Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

quid enim, dicit, rex summus ea quae in mundo facienda esse decreuerat sine homine simulato non quibat efficere? si oporteret ita fieri quemadmodum dicitis, ita fortasse fecisset; quia non oportuit, aliter fecit. quare isto uoluit et illo genere noluit, latent [aliter] inuolutae et uix ullis comprehensibiles causae, quas accipere fortasse potuisses, si non esses iamdudum ad non accipiendum paratus et prius te formares ad non credendi frontem quam tibi esset expositum id quod nouisse atque audire conquiris.

sed more est hominis interemptus. non ipse: neque enim cadere diuinas in res potest mortis occasus nec interitionis dissolutione dilabi id quod est unum et simplex nec ullarum partium congregatione conpactum. quis est ergo uisus in patibulo pendere, quis mortuus? homo quem induerat et secum ipse portabat. incredibile dictu est et caecis obscuritatibus inuolutum. si uelis, non caecum est et similitudine proxima constitutum. si quo tempore Sibylla praesagia, oracula illa depromens fundebat ui ut dicitis Apollinis plena, ab impiis esset caesa atque interempta a* [*](1 qui qUęret c qui qu§reret c\', Ball 2 inferre. P 3 uoluit uel nouit Urs: noluit P 6 adque P corr 7 quas. P 8 seruatis Gel: seruatus P dicite Sab dicitis Gel 9 que P corr c\' 11 ista Sab latent [aliter] Hoffmannus et Hugius: latent aliter P latenter Sab latent taliter Meursius latent fataliter Klussmannus 12 ulli Gel potusses P corr & 16 nouisse HiliJebran(tius:-non esse P nosse Gel adque P corr conquiris Urs: conquireres P 20 mortuus est Sab 22 dictu Urs: dictum P 23 similitudine proxima Sctim: similitudine proximo P similitudini pro- \'xime Sab 24 sybilla P Sibylla praesaga, oracula Gel Sibyll* praesaga oracula Salm )

43
latronibus: numquid Apollo diceretur in ea esse occisus? si Bacis, si Helenus, Marcius aliique similiter uates hariolantes . essent uita et luce priuati: numquid aliquis diceret lege eos humanitatis extinctos qui illorum per ora loquentes uias rerum postulantibus explicabant P mors illa quam dicitis adsumpti hominis fuit non ipsius, gestaminis non gestantis, quam nec ipsa perpeti succubuisset species. tanta si non agenda res esset et inexplicabilis ratio fati clausis patefacienda mysteriis.

quae sunt ista, inquies, clausa atque obscura mysteria? quae nulli nec homines scire nec ipsi qui appellantur dii mundi parte queunt aliqua suspicionis atque opinationis attingere, nisi quos ipse dignatus est cognitionis tantae inpertire muneribus et in abditos recessus thesauri interioris inducere. quid enim? si nollet inferri sibi a quoquam manus, summa illi fuisset contentione nitendum, ut hostes ab se suos uel potestate uniuersa prohiberet ? qui caecis restituerat lumina, is efficere si deberet non poterat caecos? qui debilibus integritatem, is debiles reddere difficultati habuit aut labori? qui claudos praecipiebat incedere, is motus conligare membrorum neruorum duritia nesciebat ? qui extrahebat ab tumulis mortuos, huic arduum fuerat letum cui uellet indicere? sed quia fieri ratio ea quae. fuerant destinata poscebat et hic in. ipso mundo nec modo quam gestum est alio, inaestimabilis illa atque incredibilis lenitas iniurias in se hominum puerilibus pro ineptiis ducens manus in se porrigi ab inmanibus passa est durissimisque latronibus nec reputandum putauit quid illorum dissignasset audacia, dummodo suis ostenderet, quid ab sese expectare [*]( 2 Bacis Mercerus: natis P uates Sdb si Marcius Urs hariolanitea P 3 lege P deos Urs 5 assumpti Gel: adsumptio P 7 ipsa... species scripsi: ipsam... nis P uis del Gel 8 fati Gel: satis P pate.faeienda P 11 quaeant P corr 12 in. P, 13 quid Urs: aides P 14 fuisset Urs: faisse* P 15 aniuersa Sab: inuersa P 18 praeciebat Sab 19 colligare Urs: caligare P alligare Gel duritia Gel: duritiam P 20 a Sab 21 loetum (f 24 ineptiis Sab: ineptis P 26 nec Gel: haec P imputandum Gel quit P designasset Sab 27 dummodo Gel: cnmmodo P quit P corr )

44
deberent. cum enim de animarum periculis multa † mala de illarum contra insinuator, magister atque auctor ad officiorum conuenientium fines suas leges et constituta direxit: non superbiae fastum comminuit, non libidinum extinxit flammas, non hiatum compressit auiditatis, non tela extorsit e manibus atque omnia seminaria totius uitiositatis abscidit? ipse denique non lenis, non placidus, non accessu facilis, non familiaris adfatu, non humanas miserias indolescens omnes omnino crucibus et corporalibus adfectos malis, morbis unica illa benignitate miseratus reddidit et restituit sanitati?

