Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

Hoc in loco tribui si ulla facultas posset, uellem cum his omnibus quibus nomen inuisum est Christi ab instituta principaliter defensione deuerticulo paulisper facto talia uerba miscere: si nullam esse ducitis contumeliam respondere aliquid . interrogatos, edissertate nobis et dicite: quid rei, quid causae est, quod tam grauibus insectamini Christum bellis, uel quas eius continetis offensas, ut ad eius nominis mentionem rabidorum pectorum efferuescatis ardoribus? numquid regiam sibi uindicans potestatem terrarum orbem cunctum legionibus infestissimis occupauit et pacatas ab exordio nationes alias delenit ac sustulit alias sibi parere ceruicibus compulit subiugatis? numquid ardoribus auaritiae flagrans uniuersas opes illas, quibus se genus humanum studiose contendit impleri, possessionis suae mancipio uindicauit? numquid libidinum cupiditatibus gestiens pudicitiae repagula ui fregit aut alienis furtim insidiatus est matrimoniis? numquid adrogantiae supercilio tumidus iniurias et contumelias passim sine ullius personae discriminibus inrogauit ?

et non in cunctos et ltlmen praetendit uitae et [*](4 draerticulo Sab 5 aliquit P corr c 6 quit P corr c 8 oftessas P 9 numquit P corr c\' 13 numquit P corr 14 genus P studiosae P 15 numquit P corr 17 numquit P corr 18 ullis ullius Klussmannns 19 in cunctos] cunctis ? praetendit scripsi: praetenderit P ) [*](47,19 — 52,20 in P sic se excipiunt: et non \'7,18 omnium uirtutum 11,8 — malorum tanta experiatur examina utrum 61,10 in cunctos et lumen praetenderit \'7,18 — quadam dulcedine atque 11,8 ne illum tellus 61,10 c. q. 3. ad verba in cunctos et lumen adnotauit ma/nus quaedam recen- )

48
periculum ignorationis amouit? qui si dignus non esset, cui auscultare deberetis et credere, uel hoc ipso fuerat non aspernandus a uobis, quod salutaria uobis ostenderet, quod uias uobis ad caelum et uota immortalitatis apertaret. at enim odio dignus est, quod ex orbe religiones expulit, quod ad deorum cultum prohibuit accedi. ergone ille religionis extinctor et impietatis auctor arguitur, qui ueram in orbe religionem induxit, qui [*](tior in mg: Transpositio. ad uerba quadam dulcedine atque manus alia recentior, quae r esse uidetur, scrxpsit Haec desunt in impressis hactenus codicibus. eadem rectum fere ordinetn indicauituide infra. postremo tertia manus recentior addidit // ex lib. i tranapositionis a Gelenio et Ursino factae ratione habita. ille enim verba at enim odio dignus est M.4 (deletis verbis in cunctos lumen praetenderit — uota immortalitatis optaret) — quadam dulcedine atque 51,8 nectare ebrii cuncta contemnant quattuor ultimis uerbis praeter ne litteras comectura additis, hic asteriscis in mg positis verba in cunctos et lumen praetenderit — quadam dulcedine atque in librum primum ante caput 65 reiecit. in secundo libro haec habent ut (pro et) non 47,1* omnium uirtutum 51,8 — malorum tanta experiatur examinaV utrumne (utrum Gel) illum tellus 51,20 e. q. s. reliqui editores secundi libri fines egressi non svmt. Canterus verba sic transposuit ut non omnium uirtntum amore in cunctos et lumen praetenderit — quadam dulcedine atque amore (amore addidit) correpti cognitas — malorum tanta experiatur examina? utrum illum tellus e. q. s. eumque secutus est Elmenhorstius. alia transpositione usus est Salmasius: qui si dignus non esset 46,i — nota immortalitatis optaret, a,. ut non in cunctos lumen et praetenderit 47,1» — amouerit 4s,i ? at enim odio dignus est «,4 — veluti quadam dulcedine atque omnium nirtutum — malorum tanta experia.tur examina? utrumne illum tellus e. q. s. Orellim et Oehlerus Salmasii exemplum imitati sunt, nisi quod hic manus illius recentioris vestigiis insistens pauca immutauit: utrum in cunctos et lumen praetenderit — quadam dulcedine et nono (pro non) omnium uirtute — malorum tanta experiatur examina atque ne illum tellus e. q. s. et ego Salmasianam emendandi rationem praeter turbas in capite 2 factas recepi verbis omnium uirtutum amore — malorum tanta experiatur examina utrum inter uerba quadam dulcedine atque et uerba ne illum tellus collocatis. nempe folia incodice antiquiore permutata erant: catte enim Oehlero credas, qui in Parisino libro foliorum transpositionem factam esse somniat. ) [*]( 1 amouit scripsi: amouerit P ascnltare P 3 quod salutaria uobis add c 4 apertaret Heralàus: optaret P aptaret Meursius )
49
hominibus caecis et reuera in impietate degentibus pietatis aperuit ianuas et cui se summitterent indicauit? an ulla est religio uerior officiosior, potentior iustior, quam deum principem nosse, scire deo principi supplicare, qui bonorum omnium solus caput et fons est perpetuus, cunctarum pater fundator et conditor rerum, a quo omnia terrena cunctaque caelestia animantur motu irriganturque uitali, et qui si non esset, nulla profecto res esset quae aliquod nomen substantiamque portaret.

