Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

et tamen, o isti, qui hominem nos colere morte functum ignominiosa ridetis, nonne Liberum et uos patrem membratim ab Titanis dissipatum fanorum consecratione mactatis? nonne Aesculapium medicaminum repertorem post poenas et supplicia fulminis custodem nuncupauistis et praesidem sanitatis ualetudinis et salutis? nonne ipsum Herculem magnum sacrificiis hostiis et ture inuitatis incenso, quem ipsi uos fertis uiuum arsisse post poenas et concrematum in funestis busticetis? nonne illum Attin Phrygem abscisum et spoliatum uiro magnae matris in adytis deum propitium, deum sanctum Gallorum conclamatione testamini? nonne ipsum Romulum patrem senatorum manibus dilaceratum centum et Quirinum esse Martium dicitis et sacerdotibus et puluinaribus honoratis et in aedibus adoratis amplissimis et post haec omnia caelum ascendisse iuratis ? aut igitur ridendi et uos estis, qui homines grauissimis cruciatibus interemptos deos putatis et colitis, aut [*](5 capitali* P 7 alii P 8 aceruissimarum P corr 11 eicruciatique P 12 per*ierunt P inte.remptus P 15 saeuitate Urs: saeuitatem P 17 titanis P consecrataoni aptatis Sab 18 nonne Sab: non P 21 hostile P 22 funestis Urs: funestibus P 23 frige P abeciseum Sab 24 propitium deum add c 25 none P corr r 26 senatorum P , 29 hominis P corr c 30 interempto P corr c )

28
si certa est ratio, cur id nobis faciendum putetis, et nobis permittite scire, quibus istud causis rationibusque faciamus.

; natum hominem colitis. etiamsi esset id uerum, locis ut in superioribus dictum est, tamen pro multis et tam liberalibus donis quae ab eo profecta in nobis sunt deus dici appellarique deberet. cum uero deus sit re certa et sine ullius seriae dubitationis ambiguo, infitiaturos arbitramini nos esse, quam maxime illum ab nobis coli et praesidem nostri corporis nuncupari ? ergone, inquiet aliquis furens iratus et percitus, deus ille est Christus? deus, respondebimus, et interiorum potentiarum deus et quod magis infidos acerbissimis doloribus torqueat, rei maximae causa a summo rege ad nos missus. postulabit forsitan insanior et furiosior factus, an se ita res habeat, quemadmodum dicimus, comprobari. nulla maior est comprobatio, quam gestarum ab eo fides rerum, quam uirtutum nouitas, quam omnia uicta decreta dissolutaque fatalia, quae populi gentesque suo geri sub lumine nullo dissentiente uiderunt, quae nec ipsi audent falsitatis arguere, quorum antiquas et patrias leges uanitatis esse plenissimas atque inanissimae superstitionis ostendit.

occursurus forsitan rursus est cum aliis multis calumniosis illis et puerilibus uocibus: magus fuit, clandestinis artibus omnia illa perfecit, Aegyptiorum ex adytis angelorum potentium nomina et remotas furatus est disciplinas. quid dicitis, o paruuli, incomperta uobis et nescia temerariae uocis loquacitate garrientes? ergone illa quae gesta sunt daemonum fuere praestigiae et magicarum artium ludi? potestis aliquem nobis designare, monstrare ex omnibus illis magis, qui umquam fuere per saecula, consimile aliquid Christo millesima ex parte qui fecerit? qui sine ulla ui carminum, sine herbarum et graminum sucis, sine ulla aliqua obseruatione [*]( 1 uobus P corr r 3 esse P 5 appellariquae P corr 6 seriae scripsi: rei P del Urs 8 a Sab 11 aceruiaeilftis P corr 12 maxime P postulabit Sab: poatulauit P 17 gentesque Sab: gentes quae P geri sub lumine Urs: generis sublimine P , uider P uidere Sab 18 et Gel: sed P seu Sab 21 et 3up. uers. P 24 naeeeia P 27 illeia P )

29
sollicita sacrorum libaminum temporum ? non enim urgemus et quaerimus quae sese spondeant facere uel in quibus generibus actuum soleat omnis illorum doctrina et experientia contineri. quis enim hos nesciat aut inminentia studere praenoscere, quae necessario uelint nolint suis ordinationibus ueniunt, aut mortiferam inmittere quibus libuerit tabem aut familiarum dirumpere caritates aut sine clauibus reserare quae clausa sunt aut ora silentio uincire aut in curriculis equos debilitare incitare tardare aut uxoribus et liberis alienis, f. siue illi mares sunt siue feminei generis, inconcessi amoris flammas et furiales immittere cupiditates aut si utile aliquid uideantur audere, non propria ui posse sed eorum quos inuocant potestate?

