Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

Quoniam comperi nonnullos, qui se plurimum sapere suis persuasionibus credunt, insanire, bacchari et uelut quiddam promptum ex oraculo dicere: postquam esse in mundo Christiana gens coepit, terrarum orbem perisse, multiformibus malis affectum esse genus humanum, ipsos etiam caelites derelictis curis sollemnibus, quibus quondam solebant inuisere res nostras, terrarum ab regionibus exterminatos: statui pro captu ac mediocritate sermonis contraire inuidiae et calumniosas dissoluere criminationes, ne aut illi sibi uideantur, popularia dum uerba depromunt, magnum aliquid dicere aut si nos talibus continuerimus ab litibus, obtinuisse se causam putent uictam sui uitio non adsertorum silentio destitutam. neque enim negauerim ualidissimam esse accusationem istam hostilibusque condignos odiis nos esse, si apud nos esse constiterit causas, per quas suis mundus aberrauit ab legibus, exterminati sunt dii longe, examina tanta maerorum mortalium inportata sunt saeculis.

inspiciamus igitur opinionis istius mentem et hoc quod dicitur quale sit summotisque omnibus contentionum studiis, quibus obscurari et contegi contemplatio rerum solet, an sit istud quod dicitur uerum, momentorum parium examinatione pendamus. efficietur enim profecto rationum consequentium copulatu, ut non impii nos magis sed illi ipsi [*]( 12 a Sab 14 histam P corr 15 odii* P 16 erterminati sumus, dum longe Sab exterminandi sumus, si per nos Gel exterminati simus longe, dum Meursitis 17 mor*a.lium P 19 summotisque] summo usque Sab 23 repperiantur P. ) [*](1 * )

4
reperiantur criminis istius rei, qui se numinum profitentur esse cultores atque inueteratis religionibus deditos. ac primum ab his illud familiari et placida oratione perquirimus: postquam esse nomen in terris Christianae religionis occepit, quidnam inusitatum, quid incognitum, quid contra leges principaliter institutas aut sensit aut passa est rerum ipsa quae dicitur appellaturque natura? numquid in contrarias qualitates prima illa elementa mutata sunt, ex quibus res omnes consensum est esse concretas ? numquid machinae huius et molis, qua uniuersi tegimur et continemur inclusi, parte est in aliqua relaxata aut dissoluta constructio? numquid uertigo haec mundi primigenii motus moderamen excedens aut tardius repere aut praecipiti coepit uolubilitate raptari? numquid ab occiduis partibus attollere se astra atque in ortus fieri signorum coepta est inclinatio? numquid ipse siderum sol princeps, cuius omnia luce uestiuntur atque animantur calore, exarsit aut intepuit atque in contrarios habitus moderaminis soliti temperamenta corrupit? numquid luna desiuit redintegrare se ipsam atque in ueteres formas nouellarum semper restitutione traducere? numquid frigora, numquid calores, numquid tepores medii inaequalium temporum confusionibus occiderunt? numquid longos habere dies bruma et reuocare tardissimas luces nox coepit aestatis? numquid suas animas expirauerunt uenti emortuisque flaminibus neque caelum coactatur in nubila nec madidari ex imbribus arua † succedunt? commendata semina tellus recusat accipere aut frondescere arbores nolunt? sapor frugibus esculentis et uitis liquoribus mutatus est? olearum ex baculis cruor taeter exprimitur nec lumini subministratur extincto? [*]( 1 numinum Sab, r: nominum P 8 aelementa (ta ex tu) P 9 moles P corr 14 in ortus] motus Sdb corr in err ferri Urs 16 animantur calore, exarsit Meursius animantur, calore exar- .sit Sab calore Sab, r: calor P aut add. Heumannus 17 soliti Sab: solitis P 20 tempores P corr 24 coactatur Gel: coartatur P madidata imbribus Qel madidata ex imbribus Canterus madidarier imbribus Grotius madori ex imbribus Salm 25 succescunt Gel succedit Carrio resusat P corr 27 et uitis] exustis Sab 28 lumini Sab, r: luminis P )
5
animalia terris sueta atque in aquis degentia non suriunt, non concipiunt, fetus non in uteris sumptos suis moribus et sua lege custodiunt? ipsi homines denique, quos per duas habitabiles oras terrae sparsit prima incipiensque natiuitas, non matrimonia copulant nuptiarum sollemnibus iustis? non dulcissimas procreant liberorum stirpes? non negotia publica, non priuata et familiares res agunt? non, ut cuique libitum est, per diuersas artium disciplinarumque rationes et ingenia derigunt et studiosae referunt nauitatis usuras? non regnant, non imperant quibus sors rerum adtributa est talium? non auctiores cotidie dignitatibus et potestatibus fiunt, iudiciorum disceptationibus praesunt, leges interpretantur et iura? nonne omnia cetera, quibus uita succingitur et continetur humana, suis omnes in gentibus patriorum celebrant institutionibus morum?