nisi forte dubitatis, an sit iste de quo loquimur imperator, et magis esse Apollinem creditis, Dianam Mercurium Martem. da uerum iudicium, et haec omnia circumspiciens quae uidemus magis an sint dii ceteri dubitabit quam in deo cunctabitur, quem esse omnes naturaliter scimus, siue cum exclamamus o deus, siue cum-illum testem † deum constituimus improborum et quasi nos cernat faciem subleuamus ad caelum. sed minoribus supplicare diis homines uetuit. dii enim minores qui sint aut ubi sint scitis? perstrinxit uos aliquando suspicio illorum aut mentio, ut merito feratis indigne abrogatos his cultus et honoris inpertitione uiduatos? quod si non mentis elatio et typhus qui appellatur a Graecis obstaret atque officeret uobis, iamdudum scire potuissetis, quid aut quare prohibuerit fieri, intra fines quos stare religionem noluerit ueram, quantum uobis periculum nasceretur ex eo quod putatis obsequio uel ex quibus malis emergeretis, si insidioso renuntiaretis errori.

uerum haec omnia inlustrius commemorabuntur et planius, cum ulterius prorsus fuerimus euecti. monstrabimus enim Christum non impietatem docuisse nationes, sed ab latronibus pessimis miserorum hominum inprudentiam uindicasse. non credimus, [*](2 submitterent \'sab, r 5 perpetuus, cunctarum OreUvus: perpetuarum P pater] pariter Sdb 10 puerum iudicem uel naturae iudicium uel uerum animae iudicium Heraliilus 14 deum om Gel aut uindicem. ? improborum Sdb: improbarum P 15 sublebamus P 17 perstrinxit Sab: perinstrixit P 19 typhus Gel: typus P 20 qui Sab: quia P appellatur Gel: appellatus P 21 quit P corr 23 putatis dubitanter Oehlerm: putaretis P 26 monstrabimus Sab: monstrauimus P 27 impietate P corr c ) [*](IV. ) [*]( 4. )

50
inquitis, uera esse quae dicit. quid enim? quae uos negatis uera esse, non uera esse apud uos liquet, cum imminentia et nondum passa nullis possint rationibus refutari? sed et ipse quae pollicetur non probat. ita est: nulla enim, ut dixi, futurorum potest existere comprobatio. cum ergo haec sit condicio futurorum, ut teneri et comprehendi nullius possint anticipationis attactu, nonne purior ratio est, ex duobus incertis et in ambigua exspectatione pendentibus id potius credere quod aliquas spes ferat quam omnino quod nullas? in illo enim periculi nihil est, si quod dicitur imminere cassum fiat et uacuum; in hoc damnum est maximum id est salutis amissio, si cum tempus aduenerit aperiatur non fuisse mendacium.

quid dicitis, o nescii, etiam fletu et miseratione dignissimi? ita non extimescitis, ne forte haec uera sint quae sunt despectui uobis et praebent materiam risus ? nec saltem uobiscum sub ohscuri cogitationibus uoluitis, ne quod hoc die credere obstinata renuitis peruersitate, redarguat serum tempus et inreuocabilis paenitentia castiget? nonne uel haec saltem fidem uobis faciunt argumenta credendi, quod iam per omnes terras in tam breui temporis spatio inmensi nominis huius sacramenta diffusa sunt; quod nulla iam natio est tam barbari moris et mansuetudinem nesciens, quae non eius amore uersa molliuerit asperitatem suam et in placidos sensus adsumpta tranquillitate migrauerit; quod tam magnis ingeniis praediti oratores grammatici rhetores consulti iuris ac medici, philosophiae etiam secreta rimantes magisteria haec expetunt spretis quibus paulo ante fidebant; quod ab dominis se serui cruciatibus adfici quibus statuerint malunt, solui coniuges matrimoniis, exheredari a parentibus liberi quam fidem rumpere Christianam et salutaris militiae sacramenta deponere; quod cum genera poenarum [*]( 1 negatis P 2 non uera esse addidi liquent Sab 3 cassa Urs Cexciàit aut accusatiuus aut infinitiuus aut utrumque\' Klussmannu3 6 futurorum Sab: futurarum P 7 attactu. P est Gel: est et P 10 si add Gel 12 non] hoc 800 14 de- spectui Sab: dispectui P 17 rennuitis P sic fere semper 18 castigaet P corr 20 tempore Sab spatio Salm: et parui P et paruo Sab 21 baTbari P 26 spraetis P 29 rumpere P )

51
tanta sint a uobis proposita religionis huius sequentibus leges, augeatur res magis et contra omnes minas atque interdicta formidinum animosius populus obnitatur et ad credendi studium prohibitionis ipsius stimulis excitetur ? an numquid haec fieri passim et inaniter creditis, fortuitis incursibus adsumi has mentes? itane istud non diuinum et sacrum, est? aut sine deo eorum tantas animorum fieri conuersiones, ut, cum carnificis unci aliique innumeri cruciatus quemadmodum diximus impendeant credituris, uelut quadam dulcedine atque ** omnium uirtutum amore correpti cognitas accipiant rationes atque mundi omnibus rebus praeponant amicitias Christi?