atquin constitit Christum sine ullis admimcutis rerum, sine ullius ritus obseruatione uel lege omnia illa quae fecit nominis sui possibilitate fecisse et quod proprium consentaneum dignum deo fuerat uero, nihil nocens aut noxium sed opiferum, sed salutare, sed auxiliaris plenum nobis potestatis munifica liberalitate donasse. quid dicitis o iterum?

ergo ille mortalis aut unus fuit e nobis, cuius imperium, cuius uocem popularibus et cotidianis uerbis missam ualetudines morbi febres atque alia corporum cruciamenta fugiebant? unus fuit e nobis, cuius praesentiam, cuius uisum gens illa nequibat ferre mersorum in uisceribus daemonum conterritaque ui nona membrorum possessione cedebat? unus fuit e nobis, cuius foedae uitiligines iussioni obtemperabant pulsae statim et concordiam colorum commaculatis cutibus relinquebant? unus fuit e nobis, cuius ex leui tactu stabant profluuia sanguinis et inmoderatos cohibebant fluores? unus fuit e nobis, cuius manus intercutes et ueternosae fugiebant undae, penetrabilis ille uitabat liquor et turgentia uiscera salutari ariditate deflabant? [*](1 sollitita P corr urgemus Sab: urgemur P 3 actuum Sab: actum P .7 familiarium Urs 8 aequos P 10 sint Sab feminaei P 12 uideatur Sab 15 numinis Urs 17 auxiliaris Memmius: auxiliaribus P nobis] bonis Urs 18 munifica Memmius: munificae P 26 cutibus scripsi: uisceribus P 30 turgentia Sab: turgenti P defluebant Urs . )

30
unus fuit e nobis, qui claudos currere praecipiebat, et iam † operis res erat, porrigere mancos manus, et articuli mobilitates iam ingenitas explicabant; captos membris adsurgere, et iam BUOS referebant lectos alienis paulo ante ceruicibus lati; uiduatos uidere luminibus, et iam caelum diemque cernebant nullis cum oculis procreati?

unus, inquam, fuit e nobis, qui debilitatibus uariis morbisque uexatos centum aut hoc amplius semel una intercessione sanabat? cuius uocem ad simplicem furibunda et insana explicabant se maria, procellarum turbines tempestatesque sidebant? qui per altissimos gurgites pedem ferebat, inlutum, calcabat ponti terga undis ipsis stupentibus in famulatum subeunte natura? qui sequentium se milia quinque quinque saturauit e panibus, ac ne esse praestigiae incredulis illis uiderentur et duris, bis senarum sportarum sinus reliquiarum fragminibus aggerabat? unus fuit e nobis, qui redire in corpora iamdudum animas praecipiebat efflatas, prodire ab aggeribus conditos et post diem funeris tertium pollinctorum uelaminibus expediri? unus fuit e nobis, qui quid singuli uoluerent, quid sub obscuris cogitationibus continerent tacitorum in cordibus peruidebat? unus fuit enobis, qui cum unam emitteret uocem, ab diuersis populis et dissona oratione loquentibus familiaribus uerborum sonis et suo cuique utens existimabatur eloquio? unus fuit e nobis, qui cum officia religionis certae suis sectatoribus traderet, mundum totum repente conplebat quantusque et qui esset reuelata nominis inmensitate monstrabat? unus fuit e nobis, qui deposito corpore innumeris se hominum prompta in luce detexit, qui [*]( 1 et iam Gel: otiam Sdb processerant Hauptius ambulare atque exilire coeperant Hugius ambulare nullius illis operis res erat Klussmannus compedes reserabantur ? 2 mobilitates (b ex u) P immobilitates Urs 3 ingenitas Baht r: ingentas P incognitas Urs 4 referrebant P 5 biduatos P 7 * * * *uexatos P .12 quinque quinque Urs: quiaque P 14 uideretur P 15 aggerabat Sab: aggerebat P 16 corpora Sab: corpore P iandudum P corr 17 fueris P corr c 18 pollinctorum P uelaminibus Sab: uoluminibus P 22 loquetibus P corr r 24 certa Urs 25 numinis Urs )

