Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

quid dicitis, o mentes incredulae difficiles durae, alicuine mortalium Iuppiter ille Capitolinus huiusmodi potestatem dedit? curionem [*]( 1 nos Gel: suos P 2 abrogatores Urs: adrogatores P derogatores Gel 11 tortantes Salm: portantes P illis P corr incursibus HercUdus caestibus ? non alia] nuda TJrs 12 aalbicantium P corr 13 hii P haut P corr 14 ille Sab: illa P 16 perniciae P 17 tiwsere P recusantia Sab: recusanitia P 18 frenauit Sab: frenabit P 19 haut P corr 20 euagationibus (hI, r 22 hii P . 27 potestatis P corr )

35
aut pontificem maximum, quinimmo dialem, quod eius est, . flaminem isto iure donauit? non dicam, ut mortuos excitaret, non ut caecis restitueret lucem, non ut membrorum situs curuatis redderet et dissolutis, sed ut pustulam reduuiam papulam aut uocis imperio aut manus contrectatione comprimeret. ergo illud humanum fuit aut ex ore terrenis stercoribus innutrito tale potuit ius dari, talis licentia proficisci, et non diuinum et sacrum, aut si aliquam superlationem res capit, plusquam diuinum et sacrum? nam si facias ipse quod possis et quod tuis sit uiribus potentatuique conueniens, \'admiratio non habet quod exclamet: id enim quod potueris feceris et quod praestare debuerit uis tua, ut operis esset una et ipsius qui operaretur aequalitas. transscribere posse in hominem ius tuum et quod facere solus possis fragilissimae rei donare et participare faciendum, supra omnia sitae est potestatis continentisque sub sese est rerum omnium causas et rationum facultatumque naturas.

age nunc ueniat quaeso per igneam zonam magus interiore ab orbe Zoroastres, Hermippo ut adsentiamur auctori, Bactrianus et ille conueniat, cuius Ctesias res gestas historiarum exponit in primo, Armenius Zostriani nepos et familiaris Pamphylus Cyri, Apollonius Damigero et Dardanus, Belus Iulianus et Baebulus, et si quis est alius qui principatum et nomen fertur in talibus habuisse praestigiis: permittant uni ex populo in officium sermonis dandi ora coarticulare mutorum, surdorum auriculas returare, sine luminibus procreatis oculorum redintegrare naturas et in frigentia olim membra sensus animasque reducere. aut si ardua res ista est [*](1 quod eius est] quo deus est Garrio quo diu usus est Klussmanmts 3 situm Sab curuatis Rigaltius: cruatis P eratis r eneruatis Sab 4 pustulam reduuiam Gel: ponsula (ponsula r) redubiam P pullulare dubiam SaJJ 6 tercoribus P corr c 12 prestare P operis Urs: poteris P 13 qualitas Sab 17 quaeso per Salm: quae super P qui super Sab 20 Hosthanis Gel 21 panfylus P 22 Belns Stexoechius: uelus P 25mu«torumP returare Balm: recusare P resesare sic Sab reserare Gel recludere uel reclusare Hugius .26 redtintegrare P in frigentia Sab in err: infrigentiae P 27 redducere P ardua. P ) [*](3* )

36
neque aliis permittere talium possunt operum potestates, ipsi faciant et cum suis ritibus faciant, quidquid malefici graminis nutricant terrarum sinus, quidquid uirium continet fremor ille uerborum atque adiunctae carminum necessitates, non inuidemus, adiciant, non interdicimus, colligant: experiri libet et recognoscere, an cum suis efficere diis possint, quod ab rusticis Christianis iussionibus factitatum est nudis.

desistite, o nescii, in maledicta conuertere res tantas nihil ei nocitura qui fecit, periculum adlatura sed uobis, periculum inquam non paruum, sed in rebus eximiis, sed in praecipuis constitutum, si quidem res anima pretiosa est, nec ipso se homini quicquam potest carius inueniri. nihil ut remini magicum, nihil humanum, praestigiosum aut subdolum, nihil fraudis delituit in Christo, derideatis licet ex more atque in lasciuiam dissoluamini cachinnorum. deus ille sublimis fuit, deus radice ab intima, deus ab incognitis regnis et ab omnium principe deo sospitator est missus, quem neque sol ipse neque ulla, si sentiunt, sidera, non rectores, non principes mundi, non denique dii magni, aut qui fingentes se deos genus omne mortalium territant, unde aut qui fuerit potuerunt noscere uel suspicari: et merito. exutus at corpore, quod in exigua sui circumferebat parte, postquam uideri se passus est, cuius esset aut magnitudinis sciri, nouitate rerum exterrita uniuersa mundi sunt elementa turbata, tellus mota contremuit, mare funditus refusum est, aer globis inuolutus est tenebrarum, igneus orbis solis tepefacto ardore deriguit. quid enim restabat ut fieret, postquam deus est cognitus is, qui esse iamdudum unus indicabatur e nobis?

sed non creditis gesta haec. sed qui ea conspicati sunt fieri et sub oculis suis uiderunt agi, testes optimi certissimique auctores, et crediderunt haec ipsi et credenda posteris nobis haud exilibus cum adprobationibus tradiderunt. [*]( 3 tririum Boo: uirum P fraemor P 5 e re cognoscere Meursius 9 paruulum Sab 10 eximiis Sab: exiguis P 11 praeciosa P 13 delituit Heraldus: delitu P delicti Sab 14 lasciuiam Sab: asciuiam P 16 deo Zinkiw: deus P 17 quem Meque P 21 at Salm: a P , 22 *aut P 23 scire Sab 30 certissimiquae P corr 31 haut P corr )

37
quinam isti sint fortasse quaeritis? gentes populi nationes et incredulum illud genus humanum, quod nisi aperta res esset et luce ipsa quemadmodum dicitur clarior, numquam rebus huiusmodi credulitatis suae commodaret adsensum. an numquid dicemus illius temporis homines usque adeo fuisse . uanos mendaces stolidos brutos, ut quae numquam uiderant uidisse se fingerent et quae facta omnino non erant falsis proderent testimoniis aut puerili adsertione firmarent, cumque possent uobiscum et unanimiter uiuere et inoffensas ducere coniunctiones, gratuita susciperent odia et execrabili haberentur in nomine?

quodsi falsa ut dicitis historia illa rerum est, unde tam breui tempore totus mundus ista religione completus est, aut in unam coire qui potuerunt mentem gentes regionibus dissitae, uentis caeli conuexionibusque dimotae? adseuerationibus inlectae sunt nudis, inductae in spes cassas, et in pericula capitis immittere se sponte temeraria desperatione uoluerunt, cum nihil tale uidissent quod eas in hos cultus nouitatis suae posset excitare miraculo ? immo quia haec omnia et ab ipso cernebant geri et ab eius praeconibus, qui per orbem totum missi beneficia patris et munera † dis animis hominibusque portabant, ueritatis ipsius ui uictae et dederunt se deo nec in magnis posuere dispendiis membra uobis proicere et uiscera sua lanianda praebere.