Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Rediens igitur rex Ravennam,[*](rex Rauennam] Hadr. Val.; ex Rauenna, BP.) tractans non ut dei amicus sed legi eius inimicus, immemor factus omnis eius beneficii et gratiae quam ei dederat, confidens in brachio suo, item[*](item] preceded by a space in B.) credens quod eum pertimesceret lustinus imperator, mittens et evocans Ravennam Iohannem, sedis apostolicae praesulem, et dicit ad eum: Ambula Constantinopolim ad

v3.p.564
Iustinum imperatorem, et dic ei inter alia, ut reconciliatos[*](reconciliatos]; reconciliatus, B2; reconciliatos hereticos, B2 (emend.).) in catholica restituat religione.

Cui papa Iohannes ita respondit: Quod facturus es, rex, facito citius;[*](facito citius]; fac cito, P2 (emend.) (recte puto, Momm.); facito, BP1.) ecce in conspectu tuo adsto. Hoc tibi ego non promitto me facturum, nec illi dicturus sum. Nam in aliis causis, quas[*](quas] B1 (?)p1 (script. emendata); quibus, BP1.) mihi iniunxeris, obtinere ab eodem, annuente deo, potero.

Iubet ergo rex iratus navem fabricari[*](fabricari (fortasse forari), Momm.]; fa******, B2; preparari, B2 (emend.) P.) et super impositum eum cum aliis episcopis, id est Ecclesium Ravennatem et Eusebium Fanestrem, et Sabinum Campanum, et alios duos, simul et senatores Theodorum, Importunum, Agapitum, et alium Agapitum. Sed deus, qui fideles cultores suos non deserit, cum prosperitate perduxit.