31
sermonem dedit atque accepit, docuit castigauit admonuit, qui ne illi se falsos uanis imaginationibus existimarent, se semel iterum saepius familiari conlocutione monstrauit, qui iustissimis uiris etiamnunc inpollutis ac diligentibus sese non per uana insomnia sed per purae speciem simplicitatis apparet, cuius nomen auditum fugat noxios spiritus, inponit silentium uatibus, haruspices inconsultos reddit, adrogantium magorum frustrari efficit actiones, non horrore ut dicitis nominis sed maioris licentia potestatis?

et haec quidem summatim exposita non ea ratione protulimus, tamquam magnitudo facientis solis. in his esset perspicienda uirtutibus. quanta sint enim haec uel exilitatis cuius reperientur et ludi, si traditum fuerit nosci, ex quibus ad nos regnis, cuius numinis ministrator aduenerit. quae quidem ab eo gesta sunt et factitata, non ut se uana ostentatione iactaret sed ut homines duri atque increduli scirent non esse quod spondebatur falsum et ex operum benignitate quid esset deus uerus iam addiscerent suspicari. simul et illud uolumus sciri, cum summatim ut dictum est enumeratio facta gestorum est, non ea Christum * potuisse quae fecit, sed constituta etiam exsuperasse fatorum. nam si, ut liquet et constat, debilitates et corporum passiones [surdi manci et muti], neruorum contractio et amissio luminis fatalibus accidunt inroganturque decretis, si, solus haec Christus correxit restituit atque sanauit: sole ipso est clarius, potentiorem illum fuisse quam fata sunt, cum ea soluit et uicit quae perpetuis nexibus et immobili fuerant necessitate deuincta.

sed frustra, inquit nescio quis, tantum adrogas Christo, cum saepe alios sciamus et † scierimus deos et laborantibus [*]( 2 se semel Meursius: semel P 3 conlocutione P corr 4 etiam num Sab non P 12 exilitates cuiuia Gel repperientur P reperirentur Sab reperietur Carrio datum fuerit nosse Urs 13 numinis Urs: nominis P 15 incredulis P corr 18 sciri Gel: scire P 19 solum Christum Sab lacunam signaui: intercidisse puto ut hominem 21 sq. surdi manci et muti seclusi 22 contractio Sub: contractatio P 23 si solus Hildebrandim: solus P et solus Sdb 25 fata Sub: facta P 26 immobili Sab: immouilis P 27 inquid P corr 28 sepae P noverimus proponit Zinkius )

32
plurimis dedisse medicinas et multorum hominum morbos ualetudinesque curasse. non inquiro, non exigo, quis deus aut quo tempore cui fuerit auxiliatus aut quem fractum restituerit sanitati: illud solum audire desidero, an sine ullius adiunctione materiae id est medicaminis alicuius ad tactum morbos iusserit ab hominibus euolare, imperio aut fecerit et emori ualetudinum causam et debilium corpora ad suas remeare naturas. Christus enim scitur aut admota partibus debilitatis manu aut uocis simplicis iussione aures aperuisse surdorum, exturbasse ab oculis caecitates, orationem dedisse mutis, articulorum uincula relaxasse, ambulatum dedisse contractis, uitiligines querqueras atque intercutes morbos omniaque alia ualetudinum genera, quae humana corpora sustinere nescio qua uoluit inportuna -4 crudelitas, uerbo solitus imperioque sanare. quid simile dii omnes, a quibus opem dicitis aegris et periclitantibus latam ? qui si quando ut fama est nonnullis adtribuere medicinam, aut cibum aliquem iusserunt capi aut qualitatis alicuius ebibi potionem aut herbarum et graminum sucos superponere inquietantibus causis, ambulare, cessare aut re aliqua quae officiat abstinere. quod esse non magnum nec admirationis alicuius stupore condignum promptum est, si uolueritis attendere: et medici enim sic curant, animal humi natum nec confisum scientiae ueritate sed in arte suspicabili positum et coniecturarum aestimationibus nutans. nulla autem uirtus est medicaminibus amouere quae noceant: beneficia ista rerum, non sunt curantium potestates, et ut sit laudabile scire, qua quibus conueniat medicina aut arte curari, locus huius laudis non in deo sed in homine constitutus est. hunc enim non est turpe rebus extrinsecus sumptis ualetudinem hominis fecisse meliorem: indecorum deo est, non ipsum per se posse, sed externarum adminiculis rerum sanitatem incolumitatemque [*](1 ualetudinesquae P corr 6 imperio aut scripsi: imperauerit P 13 nesci° P quae Sab 14 imperioquae P corr quit P corr 16 aut tribuere Sab 18 superimponi Sab 22 et dd r, Elmmhorstius enim] etiam Sab 26 qua quibus Urs: quae quib, P del r qua quos Salm 28 non m P 31 incolumitatemquae P corr )
33
praestare.