cum igitur haec ita sint neque ulla inruperit nouitas, quae tenorem perpetuum rerum dissociata continuatione diduxerit, quid est istud, quod dicitur inuectam esse labem terris, postquam religio Christiana intulit se mundo et ueritatis absconditae sacramenta patefecit? sed pestilentias, inquiunt, et siccitates, bella frugum inopiam locustas mures et grandines resque alias noxias, quibus negotia incursantur humana, dii nobis inportant iniuriis uestris atque offensionibus exasperati. si in rebus perspicuis et nullam desiderantibus defensionem non stoliditatis esset diutius inmorari, ostenderem profecto replicatis prioribus saeculis, mala ista quae dicitis non esse incognita, non repentinas et postquam gens nostra felicitate donari huius uocaminis meruit inrupisse has labes et infestare coepisse discriminum uarietate mortalia. si enim nos sumus in causa et in nostri criminis meritum excogitatae sunt [*]( 1 suriunt Urs: esuriunt P nec Sdb 3 custodiunt? ipsi homines denique Urs: custodiunt ipsi homines? denique Sdb tres (immo duas) habitabiles Klussmannus: inhabitabiles P habitabiles Urs 4 oras Sab, r: horas P 7 famuliares P corr 8 et om Sdb 9 studiosae Urs: studiose P nauitatis Urs: natiuitatis P 10 est? talibus Sab 16 diduzerit Gel: deduxerit P 23 si m. post. in rcts. P 26 repentinas et scripsi: repentina sed P repentinas se malebat Vahlenus priusquam Urs gens Sab: genus P 27 infectari Sab- infestari Urs )

6
hae pestes, unde nouit antiquitas miseriarum haec nomina, unde bellis significatum dedit? pestilentiam, grandines qua potuit ratione signare aut inter suas uoces quibus oratio explicabatur adsumere? nam si nouella sunt haec mala et ab recentibus ducunt offensionibus causas, qui potuit fieri ut eis rebus uerba formaret, quas nec ipsa sciebat expertam se esse neque ullis comperisset maiorum in temporibus factitatas? penuria, inquit, frugum et angustiae frumentariae artius nos habent. antiqua enim et uetustissima saecula necessitatis istius aliquando fuerunt expertia? nonne ipsa nomina, quibus censentur haec mala, testificantur et clamant nullum ab his umquam immunem abisse mortalium? quodsi ad credendum difficilis res esset, testimoniis agere possemus auctorum, quantae quoties et quae gentes famem senserint horridam et aggerata interierint uastitate. casus frequentissimi grandinis accidunt atque adterunt cuncta. in litteris enim priscis comprehensum et compositum non uidemus, etiam imbres saxeos totas saepe comminuisse regiones? difficiles pluuiae sata faciunt emori et sterilitatem indicunt terris. inmunis enim antiquitas malis ab his fuit, cum etiam flumina cognouerimus ingentia limis inhorruisse siccatis ? pestilentiae contagia urunt genus humanum. annalium scripta percurrite linguarum diuersitatibus scripta: uniuersas discetis gentes saepenumero desolatas et uiduatas \'suis esse cultoribus. ab locustis, a muribus genus omne acciditur atque. adroditur frugum. historias ite per uestras et ab istis pestibus instruemini quotiens prior aetas adfecta sit et paupertatis ad miserias uenerit. terrarum ualidissimis motibus tremefactae nutant usque ad periculum ciuitates: quid, hiatibus maximis interceptas urbes cum gentibus superiora tempora non uiderunt [*]( 1 antiquitag P 2 pestilentiam Sab, r: pestilentia P 3 ratione Salm: natione P notione Sab nominatione Klussmannus 6 expertam Sob: experta P 7 paenuria P inquid P corr 9 vestustissima P corr 13 quoties (e in ras) P quoties r 15 atque P atterunt Gel: adierunt P 16 compraehenaum P sic semper et in hoc uerbo et m similibus positum Urs 17 communisse P corr 19 inducunt Sdb 20 limis Sab: liminis P inaruisse Urs siggatis P corr 24 a Sab occiditur Sab 25 uestras r: estras P exteras Sab 26 afflicta Urs 27 tremefactaa Sab: tremaefacta P )
7
aut ab huiusmodi casibus fortunas habuere securas?