nisi forte I obtunsi et fatui uidentur hi uobis, qui per orbem iam totum conspirant et coeunt in istius credulitatis adsensum. quid ergo? uos soli sapientiae † conditi atque intellegentiae ui mera nescio quid † aliud uidetis et profundum: soli esse nugas intellegitis haec omnia, soli uerba et pueriles ineptias ea quae nobis promittimus principali ab rege uentura. unde quaeso est uobis tantum sapientiae traditum, unde acuminis et uiuacitatis tantum uel ex quibus scientiae disciplinis tantum cordis adsumere, diuinationis tantum potuistis haurire ? quia per casus et tempora declinare uerba scitis et nomina, quia uoces barbaras soloecismosque uitare, quia numerosum et structum compositumque sermonem aut ipsi uos nostis ecferre aut incomptus cum fuerit scire, quia Fornicem Lucilianum et Marsyam Pomponi obsignatum memoria continetis, quia quae sint in litibus constitutiones, quot causarum genera, quot dictionum, quid sit genus, quid species, appositum a contrario quibus rationibus distinguatur, idcirco uos arbitramini scire, quid sit falsum, [*](3 animosius Sab, r: animus P animusius c 4 stimulis Sab: stimulus P .7 carnificis Urs: carnifices P 8 aliique Sab: ali. quem P alique r 9 a quadam 800 lacunam signaui: cf. p. 47 adn. 11 praeponant Gel: proponant P 13 quit P corr 14 conditi om Urs aliti ? maera P 15 quit P corr aliud] abdltum Urs altum Liuineius conditum ? profundum] conditum Urs 16 inaeptias P 18 uibacitatis P corr 22 structum Vahlenus: instructum P 23 efferre & 24 Lucilianum Gel: lucialinum P 26 quod P quod P quid sit genus om Sab 21 quit P Qorr c: sic et postea. ) [*](.4* )

52
quid uerum, quid fieri possit ant non possit, quae imorum summorumque natura sit? \'numquamne illud uulgatum perstrinxit aures uestras, sapientiam hominis stultitiam esse apud deum primum?

atque ipsi penitus perspicitis uos ipsos, si quando de rebus disceptatis obscuris et naturalia pergitis reserare secreta, et ipsa quae dicitis, quae adseueratis, quae capitali plerumque contentione defenditis, nescire uos et unumquemque suspiciones suas pro probatis et comprehensis pertinaci obluctatione tutari. quid enim, si uerum perspiciam, etiamsi omnia saecula in rerum inuestigatione ponantur, scire per nos possumus, quos ita caecos et superbos nescio quae res protulit et concinnauit inuidia, ut, cum nihil sciamus, omnino fallamus nos tamen et in opinionem scientiae sub inflati pectoris tumore tollamur. ut enim diuina praeteream et naturali obscuritate res mersas, potest quisquam explicare mortalium, id quod Socrates ille conprehendere nequit in Phaedro, homo quid sit aut unde sit, anceps uarius mobilis pellax multiplex multiformis, in quos usus prolatus sit, cuius sit excogitatus ingenio, quid in mundo faciat, cur malorum tanta experiatur examina., utrumne illum tellus uliginis alicuius conuersa putore tamquam uermes animauerit, tamquam mures, an fictoris alicuius et fabricatoris manu liniamenta haec corporis atque oris acceperit formam? potest, inquam, scire in medio haec posita atque in sensibus constituta communibus, quibus causis mergamur in somnos, quibus euigilemus, quibus modis fiant insomnia, quibus uisa: immo, quod ambigit in Theaeteto Plato, uigilemus aliquando an ipsum uigilare quod dicitur somni sit perpetui portio, et quod agere uideamur, insomnium; cum uidere [*]( 3 Cor. I 3, 19 16 Plato Phaedr. p. 230 cf. Alcib. p. 129 26 Theaet. p. 158 ) [*]( 2 perstrincxit P 4 dem P corr c\' deum? primum Sdb: corr Meurstus et Klussmannus atque Meursiuset quae P aeque Urs ecqui Klussmannus paenitus P 8 pro add BtetlJechius 9 perspiciamus Urs fateamur Gel 11 qua Sab 13 subinflati Salm 16 fedro P Phredo Sab Phaedone Gel - quit P corr 17 animans anceps ? mouilis P corr c . 19 quit P corr c 20 utrumne] cf. p. 47 adn. 23 acceperint Sab 26 ambigit Sab : ambit P Theaeteto Sdb: theaetote P 28 quid Sab uideamur insomnium, cum uidere nos dicimus; radiorum łłtdgo )

53
nos dicimus, radiorum et luminis intentione uideamus an rerum imagines aduolent et nostris in pupulis sidant; utrum sapor in rebus sit an palati contagionibus fiat; quibus ex causis pili nigrorem ingenitum ponant neque omnes pariter sed paulatim adiciendo canescant; quid sit quod humores uniuersi unum corpus efficiant mixtione, solum oleum respuat inmersionem in se pati, sed in suam naturam inpenetrabile semper perspicue colligatur; ipse denique animus, qui inmortalis a uobis et deus esse narratur, cur in aegris aeger sit, in infantibus stolidus, in senectute defessus, delira ecfuttiat et insana? uerum infirmitas et inscientia miserabilis hoc magis est, quod cum fieri possit, ut ueri aliquid aliquando dicamus, et hoc ipsum nobis incertum sit, an ueri aliquid dixerimus.

