Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Postquam vero Constantius in Britannia mortuus est et Constantinus filius successit, subito in urbe Roma praetoriani milites Maxentium, filium Herculi, imperatorem crearunt. Sed adversum Maxentium iussu Galeri Severus duxit exercitum. Qui repente ab omnibus suis desertus est et Ravennam fugit. Dehine Galerius cum ingentibus copiis Romam venit, minatus civitatis[*](ciuitatis]; ciuitati, pref. by Momm.) interitum, et castra Interamnae ad Tiberim posuit.

Tune legatos ad urbem misit Licinium et Probum, per colloquium petens ut gener apud socerum, id est Maxentius apud Galerium, precibus magis quam armis optata mercaretur. Qui contemptus agnovit promissis motos multos suorum[*](motos multosquorum, Momm.; lac. of about 5 letters, uirorum, B.) Maxenti partes suas deseruisse[*](deseruisse] deseruisset, B.) ; quibus perturbatus retro versus est, et ut militi suo praedam quamcunque conferret, Flaminiam iussit auferri.

Ille ad Constantinum refugit. Tune Galerius in Illyrico Licinium Caesarem fecit. Deinde illo in Pannonia relicto, ipse ad Serdicam regressus, morbo ingenti[*](ingenti]; inguinis, pref. by Momm.; cf. Ps. Vict., Epit., 40. 4, consumptis genitalibus; Euseb., Hist. Eccl. viii. 3, 16.) occupatus sic distabuit, ut aperto et putrescenti viscere moreretur,

v3.p.514
in supplicium persecutionis iniquissimae ad auctorem scelerati praecepti iustissima poena redeunte. Imperavit annos XVIIII.

Severus Caesar ignobilis et moribus et natalibus, ebriosus et hoc Galerio amicus. Hunc ergo et Maximinum Caesares Galerius fecit, Constantino nihil tale noscente. Huic Severo Pannoniae et Italiae urbes et Africae contigerunt. Quo casu[*](casu, Momm.; caesar, B.) Maxentius factus est imperator; nam desertus Severus a suis fugit Ravennam.

Pro Maxentio filio evocatus illuc venit Herculius, qui per peiurium[*](peiurium] B; periurium, edd.) Severum deceptum custodiae tradidit et captivi habitu in Urbem perduxit et in villa[*](uilla] Henr. Val.; uia, B.) publica Appiae viae tricensimo miliario custodiri fecit. Postea cum Galerius Italiam peteret, ille iugulatus est et deinde relatus ad octavum miliarium conditusque in Gallieni monumento.

Igitur Galerius sic ebriosus fuit, ut, cum iuberet temulentus ea quae facienda non essent, a praefecto admonitus, constituerit ne iussa eius aliquis post prandium faceret.