quando est humanum genus aquarum diluuiis interemptum ? non ante nos ? quando mundus incensus in fauillas et cineres dissolutus est? non ante nos? quando urbes amplissimae marinis coopertae sunt fluctibus? non ante nos? quando cum feris bella et proelia cum leonibus gesta sunt? non ante nos? quando pernicies populis uenenatis ab anguibus data est? non ante nos? nam quod nobis obiectare consuestis bellorum frequentium causas, uastationes urbium, Germanorum et Scythicas inruptiones, cum pace hoc uestra et cum bona uenia dixerim, quale sit istud quod dicitur calumniarum libidine non uidetis.

ut ante milia annorum decem ab insula quae perhibetur Atlantica Neptuni, sicut Plato demonstrat, magna erumperet uis hominum et innumeras funditus deleret atque extingueret nationes, nos fuimus causa? ut inter Assyrios et Bactrianos Nino quondam Zoroastreque ductoribus non tantum ferro dimicaretur et uiribus, uerum etiam Magicis et Chaldaeorum ex reconditis disciplinis, inuidia nostra haec fuit? ut Helena diis ducibus atque inpulsoribus rapta et suis esset dirum et uenturis temporibus fatum, religionis nostrae attributum est criminibus? ut ille immanis Xerses mare terris immitteret et gressibus maria transiret, nostri nominis effectum est iniuria? ut ex Macedoniae finibus unus exortus adolescens Orientis regna et populos captiuitate ac seruitio subiugaret, nos fecimus atque excitauimus causas? ut modo Romani uelut aliquod flumen torrens cunctas summergerent atque obruerent nationes, nos uidelicet numina praecipitauimus in furorem? quodsi hominum nullus est, qui quae iamdudum gesta sunt nostris audeat [*]( 13 Tim. p. 25 ) [*]( 1 ab Sab, r: ad P 2 diluuiis Sob, r: diluuis P 3 Sodoma et Gomorrha sup. uers. r incensus P 4 coopertae. P 9 sci. ticas P 13 erumperet Gel: earum perit P 14 ut Sab, r 15 bactrianos Sab, r: bactianos P 16 zoroastraeque P corr r 17 magichis P corr chaldeorum P 18 ex om Gel haelena P 19 esset Sab in err: esse P 21 criminibus Zinkius: criminis P crimini Sab • 22 iniuria Sab, r: iura P 23 adule- scens r 24 ac] et Sab 26 cunctas Sab, r: cuncta P 28 quae iamdudum Oehlerus: quamdudum P quae dudum Sab )

8
temporibus imputare, quemadmodum possimus miseriarum esse praesentium causae, cum noui fiat nihil, sed sint omnia uetera et nullis antiquitatibus inaudita?