quid ergo uos subigit, quid hortatur maledicere conuiciari inexpiabiles cum eo conserere simultates, quem redarguere, quem tenere nemo omnium possit ullius facinoris in reatu? tyrannos ac reges uestros, qui postposito deorum metu donaria spoliant populanturque templorum, qui proscriptionibus exiliis caedibus nudant nobilitatibus ciuitates, qui matronarum pudorem ac uirginum ui subruunt atque eripiunt licentiosa, appellatis indigetes atque diuos, et quos odiis acrioribus conueniebat a uobis carpi, puluinaribus aris templis atque alio mactatis cultu, ludorum et celebritate natalium. nec non et illos omnes, qui conscriptione uoluminum multiformi maledictis mordacibus carpunt publicos mores, qui luxurias ac uitia uestra secant urunt dilacerant, qui sui temporis posteris notas scriptorum perpetuitate prolatant: qui matrimonia persuadent habenda esse communia, qui cum pueris cubitant formonsis lasciuientibus nudis, qui pecudes uos esse, qui fugitiuos, qui exules, qui uilissimae seruos notae, furiosos praedicant et insanos, admirantes plaudentes [*]( 1 sq. medelarum contra insinuator Gel multa de illarum natura insinuator Urs multa de illarum natura insinuaret Oudendorpius male de aliorum doctrina insinuarentur ? 2 auctor noster ? 3 superuiae P corr c\' 4 extincsit P 9 morbis expunxit e\', om Sab 10 quit P corr 11 quit P 12 hominum Sab 14 populauturquae P corr 15 eriliis Saim: ezuis P et suis Sab et SMuia Urs 17 ubruunt P corr c\' 18 diuos Gel: duros P deos Sab m err comueniebat P 20 caelebritate P 22 uitia uestra Urs: uitas uestras P , 23 sui Urs: in P 25 formosis c\' 26 suos Sab )

45
ad caeli sustollitis sidera, bybliothecarum reponitis in arcanis, quadrigis et statuis muneramini et quantum est in uobis uelut quadam aeternitate donatis inmortalium testificatione titulorum: solum Christum conpellare, dilacerare, potestis si deum, uultis, immo solum si liceat beluarum agrestium ritu cruentis oribus mandere, comminutis cum ossibus transuorare. quodnam quaeso ob meritum dicite, cuius ob peccati culpam? quid ab eo conmissum est, quod tenorem inflecteret recti et in odia uos aspera furialibus stimulis concitaret? quia animarum uestrarum custodem se missum solo indicauit ab rege, quia uobis inmortalitatem ferre, quam uos habere confiditis humanis paucorum adseuerationibus suasi? quodsi esset apud uos certum falsa illum dicere, spes etiam uanissimas polliceri, nec sic uideo fuisse causam, cur eum deberetis odisse, cur hostili animaduersione damnare, immo si animus uobis clemens fuisset et mitis, uel propter id solum eum deberetis amplecti, quod optabilia uobis sponderet et prospera, quod bonarum esset nuntius rerum, quod ea praedicaret quae nullius animum laederent, securioris quinimmo expectationis implerent.

o ingratum et impium saeculum, o in priuatam perniciem incredibili pectoris obstinatione paratum. si aliquis ad uos medicus ei summotis uenisset et numquam uobis regionibus cognitis medicamen pollicens tale quod a uestris corporibus omnia omnino prohiberet morborum et ualetudinum genera: non certatim omnes accurreretis, non. blanditiis omnibus atque honoribus fotum familiaria susciperetis in moenia, non illud medicaminis genus optaretis esse certissimum, non uerum, quod immunes uos fore ab tam innumeris uexationibus corporum usque ad ultimos fines sponderet aetatis? et licet ambigua res esset, [*]( 1 bybliotecarum P 4 conuellere Urs dilacer+are P dilacerare potestis. ai deum Sab: correxit Salm 5 ueluarum P corr 6 eum Memmius 7 quit P 12 tcertum P 17 obtabilia P 19 saecuriores P implerent scripsi: impleret P 20 incredibili Saib: incredibile P 21 paratum Urs: priuatum P pronum Gel: lacuncm signare mauolt Zmkius 23 pollicen P 24 sq. omnes accurreretis non om Sab 25 blanditis P corr c 28 ap P corr inumeris P corr c. )

46
committeretis uos tamen nec potionem incognitam dubitaretis haurire spe salutis proposita atque amore incolumitatis incensi. eluxit atque apparuit Christus rei maximae nuntiator auspicium faustum portans et praeconium. salutare credentibus. quaenam est ista crudelitas, inhumanitas quae tanta, quinimmo, ut uerius eloquar, fastidium, supercilium, nuntiatorem muneris et portitorem tanti non tantum uerborum maledictionibus scindere uerum etiam bello graui atque omnibus persequi telorum effusionibus et ruinis ? non placent ea quae dicit et cum offensionibus audiuntur a uobis: pro ludicris ea uaticinationibus computate. stolidissimas res loquitur et fatua dona promittit: ridete ut sapientes uos uiri et in suis erroribus fatuitatem relinquite uolutari. quaenam est haec feritas, ut repetamus quae dicta sunt saepius, quae libido tam carnifex, inexpiabile bellum indicere nihil de te merito, dilacerare si detur eum uelle per uiscera, qui non modo nullum intulerit malam ulli sed aequaliter benignus hostibus diceret, quidnam animis salutis deo portaretur a principe, quid esset facto opus ut interitum fugerent et immortalitatem consequerentur ignotam ? cumque nouitas rerum et inaudita promissio audientium turbaret mentes et credulitatem faceret haesitare, uirtutum omnium dominus atque ipsius mortis extinctor hominem suum permisit interfici, ut ex rebus consequentibus scirent in tuto csse spes suas quas iamdudum acceperant de animarum salute nec periculum mortis alia se posse ratione uitare. [*]( 5 inhumanitasque Sab 6 loquar Sab fastidioBum Sab 5 ea quae P 11 compotate P comportate Sab 13 fatuitatem Boo: fatuitantem P 15 dilacerare Sdb: delacerare P 17 ulli Meursius: nulli P omnibus Gel diceret Sab in err: dicere P docuerit Gel 18 animis scripsi: his P esset P 19 conse- <juerentur P 20 turbarent Sab 21 facerent Sab hesitare P 25 ABKOUII LIB x. EXP. INO LIB n. FELICIT. P )
47