et quoniam ridere nostram fidem consuestis atque ipsam credulitatem facetiis iocularibus lancinare, dicite, o festiui et meraco sapientiae tincti et saturi potu, estne operis in uita negotiosum aliquod atque actuosum genus, quod non fide prae-eunte suscipiant sumant atque adgrediantur actores? peregrinamini, nauigatis non domum uos credentes peractis negotiationibus remeaturos? terram ferro scinditis atque oppletis seminum uarietate non credentes uos frugem percepturos esse uicibus temporariis? coniugalia copulatis consortia non futura esse credentes casta et officiosi foederis in maritos P liberorum susceptatis prolem non incolumem credentes fore et per gradus aetatis uenturam senectutis ad metas? aegritudines corporum medicorum committitis manibus non credentes morbos posse mitigata asperitate leniri? bella cum hostibus geritis non uictoriam uos credentes proeliorum successionibus relaturos? [*]( 1 adiorum P corr r 2 et Sab: e P pupulis Sab: populis P ) [*]( 7 impenetrabile Sab: inpenetrabilis P 8 perspicuae P corr 10 defessua delira ecfattiat et insana? uerum scripsi: defessus delira et futura et insana quorum P defessus? delira et fatua et insana quorum Gel defessus deliret et fatue et insane? quorum N. Heinsius defeasus, delira effutiat et insana? quorum Oehlerus 11 inscientia Sab: insientia P 12 quod Gel: ut P et 800 aliquando Bab, r: aliqua dÕ P 16 tincti P 18 actores Mewreiue, r: attoros P An terris Sab 20 scunditis P 24 susceptatis Littineius: suscipiatia P suscipitis Sab 26 committitis P . )

54
ueneramini deos et colitis non credentes illos esse et propitias aures uestris supplicationibus accommodare?

quid? illa de rebus ab humana cognitione sepositis, quae conscribitis ipsi, quae lectitatis, oculata uidistis inspectione et manibus tractata tenuistis? nonne uestrum quicumque est huic uel illi credit auctoribus ? non quod sibi persuaserit quis uerum dici ab altero uelut quadam fidei astipulatione tutatur? qui cunctarum rerum originem ignem esse dicit aut aquam, non Thaleti aut Heraclito credit? qui causam in numeris ponit, non Pythagorae Samio, non Archytae? qui animam diuidit et incorporales constituit formas, non Platoni Socratico? qui quintum elementum principalibus adplicat causis, non Aristoteli Peripateticorum patri? qui ignem minatur mundo, aduenerit cum tempus, arsurum, non Panaetio Chrysippo Zenoni? qui indiuiduis corporibus mundos semper fabricatur et destruit, non Epicuro Democrito Metrodoro? qui nihil ab homine comprehendi ait atque omnia caecis obscuritatibus inuoluta, non Arcesilae Carneadi, non alicui [denique] Academiae ueteris recentiorisque cultori?

ipsi denique principes et praedictarum patres sententiarum, nonne ea quae dicunt suis credita suspicionibus dicunt? uidit enim Heraclitus res ignitim conuersionibus fieri, concretione aquarum Thales, Pythagoras numeros coire, incorporales formas Plato, indiuiduorum Democritus concursiones? aut illi, qui autumant nihil posse omnino conprehendi, an sit uerum quod dicunt sciunt, ut ipsum quod definiunt ueritatis esse intellegant pronuntiatum? cum igitur comperti nihil habeatis et cogniti omniaque illa quae scribitis et librorum [*]( 5 auctori Sdb 7 cunctoj-tim Sab rerum add Hildebrandius rerum cunctarum Klmsmannus 8 originem ignem Hildebrandirts: originem P dicit ignem sab 10 arcbitae P 13 igne minatnr mundum Urs aduenerit scripsi: et nenerit P uenerit Urs 14 crysippo P 15 mundos Soib: mundis P 16 ait addidi 17 archeailae P Archesilao Sab 18 deDique sedusi recentiorine Urs 19 denique Sab: denius P sectarum Urs 20 apud ea Sdb 22 numeros coire Urs: numero scire P 25 sq. aut... intelligunt Sab 27 omniaquae P corr )

55
conprehenditis millibus credulitate adseueretis duce, quaenam haec est iudicatio tam iniusta, ut nostram derideatis fidem, quamquam uos habere conspicitis nostram credulitatem communem? sed sapientibus uos uiris omnibusque instructis disciplinarum generibus creditis. nempe illis, qui nihil sciscunt nec pronuntiant unum, qui pro suis sententiis bella cum ad- \' uersantibus conserunt et peruicacia semper digladiantur hostili, qui cum alter alterius labefactant destruunt conuelluntque decreta, cuncta incerta fecerunt nec posse aliquid sciri ex ipsa dissensione monstrarunt.

sed officiant haec nihil nihilque impediant, plurimum quominus eis credere atque auscultare debeatis: et quid est, quod in hac parte aut uos plurimum habeatis aut nos minus? uos Platoni, uos Cronio, uos Numenio uel cui libuerit creditis: nos credimus et adquiescimus Christo. iniquitas haec quanta est, ut cum utrique auctoribus stemus sitque nobis et nobis unum et socium credere, nobis uelitis dari quod ita ab illis dicatur accipere, nos ea quae proferuntur a Christo audire et spectare nolitis ? atquin si causas causis, partes partibus uoluerimus aequare, magis nos ualemus ostendere, quid in Christo fuerimus secuti quam in philosophis quid uos. ac nos quidem in illo secuti haec sumus : opera illius magnifica potentissimasque uirtutes, quas uariis edidit exhibuitque miraculis, quibus quiuis posset ad necessitatem credulitatis adduci et iudicare fideliter, non esse quae fierent . hominis sed diuinae alicuius atque incognitae potestatis. uos in philospphis uirtutes secuti quas estis, ut magis uos illis quam nos Christo oportuerit credere? quisquamne illorum aliquando uerbo uno potuit aut unius imperii iussione non dicam [*](1 milibus P 3 quamquam scripsi: quam P nostram cre- dulitatem scrypsi: nostra in credulitate P nostra cum credulitate Urs 9 aliquit P corr 10 dissesione P efflciant sab - nihil add Meurmts nihilquae P corr 13\' Plotino Urs Cronio Urs: crotynio P 15 utrisque Sab stemus sitque Gel: tempus sit quae P 17 dicatur: accipere Gel nos Gd: uos P 18 adquin P 20 sicuti P corr philosofls P 22 illius scripsi: illi P illa Sdb in err poteotissimasquae P corr 28 unus Sab )