quamquam ista quae dicitis bella religionis nostrae ob inuidiam commoueri non sit difficile comprobare post auditum Christum in mundo non tantum non aucta. uerum etiam maiore de parte furiarum compressionibus imminuta. nam cum hominum uis tanta magisteriis eius acceperimus ac legibus, malum malo rependi non oportere, iniuriam perpeti quam inrogare esse praestantius, suum potius fundere quam alieno polluere manus et conscientiam cruore habet a Christo beneficium iamdudum orbis ingratus, per quem feritatis mollita est rabies atque hostiles manus cohibere a sanguine cognati animantis occepit. quodsi omnes omnino qui homines se esse non specie corporum sed rationis intellegunt potestate, salutaribus eius pacificisque decretis aurem uellent commodare paulisper et non fastu et supercilio tumidi suis potius sensibus quam illius commonitionibus crederent, uniuersus iamdudum orbis mitiora in opera conuersis usibus ferri tranquillitate in mollissima degeret et in concordiam salutarem incorruptis foederum sanctionibus conueniret.

sed si per uos, inquiunt, nihil rebus incommodatur humanis, unde sunt haec mala, quibus urgetur et premitur iamdudum miseranda mortalitas? sententiam me poscis huic necessariam nihil causae. neque enim praesens atque in manibus posita disceptatio nec in id sumpta est a me ut ostenderem uel probarem, quibus unaquaeque res causis et rationibus fieret, sed ut maledicta criminis tanti procul esse ab nobis ostenderem. quod si praesto, si facio et argumentis insignibus rei ueritas explicatur, unde sint haec mala uel ex quibus profluant fontibus principiisque non curo. [*]( 8 cf. Matth. 5, 49 Rom. 12, 17 I Thess. 5, 15 I Petro 3, 9 ) [*]( 1 possumus Sab 2 sunt Sab 6 fiLria.rum Sab: futuriarum P sui furiarum Klussmannus 8 oportet P 13 quid si Sdb 14 se esse Salm: esse P esse se Urs 16 tumidi Gel: luminis (s eras) P \' 17 commonitionibus Sab in err: commotionibus P 19 tranquillitatem P mollissima r 22 premitur Sab, r: pramitur P 23 poscitis ? 24 possita P corr disputatio Urs nec ex ne P om Sab neque r 25 *esumpta (e eras) P 27 facio r: facto P 28 ut r explicetur r )

9

ac ne tamen omnino quid de rebus huiusmodi sentiam nihil uidear interrogatus expromere, possum dicere: quid enim, si prima materies, quae in rerum quattuor elementa digesta est, miseriarum omnium causas suis continet in rationibus inuolutas? quid si siderum motus certis signis partibus temporibus lineis pariunt haec mala et subiectis adferunt uariorum discriminum necessitates? quid si statis temporibus rerum uicissitudines fiunt atque ut in maritimis aestibus modo secundae. res adfluunt modo rursus refluunt malis reciprocantibus prospera? quid si materiae faex ista, quam sub nostris calcamus ingressibus, hanc habet sibi legem datam ut expiret nocentissimos halitus, quibus corruptus aer iste et corporibus labem ferat et negotia infirmet humana? quid si, quod proximum uero est, quicquid nobis uidetur aduersum, mundo ipsi non est malum omniaque quae fiunt nostris commoditatibus statuentes, opinionibus inprobis criminamur euenta naturae? Plato ille sublimis apex philosophorum et columen saeua illa diluuia et conflagrationes mundi purgationem terrarum suis esse in commentariis prodidit nec uir prudens extimuit humani. generis subuersionem cladem ruinas interitus funera rerum innouationem uocare, etenim iuuentutem his quandam redintegratis uiribus comparari.

non pluit, inquit, caelum et frumentorum inopia nescio qua laboramus. quid enim inseruire elementa tuis necessitatibus postulas atque ut uiuere mollius et delicatius tu possis, obsequia temporum tuis debent commoditatibus se dare? quid enim si hoc pacto nauigationis cupidissimus conqueratur uentos iamdiu non esse et caeli conquieuisse flaturas? numquid ideo dicendum est, perniciosam esse tranquillitatem illam mundi, quia uectoribus impediat uota? quid si sole aliquis torrere se [*]( \' 16 Tim. p. 22 cf. Orig. contra Cels. 4, 16 ) [*]( 4 suis Gel, r: uis P in rationibus Urs: inritationibus P rotationibus Gel 5 si sup. uers. P 7 estatis P corr r 10 calamus P corr 12 halitus Sab in err: habitus P 14 quidquid P corr 15 omniaque quae Gel: omnia quaeq. P 16 inprobis Sab: inprobris P euenta Gel: euento P 17 ille. P 20 subwersionem P innouatione P corr r 21 etenim Urs: et in P et Gel et inde Klussmannus 22 inquid P corr 28 illas P corr )

