quod autem uos, priscum est et nimiae uetustatis: et quid istud aut uos iuuat aut nostram causam rationemque contristat? noua res est quam gerimus, quandoque et ipsa uetus fiet: uetus quam uos agitis, sed temporibus quibus coepit noua fuit ac repentina. religionis autem auctoritas non est tempore aestimanda sed numine, nec colere qua die sed quid coeperis conuenit intueri. ante trecentos annos religio, inquit, uestra non fuit. et dii uestri non fuerunt ante milia annorum duo. quibus istud rationibus colligi aut quibus supputationibus potest ? non difficilibus, non obscuris, sed quas possit uidere qui uolet et contrectare, quemadmodum dicitur, manibus. quis Iouem cum fratribus genuit? genialibus Opi adiunctus Saturnus, ut uos fertis, Caelo atque Hecata procreatus. quis [*]( 1 celebro P corr 2 diespeter P 3 corpore Sab 4 ut*ique P 5 numero Sab: numeros P quo add Salm 6 caepit et scripsi: coepit P non ulla vfil nulla 17*8 essentia Sab: essetiam P 7 non addidi -8 dea Sab: nea P inuiolauili P corr 11 exorti Sab: exoriti P 18 iubat P corr 23 qui Sab trecentos Urs: quadringentos P 24 inquid P corr 27 bolet P corr 28 genitalibus Sab Opi scripsi: opis P adiunctis (i ex u) P 29 et P corr c )

106
Picum, Fauni patrem atque auum Latini? Saturnus, ut uos idem uestris scriptis atque auctoribus traditis. ergo si haec ita sunt, sequitur ut Picus et Iuppiter germanitatis sibi sociati sint iure, utpote uno ex sanguine unoque ex semine procreati. consentaneum est ita esse quod dicitur. ab Ioue et Pico quot sunt generis usque ad Latinum gradus? trini, ut indicat series. uultis Faunus, Latinus et Picus annis uixerint uicenis atque centenis? ultra enim negatur posse hominis uita produci. aestimatio iusta et liquida est. trecenti ergo sunt pleni et sexaginta post hos anni? res ita est, ut indicat supputatio. cuius socer Latinus fuit? Aeneae. genitor Aeneas cuius? Ascanii Albani oppidi conditoris. quot apud Albam regnatum est annis? quadringentis et prope bis denis. aetatis urbs Roma cuius esse in annalibus indicatur? annos ducit quinquaginta et mille aut non multum ab his minus. ergo ab Ioue, qui frater est Pici quique pater est minorum et reliquorum deorum, anni ad haec tempora prope milia duo sunt aut pleni, ut largiamur aetati. quod cam redargui non possit, non tantum recens nata religio ostenditur quam obitis, set infantes et paruulos esse ipsos adhuc deos, quibus tauros atque alias hostias cum periculo corruptionis suggeritis, quos oportebat adhuc mammis atque stillato lacte nutriri.

at religiones uestrae multis annis praecedunt nostram et eo sunt ueriores quod uetustatis auctoritate munitae sunt. et quid eas prodest annis quam plurimis anteire, cum a certo coeperint tempore, aut spatii cuius sunt milia annorum duo saeculorum tantis comparata cum [*](1 faoni P corr c\' 2 idem uos Sab 3 germanitati Pcorr & 4 sunt P corr 5 mmg W quod P 6 gradus Sab, r: granus P 7 in mg v 11 genitor Aeneas ZinkiuB: genitor **latinus P genitoris Latinus Sab genitoris Latini Gel genitor is uel genitoris Ascanii om cuius Urs genitor gener is Latini Mewrsius genitor is Ascanii Salm genitor gener Latini Klussmannus Ascanii addidi 12 quoi P 13 urbs Sab: urbe P 14 annalibus Sdb: aulibus P iudicatur Sab 17 at P haud Sab largeamur P corr ff 19 quam Sab: quas P 22 at Sab: et P religiones Sab: religionis P 23 uestustatis P )

