Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Item Constantinus imperator primus Christianus, excepto Philippo, qui Christianus admodum ad hoc tantum constitutus fuisse mihi visus est, ut millesimus Romae annus Christo potius quam idolis dicaretur. A Constantino autem omnes semper Christiani imperatores usque in hodiernum diem creati sunt, excepto Iuliano, quem impia (ut aiunt) machinantem exitialis vita deseruit.

Item Constantinus iusto ordine et pio vicem[*](uicem] Orosius, vii. 28, 29; uicae, B.) vertit; edicto[*](edicto] Oros.; aedito, B.) si quidem statuit citra ullam caedem hominum paganorum templa claudi. Mox Gothorum fortissimas et copiosissimas gentes in ipso barbarici soli sinu,[*](soli sinu] Oros. solis simu, B.) hoc est in Sarmatarum regione, delevit.

Calocaerum quendam in Cypro aspirantem novis rebus oppressit. Dalmatium, filium fratris sui Dalmatii, Caesarem fecit. Eius fratrem Hannibalianum, data ei Constantiana filia sua, regem regum et Ponticarum gentium constituit. Itaque[*](itaque, Momm.; ita ut, B.) Gallias Constantinus minor regebat, Orientem Constantius Caesar, Illyricum et Italiam Constans,

v3.p.530
ripam Gothicam Dalmatius tuebatur. Item Constantinus cum bellum pararet in Persas, in suburbano Constantinopolitano villa[*](uilla] B; in uilla, Orosius.) publica iuxta Nicomediam, dispositam bene rem publicam filiis tradens, diem obiit.[*](diem obiit] Orosius; B omits.) Regnavit ann. XXXI. Sepultus est Constantinopoli.

Igitur imperante Zenone Augusto Constantinopoli, superveniens Nepos patricius ad Portum urbis Romae, deposuit de imperio Glycerium et factus est episcopus et Nepos factus imperator Romae. Mox veniens[*](ueniens] BP (see§42, note 5); uenit, P.2 ) Ravennam; quem persequens Orestes patricius cum exercitu, metuens Nepos adventum Orestis, ascendens navem fugam petit ad Salonam et ibi mansit per annos quinque; postea vero a suis occiditur. Mox eo egresso factus[*](factus] B; factus est, P.) imperator Augustulus. Augustulus imperavit annos X.

v3.p.532

Augustulus, qui ante regnum Romulus a parentibus vocabatur, a patre Oreste patricio factus est imperator. Superveniens autem Odoachar cum gente Scirorum occidit Orestem patricium in Placentia et fratrem eius Paulum ad Pinetam foris Classem Ravennae.

Ingrediens autem Ravennam deposuit Augustulum de regno, cuius infantiae misertus concessit ei sanguinem, et quia pulcher erat, etiam[*](tamen] MSS.; admodum or etiam (Hirschfeld), pref. by Momm.) donans[*](donans ei rediturm]; donauit et creditor, B.) ei reditum sex milia solidos, misit eum intra Campaniam cum parentibus suis libere vivere. Enim pater eius Orestes Pannonius,[*](Orestes Pannonius] Henr. Val.; orestipannotos, B.) qui eo tempore quando Attila ad Italiam venit se illi iunxit et eius notarius factus fuerat. Unde profecit et usque ad patriciatus dignitatem pervenerat.[*](peruenerat]; peruerat, B.)