56
maris insanias aut tempestatum furores prohibere, compescere, non caecis restituere lumina aut sine luminibus natis dare, non ad uitam reuocare defunctos, non annosas dissoluere passiones: sed quod leuissimum multo est, feruunculum, scabiem aut inhaerentem spinulam callo una interdictione sanare? non quo illos negemus aut morum esse integritate laudabiles aut non omni genere studiorum et disciplinarum paratos; nam et uerbis eos luculentissimis scimus loqui et compositionibus fluere leuigatis, concludere acutissime syllogismos, ordinare sequaciter inductiones, suas reddere definitionibus formulas, partiri, diuidere, multa dicere de numerorum generibus, multa de musicis, geometricas res etiam suis scitis et praeceptionibus explicare. sed quid istud ad causam? numquid enthymemata syllogismi resque aliae similes scire illos ueritatem spondent aut ea re digni sunt quibus necessario debeat rebus de obscurissimis credi? personarum contentio non est eloquentiae uiribus sed gestorum operum uirtute pendenda. ille non est dicendus auctor bonus, qui sermonem candidule prompsit, sed qui quod pollicetur diuinorum operum prosequitur sponsione.

argumenta uos nobis et suspicionum argutias proferatis: quibus ipse si Christus – cum pace hoc eius et cum uenia dixerim - populorum in conuentibus uteretur, quis adquiesceret, quis audiret, quis eum promittere aperte aliquid iudicaret, aut quis cassa et nuda iactantem, quamuis esset inprudens et facilitatis stolidae, sequeretur? uirtutes sub oculis positae et inaudita illa uis rerum, uel quae ab ipso fiebant palam uel ab eius praeconibus celebrabantur in orbe toto, tantas subdidit adpetitionum flammas et ad unius credulitatis adsensum mente una concurrere gentes et populos fecit et moribus dissimillimas nationes. enumerari [*](1 aut P 4 furunculum Sab 6 esse om Sdb 7 peritos Sab 8 loculentissimis P 12 praeceptionibus Urs: perceptionibus P 13 enthymemata Sab: enthymooemata P 15 debeat Sab: debeant P 16 sed Gel: et P 17 non add Sab Ii qui Sab: quis P 20 proferetis Gel profertis Urs 23 promittere Urs: promitteret P aliquit P corr iudicaret Urs: iudicare P 24 stolidae Gel: solidae P 26 fiebat Sab celebrabantur Oehlerus: celebrabatur P 27 tantas scripsi: ea P eas Gel_ )

57
enim possunt atque in usum computationis uenire ea quae in India gesta sunt, apud Seras Persas et Medos, in Arabia, Aegypto, in Asia, Syria, apud Galatas Parthos Phrygas, in Achaia Macedonia Epiro, in insulis et prouinciis omnibus quas sol oriens atque occidens lustrat, ipsam denique apud dominam Romam, in qua cum homines essent Numae regis artibus atque antiquis superstitionibus occupati, non distulerunt tamen res patrias linquere et ueritati coalescere Christianae. uiderant enim currum mons magi et quadrigas igneas Petri ore difflatas et nominato Christo euanuisse: uiderant, inquam, fidentem dis falsis et ab eisdem metuentibus proditum pondere praecipitatum suo cruribus iacuisse praefractis, post deinde perlatum Brundam cruciatibus et pudore defessum ex altissimi culminis se rursum praecipitasse fastigio. quae omnia uos gesta neque scitis neque scire uoluistis neque umquam uobis necessaria iudicastis, ac dum uestris Mitis cordibus et quod typhus est sapientiam uocatis, dedistis circumscriptoribus locum, illis, inquam, noxiis, quorum nomen interest obsolefieri Christianum, superfundendi caligines atque obscurandi res tantas, eripiendae uobis fidei subiciendique contemptus, ut, quia sibi praesentiunt finem pro meritis imminere, nobis quoque immitterent causam, per quam periculum adire possetis et uiduari benignitate diuina.

interea tamen o isti, qui admiramini, qui stupetis doctorum et philosophiae scita, ita non iniustissimum ducitis inequitare, inludere tamquam stulta nobis et bruta dicentibus, cum uel ea. uel talia reperiamini et uos dicere quae nobis dici pronuntiarique ridetis? nec mihi cum his sermo est qui per uaria sectarum deuerticula dissipati has atque illas partes opinionum diuersitate fecerunt: uos, uos appello qui Mercurium, qui [*]( 2 apat P corr 3 aput P corr frygas P 4 acaia P epyro P 6 essent Stewechius: sint P 7 ritibus Stewechius 9 curnvn Meursius, r: cursum P paetri P corr 11 diis P 13 Brendam Meursius altissimis P corr 16 et Sab in err: ut P typhas Gel: typus P 19 aeripiendae P corr 20 subiciendiquae P corr 24 philosofyae P inaequitare P 26 repperiamini P pronuntiariquae P corr 28 diuerticula Sab )