107
milibus ? ac tamen ne causam tam longa prodere dissimulatione uideamur, nisi molestum est, dicite, omnipotens et primus deus nouella uobis uidetur res esse, et qui eum uenerantes colunt, inauditas incognitas repentinas agitare atque inducere religiones ? estne illo antiquius quicquam, aut quod eum praecedat re tempore nomine potest aliquid inueniri nonne solus ingenitus, immortalis et perpetuus solus\' est? quis caput ac fons rerum est? non ipse? cui debet aeternitas hoc ipsum quod nuncupatur aeternitas? non ipsi? infinita ut prodeant saecula, non ex eius perpetuitate perficitur? indubitabile istud et uerum. non ergo quod sequimur nouum est, sed nos sero addidicimus quidnam sequi oporteret ac colere aut ubinam conueniret spem salutis adfigere et salutaria subsidia conlocare. nondum enim adfulserat qui uiam monstraret errantibus et caligine in altissima constitutis cognitionis lumen inmitteret et ignorationis discuteret caecitatem. sed causa in huiusmodi uertitur * sola?

quid, nos Aegyptiaca numina, quibus Serapis atque Isis est nomen, non post Pisonem et Gabinium consules in numerum uestrorum rettulistis deorum ? quid, Phrygiam matrem, cuius esse conditor indicatur uel Midas uel Dardanus, non cum Hannibal Poenus res Italas raperet et terrarum exposceret principatum, et nosse et scire coepistis et memorabili religione sancire? sacra Cereris matris non quod uobis incognita essent, adscita paulo ante, obtentum est ut Graeca dicantur nouitatem ipsam testificante cognomine? non doctorum in litteris continetur, Apollinis nomen Pompiliana indigitamenta nescire? ex quo apparet et liquidum est, et hunc uobis fuisse incognitum, post autem aliquando coepisse esse et hunc notum. si quis igitur uos [*]( 1 longa Urs: longam P bonam Oel 7 aut fons Sab 10 indubitabile Sab: indnbile P 11 sequimur Gel: sequitur P 12 oporteret ac seripsi: oporteat P oporteat et Gel oporteat ac Oehlerus conueniret Urs foporteat aut ubinam conueniat spem uel oporteat et colere aut ubinam conueniret spem\'); comuenire et P 16 uertimur Salm lacunam signaui: mterciderunt religio nostra uel similia soli Saim 19 frygiam P 20 iudicatur Sab 21 italicas Sab 22 scire] aaciscere ? caereris P 23 incognitae P corr sunt autem adscita ? 24 obtemtum P 26 indigetamenta it 27 aliquanto Sab 28 hunc addidi )

108
interroget, cur eorum numinum quorum modo fecimus mentionem tam sero susceperitis cultum, responsuros uos certum est: aut quia illos nuper deorum esse in numero nesciebamus, ant quia nunc sumus a uatibus moniti, aut quia in rebus asperrimis beneficiis eorum sumus auxiliisque seruati. quodsi hoc a uobis recte existimabitis dici, et ex nostris partibus ratione consimili existimatote esse responsum. religio nostra nunc nata est: nunc enim missus aduenit qui eam nobis ostenderet, qui in eius induceret ueritatem, qui deus monstraret quid sit, qui ad eius nos cultum ab rebus opinabilibus auocaret.

et quid, inquit, est uisum deo regi ac principi, ut ante horas, quemadmodum dicitur, pauculas sospitator ad uos Christus caeli ex arcibus mitteretur? interrogamus et nos contra: quae causa, quae rafio est, ut non suis aliquando reddantur mensibus tempora, sed serius hiemes, serius aestas atque autumnitas fiant? cur post messes arefactas atque extincta frumenta nonnumquam decidant pluuiae, quas rebus oportuit incolumibus labi et temporis opportunitatibus ministrari? immo illud exquirimus potius, cur, si Herculem oportuit nasci, si Aesculapium Mercurium Liberum aliosque nonnullos, qui et conciliis adiungerentur deorum et mortalibus aliquid utilitatis adferrent, tam sero a Ioue sint proditi, ut sola illos posteritas sciret, superiorum uero ignoraret antiquitas? rationem aliquam fuisse dicetis. ratio ergo et hic fuit, cur non nuper sed hodie sospitator nostri generis adueniret. quaenam igitur ratio est? non imus infitias nescire nos. neque enim promptum est cuiquam dei mentem uidere, aut quibus modis ordinauerit res suas, homo animal caecum et ipsum se nesciens ullis potest rationibus consequi: quid oporteat fieri, quando uel quo genere, ipse rerum cunctarum pater, [*]( % 3 nesciebamus Sab: desciebamus P 5 hoc add c 6 patribus P corr 8 induceret P 10 auocaret P inquid P 11 atque Sab 13 uos Elmenhorstius 14 hyems Sab 15 arefactas Sab: arefacta P 17 atque Sdb 18 hercu.lem P, 19 opotuit P corr c 25 imus Sab: minus P infi«cias (c in t corr c\') P 27 sqq. suas. homo ... nullis potest rationibus consequi, ... genere: ipse ... scit id solus Salm 28 nullis Urs potest Gel: potens P-)