et quoniam beneficia salutis datae aliorum numinum comparatis et Christi, quot milia uultis a nobis debilium uobis ostendi, quot tabificis adfectos morbis nullam omnino rettulisse medicinam, cum per omnia supplices irent templa, cum deorum ante ora prostrati limina ipsa conuerrerent osculis, cum Aesculapium ipsum datorem ut praedicant sanitatis, quoad illis superfuit uita, et precibus fatigarent et inuitarent miserrimis uotis? nonne alios scimus malis suis commortuos, cruciatibus alios consenuisse morborum, perniciosius alios sese habere coepisse, postquam dies noctesque in continuis precibus et pietatis expectatione triuerunt? quid ergo prodest ostendere unum aut alterum fortasse curatos, cum tot milibus subuenerit nemo et plena sint omnia miserorum infeliciumque delubra? nisi forte dicetis, opem bonis ab diis ferri, malorum miserias despici. atquin Christus aequaliter bonis malisque subuenit nec repulsus ab hoc quisquam est qui rebus auxilium duris contra impetum postulabat iniuriasque fortunae. hoc est enim proprium dei ueri potentiaeque regalis, benignitatem suam negare nulli nec reputare, quis mereatur aut minime, cum naturalis infirmitas peccatorem hominem faciat, non uoluntatis seu iudicationis electio. dicere porro meritis opem laborantibus ab diis ferri, hoc est in medio ponere et dubitabile quod adseras facere,\' ut et ille qui sanus est factus fortuito possit uideri esse seruatus et ille qui non est non meriti causa sed infirmitate credatur ualetudinem expellere non potuisse diuina.

quid quod istas uirtutes, quae sunt a nobis summatim, non ut rei poscebat magnitudo, depromptae, non tantum ipse perfecit ui sua, uerum, quod erat sublimius, multos alios experiri et facere sui nominis cum adiectione permisit. nam cum [*]( 1 numinum Sab: nominum P 2 e\'P quod P corr 3 quod P tabefecis P corr 5 conuerterent P corr 7 praecibus P miserrimi Stewechius 10 praecibus P 11 triuerunt Gel: tribuerunt jP 13 sint Sab: sunt P omnia Sab: omnium P 14 dicatis Sab 16 qui rebus Sab: qui rebus qui P qui rebus sibi ? 21 sed Sab 22 dubitabile P 24 non meriti P 25 infirmitate Canterus, Urs: firmitate P 26 summatim P 29 adiectione Heraldus: adfectione P ) [*](IV. ) [*](3 )

34
uideret futuros uos esse gestarum ab se rerum diuinique operis abrogatores, ne qua subesset suspicio, magicis se artibus munera illa beneficiaque largitum, ex immensa illa populi multitudine, quae suam gratiam sectabatur admirans, piscatores opifices rusticanos atque id genus delegit imperitorum, qui per uarias gentes missi cuncta illa miracula sine ullis fucis atque adminiculis perpetrarent. uerbo ille compescuit uerminantium membrorum cruces, et illi uerbo compescuerunt furialium uermina passionum. imperio ille uno exturbauit a corporibus daemonas et exanimatis suos restituit sensus, sub eorum tortantes et illi se † casibus iussione non alia sanitati et constantiae reddiderunt. ille notas albicantium uitiliginum manu admota detersit, liniamenta et hi corporum haud dissimili conciliauere contactu. uliginosa ille et turgentia uiscera siccitatem iussit reciperare natiuam, et famuli eius hoc modo statuerunt errantes aquas et a pernicie corporum suos labi iussere per tramites. ille ulcera oris inmensi et recusantia perpeti sanitatem intra unius uerbi moram continuato frenauit a pastu, et illi haud aliter contumaciam canceris saeui ad subeundam cicatricem circumscriptis euaginationibus compulerunt. incessum ille claudis dedit, uisum luminibus caecis, interemptos reuocauit ad uitam, nec minus et hi quoque contractionem relaxauere neruorum, luce oculos impleuere iam perdita et ab tumulis remeare defunctos exequiarum conuersione iusserunt. neque quicquam est ab illo gestum per admirationem stupentibus cunctis, quod non omne donauerit faciendum paruolis illis et rusticis et eorum subiecerit potestati.