58
Platonem Pythagoramque sectamini, uosque ceteros, qui estis unius mentis et per easdam uias placitorum inceditis unitate. audetis ridere nos, quod patrem rerum ac dominum ueneramur et colimus quodque illi dedamus et permittamus spes nostras? quid Plato uester in Theaeteto, ut eum potissimum nominem, nonne animo fugere suadet e terris et circa illum semper quantum fieri potis est cogitatione ac mente uersari? audetis ridere nos, quod mortuorum dicamus resurrectionem futuram, quam quidem nos dicere confitemur sed a uobis aliter quam sentiamus audiri? quid in Politico idem Plato? nonne cum mundus occeperit ab occiduis partibus exoriri et - in cardinem uergere qui orientis est solis, rursus erupturos homines telluris e gremio scribit senes canos decrepitos et cum anni coeperint accedere longiores per eosdem gradus quibus hodie crescitur ad incunabula infantiae desituros? audetis ridere nos, quod animarum nostrarum prouideamus saluti id est ipsi nobis? quid enim sumus homines nisi animae corporibus clausae? uos enim non omnes pro illarum geritis incolumitatibus curas? non quod uitiis omnibus et cupiditatibus abstinetis, metus ille uos habet, ne uelut trabalibus clauis adfixi corporibus haereatis? quid illi sibi uolunt secretarum artium ritus, quibus adfamini nescio quas potestates, ut sint uobis placidae neque ad sedes remeantibus patrias obstacula impeditionis opponant?

audetis ridere nos, cum gehennas dicimus et inextinguibiles quosdam ignes, in quos animas deici ab earum hostibus inimicisque cognouimus? quid Plato idem uester in eo uolumine, quod de animae inmortalitate conposuit, non Acherontem, non Stygem, non Cocytum fluuios et Pyriphlegetontem nominat, in quibus animas adseuerat uolui mergi exuri? et homo prudentiae non [*]( 5 p. 173 10 p. 270 26 Phaed. p. 113 ) [*]( 3 qui 800 deum Sab 5 Theaeteto Sab: theato P 6 adde (eras) suadet P 7 potis Saim: potes P pote JSab 10 im P 11 occeperit Sab: acceperit P uergere Sab: uercere P 15 reditnros Urs exituros Salm 19 abstineatis Sab 20 traualibus P 24 quosdam Sab: quasdam P 28 Cocytum Gel: cocytem P pyriflegetontem P nominat, in Sab: nominati P )

59
paruae et examinis iudiciique perpensi rem inenodabilem suscipit, ut cum animas dicat immortales, perpetuas et corporali soliditate priuatas, puniri eas dicat tamen et doloris adficiat sensu. quis autem hominum non uidet, quod sit immortale, quod simplex, nullum posse, dolorem admittere, quod autem sentiat dolorem, immortalitatem habere non posse? nec tamen eius auctoritas plurimum a ueritate declinat. quamuis enim uir lenis et beniuolae uoluntatis inhumanum esse crediderit capitali animas sententia condemnare, non est tamen absone suspicatus iaci eas in flumina torrentia flammarum globis et caenosis uoraginibus taetra. iaciuntur enim et ad nihilum redactae interitionis perpetuae frustratione uanescunt. sunt enim mediae qualitatis, sicut Christo auctore compertum est, et. interire quae possint deum si ignorauerint, uitae et ab exitio liberari, si ad eius se misericordias atque . indulgentias adplicarint, ut quod ignotum est pateat. haec est hominis mors uera, haec nihil residuum faciens - nam illa quae sub oculis cernitur animarum est a corporibus diiugatio, non finis abolitionis extremus — haec inquam est hominis mors uera, cum animae nescientes deum per longissimi temporis cruciatum consumentur igni fero, in quem illas iacient quidam crudeliter saeui et ante Christum incogniti et ab solo sciente detecti.

quare nihil est quod nos fallat, nihil quod nobis polliceatur spes cassas id quod a nouis quibusdam dicitur uiris et inmoderata sui opinione sublatis, animas immortales esse, domino rerum ac principi gradu proximas dignitatis, genitore illo ac patre [*]( 1 paruae Canterus: prauae P iudiciiquae P corr rem Sab, r: re P 2 et Gel: et ex P 3 doloribus Sab 4 sensTX Urs: lensum P aensuum Sab vnerr 9 condemnari 800 11 cenosis P\' tetra P 13 qualitatis Gel: qualitates P 14 «ab P 15 liberart P se misericordias seripnt seminas P semina Sab se minas Gel se misericordiam Urs applioarint Gtl: adplicarent P 16 ut scrapay: et P et ut Gel 17 sqq. ucrba nam ... eitremus pa- renthesin sfficere editores non intettexerunt 20 perlongissimi temporis cruciatu Sab circuitum Urs consumuntnr Sab 21 ignifero Sab iacient Saim: iacent P iaciunt Sdb 22 anti P 24 cassas, id uulgo id om Sab nouis Gel: nobisP 25 sui Gel: sibi P domino Vahlenus: deo P 26 ac om Urs dignitatis Sab: dignitates P )

60
prolatas, diuinas sapientes doctas neque ulla corporis attrectatione contiguas. quod quia uerum et certum est, a perfecto I sumus inemendabili\' perfectione prolati, inculpabiles et ideo inreprehensibiles uiuimus, boni iusti et recti, uitiositatis nullius rei, nulla cupiditas nos uincit, nulla libido dehonestat, uirtutum omnium seruamus atque integramus tenorem. et quia uno ex fonte omnium nostrum defluunt animae, idcirco unum conueniensque sentimus, non moribus, non opinionibus discrepamus, idem omnes nouimus nec, quot in orbe sunt homines, nobis sunt sententiae totidem neque infinita uarietate discretae.