109
moderator et dominus scit solus. nec si ego nequiuero causas uobis expromere, cur aliquid fiat illo uel hoc modo, continuo sequitur ut infecta fiant quae facta sunt et amittat res fidem quae generibus uirtutum tantis et potestatum indubitabilis esse monstrata est.

tu opponas et referas: cur tam sero emissus est sospitator? in infinitis, perpetuis saeculis nihil omnino dicendum est serum. ubi enim finis et initium nullum est, nihil praematurum est, nihil tardum. tempus enim a finibus et extremitatibus noscitur, quae habere non potest perpetua series et immoderata continuatio saeculorum. quid enim si res ipsae, quibus opem conueniebat ferri, opportunitatem istam temporis exigebant? quid si alterius condicionis antiqua, alterius fuere sequentia? quid si priscis aliter subueniri, aliter debuit posterioribus consuli? nonne litteras auditis commemorantes uestras fuisse homines olim semideos, heroas, cum immanibus corporibus atque uastis? non infantes sub uberibus matrum centenarios legitis edidisse uagitum, quorum ossa uariis in regionibus eruta uix repertoribus fecerunt fidem humanorum reliquias esse membrorum? potest ergo fieri, ut tum demum emiserit Christum deus omnipotens, deus solus, postquam gens hominum fractior et infirmior coepit nostra esse natura. si quod hodie factum est, ante milia fieri oportuisset annorum, fecisset istud rex summus, aut si post totidem milia id quod hodie factum est debuisset inpleri, nihil deum cogebat necessarias temporum non expectare mensuras. rationibus fixis peraguntur res eius et quod semel decretum est fieri nulla potest nouitate mutari.

cur erg6, inquit, si omnipotenti seruitis deo et eum habere confiditis salutis atque incolumitatis uestrae curam, cur persecutiones patitur perpeti uos tantas atque omnia genera [*]( 3 infecta Sab: infacta P 4 potestatum Gel: potestatibus potestatn P 5 monstrata. P 6 nihil omnino Gel: nihil omino (ex omni) P nihilominus Safo 9 perpetua addidi 10 et immoderata Gel: etiam moderata P 11 oportunitatem P 15 saemideos P 17 centenarios] stentoreos Sab nagitus Sab 19 p.otest P cum Sab 22 oportuisset Urs: potuisset P 27 cur scripsi: cum P inquit (t ex d) P inquit, si] inquitis Sab seruiatis Sab 28 confidatis Sab nostrae Sab )

110
poenarum et suppliciorum subire? perquiramus et nos contra, cur et uos, cum tantos et tam innumeros colatis deos cumque illis aedes constituatis sacras, simulacra effingatis ex auro, animantium mactetis greges, acerras omnes turis plenas con- Sciatis altaribus, cur non immunes agitis tot discriminibus et procellis, quibus cotidie uos agunt exitiabiles multiplicesque fortunae? cur, inquam, dii uestri cessant a uobis auertere tot morborum et ualetudinum genera, naufragia ruinas incendia pestilentias sterilitatem, amissionem pignorum et proscriptionem bonorum, discordias simultates bella, captiuitates urbium et sublatis ingenuitatibus seruitutes? sed et nobis in huiusmodi casibus minime auxiliatur deus. prompta et manifesta causa est. nihil est enim nobis promissum ad hanc uitam nec in carunculae huius folliculo constitutis opis aliquid sponsum est auxiliique decretum; quinimmo edocti sumus minas omnes quaecunque sunt parui ducere atque aestimare fortunae, ac si quando ingruerit uis quaepiam grauior, quam finem necesse sit consequi, adscribere infortunio uoluptatem nec timere nec fugere quo facilius exui corporalibus possimus et uinculis et tenebrosam euadere caecitatem.