quid dicitis, o mentes incredulae difficiles durae, alicuine mortalium Iuppiter ille Capitolinus huiusmodi potestatem dedit? curionem [*]( 1 nos Gel: suos P 2 abrogatores Urs: adrogatores P derogatores Gel 11 tortantes Salm: portantes P illis P corr incursibus HercUdus caestibus ? non alia] nuda TJrs 12 aalbicantium P corr 13 hii P haut P corr 14 ille Sab: illa P 16 perniciae P 17 tiwsere P recusantia Sab: recusanitia P 18 frenauit Sab: frenabit P 19 haut P corr 20 euagationibus (hI, r 22 hii P . 27 potestatis P corr )

35
aut pontificem maximum, quinimmo dialem, quod eius est, . flaminem isto iure donauit? non dicam, ut mortuos excitaret, non ut caecis restitueret lucem, non ut membrorum situs curuatis redderet et dissolutis, sed ut pustulam reduuiam papulam aut uocis imperio aut manus contrectatione comprimeret. ergo illud humanum fuit aut ex ore terrenis stercoribus innutrito tale potuit ius dari, talis licentia proficisci, et non diuinum et sacrum, aut si aliquam superlationem res capit, plusquam diuinum et sacrum? nam si facias ipse quod possis et quod tuis sit uiribus potentatuique conueniens, \'admiratio non habet quod exclamet: id enim quod potueris feceris et quod praestare debuerit uis tua, ut operis esset una et ipsius qui operaretur aequalitas. transscribere posse in hominem ius tuum et quod facere solus possis fragilissimae rei donare et participare faciendum, supra omnia sitae est potestatis continentisque sub sese est rerum omnium causas et rationum facultatumque naturas.

age nunc ueniat quaeso per igneam zonam magus interiore ab orbe Zoroastres, Hermippo ut adsentiamur auctori, Bactrianus et ille conueniat, cuius Ctesias res gestas historiarum exponit in primo, Armenius Zostriani nepos et familiaris Pamphylus Cyri, Apollonius Damigero et Dardanus, Belus Iulianus et Baebulus, et si quis est alius qui principatum et nomen fertur in talibus habuisse praestigiis: permittant uni ex populo in officium sermonis dandi ora coarticulare mutorum, surdorum auriculas returare, sine luminibus procreatis oculorum redintegrare naturas et in frigentia olim membra sensus animasque reducere. aut si ardua res ista est [*](1 quod eius est] quo deus est Garrio quo diu usus est Klussmanmts 3 situm Sab curuatis Rigaltius: cruatis P eratis r eneruatis Sab 4 pustulam reduuiam Gel: ponsula (ponsula r) redubiam P pullulare dubiam SaJJ 6 tercoribus P corr c 12 prestare P operis Urs: poteris P 13 qualitas Sab 17 quaeso per Salm: quae super P qui super Sab 20 Hosthanis Gel 21 panfylus P 22 Belns Stexoechius: uelus P 25mu«torumP returare Balm: recusare P resesare sic Sab reserare Gel recludere uel reclusare Hugius .26 redtintegrare P in frigentia Sab in err: infrigentiae P 27 redducere P ardua. P ) [*](3* )

36
neque aliis permittere talium possunt operum potestates, ipsi faciant et cum suis ritibus faciant, quidquid malefici graminis nutricant terrarum sinus, quidquid uirium continet fremor ille uerborum atque adiunctae carminum necessitates, non inuidemus, adiciant, non interdicimus, colligant: experiri libet et recognoscere, an cum suis efficere diis possint, quod ab rusticis Christianis iussionibus factitatum est nudis.

desistite, o nescii, in maledicta conuertere res tantas nihil ei nocitura qui fecit, periculum adlatura sed uobis, periculum inquam non paruum, sed in rebus eximiis, sed in praecipuis constitutum, si quidem res anima pretiosa est, nec ipso se homini quicquam potest carius inueniri. nihil ut remini magicum, nihil humanum, praestigiosum aut subdolum, nihil fraudis delituit in Christo, derideatis licet ex more atque in lasciuiam dissoluamini cachinnorum. deus ille sublimis fuit, deus radice ab intima, deus ab incognitis regnis et ab omnium principe deo sospitator est missus, quem neque sol ipse neque ulla, si sentiunt, sidera, non rectores, non principes mundi, non denique dii magni, aut qui fingentes se deos genus omne mortalium territant, unde aut qui fuerit potuerunt noscere uel suspicari: et merito. exutus at corpore, quod in exigua sui circumferebat parte, postquam uideri se passus est, cuius esset aut magnitudinis sciri, nouitate rerum exterrita uniuersa mundi sunt elementa turbata, tellus mota contremuit, mare funditus refusum est, aer globis inuolutus est tenebrarum, igneus orbis solis tepefacto ardore deriguit. quid enim restabat ut fieret, postquam deus est cognitus is, qui esse iamdudum unus indicabatur e nobis?