10
suetus et adquirere corpori siccitatem ratione consimili conqueratur frequentissimis nubilis iucunditatem serenitatis ablatam? numquid ideo dicenda sunt nubila inimica obductione pendere, quia libidini non permittitur otiose rutilare se flammis et causas potionibus praeparare? euenta haec omnia quae fiunt et accidunt mole sub hac mundi commodulis non sunt nostris sed ipsius pendenda sunt rationibus ordinibusque naturae.

nec si aliquid accidit quod nosmet ipsos aut res nostras parum laetis successibus fouit, continuo malum est et in exitiabilis rei opinione ponendum. pluit mundus ant non pluit: sibimet pluit aut non pluit, et quod forsitan nescias, aut uliginem nimiam siccitatis ardore decoquit aut longissimi temporis ariditatem pluuiarum effusionibus temperat. pestilentias morbos fames atque alias suggerit malorum exitiabiles formas: unde tibi est scire, ne quod exuberat sic tollat ut per sua dispendia modum rebus luxuriantibus figat?

tu audeas dicere: hoc et illud est in mundo malum, cuius explicare, dissoluere neque originem ualeas neque causam, et quia tuas impediat deliciarum forsitan et libidinum uoluptates, perniciosum esse atque asperum dicas? quid ergo, quia frigus membris tuis aduersum est et congelare, constringere sanguinis tui feruorem solet, idcirco in mundo hiemps esse non debet? et quia sustinere, perferre flagrantissimos soles nequis, ex anno aestas tollenda est atque aliis legibus alia rursus ordinanda natura? ueratrum uenenum est hominibus: numquid ob hanc causam. non debuit nasci? ouilibus insidiatur lupus: numquid in culpa natura est, quod lanitiis extulit inportunissimam beluam? morsu animam serpens tollit: maledicas primordiis rerum, [*]( 1 ratione Sdb, r: rationem P 4 otiose *••**••• P otiosae Urs ustulare Urs 11 uliginem Gel, r: oliginem P 12 sicciuitatis P corr decoquit Sab: decoquet P 13 moruos P corr 15 dispendia P 17 dissoluere expunxit c 18 tuas Sab, r: tua P 21 constringere expunxit c 22 hiems r sustinere expunxit c 23 solem P corr nequis Vahlenus: neque P nequeas r non potes Sab 26 obilibus P corr 28 morsu Sab: morsu P maledicas Urs: maledicam si P maledicam scilicet Gel primordiis Sab, r: primordis P )

11
quod tam saeua prodigia genituris spirantibus addiderunt.

superciliosa nimium res est, cum ipse sis non tuus, aliena etiam in possessione uerseris, potentioribus dare condicionem uelle, ut id fiat quod cupias, non quod in rebus inueneris antiquis constitutionibus fixum. quare habere si locum uestras uultis querimonias, homines, prius est ut doceatis, unde uel qui sitis, uobisne sit genitus et fabricatus mundus an in eum ueneritis alienis ex regionibus inquilini. quod cum dicere non sit uestrum neque explicare possitis cuius rei causa sub hac caeli conuexione uersemini, desistite arbitrari pertinere ad uos quicquam, cum ea quae fiunt non partiliter fiant, sed ad census summam redeant referanturque totius.