at dum ad corpora labimur et properamus humana, ex mundanis circulis secuntur nos causae, quibus mali simus et pessimi, cupiditatibus atque iracundia ferueamus, exerceamus in flagitiis uitam et in libidinem publicam uenalium corporum prostitutione damnemur. et quemadmodum se possunt incorporalibus corpora coniungere aut a deo principe res factae ab infirmioribus causis ad uitiorum dehonestamenta traduci? uultis homines insitum typhum superciliumque deponere, qui deum uobis adsciscitis patrem et cum eo contenditis immortalitatem habere uos unam? uultis quaerere peruestigare rimari, quid sitis uos ipsi, cuius sitis, censeamini quo patre, quid in mundo faciatis, quanam ratione nascamini, quo pacto prosiliatis ad uitam? uultis fauore deposito cogitationibus tacitis peruidere, animantia nos esse aut consimilia ceteris aut non plurima differitate distantia? quid est enim, quod nos ab eorum indicet similitudine discrepare? uel quae in nobis eminentia tanta est, ut animantium numero dedignemur adscribi? ex ossibus illis fundata sunt corpora et neruorum conligatione deuincta: et nobis comparili [*]( 1 ulla Sob: ull.am P 2 est scripqi: est et P 5 uincit Sab : uincet P 9 idem Zinkivs: deum P quod P nobis Oehlerus: non P om Sab . 10 at Gel: ac P 11 ad Sab, r: ac P lauimur P corr c 12 fimus Elmenhorsiius- fiamus ? 13 flagitiis P 15 sed Urs 17 insitum typhum Klussmannus: institutum P \'fasti typhum uel fastum, typhum uel o isti typhum\' Urs istum typhum Balm 18 deum Gel: dum P 23 fastu Urs tumore Saitjt femore Klimmannus 24 ceteris aut Gel: cetera ut P 25 #discrepare P )

61
ratione ex ossibus fundata sunt corpora et neruorum conligatione deuincta. auras accipiunt naribus et per anhelitum reciprocatas reddunt: et nos spiritum consimiliter ducimus et respiramus \' commeatibus crebris. femininis generibus masculinisque distincta sunt: in totidem et nos sexus nostro sumus ab auctore formati. edunt per uteros fetus et corporalibus conciliis procreant: et nos corporum coniugationibus nascimur et ex aluis fundimur atque emittimur matrum. cibo sustentantur et potu et superfluas foeditates inferioribus egerunt abiciuntque posticis: et nos cibo sustentamur et potu et quod natura iam respuit per eosdem effundimus tramites. cura illis est omnibus famem prohibere mortiferam et necessario inuigilare pro uictu: quid aliud nos tantis agimus in occupationibus uitae, nisi ut ea quaeramus quibus famis periculum deuitetur et infelix sollicitudo ponatur? morbos illa et inedias sentiunt et ad ultimum senectute soluuntur: quid enim? nos immunes malis ab his sumus et non eadem ratione morborum incommoditatibus frangimur et senectutis destruimur tabe? quod si et illud est uerum, quod in mysteriis secretioribus dicitur, in pecudes atque alias beluas ire animas improborum, postquam sunt humanis corporibus exutae, manifestius comprobatur, uicinos nos esse neque interuallis longioribus disparatos. siquidem res eadem nobis et illis est una, per quam esse animantia dicuntur et motum agitare uitalem.

sed rationales nos sumus et intellegentia uincimus genus omne mutorum. crederem istud uerissime dici, si cum ratione et consilio cuncti homines uiuerent, seruarent officiorum tenorem, abstinerent ab inlicitis sese, negotia turpia non adirent, neque quisquam prauitate consilii atque ignorantiae caecitate contraria sibimet <o atque inimica deposceret. uellem tamen scire, quaenam sit haec [*](3 rpiritu Sdb 4 crebris] reciprocis ? 5 seztis Sab: seiu P 6 conciliis jSab: consiliis P 8 aluis Sctb: alueis P emittimur. matrum cibo sustentamur et potu. et Sab 15 illa Sab: illas P inaedias P 18 tabe Sab: tubae P 20 ueluas P corr 21 exutae Gel: sumptae P \'eiutae uel submotae uel (humanil rebus) eiemptae\' Urs 24 dicuntur scrvpsi: dicitur P dicimur Urs 28 sese Salm: esse P et si Sab 29 prauitate Gel: paruitate P )

62
ratio, per quam sumus potiores animalium generibus cunctis. quia nobis domicilia fecimus, quibus possimus hiemalia frigora et aestatis flagrantias euitare? quid, animantia cetera huius rei prouidentiam non habent? nonne alia cernimus opportunissimis sedibus nidulos sibi construere, mansiones alia e saxis et rupibus tegere et communire suspensis, excauare alia telluris sola et in fossibilibus foueis tutamina sibimet et cubilia praeparare? quodsi ministras manus illis etiam donare parens natura uoluisset, dubitabile non foret, quin et ipsa construerent moenium alta fastigia et artificiosas excuderent nouitates. tamen in his ipsis quae rostris atque unguibus faciunt, multa inesse conspicimus rationis et sapientiae simulacra, quae homines imitari nulla meditatione possimus, quamuis sint nobis opifices manus atque omni genere perfectionis artifices.