sed non creditis gesta haec. sed qui ea conspicati sunt fieri et sub oculis suis uiderunt agi, testes optimi certissimique auctores, et crediderunt haec ipsi et credenda posteris nobis haud exilibus cum adprobationibus tradiderunt. [*]( 3 tririum Boo: uirum P fraemor P 5 e re cognoscere Meursius 9 paruulum Sab 10 eximiis Sab: exiguis P 11 praeciosa P 13 delituit Heraldus: delitu P delicti Sab 14 lasciuiam Sab: asciuiam P 16 deo Zinkiw: deus P 17 quem Meque P 21 at Salm: a P , 22 *aut P 23 scire Sab 30 certissimiquae P corr 31 haut P corr )

37
quinam isti sint fortasse quaeritis? gentes populi nationes et incredulum illud genus humanum, quod nisi aperta res esset et luce ipsa quemadmodum dicitur clarior, numquam rebus huiusmodi credulitatis suae commodaret adsensum. an numquid dicemus illius temporis homines usque adeo fuisse . uanos mendaces stolidos brutos, ut quae numquam uiderant uidisse se fingerent et quae facta omnino non erant falsis proderent testimoniis aut puerili adsertione firmarent, cumque possent uobiscum et unanimiter uiuere et inoffensas ducere coniunctiones, gratuita susciperent odia et execrabili haberentur in nomine?

quodsi falsa ut dicitis historia illa rerum est, unde tam breui tempore totus mundus ista religione completus est, aut in unam coire qui potuerunt mentem gentes regionibus dissitae, uentis caeli conuexionibusque dimotae? adseuerationibus inlectae sunt nudis, inductae in spes cassas, et in pericula capitis immittere se sponte temeraria desperatione uoluerunt, cum nihil tale uidissent quod eas in hos cultus nouitatis suae posset excitare miraculo ? immo quia haec omnia et ab ipso cernebant geri et ab eius praeconibus, qui per orbem totum missi beneficia patris et munera † dis animis hominibusque portabant, ueritatis ipsius ui uictae et dederunt se deo nec in magnis posuere dispendiis membra uobis proicere et uiscera sua lanianda praebere.

sed conscriptores nostri mendaciter ista prompserunt, extulere in immensum exigua gesta et angustas res satis ambitioso dilatauere praeconio. atqui ut iam cuncta referri in scripta potuissent, uel quae ab ipso gesta [*]( 4 commodaret Meursius: comodarent P .. an Urs: at ex ad P 8 aut Urs: ut P 10 conuictiones ? 11 omine Urs 12 tam Sab in err: iam P 14 dissitae P disiunctae Sdb caeli Urs: caelo P conueiionibnsquae P corr 16 disperatione P 18 posset & P corr 20 munerandis c, Sdb munera sanandis Ca/rrio cmunera dis hominibusque uel munera nudis animis ominibusque uel munera piis animis ominibasque\' Urs munera. diuinis animis ominibnsque Klussmannus hominibusque] omnibus? 24 prompscrunt Urs: promiserunt P eitulere add c 25 atqui Gel: atque P ut iam scripsi: utinam P )

38
sunt uel quae ab eius praeconibus pari iure et potentia terminata, magis uos incredulos faceret uis tanta uirtutum, et adprehendere locum fortasse possetis, quo uideretur esse simillimum ueri, et incrementa rebus adposita et inditas scriptis et commentariis falsitates. sed neque omnia conscribi aut in aures omnium peruenire potuerunt gesta gentibus in ignotis et usum nescientibus litterarum, aut siqua sunt litteris conscriptionibusque mandata, maleuolentia daemonum, quorum cura et studium est hanc intercipi ueritatem, et consimilium his hominum interpolata quaedam et addita, partim mutata atque detracta uerbis syllabis litteris, ut et prudentium tardarent fidem et gestorum corrumperent auctoritatem. sed numquam fuerit, his bene ut Christus qui fuerit litterarum testimoniis colligatur, cuius in id solum dimissa est causa, ut si esse constiterit ea uera quae dicimus, confessione omnium deus fuisse monstretur.