Christianorum, inquiunt, causa mala omnia di ingerunt et interitus comparatur ab superis frugibus. rogo, cum haec dicitis, non calumniari uos improbe in apertis conspicitis manifestisque mendaciis? trecenti sunt anni ferme minus uel plus aliquid, ex quo coepimus esse Christiani et terrarum in orbe censeri : numquid omnibus his annis continua fuerunt bella, continuae sterilitates, pax nulla in terris,\' nulla protinus uilitas aut abundantia rerum fuit? hoc. enim primum efficiendum est ei qui\' nos arguit, perpetuas et iuges calamitates fuisse has, numquam omnino respirasse mortalia et sine ullis ut dicitur feriis multiplicium formas sustinuisse discriminum.

atquin uidemus mediis his annis mediisque temporibus ex uictis hostibus innumerabiles esse uictorias reportatas, prolatos imperii fines et in potestatem redactas inauditi nominis nationes: saepenumero maximos annorum fuisse prouentus, uilitates atque abundantias rerum tantas ut commercia stuperent uniuersa pretiorum auctoritate prostrata. [*]( 3 possesione P condicionem: nelle ut Stewechius 6 quaerimonias P est sup. uera. P doceamtis P corr 8 ueneritis P 11 partiliter Urs: pariliter P census Urs: sensu. P 12 *<um totius P 13 di ingerunt scripsi: dii erunt P dii ferunt r adiierunt sic Sab dii eruunt Klussmannus 14 calumniari Sab in err: calumniare P 15 mendaciis Sob, t: mandaciis P 16 fermeme P corr 18 nullam P corr 20 ei Gel: et P 21 omnino Gel: omnia non P 23 atquiii P 24 ex Sab in err: et P 26 inanditi* P annonae Urs 27 prouentos P corr uilitatis P corr )

12
quemadmodum enim res agi et usque ad hoc tempus genus quisset durare mortalium, si non omnia quae usus uitae posceret subministraret fertilitas rerum?

sed fuerunt aliquando nonnulla in necessitatibus tempora: et relaxata sunt abundantiis rursus; contra uoluntatem quaedam bella administrata: et uictoriis postmodum successibusque correcta. quid ergo, dicemus iniuriarum nostrarum deos modo memores esse modo esse rursus immemores? si quo tempore fames est irati esse dicuntur, sequitur ut abundantiae tempore irati et difficiles non sint: atque ita perducitur res eo ut uicibus ludicris et ponant et repetant iras et in integrum se semper offensionum * recordatione restituant.

quamquam istud quod dicitur quale sit explicabili non potest conprehensione cognosci. si Alamannos Persas Scythas idcirco uoluerunt deuinci, quod habitarent et degerent in eorum gentibus Christiani: quemadmodum Romanis tribuere uictoriam, cum habitarent et degerent in eorum quoque gentibus Christiani? si in Asia, Syria idcirco mures et locustas efferuescere prodigialiter uoluerunt, quod ratione consimili habitarent in eorum gentibus Christiani: in Hispania, Gallia cur eodem tempore horum nihil natum est, cum innumeri uiuerent in his quoque prouinciis Christiani? si apud Gaetulos, † cum aquitanos huius rei causa siccitatem satis ariditatemque miserunt, eo anno cur messes amplissimas Mauris Nomadibusque tribuerunt, cum religio similis his quoque in regionibus uerteretur? si in ciuitate unaqualibet fame plurimos emori nostri nominis auersione fecerunt, cur ibidem annonaria caritate non tantum corporis non nostri uerum etiam Christianos ditiores et locupletissimos reddiderunt? aut igitur cuncti nihil laetum [*]( 1 quiaset scripsi: quis P qui Sab, r quiret Urs 2 durare Urs: duraret P uitae Klussmannus: ut P om Sab 4 at Urs abundanti\'s P abundantiis. rursus ante Klussmannum 5 at Urs uictoriis P 8 famis P corr 10 ludricris P corr 11 sese per offensionum recordationem Urs post offensionum intercidisse uidentur nunc uenia nunc uel similia 13 aliamannos P corr Alanos Urs 14 scytas P ,17 christiani Sab, r: christianis P 21 getulos P tum Aquitanos Sab et Tingitanos Urs 25 semori P corr 28 laeti Sab )