itaque ista quam dicitis persecutionis asperitas liberatio nostra est, non persecutio, necpoenam uexatio inferet sed ad lucem libertatis educet. ut si aliquis brutus ac stolidus in carcerem hominem datum in ingressu quaestionum numquam adficier sat grauibus atque inmanibus existimet poenis nisi in ipsum saeuiat carcerem, [*](1 requirimus Salrn 3 illi sedes Sab 4 thuris P corr plenas Urs: plenis P coniiciatis Heraldus 6 angunt Orellius 8 moruorum P corr ualetudinw P 9 »amisaionem P 10 simultates bella scripsi: bella simultates P 14 carunculae Sab: calunculae P 17 qua f. n. s. c. uitae Salm 18 adscribere fortunio [uoluptatem] nec* Urs [adscribere infortunio uoluptatem] nec Heraldus timere mortem ? 19 e Gel ex Urs 22 uexato Sab inferet Gel (inferret Sab): inferat P educet Sab: seducet P 23 carcere c\' datum Urs: natum P damnatum Gel in ingressu scripsi: in egressum P inegressum Sab ingressum (fel om Urs lumine cassum Klussmannus 24 adficier scripsi: adficere P sat grauibus scripsi: segregauimus P se grauibus Sab se grauaminibus Klussmannus )

111
materiam eius comminuat atque urat tectum, parietem, ianuas partesque alias operis renudet deiciat adfligat, nesciens hoc facto ei cui uideatur officere dari ab se lucem et sceleratam eripi caecitatem: itidem et uos flammis exiliis cruciatibus. beluis, quibus corpora lancinatis et diuexatis nostra, non uitam eripitis nobis, sed pelliculis releuatis et cutibus nos nescii, et quanto instatis et pergitis in effigies has nostras speciesque saeuire, tanto artis et grauibus releuatis nos uinculis et ad lumen efficitis circumcisis nexibus euolare.

quare, homines, abstinete quaestionibus uacuis impedire spes uestras, nec si aliter quam uos putatis aliquid se habet, uestris potius opinionibus credere quam rei debetis augustae. urgent tempora periculis plena et exitiabiles imminent poenae: confugiamus ad salutarem deum nec rationem muneris exigamus oblati. cum de animarum agatur salute ac de respectu nostri, aliquid et sine ratione faciendum est, ut Epictetum dixisse adprobat Arrianus. dubitamus, ambigimus nec esse quod dicitur plenum fidei suspicamur: committamus nos deo, nec plus apud nos ualeat incredulitas nostra quam illius nominis et potentiae magnitudo, ne dum ipsi nobis argumenta conquirimus quibus esse uideatur falsum id quod esse nolumus atque adnitimur uerum, obrepat dies extremus et inimicae mortis reperiamur in faucibus. [*]( 16 Epict. fr. 181 Schweigh. ) [*]( 1 ectum P corr c 4 itidem Sab: ididem P flammis Sab: flaminis P 5 diuexatis Gel: diu negetis P diu negatis Sab 6 releuatis Urs: reuelatis P nos Sab: uos P nos nescii, et] nos, nescii quod Gel 7 quantum Sab 8 tantum Sab releuatis Urs: reuelatis (u ex b) P 10 questionibus P 14 muneris Sob: numeris P 15 agitur Urs 16 Epithetum Sab corr w err 19 numinis Urs 20 conquirimus Sab: conquisimus P 21 uolu. mus scripsi: nolimus P nolumus Rigaltius abnutemus Salm adnitimur uerum, obrepat] abnutemus, rerum obrepat Klussmannus 22 ARNOUII ADUEES NATIONES LIB. II. EXP. INCIPIT LIB. III)