non creditis scriptis nostris: et nos uestris non credimus scriptis. falsa de Christo conpingimus: \' et uos de diis uestris inania et falsa iactatis; neque enim caelo deus aliquis lapsus est aut suis res uestras commentatus est manibus aut ratione consimili nostris rebus et religionibus derogauit. ab hominibus haec scripta: et illa sunt ab hominibus scripta, mortalibus edissertata sermonibus; et quidquid dicere de nostris conscriptoribus intenderitis, et de uestris haec dicta paribus sumite atque habetote momentis. uultis uera esse quae in uestris conprehensa sunt scriptis: et quae in nostris consignata sunt litteris confiteamini necesse est esse uera. falsitatis arguitis res nostras: et nos uestras arguimus falsitatis. sed antiquiora, inquitis, nostra sunt ac per hoc fidei et ueritatis plenissima: quasi uero errorum non [*]( 1 terminata. magis uulgo 2 faceret P et] aut Sab 3 quo Urs: quod P 9 intercipere Sab 11 adque P et prudentium] id credentium Urs 12 tardarent Gel: tardaret P, corrumperent Gel: corrumperet P 13 numquam fuerit, his bene ut cum Sab Gel Urs etc Zinkius, nisi quod erit proponit: numquam fuerit his bene, ut Orellius 14 dimissa sunt Sab 16 mos P corr 17 conpingimus P 20 au P corr c 22 edisertata P edisserta Sab 23 quicquid (c ex d) P 24 dieta P )

39
antiquitas plenissima mater sit et non ipsa pepererit res eas quae turpissimas diis notas ignominiosis concinnauerunt in fabulis. ante milia enim annorum decem non potuerunt falsa et audiri et credi aut non simillimum ueri est, fidem uicinis et finitimis quam spatiorum inesse longinquitate distantibus? testibus enim haec, illa opinionibus adseruntur et procliuius multo est, minus esse in recentibus fictionis quam in antiqua obscuritate summotis.

sed ab indoctis hominibus et rudibus scripta sunt et idcirco non sunt facili auditione credenda. uide ne magis haec fortior causa sit, cur illa sint nullis coinquinata mendaciis, mente simplici prodita et ignara lenociniis ampliare. triuialis et sordidus sermo est. numquam enim ueritas sectata est fucum nec quod exploratum et certum est circumduci se - patitur orationis per ambitum longiorem. collectiones enthymemata definitiones omniaque illa ornamenta quibus fides quaeritur adsertioni suspicantes adiuuant, non ueritatis liniamenta demonstrant. ceterum qui scit, quid sit illud quod dicitur, nec definit nec colligit neque alia sectatur artificia uerborum, quibus capi consueti sunt audientes et ad consensum rei circumscriptionis necessitate traduci.

barbarismis, soloecismis obsitae sunt, inquit, res uestrae et uitiorum deformi tate pollutae. puerilis sane atque angusti pectoris reprehensio, quam si admittemus ut uera sit, abiciamus ex usibus nostris quorundam fructuum genera, quod cum spinis nascuntur et 25 purgamentis aliis, quae nec alere nos possunt nec tamen impediunt perfrui nos eo, quod principaliter * antecedit et saluberrimum nobis uoluit esse natura. quid enim officit, o quaeso, aut quam praestat intellectui tarditatem, utrumne quid glabre [*](1 euque m. al. P 4 gredi P corr 6 proclibius P corr 10 cum ,Sab 11 mendacis P corr c lenocinis P corr c 13 et certum P 16 adsertioni Urs: adsertionis P adiubant P corr c 21 inquid P corr nostrae Sdb corr in err 22 sanie P corr adque Pcorf c 23 admittemus Hildebratłdivs: admitteremus P admittimus Urs 26 lactmam signaui: intercidwse uidetur allicientia uel simtle quid 27 uoluit sab in err: ualuit P tOP 28 inlectui P corr c stardiiatem P glabre Grotius: graue P )