uestem illa non norunt, sellas naues atque aratra conpingere nec denique superlectilem ceteram quam familiaris usus exposcit. non sunt ista scientiae munera sed pauperrimae necessitatis inuenta. neque cum animis artes caeli ex penetralibus ceciderunt, sed exquisitae et natae sunt in terris hic omnes et cum processu temporum paulatim meditatione conflatae. quodsi haberent scientias animae, quas genus scilicet habere diuinum atque immortale condignum est, ab initio homines cuncti omnia scirent nec saeculum esset ullum, quod artis esset ignarum alicuius aut rerum experientia non paratum. nunc uero inops uita et multarum indigens rerum fortuita conspiciens qua.edam commodule prouenire, dum imitatur experitur et temptat, dum labitur reformat immutat, ex adsidua reprehensione paruas et concinnauit scientiolas artium et ad unum exitum temporibus [*]( 5 nidulos scripsi: nidulorum P construere mansioneB, alia uulgo alia e scripsi: aliae P alia Sab saiis se Urs 7 fossilibus Sab sibimet Sab: simet P 9 construerent Gel: construeret P 10 artificiosas r: artiflciosa P nouitate Ball nauitate Urs 13 possumus Sab 14 omnigenae Urs 18 pene-I trabilibus Sab corr in err 21 scientias Sab: sentias P scilicet scripsi: et P om Oel nosse et Vahlenus 23 esset Sab, r: esse P illum JP corr c esset Sab, r: esse P )

63
plurimis coemendatas perduxit.

quodsi homines penitus aut ipsos se nossent aut intellectum dei suspicionis alicuius acciperent aura, numquam sibi adsciscerent diuinam immortalemque naturam nec existimarent quiddam magnificum se esse, quia sibi craticulas trulleos creterrasque fecerunt, quia subuculas suppara laenas lacernulas trabeas cultros loricas et gladios, quia rastra securiculas uomerem. numquam, inquam, crederent typho et adrogantia subleuati, prima esse se numina et aequalia principis summitati, quia grammaticam musicam oratoriam pepererunt et geometricas formulas: in quibus artificiis quidnam insit admirabile non uidemus, ut ex eorum inuentione credatur esse animas potiores et sole et sideribus cunctis, hunc totum, cuius membra sunt haec, mundum et dignitate et substantia praeterire. quid enim aliud se spondent uel insinuare posse uel tradere, quam ut regulas nominum differentiasque noscamus, ut interualla in uocum sonis, ut loquamur suadenter in litibus, ut terrarum continentias metiamur? quae si secum animae diuinis ex regionibus adtulissent, ea esset necessarium scire omnis, ea iamdudum in omni orbe tractarent neque ullum hominum reperiretur genus, quod non esset his omnibus aequaliter atque uniformiter eruditum. nunc uero in mundo quotusquisque est musicus dialecticus et geometres, quotus orator poeta grammaticus ? ex quo apparet, ut saepius dictum est, inuenta haec esse locorum necessitate ac temporum neque diuinas et eruditas aduolauisse huc animas, quod neque [*](1 coemendataa scripsi: coemendata P commendatas Sab commentata Urs paenitus P 3 aura Sab: auras P 4 esse] noese Sdb 5 craticnlas Sab: graticulas P trullas 800 creterrasque Hildebrandiua: ceteraque P craterasque Ura 6 lenas P lo*ricas P 7 qui 800 saecuriculas P 8 tyfo P typo Sab 9 principi Liuvneiits quia Urs: qui P 10 pepererunt scripsi : pepererant P repererunt Urs 12 et hunc Urs 13 *moodum P dignitatem P corr 14 insinuare P 16 * < * * noscamus P sonis Gel: sonos P 17 metiamnr Sab: mentiamot P 18 regionibus Sab in err, r: religionibus P ea scripsi: et P aut Urs 19 scire, omnes uulgo omnes c\' 20 repperiretur P 21 omnibus Gd, r: hominibus P ominibus Sdb 22 geOmetres P 24 necessitatem P corr 25 diuinitns Gel et add Vahleum eruditus P corr c\' aduolabisse P corr )

64
omnes doctae sint neque discere omnes possint et sint in his plurimae acuminis obtunsioris et bardi et ad discendi studium. plagarum coercitione cogantur. quodsi ea quae discimus reminiscentias esse constaret, ut antiquis opinionibus scitum est, conueniebat nos omnes ab una ueritate uenientes unum nosse unumque reminisci, non habere diuersas, non plurimas dissidentisque sententias; nunc uero cum singuli aliud atque aliud adseramus, manifestum et promptum est nihil nos adtulisse de caelo sed hic nata addiscere et suspicionibus coalita uindicare.

et ut uobis clarius manifestiusque monstremus, cuius sit pretii homo, quem simillimum creditis potentiae superioris existere, concipite animis hanc imaginem uestris et, quod fieri si adgrediamur potest, tamquam si simus adgressi, similitudinis adsumptione teneamus. sit igitur nobis tellure in effossa locus habitabilis formam cubilis efficiens, tecto et parietibus clausus, non algidus in frigore, non feruoris nimii in calore, sed ita temperatus et medius, ut nec frigoris sensum nec ardorem ualidum perpetiamur aestatis. in hunc sonus omnino nullius incidat uocis, non auis, non bestiae, non tempestatis, non hominis, non denique fragoris alicuius aut concrepantis terribiliter caeli. excogitemus deinde quemadmodum lumen accipiat: non ex inlato igni neque ex sole conspecto sed nothum aliquid fiat, quod imaginem luminis caligine interposita. mentiatur; ianua non una sit nec sit introitus rectus, adeatur inflexibus flexuosis nec recludatur aliquando, nisi cum necessaria ratio postularit.