13
habere debuerunt, si malorum causa nos sumus, nationibus enim sumus in cunctis, aut cum mixta uideatis cum incommodis laeta, desinite nobis adscribere id quod offendit res uestras, cum nihil laetis officiamus et prosperis. si enim ego ut male sit facio, cur ut bene sit non obsto? si ut inopia magna sit meum nomen in causa est. cur nihil impedio ut sit feracitas maxima? si ut in bellis accipiatur uulnus ego dicor adferre fortunam, cur, duelles cum pereant, laeuum augurium non sum nec in aduersas res bonas mali ominis obscenitate traduco?

et tamen o magni cuitores atque antistites numinum, cur irasci populis Christianis augustissimos illos adseueratis deos? ita, non aduertitis non uidetis, adfectus quam turpes, quam indecoras numinibus attribuatis insanias? quid est enim aliud irasci, quam insanire, quam furere, quam in ultionis libidinem ferri et in alterius doloris crucibus efferati pectoris alienatione bacchari? hoc ergo dii magni norunt perpetiuntur et sentiunt, quod ferae, quod beluae, quod mortiferae continent uenenato in dente natrices. quod leuitatis in homine, quod terreno in animante culpabile est, praestans illa natura et in perpetuae uirtutis firmitate consistens scire adseueratur a uobis et quid ergo sequitur necessario, nisi ut ex eorum luminibus scintillae emicent flammeae, aestuet anhelum pectus, spumae iactentur ex ore et ex uerbis ardentibus labrorum siccitas nalbescat?

quod si uerum est istud et est exploratum et cognitum, ecferuescere deos ira et huiusmodi motu, perturbatione iactari, immortales et perpetui non sunt nec in diuinitatis alicuius [*]( 7 ** maxima P sic P corr 8 pereunt Sab 9 in adtiersas Heraldus: in aduersa P aduersus Sab in aduersum r res Urs: spes P ominis Sab, r: hominis P 10 traduco Heraldus: traducor P 11 numinum Sob, r: nominum P cur] \'sicut uel cum* Urs ut Canterus cur ut Salm 12 deos, ita non uulgo 15 crucibus Zinkius: crucis P crucem Sab cruces Orellius dolores, cruces Vahlenus 20 sentire Urs 22 scintil*lae P flammeae Salm: flammae P aestuet Salm: aestuent P spumae r: spum\' P spiritum Sab spumas Urs spuma Salm 23 iactetur r: iacietur P iaciat Sab iaciatur Sdlm ex] et P corr 25 ecferuescere r: et feruescere P efferuescere Elmenhorstius motus Sab motos Meursius iactari Sab: iactare P )

14
existimatione ponendi. ubi enim est ullus, sicut sapientibus uidetur, adfectus, ibi esse necesse est passionem: ubi passio sita est, perturbationem consentaneum est consequi: ubi perturbatio est, ibi dolor et aegritudo est: ubi dolor et aegritudo est, imminutioni et corruptioni iam locus est: quae duo si uexant, adest uicinus interitus , mors omnia finiens et cunctis adimens sentientibus uitam.

quid? quod isto modo non tantum illos leues ac feruidos, uerum, quod ab diis conuenit procul esse dimotum, et iniquos inducitis et iniustos et aequitatis uel modicae nullam prorsus optinere rationem. quid est enim tam iniustum, quam aliis irasci et alios laedere, de hominibus conqueri et innoxia dilacerare frumenta, Christianum nomen odisse et dispendiis omnibus suos labefactare cultores? an numquid idcirco in nos etiam saeuiunt,

ut intestinis uulneribus concitati in ultionem consurgatis illorum? ergo humana patrocinia dii quaerunt, et nisi uestra fuerint adsertione protecti, idonei non sunt ipsi, qui propulsare, defendere suas ualeant contumelias. quinimmo si uerum est ardere illos ira, permittite illis potestatem sui, defendant se ipsi atque in ultionem maiestatis offensae intestinas exerant experianturque uirtutes. possunt nos, si uoluerint, aestu, possunt nocentissimo frigore, possunt auris pestilibus, possunt morborum obscurissimis causis enecare, consumere atque ab omni penitus coetu exterminare mortali, aut si malum consilium est adgredi nos ui, emittant aliquod iudicationis signum, per quod esse liquidum cunctis possit, inuitissimis nos eis habitare sub caelo.