40
an hirsuta cum asperitate promatur, inflectatur quod acui an acuatur quod oportebat inflecti? aut qui minus id quod dicitur uerum est, si in numero peccetur aut casu praepositione participio coniunctione? pompa ista sermonis et oratio missa per regulas contionibus litibus foro iudiciisque seruetur deturque illis immo, qui uoluptatum delenimenta quaerentes omne suum studium uerborum in lumina contulerunt. cum de rebus agitur ab ostentatione summotis, quid dicatur spectandum est, non quali cum amoenitate dicatur, nec quid aures commulceat, sed quas adferat audientibus utilitates, maxime cum sciamus etiam quosdam in sapientia deditos non tantum abiecisse sermonis cultum uerum etiam, cum possent ornatius atque uberius eloqui, triuialem studio humilitatem secutos, ne conrumperent scilicet grauitatis rigorem et sophistica se potius ostentatione iactarent. enimuero dissoluti est pectoris in rebus seriis quaerere uoluptatem et cum tibi sit ratio cum male se habentibus atque aegris, sonos auribus infundere dulciores, non medicinam uulneribus admouere. quamquam si uerum spectes, nullus sermo natura est integer, uitiosus similiter nullus. quaenam est enim ratio naturalis aut in mundi constitutionibus lex scripta, ut hic paries dicatur et haec sella, cum neque sexus habeant femininis generibus masculinisque discretos neque quisquam docere doctissimus me possit ipsum hic et haec quid sint aut cur ex his unum sexum uirilem designet, femininis generibus id quod sequitur adplicetur. humana ista sunt placita et ad usum sermonis faciendi non sane omnibus necessaria : nam et haec paries forsitan et hic sella dici sine ulla reprehensione pdtuissent, si ab initio sic dici placuisset et a sequentibus [*](5 iudiciisquae P corr 6 deturquae P corr deturque: illis immo Elmenhorstius delinimenta ffeZ, r: deliniamenta P 7 querentes P omne suum Gel, r: omnes unum P 11 in sapientia Hildebranditts: sapientia P sapientiae r 18 ornatius P adque P corr tribialem P 15 aophisticam P enim uero Boo: etenim uera P 19 in mg <p 25 his p\' uirilem Sab: uirile P 26 applicet 800 29 potuisset Sab\' )
41
saeculis communi esset in sermocinatione seruatum. et tamen o isti, qui pollutas res nostras uitiorum criminamini foeditate, stribiligines et uos istas libris illis in maximis atque admirabilibus non habetis? nonne alias haec utria alias dicitis hos utres, caelus et caelum, non item pileus et pileum, non item crocus et crocum, non item fretus et fretum? non item apud uos est positum hoc pane et hic panis, hic sanguis et • hoc sanguen, candelabrum et iugulum ratione eadem iugulus et candelaber? nam si singula nomina non possunt genera plura habere quam singula neque eadem possunt huius esse generis et illius, genus enim transire genus in alterum non potest, tam peccat qui genera masculina femininis pronuntiat legibus quam ab eo peccatur qui articulos masculinos femininis generibus anteponit. atqui uos conspicimus et res masculinas feminine et femineas masculine et quas esse dicitis neutras et illo et hoc modo sine ulla discretione depromere. aut igitur nulla est culpa indifferenter his uti et frustra nos dicitis soloecismorum obscenitate deformes, aut si certum est singula quibus debeant rationibus explicari, in similibus uitiis uos quoque uersamini, quamuis Epicados omnes, Caesellios Verrios Scauros teneatis et Nisos.

sed si deus, inquiunt, fuit Christus, cur forma est in hominis uisus et cur more est interemptus humano? an aliter potuit inuisibilis illa uis et habens nullam substantiam corporalem inferre et commodare se mundo, conciliis interesse mortalium, quam ut aliquod tegmen materiae solidioris adsumeret, quod oculorum susciperet iniectum et ubi se figere inertissimae posset contemplationis obtutus ? quis etenim [*](2 foeditate, etribiligines Elmenhorstius: foeditates stribiligines P foeditateB expunxit c, om Sab 4 alias HeraZdus: alius P, Urs aliud c, Sab alias Heraldus: aliad P alius Urs 5 pileus Pithoeus: filius P filus Sdb pileum Pithoeus: filium P filum 800 7 uos Sab: quos P panem P, corr et ante hoc om Sab 8 eanguen Sab: sanguem (m eras) P 11 genulМ P 13 foeminis Sab corr in err 14 uos Sab: nos P + in mg c 15 feminine add Gel masculinae P 16 illo P 20 R. in mg c Epicados Gel: epicam deos P Scauros Sab: ascauros P 26 sustineret Urs 27 inertissimae Urs: ineptissimae P etenim Urs: est enim P enim ? )

42
mortalium quiret eum uidere, quis cernere, si talem uoluisset inferre se terris qualis ei primigenia natura est et qualem se ipse in sua esse uoluit uel qualitate uel numine? adsumpsit igitur hominis formam et sub nostri generis similitudine potentiam suam clausit, ut et uideri posset et conspici, uerba faceret et doceret atque omnis exequeretur res eas propter quas in mundum uenerat faciendas summi regis imperio et dispositione seruatis.